Thomae Aq - super Heb. 28
28
(He 8,1-5)
Supra probavit apostolus excellentiam sacerdotii Christi ad sacerdotium leviticum ex parte personae, hic probat idem ex parte ipsius sacerdotii, et circa hoc facit duo.
Primo enim ostendit sacerdotium Christi esse excellentius sacerdotio veteris legis, et primo hoc in generali;
secundo in speciali, ibi habuit quidem et prius, scilicet ix cap..
Prima in duas.
Primo enim ponit intentum;
secundo manifestat propositum suum, ibi omnis enim pontifex.
Circa primum duo facit quia primo ponit modum tradendi;
secundo praemittit quae debent dicere, ibi talem habemus pontificem, etc.. Dicit ergo capitulum, etc.. Capitulum est brevis complexio continens multa, et dicitur a capite; quia, sicut in capite virtute et quasi summarie continentur omnia quae sunt in corpore, sic in capitulo illa quae dicenda sunt.
Ergo dicemus in quodam capitulo, et quasi in quadam summa, super ea quae dicuntur. Ly super, potest dicere appositum, et tunc erit sensus: quae summarie dicenda sunt superapponentur praemissis. Vel potest designare excessum, et tunc est sensus: ea quae dicenda sunt in summa et capitulo sunt maiora.
Deinde cum dicit talem habemus pontificem, etc., praemittit quae debet dicere. Et primo dignitatem huius sacerdotii;
secundo officium eius, ibi sanctorum minister. Dignitas eius est, quia talem habemus pontificem, qui consedit ad dexteram sedis magnitudinis in excelsis. Sedes est iudiciaria potestas, quae aliquibus convenit tamquam ministris dei, sicut omnibus regibus, quia adorabunt eum omnes reges terrae, ut dicitur in ps. Lxxi, 11, et omnibus praelatis, 1Co Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi. Sedes ergo magnitudinis est excellentissima potestas iudicandi. Item pars dextera est potentior in animali, et significat bona spiritualia. Quia ergo Christus habet iudiciariam potestatem, dicitur sedere. Pater enim omne iudicium dedit filio, io. V, 22. Quia vero post deum habet hoc, excellentissime, sedet in dextera magnitudinis in excelsis, id est, in potioribus bonis.
Supra i, 3: sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Hoc autem quod dicitur consedere, vel consedet, potest referri ad Christum, secundum quod est Deus; et sic consedet quia habet eamdem auctoritatem iudicandi, quam habet pater, sed distinctus est in persona.
Et sic ly magnitudinis accipitur pro persona patris. Vel secundum quod homo, et hoc magis proprie ad intentionem apostoli, quia loquitur de pontificatu Christi, qui est pontifex inquantum homo.
Et sic consedet, quia humanitas assumpta habet quamdam associationem ad deitatem, et consedet ad iudicandum. Ps. 8, 1: elevata est magnificentia tua super caelos. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.
Et sic apparet dignitas sacerdotis.
Consequenter cum dicit sanctorum minister, ostendit dignitatem officii eius. Dicitur autem minister sanctorum, id est, sanctarum aedium, scilicet sanctuariorum. Ministri enim antiqui accipiebant ministerium, ut custodirent sacra, et servirent tabernaculo. Hoc autem excellentius habet Christus, qui est minister, non quidem inquantum Deus, quia sic est auctor, sed inquantum homo. Lc. Xii, 37: transiens ministrabit illis. Humanitas enim Christi est sicut organum divinitatis. Est ergo minister sanctorum, quia ministrat sacramenta gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. Item est minister tabernaculi veri, quod est, vel eius ecclesia militans. Ps.: quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum. Vel triumphans. Is. Xxxiii, 20: tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit. Ps. Xiv, 1: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, etc.. Homo autem Christus minister est, quia omnia bona gloriae per ipsum dispensantur. Dicit autem veri, propter duo.
Primo propter differentiam ad vetus, quod erat figurale istius. I cor. X, 11: omnia in figura illis contingebant. Istud autem est veritas istius. Est ergo verum, id est, veritatem continens respectu figurae.
Secundo quia illud factum est per hominem: istud autem, scilicet vel gratiae, vel gloriae est a solo deo. Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit Dominus. Rom. Vi, 23: gratia dei, vita aeterna.
Et ideo dicit quod fixit Deus, et non homo. Ii cor. V, 1: scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quia ex deo habemus domum non manufactam aeternam in caelis.
Deinde cum dicit omnis enim pontifex, etc., explicat in speciali. Et circa hoc facit tria.
Primo enim ostendit Christum esse ministrum aliquorum sanctorum;
secundo quod non veteris legis, ibi si ergo esset; tertio quod aliquorum maiorum, ibi nunc autem melius. Facit autem primo talem rationem: omnis pontifex ad hoc constituitur, ut offerat munera et hostias, et secundum hoc dicitur minister sanctorum. Christus autem est pontifex, ut supra probatum est.
Ergo necesse est ipsum habere aliqua, quae offerat.
