Thomas A. in Isaiam 61


Capitulus 42

62
(
Is 42)

Ecce servus meus etc.. Hic ostendit divinam dilectionem ex filio quem promisit. Joan. 3: sic deus dilexit mundum etc.. Et primo ex tanto beneficio ostendit dei dilectionem; secundo Judaeorum perversitatem, haec verba feci eis.

Etc.. Circa primum tria. Primo praedicit filii dei adventum; secundo malorum casum, dominus sicut fortis etc.. Tertio resurrectionem bonorum, et educam caecos etc., Luc. 2: ecce hic positus est etc.. Circa primum tria.

Primo describit mittendi conditionem; secundo praedicit missionem, haec dicit dominus etc., tertio invitat ad gratiarum actionem, cantate domino etc.. Circa primum tria. Primo ostendit gratiae plenitudinem quantum ad gratiam unionis, suscipiam eum. Servus, secundum humanam naturam. Luc. 1: suscepit Israel etc.; quantum ad gratiam capitis, electus, ut sit caput ecclesiae.

Ex millibus: Cant. 5. Ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti etc., complacuit. Mt 3: hic est filius meus etc.; quantum ad gratiam habitualem, quae fuit in ipso singularis, dedi spiritum meum. Supra 11: requiescet super eum spiritus domini.

Etc.. Secundo ostendit judicii aequitatem, quantum ad tria: scilicet judicandi auctoritatem, judicium gentibus etc., Ps. 71: deus, judicium tuum etc., joan. 5: omne judicium dedit etc., cui adjungit mansuetudinem, non clamabit.

Eccl. 9: verba sapientis audiuntur etc.; ostendit secundo judicis aequalitatem: neque accipiet personam. Act. 10: non est personarum acceptor deus. Cui adjungit pietatem in subveniendo: nec audietur foris, Judaeam, vox praedicationis ejus, ut prius subveniret illis ad quos missus erat.

Non sum missus etc.. Mt 26: tristis anima mea etc., Eccl. 30: jucunditas cordis etc.. Tertio ostendit dominii potestatem: donec ponat judicium ultimum, vel praeceptum suum, praedicantibus apostolis; legem, evangelium. Genes. 49: ipse erit expectatio etc., infra 60: me enim insulae expectant etc.. Alii exponunt hoc de Dario rege Persarum, qui mansuetus, justus et quietus fuit, quem dominus elegit ad liberandum Judaeos.

Haec dicit dominus deus etc.. Hic praedicit missionem: et primo ostendit mittentis potestatem quantum ad creationem caelestium, creans caelos; quantum ad dispositionem terrestrium, firmans terram; quantum ad animationem viventium, dans flatum, naturalis vitae, spiritum, gratuite. Zach. 12: dominus extendens caelum etc.. Secundo praedicit missionem, ponens missi exaltationem: ego dominus vocavi te, filium meum ab aeterno, praedestinando ad unitatem divinae personae, in justitia, idest ut justus sim, implens promissa. Rom. 1: qui praedestinatus est etc.. Apprehendi manum, quantum ad operationem: joan. 14: pater in me manens etc., et servavi, ne morte detinereris. Ps. 15: non dabis sanctum tuum etc., infra 49: vocavi eum et adduxi etc.; ponit etiam officii iniunctionem: dedi te in foedus, quasi mediatorem. Gen. 9: arcum meum ponam etc..

In lucem etc., quasi illuminatorem.

Supra 9: habitantibus in regione etc., joan. 1: erat lux vera etc.; ostendit etiam officii utilitatem contra infidelitatem, ut aperires etc., joan. 9: in judicium veni etc., contra peccati servitutem. Ut educeres etc., Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti etc.. Tertio ex missione concludit divinae majestatis singularitatem, quantum ad potentiam, ego dominus etc., Ps. 67: iter facite illi etc., Exod. 6: nomen meum Adonai etc., gloriam, qua dominus dicor. Luc. 2: gloria in excelsis etc., et quantum ad scientiam, quae prima fuerunt etc., infra 49: dixi tibi ex tunc etc.. Hoc etiam referunt ad Darium. Cantate domino etc.. Hic invitat ad gratiarum actionem: et primo indicit laudem et praecipue agrestibus, vel propter distantiam habitationis: ab extremis, supra 24: a finibus terrae laudes etc., vel propter inclusionem maris, qui descenditis; scilicet nautae, plenitudo ejus, scilicet maris, idest omne illud quo impletur laudet deum. Ps. 106: qui descendunt in mare etc., vel propter conversationem in desertis. Levet, vocem suam in laudem dei, desertum, idest habitatores ejus, maxime quantum ad Ismaelitas, in domibus, more aliarum nationum, qui prius erant vagi per desertum.

Cedar, filius Ismaelis. Supra 35: laetabitur deserta etc.; vel propter habitationem in montanis: laudate habitatores petrae, illius civitatis in palaestina, quae in petris posita Est. Vel cujuslibet montis. Infra 55: montes et colles cantabunt etc., et invitat hos de quibus minus videtur quod ad laudandum deum conversantur. Secundo praedicit divinae laudis divulgationem: ponent domino gloriam, in aliis, non solum in seipsis. Infra ult.: mittam ex eis qui salvati etc.. Mystice totum hoc de conversione gentium ad fidem.

