Thomas A. in Isaiam 70


Capitulus 51

71
(
Is 51)

Audite me qui sequimini.

Hic excludit secundum impedimentum liberationis quod posset credi ex ipsa oppressione et humiliatione Judaeorum. Et dividitur in tres. In prima excluditur impedimentum dejectionis ex eorum paucitate; in secunda ex opprimentium potestate, audite me; in tertia ex poenarum gravitate, ego sum. Circa primum tria. Primo excitat attentionem, ponens eorum idoneitatem: qui sequimini, bonis operibus, et quaeritis, recta intentione. Psalm. 33: divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem dominum non minuentur omni bono. Secundo excludit paucitatis timorem.

Tertio ponit promissionis firmitatem, levate in caelum. Circa secundum tria. Primo ponit exemplum: attendite ad petram, scilicet Abraham, propter ejus senectutem, excisi, quasi violenter, non secundum cursum naturae; cavernam, scilicet Saram, cui desierant fieri muliebria. Gen. 18, Rom. 4: non consideravit corpus suum, cum esset iam emortuum. In quo ostenditur quod deus potens est fecundare.

Quia unum vocavi. Gen. 12.

Ez. 33: unus erat etc.. Et concludit divinae consolationis beneficium, consolabitur, quantum ad reaedificationem civitatum, omnes ruinas. Ezech. 14: consolamini super malo quod induxi in jerusalem in omnibus. Quantum ad culturam agrorum, et ponet desertum, idest terram vestram, quae prius erat deserta. Ier. 31: erit anima eorum; et quantum ad laetitiam hominum, gaudium. Supra 30: canticum erit vobis. Tertio (ponit) executionis modum. Attendite ad me. Et primo ponit divinam intentionem, lex, praeceptum Cyri de liberatione populi, judicium, ex justitia domini promulgatum, in lucem, consolationem.

Supra 9: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Secundo ponit judicii propinquitatem: prope est justus, scilicet Cyrus, vel christus.

Egressus, jam in praescientia mea. Supra 46: prope feci justitiam.

Tertio ponit judicii utilitatem: brachia, potentes, mea, virtute, Cyrus et Darius. Insulae, diversae gentes in me sperabunt, videntes populi liberationem. Supra 42: ponet in terra judicium. Levate in caelum.

Hic ostendit divinae promissionis firmitatem per comparationem ad creaturarum mutationem.

Unde primo ponit creaturae mutabilitatem, liquescent, quantum ad figuram, et quantum ad substantiam. 1 Cor. 7. Et similiter dicendum de aliis. Psal. 101: initio tu, domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. Secundo divinae promissionis firmitatem: salus, quam promitto, vel quia hoc ex me numquam deerit, quin sim paratus salvare, et justitiam facere. Luc. 21: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Audite me. Hic excludit impedimentum quod timeri poterat ex oppressione, quantum pertinet ad potestatem opprimentium: et circa hoc duo facit. Primo ponitur domini confortatio; secundo prophetae disceptatio, consurge.

Circa primum quatuor. Primo excitat attentionem: qui scitis justum, idest justitiam, quam in judiciis meis vobis revelavi. Psal. 147: non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis.

In corde, in cognitione. Prov. 4: ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui.

Secundo excludit timorem: nolite timere; hominum, qui vos contemptui habent, de sua potentia gloriantes. Prov. 21: ego sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Tertio ostendit eorum fragilitatem: sicut enim vestimentum, job 13: qui quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Quarto divini auxilii firmitatem: salus autem, supra 45: Israel salvabitur in domino.

Nota super illo verbo, ponet desertum ejus quasi delicias, quod sancti habent duplices delicias. Primas gloriae, quae consistunt primo in plena dei visione.

Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues.

Secundo in perfecta dilectione. Tertio in copiosa refectione. Quarto in eminenti auctoritate.