Supra v, 1: omnis pontifex ex hominibus assumptus, etc.. Hostia est de animalibus, munera de quocumque alio. Lev. Xxi, 6: incensum et panes dei sui offerunt. Quia vero necesse fuit Christum habere quod offerret, ipse seipsum obtulit. Fuit autem talis oblatio munda, quia caro eius nullam maculam peccati habuit. Ex. Xii, v. 5: erit agnus sine macula, masculus, anniculus. Item fuit congrua, quia congruum est, quod homo pro homine satisfaciat. Infra ix, v. 14: obtulit semetipsum immaculatum deo. Item apta ad immolandum, quia caro eius mortalis erat. Rom. 8, 3: mittens Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Item est idem ei cui offertur. Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Item unit deo illos pro quibus offertur. Io. Xvii, 21: ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.
Deinde cum dicit si ergo esset, ostendit quod Christus non est minister legalium. Et circa hoc facit tria quia primo inducit quamdam consequentiam;
secundo ostendit ipsam rationem, ibi cum essent; tertio probat eam per auctoritatem, ibi sicut responsum est moysi. Consequentia vero talis est: ergo si esset super terram, hoc est antecedens, nec esset sacerdos, et hoc est consequens.
Unde consequentia est una conditionalis. Et legitur multis modis.
Primo sic, et est secundum glossam, nec ponitur hic nominativus; et ideo sic intelligitur: si enim illud quod offertur esset super terram, etc.; quod dupliciter intelligitur. Uno modo, ut sit sensus: si illud quod offertur esset aliquod terrenum, Christus non esset sacerdos, quasi dicat: nulla necessitas esset sacerdotii eius, quia multi essent qui talia offerrent. Sed numquid caro Christi terrena non erat? respondeo. Dicendum est quod materialiter est terrena. Iob ix, 24: terra data est in manus impii. Sed dicitur non esse terrena: primo ratione unionis, io. 3, 31: qui de caelo venit, super omnes est, id est, filius dei qui illam sibi univit. Item ratione virtutis activae, scilicet spiritus sancti, qui eam formavit. Item ratione fructus; quia oblatio eius non ordinatur ad consequendum aliquid terrenum, sed caeleste. Io. 8, 23: vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Haec est prima expositio et melior. Secunda talis est etsi, id est, quamvis illud quod offertur, esset super terram, quia necessarium est aliquid offerri, non esset sacerdos, seu alius idoneus: quia nullus posset idoneus inveniri ad offerendum istud. Tres sunt aliae lecturae, in quibus subintelligitur offerens: et primo in generali, ut sensus sit: si esset aliquis sacerdos terrenus, qui posset offerre pro caelestibus, Christus non esset sacerdos. Alia est de Christo specialiter, sic: si Christus esset sacerdos terrenus, non competeret ei ius sacerdotii, cum essent qui secundum legem offerrent munera. Aliter sic: si Christus adhuc esset super terram, ita scilicet quod nondum ascendisset, non esset sacerdos, quia non complevisset sacerdotium suum. Sed secundum primam expositionem continuatur littera sic et probat, quia multi essent, qui secundum legem offerrent talia munera, scilicet illi, qui deserviunt exemplari et umbrae caelestium. Sacramenta legalia fuerunt figura aliorum, quantum ad duo, scilicet quantum ad cognitionem, et quantum ad rerum expletionem. Quantum ad cognitionem, cum dicit exemplari, quia in veteri lege, quasi in quodam exemplari poterat legi id ad quod nostra cognitio debet ferri. Sed videtur, quod loquatur improprie. Exemplar enim prius est exemplato, quod proprie dicitur exemplum. Sed caelestia sunt priora, nec facta sunt ad similitudinem veteris legis, sed magis e converso. Respondeo. Dicendum est, quod prius dicitur dupliciter: uno modo simpliciter, et sic procedit obiectio. Vel quo ad nos, et sic verum est quod illa non sunt priora. Quantum ad secundum dicit umbrae, quia sicut umbra repraesentat corpus, nec tamen illud attingit: ita et illa repraesentabant novum testamentum. Infra x, 1: umbram habens lex futurorum, etc..
Consequenter probat per auctoritatem rationabilitatem consequentiae, cum dicit sicut responsum est moysi, scilicet a Domino, ex. Xxv, 40: vide, scilicet diligenter considerando, et facito omnia secundum exemplar, etc.. Quia naturaliter inferiora tendunt in similitudine superiorum. Dominus enim per sensibilia voluit nos ad intelligibilia et spiritualia manuduci. Iob xxxviii, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra, etc..
29
(He 8,6-10)
Supra apostolus probavit Christum esse pontificem, et per consequens ministrum sacramentorum, non tamen secundum veterem legem, hic ostendit ipsum esse ministrum maiorum et meliorum, quam illa fuerint. Et circa hoc facit tria.
Primo enim praemittit intentum;
secundo assignat causam eius; tertio probat. Secundum, ibi quanto et melioris. Tertium, ibi nam si illud. Dicit ergo: dico quod non habet aliquid terrenum offerre, sed nunc, id est tempore gratiae, sortitus est, id est sorte accepit, melius ministerium, id est dignius sacerdotium. Dicitur sacerdotium Christi ministerium, quia non competit nisi inquantum homo fuit minister. Rom. Xv, 8: dico enim Christum iesum ministrum fuisse, etc.. Dicit autem sortitus est, id est, sorte accepit, quia illud quod habetur per sortem expectatur a Domino. Ps. Xxx, 15: in manibus tuis sortes meae.