Dominus sicut fortis. Hic praedicit per christi adventum futurum casum: et circa hoc quatuor ponit.

Primo potentiam: dominus sicut fortis, ad impugnandum Judaeos per Romanos. Exod. 15: dominus quasi vir pugnator etc., zelum, ultionis. Prover. 6: zelus et furor viri etc.. Secundo ponit iram, vociferabitur, per tribulationes quas eis immittet; contra id quo supra dictum Est. Non clamabit, primo enim ostendit mansuetudinem veniens. Sed contemnentibus indignationem ostendit. Job 37: tonabit in voce sua etc.. Tertio ponit justitiam: quia justum est ut cum diu expectaverit impoenitentes, omnes simul absorbeat: tacui, semper etc., job 3: nonne dissimulavi etc., patiens fui. Supra 30: propterea expectat dominus etc., sicut pariens, proferam dissimulatum dolorem, sicut mulier conceptum infantem. Vel quia sicut parturiens dolebo de tam gravi poena. Quarto ponit poenam quantum ad homines: desertos faciam montes, majores; colles, mediocres; germen, populares.

Ezech. 35: montem Seir desertum etc., et quantum ad subtractionem omnis doctrinae vel consolationis, ponam flumina etc., psalm. 106: posuit flumina in desertum etc.. Potest etiam hoc referri ad destructionem hostium Judaeorum per Darium.

Et educam. Hic ponit (resurrectionem) bonorum quantum ad tria.

Primo quantum ad reparationem actus: educam caecos, scilicet gentiles, in viam, christum, vel legis praeceptum: vel etiam Judaeos, secundum aliam expositionem. Prov. 4: ducam te per semitas etc.; secundo quantum ad illuminationem intellectus: ponam tenebras etc., Luc. 1: illuminare his qui in tenebris etc.; tertio quantum ad directionem affectus. Prava, scilicet corda, supra 40: erunt prava in directa etc..

Haec verba feci eis etc.. Hic ostendit Judaeorum perversitatem: et primo ostendit eos ingratos ad beneficia; secundo duros ad praecepta, surdi audite, tertio obstinatos inter flagella, quis est in vobis etc.. Circa primum duo. Primo ostendit ingratitudinem, haec verba, scilicet praedicta beneficia. Conversi sunt retrorsum, a me, jer. 5: tu dereliquisti me etc.. Secundo imprecatur eis confusionem, confundantur etc., Psal. 118: confundantur omnes etc.. Surdi audite.

Hic ostendit eos duros vel inoboedientes ad praecepta. Et primo ostendit eorum duritiam, vocans eos surdos, et caecos unite. (excaecavit enim eos malitia eorum: Sap. 2), quamvis habeant oculos, et aures corporis, quod probat quia videntes custodiunt et habentes aures cordis apertas oboediunt.

Venundatus, in servum peccati, pro delectatione temporalis boni, 3 Reg. 21: venundatus es ut faceres etc.. Qui apertas etc., Ier. 5: audi popule stulte etc., supra 6: excaeca cor populi huius etc.. Secundo ostendit durorum stultitiam, per hoc quod in praeceptis, eorum utilitatem dominus intendebat. Unde ponit domini intentionem: et dominus voluit eum, populum; et ipse populus magnificaret legem dei, in corde suo custodiendo ipsam; et ut dominus extolleret, id est exaltaret, populum. 1 Thess. 4: haec est, voluntas dei etc.; et ostendit etiam eorum contradictionem, quia in seipsis peccabant: ipse autem direptus, a Daemonibus per diversa peccata, et ideo vastatus, ab hostibus supra 18: a populo divulso etc.; aliis etiam occasionem peccandi praestabant, laqueus, idest occasio ad peccandum, juvenum, insipientum.

Oseae 5: laqueus facti estis etc., et quia peccata occultabant, in domibus carcerum, idest in secreto cordis. In corde et corde etc.. Tertio ponit poenam: facti sunt in rapinam etc..

Nec est qui eruat, bellorum potentia, nec est qui dicat, orationis instantia. Eccli. Ult.: circumdederunt me undique etc.; vel ibi incipit poena, in domibus carcerum, ut exponatur ad litteram. Quis est in vobis.

Hic ostendit eos incorrigibiles per flagella, quia etiam causam flagellorum non recognoscunt: et circa hoc tria facit. Primo inquirit recte sentientem, innuens paucitatem. Futura, quae praenuntio de vestris suppliciis. Oseae ult.: quis sapiens etc.. Secundo determinat veritatem quantum ad poenae auctorem: quis dedit etc., 1 regum 2: dominus mortificat etc.; quantum ad culpam: ipse est cui etc., baruch 4. Justitias ipsius nescierunt etc.; et quantum ad poenam, et effudit etc., Ps. 68: effunde super eos iram tuam etc., effusio abundantiam significat. Tertio excludit veritatis cognitionem: et combussit eum, scilicet materiali igne per hostium vastationem; non cognovit, se a deo pro peccatis suis punitum. Psalm. 81: nescierunt neque intellexerunt etc.. (collationes cap. 42)p clamor devotae orationis, Hebr. 5: cum clamore valido etc., attentae praedicationis, ioh. 7: ultimo festivitatis etc., rixae et contentionis, supra 5: expectavit ut faceret etc..