Secundas gratiae, quae consistunt primo in perceptione divini luminis. Psal. 138: nox illuminatio mea in deliciis meis. Secundo in proposito vel solicitudine boni operis. Eccl. 5: non recordabor dierum. Tertio in ornatu virtutum.

Cant. 7: quam pulchra es, et quam decora in deliciis. Quarto in quiete cordis. Infra 58: vocaberis sabbatum delicatum.

Consurge. Hic proponitur prophetae ad deum disceptatio, quasi: non contenderim quod hostes populi aliter quam divina fortitudine confundantur vel consumantur.

Unde primo ponitur prophetae petitio; secundo domini responsio, ego ego.

Circa primum duo. Primo ponit suam petitionem, in qua invocat divinae potentiae brachium: et brachium domini, idest virtus dei, consurge, quasi a somno. Psal. 43: exurge, quare obdormis, domine; induere, sicut miles arma bellica, ad hostes nostros impugnandum. Psal. 92: induit dominus fortitudinem, et praecinxit se virtute.

Job 40: si habes brachium sicut deus. Allegat etiam divinae fortitudinis signum in occisione Pharaonis: numquid non tu percussisti superbum, draconem, Pharaonem, de quo Ez.: 29 draco magne etc.; et in divisione maris: numquid etc., iob 26: in fortitudine eius etc..

Secundo annuntiat populo suae petitionis exauditionem; nunc, sicut fuit in exitu de Aegypto, qui redempti, de captivitate Babylonis: Bar. 4: quia reducit eos dominus etc..

Ego ego. Hic ponitur domini responsio ad populum colloquentis: et primo promittit consolationem, consolabor. 2 Cor. 1: benedictus deus, et pater domini nostri et infra et deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.

Secundo excludit hostium timorem, ponens eorum fragilitatem. Quis es tu? quasi fenum. Supra 40: omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Et dei protegentis potestatem: et oblitus, Deut. 32: deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es domini creatoris tui? et hostis insultationem, ubi est; tribulantis, Nabuchodonosor vel Senacherib.

Job 20: si ascenderit in caelum superbia tua, (Abd.) inde detraham te. Tertio ostendit consolationis ordinem: cito veniet, scilicet Cyrus, ad aperiendum, carcerem captivis, non interficiet vos, sicut alii reges chaldaeorum, nec deficiet, vobis, panis, sustentationis ipsius. Supra 33: panis ei datus Est. Supra 42: dedi te in foedus populi mei. Ego autem.

Hic excludit impedimentum quod posset putari ex eorum dejectione quantum pertinet ad poenarum magnitudinem: et primo ponit dei confortantis potestatem: ego sum qui conturbavi mare, contra peccatores diversas tribulationes immittens.

Psal. 10: sciant quoniam justus dominus, et justitias dilexit. Secundo prophetae concessam auctoritatem: posui verba, o Isaias. Caelos, idest plantandos praedicas majores de populo, terram, minores; vel plantes, tuis doctrinis. Tertio promittit a poenis liberationem, elevare: et circa hoc duo facit. Primo ostendit praeteritam afflictionem; secundo promittit liberationem. (idcirco) circa primum tria. Primo ostendit poenae cumulum: usque ad fundum, quasi ad ultimum poenarum perpessa: soporis, idest mortis.

Psal. 74: calix in manu domini vini meri plenus mixto. Secundo excludit omne humanum remedium: scilicet defensionis: non est qui sustentet; liberationis, non est qui apprehendat; compassionis, duo: in rebus vastitas, cujus effectus est fames; in personis contritio, cujus ultimum est gladius occidens. Jer. 15: qui ad gladium, ad gladium.

Et consolationis, quis consolabitur? Thren. 1: non est qui consoletur eum ex omnibus caris ejus.