Et ideo omnia quae fiunt secundum distributionem divini arbitrii, dicuntur sorte dari, et talia sunt effectus gratiae. Eph. I, 11: sorte vocati sumus, id est, divina electione, quia quando contingit deficere iudicium humanum, solent se homines conferre ad electionem et dispositionem divinam, mittentes sortem, sicut patet act. I, 26, de electione matthiae.
Unde prov. Xvi, 33: sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Christus quidem istud ministerium sorte, id est, dispositione divina, consecutus est.
Deinde cum dicit quanto et melioris, etc. Assignat causam quare ministerium hoc maius est. Omnis enim sacerdos mediator est. Iste autem mediator est melioris foederis, scilicet hominis ad deum. Mediatoris enim est extrema conciliare. Iste vero ad nos divina attulit, quia per ipsum facti sumus divinae consortes naturae, ut dicitur ii pet. I, 4. Ipse etiam nostra offert deo.
Et ideo dicit apostolus i tim. Ii, 5: mediator dei et hominum homo Christus iesus. Ibi promittebantur temporalia. Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Hic autem caelestia, sicut supra dictum est. Sic ergo istud melius est quantum ad id, quod Dominus hominibus promittit. Item in illo dicuntur quaedam, quae pertinent ad cultum dei, et ista sunt caeremonialia: quaedam vero, quae ad rectitudinem vitae, et ista sunt praecepta moralia, quae manent: alia vero, non. In novo autem adduntur consilia illis praeceptis, quae dantur perfectis, qui sunt capaces spiritualium.
Et sic manent praecepta eadem, sed promissa diversa. Item sacramenta sunt diversa; quia ibi erat figura tantum, hic autem figurae veritas expressa. Per omnia ergo testamentum illud est melius.
Deinde cum dicit num si illud, etc., probat quod illud testamentum, cuius Christus mediator est, melius est. Et facit talem rationem: si primum testamentum non habuisset culpam, non quaereretur aliud ad corrigendum defectum ipsius; sed quaeritur, ergo, etc.. Antecedens ponitur, et patet in littera. Sed contra rom. Vii, 7: lex ergo peccatum est? absit.
Ergo male dicit, quod non vacabat a culpa. Respondeo. Dicendum est quod aliquid potest convenire legi dupliciter: vel secundum se, et sic erat bona, vel ratione illorum quibus data est, et sic dicitur habere culpam propter duo.
Primo quia non dabat virtutem ad purgandum commissa. Infra x, 4: impossibile est sanguine taurorum aut hircorum auferri peccata.
Secundo, quia non dabat gratiam adiutricem ad vitandum peccata, sed ad cognoscendum tantum: et sic erat occasio peccati. Rom. Vii, 7: concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces.
Et sic dicitur non vacasse a culpa, quia homines in ipsa relinquebantur in culpa. Sed dicit non inquireretur locus. Sicut enim corpus numquam perfecte quiescit, sed semper movetur, quousque pertingat ad locum suum, sic quamdiu habetur aliquid imperfecte, non quiescit desiderium, sed semper tendit ultra, usque dum veniet ad perfectum. Inquirebatur ergo locus istius ab homine qui desiderabat; sed magis a deo, qui propter nostrae salutis desiderium dicitur inquirere.
Deinde cum dicit vituperans enim, etc., probat veritatem consequentis, scilicet quod inquiritur locus testamenti, et hoc per auctoritatem ier. Xxxi, 31: ecce venient dies, etc.. Et circa hoc facit duo.
Primo enim praemittit auctoritatem;
secundo arguit ex ipsa, ibi dicendo autem novum.
Prima in duas.
Primo enim praemittit prophetiam de novi testamenti datione;
secundo describit ipsum, ibi non secundum testamentum, etc.. Iterum prima in tres.
Primo enim ostendit temporis dationis opportunitatem;
secundo novi testamenti perfectionem, ibi consummabo testamentum novum; tertio quibus datum fuit, ibi super domum iuda. Dicit ergo vituperans enim Dominus, non quidem legem, sed eos, qui scilicet erant sub lege, dicit: ecce dies veniunt, etc.. Haec est auctoritas, quae est ier. Xxxi, v. 31; et non habetur omnino sub istis verbis, sed mutantur pauca. Ibi enim dicitur sic: ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui israel, et domui iuda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris in die qua extendi manum meam ut educerem eos de terra aegypti, pactum quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum. Sic ergo patet quod pacta mutantur. Dicit ergo quantum ad temporis opportunitatem ecce dies veniunt, id est tempus gratiae, quod comparatur diei, quod illuminatum est a sole iustitiae. Rom. 13, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Quantum ad perfectionem novi testamenti dicit consummabo novum testamentum. Et dicit consummabo, quod sonat ad perfectionem. Apoc. Xxi, 5: ecce nova facio omnia. Istud autem verbum consummabo, non habetur ibi, sed utitur eo apostolus ad designandum perfectionem novi testamenti. Is. C. X, 23: consummationem et abbreviationem faciet Dominus super terram. Fuit enim novum testamentum perfectum quantum ad eruditionem vitae, quae non extenditur tantum ad generalem iustitiae eruditionem, sed ad perfectam. Matth. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra, etc.. Item in veteri testamento erant tantum figuralia: in novo vero, veritas figurarum: et ita novum consummat et perficit vetus. Quantum ad tertium dicit super domum israel, et iuda. Sed numquid datur tantum iudaeis? non. Rom. Ix, 6: non omnes, qui sunt ex israel, hi sunt israelitae, et sequitur: non qui filii carnis, hi sunt filii dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Illi ergo qui sortiti sunt gratiam dei, sunt israel per fidem, et iuda per confessionem. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, etc.. Dicitur autem super domum, etc., triplici ratione. Una, quia Christus in propria persona praedicavit iudaeis, non gentibus. Matth. Xv, 24: non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus israel. Secunda, quia gentiles facti sunt participes novi testamenti, sicut oleaster insertus in bonam olivam participat pinguedinem eius, rom. Xi, 24. Alia, quia tempore roboam et ieroboam divisus fuit regnum iuda a regno decem tribuum, quae quidem remanserunt in idololatria, sed regnum iuda magis adhaesit deo, licet non ex toto.