Datur christus in foedus conservandae salutis, Gen. 9: arcum meum etc., explendae promissionis, II Cor. 1: quotquot promissiones etc., divinae dilectionis ioh. 3: sic deus dilexit etc., cessaturae legis, Ps.: holocausta pro peccato etc..



Capitulus 43

63
(
Is 43)

Et nunc haec dicit dominus etc.. Hic ostendit eis divinam dilectionem per remedia quae eis inter angustias concessit. Et dividitur in partes tres. In prima promittit futura remedia, ad ostendendam dilectionem; in secunda commemorat praeterita beneficia, ad confirmandam promissionem; haec dicit dominus: qui dedit etc., in tertia excludit merita, ad tollendam praesumptionem, non me invocasti etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit ad eos divinae dilectionis privilegium; secundo ex promissis remediis excludit divinae potestatis consortium, omnes gentes congregatae sunt etc., in tertia ponit dilectionis signum, haec dicit dominus redemptor etc., circa primum promittit eis tria remedia. Primo in poenis sustentationem, excludens timorem ex divina praesentia: creans te, quantum ad substantiae principia: Deut. 32: ipse est pater tuus etc., formans, quantum ad formam quam dedit. Gen. 1: formavit dominus etc., redimens a malis. Oseae 13: de manu mortis etc., et vocavi, ad gratiam. Oseae 1: vocabo non plebem meam etc.; ponit promissionem: cum transieris per aquas, Aegyptios, flumina chaldaei; igne, Graeci; flamma Romani.

Non enim ex toto sunt consumpti. Ps. 65: transivimus per ignem etc.; et assignat hujus rationem: quia ego dominus etc., supra 12: nam et ipse deus salvator etc.. Secundo promittit poenarum commutationem ut scilicet alios loco ipsius puniat. Et ponit commutationem. Dedi propitiationem, idest ut propitier tibi, quasi poenis eorum qui te ad peccandum sui auxilii spe provocabant. Saba, civitas Aethiopiae. Prov. 11: justus de angustia etc.; et assignat rationem, scilicet ipsam dei dilectionem: ex quo honorabilis, idest feci et reputavi te honorabilem.

Pro te, pro liberatione tua. Jer. 31: si filius honorabilis mihi etc.. Tertio promittit eis a tribulationibus omnimodam liberationem: et circa hoc tria. Primo promittit liberationis beneficium, noli timere ab oriente: quia undique dispersi erant. Supra 11: congregabit profugos etc., Ier. 31: ecce ego adducam eos etc.. Secundo ponit liberationis meritum: et omnem qui invocat adducam, in gloriam meam, ut glorificet me, et in ipso gloriosus appaream. Joel 2: omnis quicumque invocaverit etc.. Tertio promulgat liberationis praeceptum. Educ, o Cyre, foras, extra terram captivitatis, populum, scilicet Judaeorum.

Jer. 5: audi popule stulte etc..

Omnes gentes.

Hic excludit divinitatis consortium.

Et primo ostendit aliorum deorum falsitatem per modum judicii, ponens gentium ad idola consensum: congregatae sunt, in unum errorem. Ps. 13: omnes declinaverunt etc., petens divinitatis signum. Quis ex vobis; idest, quis deorum vestrorum? vel loquitur ad idola, et petit testimonium. Dent testes, et justificentur: id est juste dicantur dii; et testes audiant, ab eis futura, et dicant, pro vobis testimonium. Supra 41: non est annuntians neque praedicens etc.. Secundo ostendit suae divinitatis veritatem: et primo quantum ad scientiam; secundo quantum ad potentiam, vos testes etc.. Circa primum duo. Primo dat testimonium: assignans homines in testimonium: vere vos testes etc.; servus, populus Jacob, vel christus. Act. 1: eritis mihi testes etc.; ponens cognoscendi modum, ut sciatis, quantum ad ea quae per naturales rationes de deo sciri possunt, et credatis, quantum ad ea quae supra rationem sunt et sic, intelligatis: quia nisi credideritis, non intelligetis, Sup. 8, secundum aliam litteram. Ponens etiam testium dictum, quod ipse sit solus deus: quia ego solus, sum, deus.

Formator, vel (formatus), scilicet idolum, Deut. 32: videte quod ego sim solus etc., et quod sit solus dominus, ego sum, singulariter, ego sum, excellenter, etc., Act. 4: salus non est in aliquo alio etc.. Secundo dat divinitatis signum. Ego annuntiavi etc., non fuit, a quo scire possetis. Ps. 80: Israel, si me audieris etc..

Vos testes etc..

Hic ostendit veritatem divinitatis quantum ad potentiam: et primo dat testimonium, vos testes etc., joan. 8: ego principium etc.. Secundo dat potentiae signum in puniendo: et non est qui de manu, ut Deut. 32, iob 10; et in operando operabor etc., supra 14: dominus exercituum decrevit etc.; haec dicit dominus etc.. Hic ponit dilectionis signum: quia pro eis Babylonios in navibus gloriantes, propter multitudinem aquarum, destruxit. Emisi, scilicet iram, Ier. 51: cogitavit dominus et fecit etc.. Haec dicit dominus qui dedit etc.. Hic commemorat praeterita beneficia, ad confirmandam spem de futuris.