Eccl. 4: vidi calumnias etc.. Tertio ostendit hujus rationem: filii tui projecti, a terra sua, in captivitatem; viarum, quiescentes in via, quando ducebantur in captivitate: sicut orix, orix oricis animal immundum, mus aquaticus, vel animal multum dormiens, scilicet lira, vel quaedam avis quae in Africa; vel orix origis, animal mundum simile capreo, de quo Deut. 14. Secundum septuaginta: beta, quae est quaedam herba cito solis ardore deficiens, vel genus olerum vilissimum.

Nah. 3: parvuli eius allisi etc.. Idcirco.

Hic promittit liberationem: et circa hoc duo facit. Primo eorum liberationem, ebriamini, et non a vino, sed amaritudine poenarum. Thren. 3: replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Qui pugnavit, in exitu de Aegypto, Exod. 14: dominus enim pugnabit pro vobis. Secundo hostium punitionem, et ponam illum. Dixerunt animae tuae, incurvare, sub potestate nostra, adeo te viliter tractantes, sicut lutum quod conculcatur. Psalm. 93: populum tuum, domine, humiliaverunt, et hereditatem tuam vexaverunt.

Ier. 49: ecce quibus non erat iudicium etc..



Capitulus 52

72
(
Is 52)

Consurge, consurge.

Hic excludit tertium impedimentum liberationis, quod poterat dubitari, ex inopia rerum, promittens eis gratuitam liberationem. Et dividitur in duas partes: primo enim praedicit liberationem Judaeorum a Babyloniis; secundo liberationem gentium a peccatis, ecce intelliget.

Circa primum duo. Primo praedicit liberationem; secundo liberationis ordinem, parabit dominus: circa primum tria. Primo promittit liberationem gratuitam; secundo assignat liberationis causam, quia haec dicit dominus deus; tertio indicit liberatis laetitiam, quam pulchri.

Promittitur autem eis liberatio tribus modis.

Primo ab oppressione hostium quantum ad bona quae recuperaverunt. Consurge, a debilitate, qua hostibus resistere non poteras; et ideo dicit: induere fortitudine, sicut armis militaribus, sion, in qua erat arx ad defensionem civitatis. Consurge, a miseria quam incurristi, spoliantibus hostibus; et ideo dicit: induere vestimentis gloriae tuae. Gloria civitatis est frequentia civium, pulchritudo viarum, opulentia rerum. Baruch 5: exue te, jerusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decorem et honorem ejus quae a deo est tibi, in sempiternam gloriam. Et quantum ad hostes quos evaserunt: quia non adjiciet ut pertranseat, quasi vastans vel dominans, incircumcisus, quantum ad hostes gentiles; immundus, quantum ad proditores ex eodem populo supra 35: via sancta vocabitur etc.. Apoc. 21: non intrabit in eam aliquid coinquinatum. Secundo promittit liberationem a vilitate inhabitantium, quia derelicti sunt de pauperibus terrae, sicut dicitur 4 Reg. Ult., et jer. Ult. Excutere de pulvere, vilitatis, consurge, resistens adversariis tuis, et tunc deinde sede, quieta. 1 Reg. 2: suscitans de pulvere egenum.

Tertio promittit liberationem a detentione captivorum, praedicens liberationis beneficium. Solve vincula, idest exi de captivitate. Levit. 26: confregi catenas tuas.

Et ostendit liberationis modum: quia haec dicit dominus, gratis venumdati estis: quasi dicat: nulla beneficia vobis praestiterant qui vos captivaverunt. Redimemini, a captivitate Babylonis per Cyrum. Supra 45: captivitatem meam dimittet etc., Psal. 43: vendidisti populum tuum sine pretio. Quia haec dicit. Hic assignat liberationis duas causas: scilicet calumniam populi, et blasphemiam dei. Et primo allegat calumniam: in Aegyptum... In principio, in patribus: Gen. 46 et 47: ut colonus, et ita aliquod jus habebant opprimendi eos ex beneficiis impensis.

Et Assur, sub quibus etiam chaldaei includuntur, absque ulla causa, nulla beneficia eis praestans.