Et ideo utrosque tetigit.
Deinde cum dicit non secundum testamentum, describit novum testamentum et primo per differentiam ad vetus;
secundo per proprias conditiones, ibi quia hoc est testamentum. Iterum prima in duas.
Primo ostendit distinctionem novi et veteris testamenti;
secundo infirmitatem veteris, ibi in die in qua. Posset enim aliquis dicere: numquid istud novum est isti simile? ideo quasi respondens dicit: non. Quia non secundum id quod feci cum patribus eorum, in quo ostendit quod non est servandum vetus cum novo. Gal. V, 1: state et nolite iterum iugo servitutis contineri. Matth. Ix, 17: neque mittunt vinum novum in utres veteres, etc.. Et rom. Vii, 6: serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Quia si aliquid inveniatur in veteri, quod gentibus indicatur ad servandum, referendum est ad intellectum spiritualem, sicut dicitur is. Xix, 21: colent eum in hostiis et muneribus: quod totum est spiritualiter intelligendum.
Deinde cum dicit in die qua apprehendi, etc., ostendit defectum veteris testamenti et primo ex eius traditione;
secundo ex eventu, ibi quoniam ipsi. Vetus enim testamentum traditum est servis et infirmis. Servis quidem, quia quandoque exierunt de servitute aegypti. Et quantum ad hoc dicit ut educerem illos, etc.. Gal. Iv, 24: unum quidem in servitutem generans, etc.. Item quia erat lex timoris servilis. Rom. 8, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc.. Augustinus: brevis differentia veteris et novi testamenti, timor et amor. Item infirmis, quia per se non poterant se iuvare. Et quantum ad hoc dicit apprehendi manum eorum, quod est infirmorum. Ps. Lxxii, 23: tenuisti manum dexteram meam. Rom. 8, 3: quod impossibile erat legi in quo infirmabatur. Dicit autem patribus eorum, scilicet abraham, isaac et iacob, cum quibus iniit foedus speciale. Ps. Civ, 8 s.: memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes, quod disposuit ad abraham, etc.. Sed istis in exitu de aegypto promisit carnalia.
Deinde cum dicit quoniam ipsi non, etc., ostendit defectum veteris testamenti ex eventu; et primo quantum ad culpam, et ideo dicit quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, quia scilicet non erat scriptum in cordibus ipsorum.
Unde statim post legem datam fecerunt vitulum conflatilem. Ex. Xxxii, 8 et ps. Cv, 20: fecerunt vitulum in oreb, et adoraverunt sculptile. Et quantum ad poenam. Ideo dicit et ego neglexi eos. Illud enim aliquis dicitur negligere, quod permittit perire.
Et sic neglexit eos, quia permisit eos perire ab exterminatore, ut dicitur 1Co X, 10; et ps. Cxviii, v. 118: sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis. Alia littera: et ego dominatus sum eorum, id est, puniendo ostendi me esse dominum ipsorum.
Deinde cum dicit quia hoc est testamentum, etc., describit conditiones novi testamenti. Et circa hoc facit duo.
Primo ponit modum editionis eius;
secundo effectum ipsius, ibi et ero eis in deum. Dicit ergo quia hoc est, id est tale est, testamentum quod disponam domui israel, etc.; dispositio importat congruitatem ordinis.
Et ideo dicit post dies illos, id est, post legem datam. Debuit enim post legem veterem dari nova lex, sicut primo datur paedagogus, postea magister, ut prius homo recognoscat infirmitatem suam. In hoc ergo patet congruitas temporis dandi novum testamentum. Modus autem tradendi duplex est. Unus per exteriora, sicut proponendo verba ad cognitionem alicuius. Et hoc potest homo facere, et sic traditum fuit vetus testamentum. Alio modo interius operando. Et hoc proprium est dei. Iob xxxii, 8: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Et hoc modo datum est novum testamentum, quia consistit in infusione spiritus sancti, qui interius instruit. Non autem sufficit tantum cognoscere, sed requiritur operari.
Et ideo primo illuminat intellectum ad cognoscendum.