Et circa hoc duo facit. Primo commemorat praeterita beneficia quando egressi sunt de Aegypto, in eorum gubernatione. In mari, rubro, Exod. 14: in aquis torrentibus, in Arnon, numer. 21: in jordane, Josue 3. Et quantum ad hostium destructionem, qui eduxit quadrigam, currus Pharaonis etc., Exod. 15: electi principes ejus etc.; quasi linum, in momento succisum. Secundo promittit futura multo majora: et circa hoc tria facit. Primo ostendit futurorum beneficiorum magnitudinem ex priorum comparatione: ne memineris; quasi: non sunt digna ut in memoria habeantur comparatione futurorum Phil. 3: ea quidem quae retro sunt obliviscens etc., ex eorum novitate: ecce facio nova, inaudita. Apoc. 21: ecce nova facio omnia. Et ex eorum determinatione: ponam in deserto, idest in terra Judaeorum, quae prius deserta, viam, euntium ad festivitates: flumina, consolationis. Psalm. 106: posuit desertum in stagna etc.. Et si exponantur haec ad litteram de liberatione de captivitate Babilonis, dicuntur majora quam liberatio de Aegypto; non propter majora miracula; sed quia reges de quorum potestate liberavit, potentiores Pharaone fuerunt; vel quia de loco magis distanti venerunt.

Si autem referantur ad liberationem factam per christum, constat quod nihil ita admirabile praecesserat in saeculis praeteritis. Secundo ostendit beneficiorum utilitatem in gentibus: et glorificabit bestia agri, idest gentilis bestialiter vivens conversi ad christum, vel videntes quomodo Judaeos libero. Psal. 148: bestiae et universa pecora etc.; et in Judaeis, ut darem potum, doctrinae et consolationis, Deut. 7: te elegit dominus etc.. Tertio assignat rationem, populum istum mihi, in laudem meam. Proverb. 16: universa propter seipsum etc.. Non me invocasti. Hic excludit merita Judaeorum ad consequenda tanta beneficia: et circa hoc tria. Primo excludit meritum; secundo dat responsioni locum, reduc me etc., tertio removet quemdam respondendi modum, pater tuus etc.. Circa primum tria. Primo excludit meritum, non me invocasti, et haec omnia dicuntur quia non toto corde haec deo offerebant, sed partim deo, partim idolis; vel quia deo nihil conferebant; vel quia spe temporalis retributionis faciebant, vel quia post adventum christi accepta non fuerunt. Malach. 3: quis est in vobis qui claudat Ostia etc., Psal. 49: numquid manducabo etc.. Secundo ostendit ipsorum reatum, verumtamen servire; quasi: servilem me ostendistis, dum me offendentes non puniebam. Supra 1: facta sunt mihi molesta etc.; loquitur more humano. Tertio ostendit datum gratis beneficium, ego sum etc., psalm. 24: propter nomen tuum propitiaberis etc., Ez. 36: non propter vos ego faciam etc.. Reduc me etc.. Hic dat responsioni locum. Reduc; quasi: recogita quae tibi fecerim; narra si quid habes, ad te excusandum, vel me accusandum, ut justificeris, idest ut iudiceris justus.

Iob 33: si habes quid loquaris etc.. Pater tuus. Hic removet quamdam viam respondendi. Possent enim allegare patrum innocentiam; sed contra haec dicit. Pater, Adam, Gen. 3, Abraham petens signum de promissione dei, quasi dubitans, genes. 15: interpretes, Moyses et Aaron ad aquas contradictionis, Nb 21: contaminavi, idest contaminari permisi, ad internecionem: quia omnes in deserto mortui sunt, excepto caleb et Josue. Psal. 105: peccavimus cum patribus nostris etc.. (collationes cap. 43)p dominus liberat sanctos ab igne: carnalis temptationis, iob 31: ignis est usque ad consumptionem etc., temporalis tribulationis, Ps.: igne me examinasti, aeternae damnationis, Mt 25: ite maledicti, divinae indignationis, Deut. 32: ignis succensus est etc..

In quo uruntur: lascivientes, 1 Cor. 7: melius est nubere etc., impatientes, supra 13: facies combustae etc., impaenitentes, Ps.: flamma combussit peccatores, superbientes, ibid.: montium fundamenta etc., liberat etiam ab aquis: voluptatis, Prov. 9: aquae furtivae etc., in quibus suffocantur per luxuriam; cupiditatis, Exod. 15: submersi sunt quasi plumbum etc., in quibus per avaritiam; adversitatis, Ps.: intraverunt aquae usque ad animam etc., in quibus per impatientiam; mundanae potestatis, Apoc. 17: aquae super quas sedet etc., in quibus per superbiam.

Reduc deum in memoria quantum ad: mirabilia quae fecit ad venerandum, Ps.: mementote mirabilium eius etc., beneficia quae dedit ad regratiandum, Eccli. Ult.: memoratus sum misericordiae etc., tormenta quae sustinuit ad compatiendum, Thren. 3: recordare paupertatis etc., praecepta quae dedit ad observandum, Ps.: ut memores sint etc..



Capitulus 44

64
(
Is 44)

Et nunc audi Iacob etc.. Hic tertio confortat eos ex idolorum vilitate, ne forte crederent per ea posse divinas promissiones impediri. Et dividitur in duo. In prima excludit timorem; in secunda ostendit idolorum vilitatem, ibi, haec dicit dominus rex etc.. Circa primum tria. Primo excitat attentionem: audi Jacob quem elegi, reprobato esau. Mal. 1: Jacob dilexi etc.. Secundo excludit timorem: haec dicit dominus etc., formans te.