Si ergo liberationem abegit, quid mihi est? idest, quid impedit quod modo non liberem jerusalem? secundo sententiam pronuntiat: quia ablatus est, de terra sua. Dominatores, qui sibi dominium usurpaverunt, scilicet chaldaei. Et quoniam jugiter, blasphematur, quasi non possim populum meum liberare. Ezech. 36: sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes. Propter hoc in die illa, liberationis, qui loquebar, promittens, adsum, ad explendum. Baruch 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus Est. Heb. 1: multifarie multisque modis olim deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio: si exponatur mystice de adventu christi. Quam pulchri.

Hic indicit liberatis laetitiam: et primo describit laetitiam, quantum ad receptionem nuntiorum, qui venientes de chaldaea eam nuntiaverunt. Pulchri, quia pulchrum et delectabile erat populo talia annuntiantes audire, super montem, ut multi audiant, praedicantis, publice, pacem, a Cyro restitutam, bonum, subsidii promissi, salutem, a captivitate.

Regnabit, quasi ultra tantum deus in te regnabit, quia ipsum coles in templo reparato.

Nah. 2: ecce super montes etc.. Secundo describit laetitiam quantum ad inspectionem speculatorum, qui inde redeuntes videbant, ponens exultationis vocem, vox, laetitiae resonabit. Act. 4: unanimiter elevaverunt vocem ad deum. Et laetitiae rationem: quia oculo, quasi, oculis suis videbunt captivos venientes. Supra 33: oculi tui videbunt, jerusalem.

Tertio quantum ad perventionem captivorum, gaudete. Supra 35. Laetabitur deserta, et exultabit solitudo.

Nota super illo verbo, induere vestimentis, quod sancti habent vestimenta virtutum de quibus gloriantur: et ista primo sunt ad protegendum. Infra 61: induit me dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me. Secundo ad calefaciendum. Prov. Ultim.: non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus. Tertio ad ornandum.

Apoc. 3: vestimentis albis.

Haec vestimenta primo debent esse candida in honestate operis.

Eccle. 9: omni tempore vestimenta tua sint candida. Secundo munda in rectitudine intentionis.

Supra 9: vestimentum mixtum sanguine erit in combustione; tertio odorifera per famae divulgationem. Cant. 4: odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

Item super illo verbo, solve vincula, nota quod sunt vincula a quibus solvit deus, primo mundanae solicitudinis. Job 39: quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? secundo carnalis amoris. Eccle. 7: inveni amariorem morte mulierem, tertio perversae actionis. Psalm. 106. Eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Quarto pravae consuetudinis.

Supra 5: vae qui trahitis iniquitatem ad iniquitatem, et quasi vinculum plaustri peccatum.

Item sunt vincula a quibus deus non solvit: primo caritatis. Oseae 11: in funiculis caritatis traxi eos. Secundo divinae legis. Jerem. 2: a saeculo confregisti jugum. Tertio divinae instructionis. Eccli. 6: subjice humerum tuum, et porta illam, et ne accidieris vinculis ejus.

Parabit dominus. Hic exequitur liberationis ordinem: et primo ponit manifestum dei auxilium.

Brachium, scilicet virtutem suam, quam omnes in hoc facto advertere potuerunt. Psalm. 97: viderunt omnes fines terrae salutare dei nostri.

Secundo indicit captivis egressum, recedite, scilicet de Babylonia, pollutum, nolite inter eos pollutos conversari. Apoc. 18: exite de illa populus meus.

Tertio docet egrediendi modum, quantum ad puritatem, mundamini, sacerdotes; quantum ad securitatem, (non) in tumultu exibitis, scilicet belli, sicut de Aegypto; Ps. 104: eduxit populum suum; quantum ad ductorem, praecedit, quasi dux, et congregabit, quasi pastor. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et reducam vos in terram vestram. Ecce intelliget.