Et ideo dicit dabo leges meas, etc.. Et dicit in plurali, propter diversa praecepta et consilia. Et hoc facit spiritus sanctus. I io. Ii, 27: unctio eius docet vos. Io. Xiv, 26: ille vos docebit omnia, etc.. Item ad bene operandum inclinat affectum, unde imprimitur cordi. Et quantum ad hoc dicit in corde eorum superscribam eas, id est, super cognitionem scribam charitatem. Super omnia autem charitatem habete, etc., col. 3, 14, et rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris, etc.. Et haec est epistola, de qua subdit, ii cor. 3, 3: non atramento, sed spiritu dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
30
(He 8,11-13)
Supra posuit apostolus conditiones novi testamenti ex editione ipsius nunc ponit tres effectus ipsius. Primus est hominis ad deum perfecta coniunctio; secundus est dei perfecta cognitio, ibi et non docebit; tertius est peccatorum remissio, ibi quia propitius ero.
Circa primum sciendum est, quod ad hoc quod homo iungatur deo, requiritur auxilium divinae gratiae, quia ad hoc non potest propria virtute. Ier. Xxxi, 3: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.
Primo ergo tangitur illa coniunctio ex parte dei;
secundo ex parte hominis, ibi et ipsi erunt. Dicit ergo ero illis in deum. Nomen dei significat universalem providentiam. Tunc ergo est nobis in deum, quando habet curam de nobis, et corda nostra ad se trahit, et hoc est respectu iustorum specialiter. Ex hoc ergo quod ero eis in deum, sequitur secundum, scilicet quod ipsi erunt mihi in populum, id est, exhibebunt se mihi in populum. Sicut enim dicit augustinus, ii de civit. Dei, c. 21: populus est coetus multitudinis, iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Quando ergo consentiunt in ius divinae legis, ut sint adinvicem utiles et tendant in deum, tunc est populus dei. Apoc. Xxi, 3: ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
Deinde cum dicit et non docebit, etc., ponit secundum effectum novi testamenti. Et circa hoc duo facit.
Primo enim ponit signum effectus illius;
secundo effectum ipsum, ibi quia omnes, etc.. Signum perfectae cognitionis est, quando quis non indiget doceri, quia doctrina est via ad acquisitionem scientiae, et ideo cessat doctrina, acquisita perfecte scientia. Sed numquid in novo testamento unus non docet alium? et videtur quod non, per litteram istam. Sed contra, quia apostolus vocat se doctorem gentium, i tim. Ii, 7, et eph. Iv, 11: alios pastores, et doctores; rom. Xii, 7: sive qui docet in doctrina. Respondeo. Dicendum est quod hoc quod dicitur hic, potest dupliciter intelligi. Uno modo de praesenti statu, et sic non verificatur universaliter de omnibus, sed tantum de primis fundatoribus novi testamenti, scilicet apostolis, qui immediate fuerunt instructi a deo, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas. Lc. Ult.. Apostoli ergo facti sunt perfecte cognoscentes, et non ab aliis instructi, sed simul a Christo acceperunt sapientiam infusam. Alio modo, quod referatur ad statum patriae futurum, ad quam per novum testamentum introducimur, non per vetus.
Et sic universaliter verum est quod dicitur hLc Sed contra: homines beati sunt aequales angelis, non maiores, sed secundum dionysium unus angelus docet alium illuminando ipsum: ergo et homo beatus alium docebit. Respondeo. Dicendum est quod duplex est cognitio in beatis angelis. Una quae beatos facit, scilicet cognitio divinitatis, quae sola beatos facit; sicut dicit augustinus in libro confess.: beatus qui te novit, etc.. Alia est quae est omnium quae sunt aliud a deo, cuiusmodi sunt effectus dei, et ista non beatificant. Quantum ergo ad primam unus non docet alium; quia unus non beatificatur mediante alio, sed a deo immediate. Ps. Xxxv, 9: in lumine tuo videbimus lumen. Sed quantum ad aliam, quae est aliquorum mysteriorum, unus docet alium. Et hoc forte usque ad finem mundi, quamdiu durat executio effectuum dei.
Et ideo addit dicens: cognosce dominum, quasi dicat: non accipit dei cognitionem. Et dicit proximum suum et fratrem suum, quia, etsi secundum augustinum omnes homines sint ex charitate diligendi, si tamen non possis omnibus prodesse, tamen illis specialiter debes prodesse, qui tibi coniunguntur, vel naturaliter, sicut sunt consanguinei, quos hic vocat fratres, vel alia coniunctione, et sic proximus est. Omnes enim scient me a minimo usque ad maiorem eorum. Haec est causa quare unus non docebit alium, quia omnes noscent dominum. I io. 3, 2: videbimus eum sicuti est. In hac vero visione consistit beatitudo. Io. Xvii, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum deum, etc.. Ier. Ix, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Et hanc doctrinam habent beati non ab aliquo alio, sed a solo deo tantum. Is. Liv, 13: ponam universos filios tuos doctos a Domino. Illud autem, quod dicit a minimo potest dupliciter intelligi. Uno modo quod dicantur maiores sancti antiquiores.