Infra 49: haec dicit dominus, formans me etc., rectissime, quod sonat hoc nomen Israel, quantum ad veram significationem; sed quasi per etimologiam dicitur vir videns deum.

Is vir, rac videns, hel deum. Tertio ponit promissionem, ibi effundam enim etc.. Et primo promittit divinum beneficium quantum ad temporalia: effundam aquas, idest consolationes. Ezech. 36: effundam super vos aquam etc.; quantum ad spiritualia, effundam spiritum etc., benedictionem, quantum ad donorum multiplicationem. Joel. 2: effundam de spiritu meo etc.. Secundo ponit beneficii fructum quantum ad bona temporalia, et germinabunt, scilicet multiplicabuntur ex abundantia prosperitatis, sicut arbor ad multitudinem aquae. Supra 35: germinans germinabit etc., Ps. 1: erit tamquam lignum etc.. Ponit etiam effectum donorum spiritualium. Iste dicet, quia quilibet se deo subjectum confitebitur: scribet, cantica, domino, idest ad honorem domini. Vel domini scilicet, ego sum portans Scripturam, quod pertineat ad cultum dei. Assimilabitur, alienigena in colendo deum; vel erit strenuus sicut Jacob. Jer. 3: patrem vocabis etc..

Haec dicit dominus etc.. Hic ostendit idolorum vilitatem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit idolorum defectum; secundo ex hoc revocat eos ad suum cultum, memento horum etc.; tertio promittit colentibus se liberationis beneficium, haec dicit dominus redemptor etc.. Circa primum duo.

Primo arguit contra idola ex divina operatione; secundo ex idolorum formatione, ibi, quis formavit etc.. Circa primum duo. Primo proponit suae divinitatis singularitatem, ego primus etc., Apoc. 1: ego sum alpha etc.. Secundo adhibet probationem, quis similis etc.. Et circa hoc tria facit. Primo proponit divinum actum in annuntiando futura, et ordinem praeteritorum: vocet, praedestinando etc.. Eccl. 23: domino deo antequam crearentur etc.. Secundo assignat suae divinitatis signum testibus confirmatum, nolite timere; quasi: ne solicitemini pro me, quasi deficiam in probatione meae divinitatis, infra 48: audita feci tibi nova etc.. Tertio concludit idolorum defectum, numquid est etc., et primo proponit quaestionem, absque me, deuter. 32: videte quod ego sum solus etc.; secundo ostendit testium inidoneitatem: plastae idoli, idest factores eorum, nihil sunt, nullius potentiae supra 40: omnes gentes quasi non sint etc., vel quia intentionem suam non consequuntur, volentes suis manibus deum fingere; sicut etiam idolum nihil Est. 1 Cor. 8, iob 18: habitent in tabernaculo etc., amantissima, idola, quae sunt vel magis veneranda, vel ex pretiosiori materia.

Tertio ostendit testimonii falsitatem: ipsi testes, qui non vident, scilicet idolorum, dicentes ea esse deos. Prov. 19: testis falsus etc..

Quis formavit etc.. Hic ostendit quod non sunt dii ex eorum formatione: et circa hoc duo facit. Primo proponit formationem ad excludendam divinitatem; secundo formationis modum ad ostendendum vilitatem, faber ferrarius etc.. Circa primum duo. Primo proponit formationem, intendens hanc rationem. Quod factum est ab homine, non est deus, etc.. Quis? quasi dicat, nullus; ad nihil, aliud, utile. Baruch ult.: ipsi qui ea faciunt etc.. Secundo praedicit operantium confusionem: ecce omnes participes idolorum cultus, cum venient ad judicium, stabunt, quasi judicandi. Ex hominibus, idest de numero hominum. Psal. 96: confundantur omnes qui adorant etc.. Faber ferrarius etc.. Hic ostendit eorum vilitatem, ut non solum non sint dii, sed quaedam vilia: et primo proponit modum quantum ad idola quae fiebant de metallis, in brachio fortitudinis, idest fortes ictus percutiens. Esuriet et deficiet; quasi diceret: deus quem facit non potest sibi succurrere, qui tamen factori suo maxime tenetur. Supra 41: confortavit faber etc.. Secundo quantum ad ea quae fiebant de lignis.

Artifex lignarius. Et primo ostendit idoli vilitatem, ponens causam efficientem cum instrumentis suis: normam, regulam ad rectificanda ligna, runcina, instrumentum recurvum ex latere ad cavandum ligna in angularibus, idest in figura quadrangula: vel est instrumentum ad hujusmodi figuras faciendas: circino, idest torno. Quantum ad causam formalem, et fecit imaginem etc.; quantum ad materialem, succidit cedros etc., qua etiam ad viles usus utitur. Jerem. 10: lignum de saltu praecidit etc.. Secundo ostendit artificis caecitatem, nescierunt. Pars ejus, ligni de quo factum est idolum, iam est cinis, quia combustum. Forte forsitan in dextera mea, idest in operatione. Sap. 13: non erubescit loqui etc..