Hic praedicit liberationem gentium a servitute peccati, per filium dei factam: et primo describit liberatorem quantum ad gratiae eminentiam: intelliget, quantum ad sapientiae plenitudinem; servus, secundum naturam assumptam, christus. Philip. 2: formam servi accipiens. Prov. 14: acceptus est etc., et 1: intelligens gubernacula etc..

Exaltabitur, quantum ad virtutum operationem. Psalm. 20: exaltare, domine, in virtute tua. Elevabitur, quantum ad ascensionem. Psal. 8: quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. Ephes. 4: qui descendit, ipse est et qui ascendit. Et sublimis, sedens ad dexteram patris. Supra 4: erit germen domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis. Et quantum ad passionis ignominiam: sicut enim obstupuerunt, exemplis, miraculis et doctrinis: Mt 12: stupebant omnes turbae super doctrina ejus, et miraculis quae faciebat. Inglorius, in passione, et forma, species sive decor. Psalm. 21: ego sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Secundo praedicit liberationem, quantum ad peccatorum remissionem, iste asperget, aspersione sanguinis, 1 Petri 1 et aqua baptismi. Hebr. 10: aspersi corda, etc.; quantum ad ipsius venerationem, super ipsum, tacentes, ad auscultandum, non praesumentes ad secreta ipsius tractandum. Job 29: principes cessabant loqui. Et quantum ad veritatis cognitionem: quia quibus, scilicet gentibus, non erat, per prophetas, videbunt, corde, audierunt ipsum personaliter praedicantem. Infra 65. Ecce ego ad gentes quae nesciebant me et quae non invocabant nomen meum.



Capitulus 53

73
(
Is 53)

Quis credidit? hic incipit ponere remedia, contra dicta impedimenta: et primo contra peccatum promittit christi passionem; secundo contra depressionem promittit exaltationem, cap. 54: lauda sterilis; tertio contra paupertatem promittit gratuitam rerum fruitionem, (cap. 55), omnes sitientes.

Circa primum duo. Primo ostendit altitudinem mysterii, quia nec auditui facile creditur.

Auditui, de his quae de christo a te audivimus. (Abd.): auditum audivimus, etc., Habacuc 3: domine, audivi auditionem tuam, et timui. Nec facile videtur, et brachium, id est filius dei, dei virtus. Job 40: si habes brachium sicut deus. Secundo prosequitur ordinem facti: et primo proponens similitudinem, quantum ad ipsius exaltationem: et ascendet, ex ventre matris nascendo, ex morte resurgendo, de mundo in caelum ascendendo, et in fidem gentium, sicut virgultum, quod in altum crescit, et in latum multiplicatur.

Supra 11: egredietur virga de radice jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et quantum ad ipsius humanitatem: et sicut radix de terra sitienti, idest de terra sine humore, quae prae siccitate indecora videtur; sic etiam ipse ortus est de matre absque virili humore. Apoc. Ult.: ego sum radix David.

Secundo ponit similitudinis expositionem, non est.

Et primo quantum ad humiliationem; secundo quantum ad exaltationem, de angustia. Circa primum duo. Primo describit christi humilitatem; secundo humiliati mansuetudinem, oblatus est.

Circa primum tria. Primo describit humilitatis officium; secundo humiliati contemptum, et quasi absconditus; tertio humiliationis fructum, ipse autem vulneratus.

Circa primum duo. Primo ostenditur ejus humilitas quantum ad absconsionem majestatis: non est ei species, quantum ad affluentiam interiorum bonorum, neque decor, quantum ad affluentiam exteriorum: species enim proprie respicit pulchritudinem quantum ad commensurationem membrorum; sed decor quantum ad convenientiam coloris, et aliorum circumadjacentium.