Et sic maior et minor dicuntur secundum ordinem temporis. Omnes ergo cognoscent, quia singuli accipient singulos denarios, matth. Xx, 9 ss.. Vel hoc dicit ad ostendendum differentiam praemiorum, quia licet omnes cognoscant, tamen unus magis alio cognoscet. Matth. V, 19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. Praemium enim correspondet merito; et hoc contra illos, qui dicunt poenas et omnia merita esse aequalia, et per consequens praemia aequalia. Contra quos dicitur 1Co Xv, v. 41: stella differt a stella in claritate.
Deinde cum dicit quia propitius, etc., ponit tertium effectum, qui est culpae remissio, quod non poterat vetus testamentum. Infra x, 4: impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Dicit ergo propitius ero. Differunt autem iniquitas et peccatum, quia iniquitas opponitur iustitiae, quae quidem proprie semper est ad alium. Ideo iniquitas dicitur, qua quis nocet alteri. Iob xxxv, 8: homini qui similis tui est, nocebit iniquitas tua. Peccatum autem dicitur omnis defectus actionis, quia importat deordinationem.
Et sic iniquitas proprie est in proximum, sed peccatum est in seipsum: et hoc proprie loquendo, large tamen idem est iniquitas et peccatum. Et quantum ad hoc dicit quia propitius ero iniquitatibus eorum, scilicet in praesenti poenam relaxando, nec memorabor peccatorum eorum, scilicet in futuro peccata puniendo. Ez. 18, 22: omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. Ps. Lxxviii, 9: propitius esto peccatis nostris, etc., item v. 8: ne memineris iniquitatum nostrarum, etc.. Rom. Xi, 29: sine poenitentia enim sunt dona et vocatio dei, etc.; id est, Deus non poenitet, quod hic peccata remiserit, quasi iterum puniendo.
Deinde cum dicit dicendo autem novum, etc., quasi posita auctoritate arguit ex ipsa, et facit talem rationem: novum non dicitur nisi in comparatione ad vetus, sed omne quod dicitur vetus significat quasi sit prope cessationem; ergo dicendo novum, veteravit prius, id est, dedit intelligere quod prius sit vetus. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Si ergo illud est vetus, abiiciendum est. Lev. C. Xxvi, 10: novis supervenientibus, vetera proiicietis. Dicendo ergo novum, designat cessationem veteris. Proprie autem nihil antiquatur, nisi quod subiacet tempori, quae autem subiacent tempori cessant in tempore. Oportet ergo illud vetus cessare. Dicit autem antiquatur, propter res inanimatas, sed senescit, propter animatas.
Sciendum tamen est, quod ubi habemus peccatorum, alia littera habet peccati; et tunc refertur ad peccatum originale quod omnibus est commune.
31
(He 9,1-5)
Supra ostendit apostolus dignitatem novi testamenti respectu veteris in generali, hic ostendit idem in speciali, descendendo ad singula, quae erant in utroque testamento. Et circa hoc facit duo.
Primo enim comparat ea, quae sunt veteris testamenti ad ea quae sunt novi, ut super hoc ostendat dignitatem novi;
secundo manifestat quaedam, quae supposuerat, x cap., ibi umbram enim habens.
Circa primum tria facit,
quia primo exponit illud, quod fuit in veteri testamento;
secundo ostendit significatum suum, ibi hoc significante spiritu; tertio ex his arguit ad propositum, ibi et ideo novi testamenti. Iterum prima in duas.
Primo enim describit conditionem veteris testamenti;
secundo prosequitur, ibi tabernaculum enim factum.
Circa primum sciendum est quod tam vetus quam novum testamentum ad hoc instituta sunt, ut per ipsa anima accedat ad deum. Ad hoc autem duo sunt necessaria, scilicet recessus a peccato, et unio ad deum.
Primum fit per iustificationem; secundum per sanctificationem, et in utroque testamento fit iustificatio et sanctificatio.
Unde dicit: sic dictum est, quod prius veteravit. Sed quale fuit illud vetus? tale quod habuit quidem et prius iustificationes culturae, scilicet latriae, secundum graecum. In veteri enim fuerunt quaedam ablutiones per quas mundabantur, non quidem a macula peccati, sed a quibusdam irregularitatibus quibus impediebantur a cultu dei, sicut ex tactu mortui vel alicuius immundi, non poterant intrare tabernaculum, nisi expiati per aliquas ablutiones.
Et ideo dicebantur iustificationes culturae He 9,1, quia scilicet per ea fiebat idoneus ad cultum divinum. Et de hoc habetur Lv 22. Hieronymus: iustificationes, id est, ablutiones, quibus purificatis licebat accedere. Sed sanctificatio eorum erat. Et sanctum saeculare. Saeculum quandoque sumitur pro quacumque duratione. Ps 110,3: in saeculum saeculi. Quandoque significat mundum istum. 2Tm 4,9: demas me dereliquit diligens hoc saeculum. Illa ergo sanctificatio potest dici saecularis, quia temporalis erat, et non perpetua. Sed littera graeca non sic accipit, quia dicit sanctum mundanum.