Memento horum etc.. Hic revocat eos ad suum cultum: et primo assignat rationem, proponens servitutis debitum: memento horum, idest recogita vilitatem idolorum, servus etc., jer. 51: non sicut haec, pars Jacob etc.; et quantum ad praestitum beneficium, vel promissum: delevi, vel (delebo), ut nubem, idest facile.

Sap. 2: transiet vita nostra etc.. Secundo ponit revocationem, revertere etc., jer. 3: revertere ad me etc.. Tertio pro reversione invitat totam creaturam ad gratiarum actionem: jubilate extrema etc., Psal. 68: laudent illum caeli et terra, mare etc.. Haec dicit dominus. Hic revertentibus ad se, promittit liberationis beneficium: et circa hoc duo facit. Primo ostendit liberantis potestatem per beneficia quae eis contulit: redemptor, a malis, et formator, in bonis. Infra 49: haec dicit dominus formans me etc.; quantum ad creaturas, quas fecit, ego sum dominus etc., jerem. 10: facit terram in fortitudine etc.; quantum ad sapientes, quos infatuavit; quorum quidam profitebantur se scire divina, irrita faciens. Jer. 50: gladius ad divinos etc., quidam de rebus mundanis, convertens sapientes etc., 1 Cor. 1: nonne stultam fecit deus etc.; etiam quantum ad promissorum impletionem.

Suscitans, implens: servi, prophetae vel Moysi vel christi. Eccli. 36: suscita praedicatores etc.. Secundo promittit liberationem, primo quantum ad urbium reaedificationem: qui dico jerusalem, etc., Psal. 68: aedificabuntur civitates etc.; secundo quantum ad hostium destructionem: qui dico profundo, idest mari, scilicet Babyloni. Unde supra 21: onus deserti maris.

Supra 19: arescet aqua de mari etc..

Tertio quantum ad liberantis exaltationem: qui dico Cyro: pastor, pascens oves meas. Ezech. 34: et pascet eas et erit eis etc.; quarto quantum ad templi reintegrationem: qui dico jerusalem etc., fundaberis: quia ejus tempore sola fundamenta jacta sunt. Ier. 30: aedificabitur iterum jerusalem etc.. (collationes cap. 44)p datur spiritus: incipientibus in principium vivificationis, Ez. 37: ingressus est in ea etc., in lavacrum renovationis, Tit. 3: per lavacrum renovationis etc., in privilegium adoptionis, Rom. 8: accepistis spiritum etc., proficientibus ad instruendum intellectum, ioh. 14: Paraclitus spiritus sanctus etc., ad reficiendum affectum, Eccli. 24: spiritus meus super mel etc., ad adiuvandum actum, Rom. 8: spiritus adiuvat infirmitatem etc., perfectis quasi beneficium libertatis, II Cor. 3: ubi spiritus domini etc., quasi vinculum unitatis, Eph. 4: solliciti servare etc., quasi pignus haereditatis, Eph. 1: signati estis etc..

Sancti sunt: electi per praedestinationem, Eph. 1: elegit nos etc., formati per gratiae infusionem, Gen. 1: formavit dominus etc., recti per dilectionem, Cant. 1: recti diligunt etc., servi per debitum operationis, Luc. 16: servi inutiles etc..



Capitulus 45

65
(
Is 45)

Haec dicit dominus christo meo etc.. Postquam confortavit eos ad firmam expectationem divinorum promissorum, in parte ista incipit prosequi divinas promissiones, ad eorum consolationem: et dividitur in duas. In prima promittit liberationem a malis; in secunda promittit salvationem in bonis. 56 cap.: haec dicit dominus: custodite iudicium etc.. Prima in duas. In prima promittit eis liberationis beneficium; in secunda excludit omne liberationis impedimentum, cap. 50: haec dicit dominus: quis est hic libellus etc.. Prima dividitur in tres. In prima praesignat eis liberatorem; in secunda praedicit captivantium et detinentium destructionem, cap. 46, confractus est bel etc.; in tertia promittit Judaeorum liberationem, cap. 48: audite hoc domus etc.. Prima in duas. In prima praenuntiat liberatorem; in secunda ostendit consequentem utilitatem, haec dicit dominus sanctus Israel etc.. Prima in tres. In prima praedicit liberatoris potestatem; in secunda describit ipsius nativitatem, rorate caeli etc.; in tertia refellit incredulorum contradictionem, ibi, vae qui contradicit etc.. Circa primum duo. Primo ponit potentiae fastigium ad quod exaltatus fuit, contra tria quae solent evadere manus regis: vel propter multitudinem; et quantum ad hoc dicit, christo, idest regi, non propter unctionem, sed propter regiam dignitatem: quia apud eos reges inungebantur. Apprehendi dexteram, quasi auxiliator operum ipsius, gentes, diversas etc., deuter. 28: dabit dominus inimicos etc.. Vel propter fortitudinem; et quantum ad hoc dicit: ego ante te ibo, parans victoriae tuae locum, immittendo terrorem tuum in adversariis: gloriosos, potentes supra alios, sicut Babylonios: portas aereas, potentissimas civitates. Psal. 106: qui contrivit portas aereas etc.. Vel propter absconsionem; et quantum ad hoc dicit: et dabo tibi thesauros, diversorum regum, quorum civitates cepit. Job 12: revelat profunda de tenebris etc.. Secundo ponit huius beneficii fructum: et primo in ipso: secundo in aliis, ut sciant hi qui ab ortu etc.. Circa primum duo. Primo ponit potestatis fructum a deo requisitum in Cyro, scilicet suae cognitionis: ut scias quia ego etc., Rom. 4: qui vocat ea quae non sunt etc.; et populi liberationis, propter servum meum etc., ut scilicet liberes eum de captivitate, esther 3: quis novit an idcirco ad regnum etc.. Secundo ostendit istud beneficium ex parte ipsius Cyri, ex parte esse frustratum: et vocavi, praedicendo nomen tuum: assimilavi, in hoc aliis sanctis meis, quorum nomina prius a domino praedicta sunt: non cognovisti me, esse tantum deum verum, permanens in idolatria. Accinxi, fortitudine etc., Prov. 1: vocavi et renuistis etc.. Ut sciant.