Habebat siquidem speciem, quia speciosus forma prae filiis hominum, (psalm. 44); sed latebat propter infirmitatem assumptam. Habebat decorem, quia fortitudo et decor indumentum ejus, Prov. Ult.; sed latebat propter paupertatem servatam. Unde Cant. 2: sonet vox tua in auribus meis.

Et ideo nos qui tunc increduli, et postea conversi, in quorum persona loquitur, vidimus eum, corporaliter, et non erat aspectus, magnificus, secundum quod dicitur, quod species Priami digna est imperio. Secundo ostenditur ejus humilitas quantum ad ostensionem infirmitatis: et desideravimus eum, cum desiderio expectantes quasi magnum redemptorem.

Aggaei 2: ecce veniet desideratus cunctis gentibus. Et in dignitate, contra quod vidimus eum despectum, inglorium, novissimum virorum, propter turpissimum genus mortis. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum.

Prov. 30: stultissimus sum virorum. Magnum etiam in prosperitate; contra quod invenimus eum virum dolorum, quasi miserum, doloribus plenum.

Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Magnum etiam in potestate; contra quod invenimus eum scientem infirmitatem, per experimentum. 2 Cor. Ult.: nam si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit virtute dei. Et quasi absconditus. Hic ostendit humiliati contemptum: et primo quantum ad majestatem absconsam in subtractione honoris, quasi absconditus, latens majestas sub infirmitate carnis. Unde nec reputavimus debitum honorem non impendendo. Supra 45: vere tu es deus absconditus. Secundo quantum ad infirmitatem ostensam, ponens infirmitatis signum: vere, sicut verus homo, languores, infirmitates, sicut famem, sitim, tulit, sustinuit, dolores, sensibiles in passione, et tristitiam, vel languores, peccata, abstulit a nobis, vel loco nostri, poenas sustinuit. 1 Petr. 2: peccata nostra pertulit super lignum. Ponens etiam contemptum: et nos reputavimus quasi leprosum, immundum et peccatorem, et ideo percussum a deo, pro peccatis suis quantum ad poenas, et humiliatum, quantum ad ignominias. Job 22: propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas. Et 39: abominantur etc..

Nota super illo verbo. Et brachium domini cui revelatum est? quod christus est brachium primo ad flagellandum Daemones. Psal. 88: in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. Secundo ad supportandum debiles. Supra 40: in brachio suo levabit agnos. Tertio ad defendendum fideles.

Sap. 5: dextera sua reget eos.

Item super illo, virgultum, quod christus est virga primo ad percutiendum. Nb 24: orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel; secundo ad sustentandum. Psalm. 22: virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Tertio ad dirigendum. Psal. 44: virga directionis tuae.

Item super illo radix de terra, quod christus est radix primo propter absconsionem. Eccli. 1: radix sapientiae cui revelata est? secundo propter nutrimenti ministrationem. Jerem. 17: erit tamquam lignum quod ad humorem mittit radices. Tertio propter totius arboris sustentationem.

Rom. 11: non tu radicem portas.

Ipse autem vulneratus.

Hic ponit humiliationis sive passionis fructum: et primo assignat rationem moventem: ipse autem, non sicut putavimus, sed vulneratus spinis, clavis, lancea, propter iniquitates nostras, tollendas. Attritus, flagellis et alapis. Vel vulneratus, quantum ad id quod dicit percussum; attritus, quantum ad id quod dicit humiliatum. Thren. 4: spiritus oris nostri christus dominus.

Secundo ostendit utilitatem consequentem in reconciliatione pacis, disciplina pacis; idest, ipse pro nobis disciplinam correptionis sustinuit: per quam pacem habemus accessum ad deum.

Rom. 5: si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii ejus, et in restitutione perditae sanitatis, livore, quem ex virgis habuit. 1 Petr. 2: cujus livore sanati estis.

Psalm. 102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Tertio ostendit necessitatem imminentem ex parte nostra, quia omnes infirmi: unde omnes medico indigent, et nullus alius sufficiens remedium praebere poterat.