Unde est differentia inter novum testamentum et vetus, quia licet utrumque sit corporale, tamen novum continet gratiam, et sacrum est, in quo sub tegumento rerum visibilium divina virtus salutem secretius operatur, quod non erat in veteri testamento, quoniam in se nullam continebat gratiam. Ga 4,9: quomodo iterum convertimini ad infirma et egena elementa? deinde cum dicit tabernaculum He 9,2, etc., exponit illud quod dixit. Et primo quantum ad dispositionem tabernaculi;
secundo quantum ad ministerium sacerdotum, ibi his vero ita (v. 6), etc..
Circa primum propter intellectum litterae, sciendum est quod Dominus in deserto praecepit fieri tabernaculum, quod haberet triginta cubitos vel passus in longitudine, et decem in latitudine, ita quod ostium erat ad orientem, ante quod dependebat velum super quatuor columnas, et quoddam tentorium, in quo erat altare holocaustorum. Sed de hoc nihil ad propositum, quia apostolus de hoc non facit aliquam mentionem, sed in tabernaculo versus occidentem spatio decem cubitorum longitudinis, et decem latitudinis appendebatur velum super quatuor columnas; et istud dividebat partem unam decem cubitorum ab alia viginti cubitorum. Pars autem viginti cubitorum dicitur sancta, et tabernaculum primum; sed illa decem dicitur sancta sanctorum et tabernaculum secundum. Ista distinctio dupliciter potest exponi. Uno modo, quia ea quae fuerunt in veteri testamento, fuerunt figura novi testamenti. Novum etiam est figura caelestis patriae. Sic ergo per primum tabernaculum, vetus testamentum; et per secundum, novum. Alio modo per primum tabernaculum, praesens ecclesia; per secundum, caelestis gloria. Inquantum ergo significat vetus testamentum, est figura figurae; sed inquantum significat praesentem ecclesiam, quae adhuc significat futuram gloriam, est figura veritatis, quantum ad utrumque.
Circa hoc ergo duo facit,
quia primo describit illud quod erat in primo;
secundo illud, quod erat in secundo, ibi post velamentum. In primo autem tria erant, scilicet candelabrum aureum ad meridiem, quod ita erat factum. Ex uno enim longo hastili procedebant sex calami, quasi sex brachia, scilicet tres a dextris et tres a sinistris.
Et sic in summitate erant septem rami et in quolibet erat una lucerna, quae ardebat. Item in quolibet calamo erant quatuor, scilicet calamus, qui erat ex tribus partibus quasi tribus petiis, scilicet cyphi, spherulae, et lilia: quia ibi duae partes iungebantur. In fine cuiuslibet partis erat quasi quidam cyphus, in quo duo cyphi iunguntur in nucis modum, et duae spherulae volubiles, et duo quasi folia lilii hinc et inde. Item in parte aquilonari erat mensa aurea in modum altaris, super quam ponebantur in sabbato duodecim panes calidi, et super quemlibet thus lucidum in patena aurea. Et stabant illi panes, qui dicebantur propositionis, usque ad diem sabbati, ubi oportebat illos amoveri, et reponebantur alii loco illorum. Item in medio erat altare aureum ad adolendum thymiama boni odoris, et hoc ad litteram, ne domus foeteret propter multitudinem immolatitii sanguinis. Per candelabrum autem quod illuminat, et per mensam designatur ad litteram, quod qui altari servit de altari vivat. Dicit ergo tabernaculum prius, id est, anterior pars tabernaculi, factum est in quo erant candelabra, quae unum erant quantum ad substantiam, sed plura quantum ad ramos, et hoc ad meridiem, et mensa ad aquilonem, et propositio panum, id est, panes propositionis per hypallagen, sicut perflavit fistula buccas, et ista pars dicitur sancta. De hoc habetur diffuse ex. Xxv, xxvi et xxvii.
Deinde cum dicit post velamentum, etc., describit ea, quae erant in secundo tabernaculo, scilicet arca testamenti, de lignis sethin imputribilibus, circumtecta ex omni parte, id est, tam intus quam extra, auro. In arca autem erant tria, scilicet urna aurea habens manna, et hoc in memoriam illius beneficii eis praestiti, Ex 16,32 ss., et virga aaron quae fronduerat, Nb 17,8, in memoriam sacerdotii aaron ne alius extraneus praesumeret accedere; et tabulae testamenti, Ex 25,21, in memoriam legis. Item super arcam duo cherubim qui tangebant se duabus alis, et tangebant alis duabus latera tabernaculi. Inter duas autem alas quibus tangebant se, erat tabula aurea eiusdem longitudinis et latitudinis, et arca, scilicet duorum cubitorum in longitudine, cubiti et semis in latitudine, et erat supereminens, quae dicebatur propitiatorium.