Hic ostendit fructum in aliis: et primo ostendit quod in aliis quaerit suae cognitionis fructum. Qui ab ortu, idest habitantes per totum mundum. Quod completum fuit in hoc quod Cyrus epistolis suis laudem dei scripsit ubique; vel quia omnes deum collaudaverunt videntes Judaeorum liberationem. Psal. 82: sciant quoniam nomen tibi etc.. Secundo proponit suae divinitatis argumentum, quo cognosci potest in hoc quod potest affligere et liberare, ego dominus etc.. Lucem, diem vel consolationem: malum, poenae.

Amos 3: si est malum in civitate etc., Eccli. 42: omnia fecit deus duplicia, etc.. Rorate.

Hic describit nativitatem Cyri sub metaphora fructus arboris, ad cujus generationem requiritur humor terrae et pluvia et ros de caelo; ita in nativitate Cyri concurrit divina misericordia, intendens populum suum per eum liberare; et inferior natura, quae significatur.

Unde tria facit. Describit ortum, rorate: nativitatis fructum, et justitia oriatur: et primum nativitatis principium, ego dominus etc.. Pluant justum, neutraliter vel masculine: vel per caelum et nubes, prophetae et alii justi qui ipsum praenuntiando, et lacrymis a deo poscendo, quodam modo ipsum pluerunt. Psal. 71: descendet sicut pluvia etc..

Vae qui contradicit. Hic excludit infidelium contradictionem: et primo sub metaphora artificis lutum fingentis: quia sicut lutum non contradicit figulo, ita nec Judaei deberent deo contradicere, non credentes aliquem posse consurgere qui Babylonios superaret.

De Samiis, vasis fictilibus, quia hujusmodi ars in samos civitate inventa est, absque manibus, quasi absque recta operatione manus, vel sicut lagenae manus habent. Supra 29: quasi si lutum contra figulum etc., Rom. 9: numquid dicet figmentum etc..

Secundo sub metaphora patris generantis, vae qui dicit, quasi: ego sum pater procreans Cyrum, et sicut mater concipiens ipsum in proposito; et ideo non debetis in hoc mihi contradicere, sicut nec matri generanti.

Infra 66: numquid ego qui alios parere etc.; vel loquitur contra illos divinos qui ex ortu Cyri multa pronuntiabant mala futura, dicentes melius esset si non nasceretur. Vel contra illos de Judaeis qui dicebant: ad quid generamus filios, ut in captivitatem nascantur? haec dicit dominus etc.. Hic ponit liberatoris utilitatem: et primo quantum ad liberationem Judaeorum; secundo quantum ad conversionem gentium, quia haec dicit dominus etc.. Circa primum tria.

Primo ostendit suam ad praedicendum futura auctoritatem: eius, scilicet Cyri, plastes, factor, super filios, Judaeos, liberandos, vel alios quoscumque volo nascituros, et non idola. Supra 8: numquid non populus etc.; sed Glossa legit ironice. Secundo praedicit liberationem, ostendens suam potestatem, qui promittit, ego feci. Militiae eorum, scilicet caelorum, mandavi, praefigendo cuilibet suum officium et naturam. Supra 40: qui educit in numero militiam eorum etc.; et exequentis directionem: ego suscitavi, ad dignitatem, eum, Cyrum, (praeteritum pro futuro) ad justitiam, faciendam de chaldaeis. Proverb. 3: in omnibus viis tuis cogita etc.; et promittit liberationem: ipse, scilicet Cyrus, aedificabit, promittens, et dans expensas ad aedificium. Infra 52: gratis venumdati estis etc.. Tertio ibi haec dicit dominus etc., promittit liberatorum exaltationem quantum ad tria. Primo quantum ad alienorum adhaesionem, ponens adhaesionem: labor Aegypti, divitiae ipsorum, et ipsi quantum ad multos qui eos secuti fuerunt, Zach. 8: apprehendent decem homines etc., vel loquitur de his qui christo adhaeserunt, labor, in idolis cessabit. Negotiatio, terrena.

Et adhaerentium subjectionem: post te ambulabunt, tibi subjecti, vincti manicis, idest vinculis manuum, quasi ita humiliati coram te sicut hi qui taliter ligati sunt, vel vinculis praeceptorum christi.