Rom. 3: non enim est distinctio Iudaei et Graeci: omnes enim peccaverunt, et egent paenitentia. Omnes nos quasi oves, 1 Petri 2: eratis aliquando sicut oves non habentes pastorem. Oblatus est.

Hic ostendit patientis mansuetudinem; et primo proponit ipsam mansuetudinem, et primo quantum ad voluntariam sui oblationem: oblatus est, deo patri pro nobis hostia, Psal. 53: voluntarie sacrificabo tibi.

Secundo quantum ad patientem passionem: et non aperuit os suum, quasi contradicens et contendens: etiam coram Herode nihil respondit, Luc. 23. Thren. 4: ex ore altissimi etc..

Secundo ponit similitudinem: sicut ovis ad occisionem, quia sine resistentia occisus, et quasi agnus, sine contradictione injuriam passus. Jerem. 11: ego quasi agnus qui portatur ad victimam.

Nota super illo verbo, novissimum, quod christus fuit novissimus, primo propter doloris acerbitatem.

Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Secundo propter mortis turpitudinem.

Sapien. 2: morte turpissima condemnemus eum. Tertio propter impositi criminis magnitudinem. Proverb. 30: stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

Item super illo virum dolorum, quod christus fuit plenus doloribus primo propter morbi necessitatem. Supra 1: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Secundo propter gratiarum effusionem. Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus gratiam; tertio propter nostram obligationem. 2 corinth. 5: in hoc christus mortuus est, etc..

De angustia. Posita humilitate passionis, hic incipit ponere exaltationis gloriam, quae est passionis praemium, sicut dicitur Phil. 2: propter quod deus exaltavit illum.

Et primo quantum ad evasionem periculorum; secundo quantum ad ultionem hostium, et dabit impios; tertio quantum ad justificationem hominum, si posuerit, quarto quantum ad victoriam rebellium, ideo dispertiam.

Circa primum duo. Primo ponit praemium: de angustia, passionis, de judicio, injusto, quo ab aliis judicatus est, sublatus est, in resurrectione.

Proverb. 11: justus de angustia liberatus est.

Secundo ponit meritum, ponens patientis dignitatem, ut ex conditione personae meritum passionis pensetur: generationem, aeternam qua de patre sine matre, vel temporalem qua de matre sine patre, quis? quasi nullus naturali ratione, etsi aliqualiter inspiratione divina. Eccl. 43: quis vidit eum et enarrabit? ponens etiam illatam passionem: quia abscisus est, per mortem a Judaeis, de terra viventium, de hac vita. Jerem. 12: venite, mittamus lignum in pane ejus, et eradamus eum de terra viventium. Ponens etiam ex parte dei patris passionis acceptationem: propter scelus percussi, percuti permisi. 1 Petri 3: christus semel pro peccatis nostris, etc.. Et dabit impios. Hic ponit secundum, scilicet vindictam persequentium: et primo ponit praemium: et dabit impios. Judaeos in manus Romanorum, pro sepultura, quia ipsum in sepulcro custodiri fecerunt. Prov. 21: pro iusto dabitur, etc.. Secundo ponit meritum quantum ad vitae innocentiam: eo quod iniquitatem non fecit, quantum ad peccatum operis, in ore, quantum ad peccatum oris. 1 Pet. 2: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et quantum ad mortis obedientiam: et dominus, pater voluit.

Et ipse obediens fuit patri usque ad mortem. Phil. 2: factus obediens usque ad mortem. 1 Cor. 1: quod infirmum est dei, fortius est hominibus.