Unde erat quasi sedes, de qua Deus exaudiret ad repropitiandum populo. Ps. Lxxix, 2: qui sedes super cherubim, etc.. Arca vero erat quasi scabellum pedum. Illi duo cherubim versis vultibus ad seipsos respiciebant in propitiatorium. Hic autem addit apostolus quartum, scilicet thuribulum aureum, de quo dicunt aliqui, quod erat altare inter sancta, ut dictum est. In sancta quod erat exterius introibant sacerdotes omni die ad expletionem mysteriorum; sed in sancta sanctorum sacerdos summus semel in anno cum sanguine, et tunc implebat thuribulum illud thymiamate, ita quod ex fumo ascenderet nebula, quae operiret sancta sanctorum, ne posset videri ab his qui extra erant. Ista ergo sunt illa, quae erant post velamentum, quod erat secundum, quod dicitur sancta sanctorum pro dignitate, sicut dicitur virgo virginum antonomastice, aureum habens thuribulum, et arca in qua erat urna, etc. Super quam, scilicet arcam, non quod haberent super eam pedes, sed alas tantum, cherubim gloriae, id est, gloriose facta, obumbrantia propitiatorium, scilicet alis suis, de quibus non est modo dicendum, id est, prosequendum, per singula. Sed contra, quia iii reg. 8, 9 dicitur, quod in arca non est aliud nisi duae tabulae. Respondeo. Dicendum est, quod verum est ex principali intentione, quia ad hoc fuit arca principaliter facta, sicut patet ex. Xxv. Quid autem ista significent, sciendum est, quod omnes caeremoniae legis ordinabantur ad usum, secundum statum illum; ad aliud vero secundum quod erant figurativa, prout scilicet repraesentabant Christum. Quo ad primum omnia instituta fuerunt ad repraesentandum magnificentiam dei. Illa autem non repraesentabantur, nisi in effectibus. Isti autem effectus habent quasi duplex saeculum: unum superius, scilicet substantiarum incorporearum, et istud repraesentatur per sancta sanctorum. Aliud est istius mundi inferioris sensibilis, et istud repraesentatur per sancta. In mundo autem superiori sunt tria, scilicet Deus, rationes rerum, et angeli. Deus autem omnino est incomprehensibilis, et ideo erat sedes sine sedente, quia non potest comprehendi a creatura nisi ex effectibus. Illa autem sedes erat propitiatorium, ut dictum est. Angeli autem significantur per cherubim propter sapientiam.
Unde et philosophi angelos dicunt substantias intellectuales. Erant duo ad designandum quod non erant ibi positi ad colendum, quia dictum erat eis, deut. C. Iv: audi, israel, Dominus Deus tuus unus est. Quod respiciunt in propitiatorium designat, quod non recedunt a contemplatione dei. Matth. 18, 10: angeli eorum in caelis semper vident faciem patris, etc.. Rationes rerum signantur per arcam. Illa vero, quae sunt in hoc mundo, vel pertinent ad sapientiam, quae per tabulas significatur, vel ad potentiam, quae per virgam, vel ad bonitatem, quae per manna, quod erat dulce, quia quicquid est dulcedinis in creatura, totum est ex bonitate dei. Quia vero ratione rerum, quae sunt intelligibiliter in deo, sunt sensibiliter in creaturis corporalibus, ideo sicut in tabulis erat lumen intellectuale, ita in sanctis erat lumen corporale. Ibi manna, hic panes; ibi virga, hic altare, quod pertinet ad officium sacerdotis. Sed inquantum per ista figurabatur Christus, omnia ista inveniuntur in ipso. Et primo quantum ad sancta. Ipse enim est candelabrum luminis. Io. 8, 12: ego sum lux mundi. In isto sunt sex ordines, tres a sinistris, scilicet perfecti veteris testamenti, et tres a dextris, scilicet novi testamenti. Isti designantur ez. Xiv, 14: per noe, praelati; per daniel, contemplativi; per iob, activi. Isti calami lumen accipiunt, et infunduntur, quia, sicut dicitur i petr. Iv, 10: unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Cyphi sunt propinantes potum sapientiae. Sphaerulae propter promptitudinem obedientiae. Lilia propter finem vitae aeternae. Septem lucernae sunt septem dona spiritus sancti. Item Christus est mensa refectionis. Duodecim panes sunt doctrina duodecim apostolorum et successorum suorum, qui ponuntur in sabbato spei usque ad sabbatum spei, etsi interim unus removetur per mortem, alter substituitur. Sed in magno sabbato removebuntur omnes. In inferiori erat propitiatorium, et Christus est propitiatio pro peccatis nostris, i io. Ii, v. 2. Duo angeli sunt duo testamenta concorditer Christum respicientia. Vel omnes angeli Christo servientes concorditer et unanimiter. Matth. Iv, 11: accesserunt angeli et ministrabant ei. Dan. Vii, 10: millia millium ministrabant ei.
Supra i, 14: omnes sunt administratorii spiritus. Ipsi desiderant in Christum prospicere, i pet. I, 12. Item obumbrant propitiatorium, id est, Christi ecclesiam custodiunt. Vel quia ipsorum ministerio fiebant visiones et apparitiones in quibus obumbratorie figurabatur Christus. Arca aurata de lignis sethin est caro Christi pura et pretiosissima, quae et dicitur urna aurea propter sapientiam, plena dulcedine divinitatis. Tabulae sunt eius sapientia; virga est sacerdotium eius aeternum; vel virga est potestas Christi; manna dulcedo gratiae, quae datur per sacerdotium Christi, vel per obedientiam mandatorum, sicut homo obedit potestati. Sed quia nullus habet sic gratiam quin peccet, excepto Christo et matre eius, ideo necesse est habere propitiatorium.
Sciendum est autem quod glossa super locum istum multum diffuse ista exponit.
Thomae Aq - super Heb. 28