Infra 40: venient curvi ad te etc.; et ponens etiam veritatis confessionem, tantum in te, scilicet haec dicentes. Absconditus, non visibilis sicut dii nostri; salvator, non imbecillis. Psalm. 17: posuit tenebras latibulum suum etc.. Secundo ostendit eorum exaltationem quantum ad hostium confusionem, confusi sunt etc., michaeae ultim.: videbunt gentes etc.. Tertio quantum ad Judaeorum perpetuam salutem: Israel salvatus usque in saeculum. Nisi peccaverit, vel de spirituali Israel.

Soph. 3: rex Israel dominus etc.; quia haec dicit dominus.

Hic ponit aliam utilitatem quantum ad conversionem gentium: et circa hoc tria facit. Primo inducit quinque rationes inducentes ad conversionem; quarum prima sumitur ex rerum creatione, ipse deus formans etc., psalm. 145: qui fecit caelum et terram etc.; secunda ex hominum dilectione, quia dedit eis terram in habitaculum non in vanum etc., (psalm. 113): caelum caeli domino etc.; tertia ex veritatis praedicatae manifestatione, non in abscondito, quasi ea quae naturalis ratio dictat facienda; vel de praedicatione fidei christianae. Joan. 18: ego palam locutus etc.; quarta ex praeceptorum utilitate, non dixi semini etc., psalm. 18: in custodiendis illis etc.; quinta ex praeceptorum aequitate, ego dominus etc., infra 63: ego qui loquor justitiam etc.. Secundo ibi congregamini, injungit Judaeis gentium vocationem, commemorans eorum salutem: congregamini, quasi ad audiendum praeceptum meum, qui salvati, liberati ex captivitate gentium. Infra ult.: mittam ex eis qui salvati etc.; ponens etiam vocandi necessitatem, errorem, scilicet gentium, nescierunt qui levant, baruch ultim.: videbitis in Babylonia deos etc.; injungens suae laudis Annuntiationem, annuntiate; in quo injungit officium, consiliamini, qualiter debeatis alios convertere.

Psalm. 95: annuntiate inter gentes etc., quis auditum, in quo docet eos suae divinitatis argumentum, ad alios convertendum, scilicet ex praecognitione futurorum: et ponit rationem, et conclusionem ibi numquid non, ergo etc., Eccl. 42: annuntians quae praeterierunt etc.. Tertio invitat gentes ad conversionem: et primo ponitur invitatio, convertimini etc., Zach. 1: convertimini ad me etc.. Secundo praedicit conversionem eorum, ponens signum adorationis, in memetipso: quia non habeo majorem per quem jurem. Hebr. 6; non revertetur, sine effectu. Infra 55: sic erit verbum etc.. Curvabitur, a christianis, qui est modus adorandi redemptorem, secundum Damascenum, Phil. 2: in nomine jesu etc.; ponens etiam signum jurationis, et jurabit: quia unusquisque jurat in deo suo. Psalm. 62: laudabuntur omnes qui jurant etc.; ponens etiam signum verae confessionis: ergo in domino, idest in persona domini, meae, scilicet dei: Apoc. 1: ipsi gloria et imperium, vel meae, scilicet ecclesiae, justitiae, legis Judaeorum figurae. Tertio praedicit incredulorum confusionem: ad eum venient, quasi judicandi, qui non venient quasi credentes, in die iudicii. Quarto credentium salutem: in domino justificabitur omne semen, non solum secundum carnem, sed secundum fidem. Ps. 108: qui insurgunt in me confundantur etc.. Mystice, rorate, de christi nativitate. In quo tria; nativitatis principium, nascentis ortum, et nativitatis fructum. Principium triplex. Primum caelum rorans, quasi principium effectivum, scilicet operatio trium personarum, propter quod pluraliter caeli. Pater filium mittendo.

Gal. 4: quando venit plenitudo etc., filius carnem assumendo. Phil. 2: humiliavit semetipsum etc., spiritus sanctus conceptionem faciendo.

Mt 1: quod enim in ea natum est etc.. Secundum principium est nubes pluens, quod est principium praeparativum; in quo accipitur annuntiantis Angeli officium.

Job 37: nubes spargunt etc., Luc. 1 prophetarum vaticinium. Ps. 17: tenebrosa aqua etc., Rom. 1: ante promiserat per prophetas etc., justorum desiderium.

Psalm. 103: ponis nubem ascensum, Malach. 3: statim veniet etc.. Tertium principium est terra germinans, quod est susceptivum, scilicet beata virgo; de quo in Psal. 84: terra nostra dabit etc.; cujus aperiatur affectus ad inveniendum gratiae privilegium.

Luc. 1: ne timeas maria etc., Prov. Ult.: multae filiae congregaverunt etc., intellectus, ad credendum Angeli verbum. Luc. 1: beata quae credidisti etc., uterus, ad concipiendum dei filium. Ecce concipies in utero etc., Luc. 1: sed ortus comparatur rori, pluviae, et germini. Quia christus est ros ad refrigerandum. Supra 18: sicut nubes roris etc., pluvia ad fecundandum.

Psalm. 71: descendet sicut pluvia etc., infra 55: quomodo imber et nix etc., germen ad fructificandum. Jer. 23: suscitabo David etc.. Fructus est justitia, quae cum illo oritur triplex: quam opere implevit: Mt 3: sic decet nos etc., quam sermone docuit: infra 63: ego qui loquor etc., quam in munere dedit. 1 Cor. 1: factus est nobis sapientia et sanctificatio et justitia etc..



Thomas A. in Isaiam 61