Si posuerit. Hic ponit tertium, scilicet quod per ipsum completa est hominum justificatio: et primo ponit praemium contra mortis dolorem, si posuerit, propria voluntate: joan. 10: ego pono animam meam: videbit semen longaevum: usque ad finem mundi filios sibi regenerari ex virtute mortis ejus. Joan. 12: nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Et voluntas dirigetur, implebitur, in manu, in opere ejus. 1 thessal. 4: haec est voluntas dei, sanctificatio vestra. Et contra doctrinae laborem: pro eo quod laboravit, praedicando et discurrendo, videbit, gentes ad se conversas, et saturabitur, quasi habens quod intendit. Joan. 4: cibum habeo manducare quem vos nescitis. Secundo ponit meritum quantum ad exercitium praedicationis, in scientia, idest doctrina. Roman. 5: justificati gratis ex fide. Joan. 6: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Et quantum ad tormentum mortis, iniquitates, idest poenas pro iniquitatibus. Supra 46: ego feci, ego feram. Ideo dispertiam.

Hic ponit quartum, scilicet victoriam de hostibus: et primo ponit hostium subjectionem: ideo dispertiam, quasi partem suam ei dabo, plurimos, qui credent in ipsum, et spolia fortium, idest captivatos a Daemonibus, dividet, discipulis suis, diversos diversis gentibus praeponens. Oseae 13: ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Ps. 67: rex virtutum, dilecti dilecti, et speciei domus dividere spolia. Secundo ponit subjectionis rationem quantum ad mortem: pro eo quod tradidit: et quantum ad genus mortis, et cum sceleratis. Luc. 23: et crucifixi sunt cum eo duo nequam. Psalm. 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Tertio subjectorum salvationem. Non enim quasi tyrannus sibi subdidit ad vexandum, sed ad salvandum. Et ipse peccatum multorum, efficienter, quamvis omnium sufficienter, tulit, abstulit, et pro transgressoribus oravit. Luc. 23: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.



Capitulus 54

74
(
Is 54)

Lauda sterilis.

Hic contra rerum dejectionem promittit exaltationis remedium: et primo promittit multitudinem contra paucitatem; secundo honoris restitutionem contra confusionem, noli timere; tertio prosperitatem contra pristinam adversitatem, paupercula.

Circa primum tria. Primo praedicit filiorum multitudinem, indicens gratiarum actionis laudem: o sterilis, jerusalem, quae non paris, quia derelicta, deserta, lauda, deum, pro concessis beneficiis. Laudantium jucunditatem: decanta laudem: est enim canticum, mentis exultatio in vocem prorupta; et jucunditatis magnitudinem: hinni, in modum equi prae magnitudine vocem ad exprimendum formare non potens. Jer. 31: exulta in laetitia, Jacob. Ps. 146: deo nostro sit jucunda decoraque laudatio. Et promittens filiorum multitudinem, quoniam multi; quasi, magis multiplicabuntur filii tui, quamvis sis deserta, quam illarum civitatum quae viros habent ad generandum. 1 Reg. 2: donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata Est. Secundo exhortatur ad loci ampliationem sub metaphora tentorii: dilata locum, quantum ad solum quo extenditur; pelles, quibus tegitur; funiculos, quibus paxilli ligantur; clavos, quibus tabulae conjunguntur, vel ipsos paxillos. Et haec leguntur fuisse in tabernaculo foederis: Exod. 26, et 36.

Hac pro multitudine hominum oportet majorem habitationem quaerere, quam sit terra promissionis.

Supra 49: adhuc dicunt filii sterilitatis, etc..

Tertio praedicit exhortationis impletionem: ad dexteram enim, quasi, undique te dilatabis: quod impletum fuit tempore Machabaeorum, quando appositae fuerunt quaedam civitates de regione Samariae et de aliis regno Judaeorum. Gen. 24: possideat semen tuum portas inimicorum tuorum. Noli timere.

Hic promittit pristini honoris restitutionem, contra confusionem quam prius sustinuerant. Secundo promissionis firmitatem: sicut in diebus Noe. Circa primum duo facit. Primo promittit pristinae confusionis oblivionem: non confunderis, interius, non erubesces, exterius.

Pudebit, ex consideratione tuae turpitudinis; oblivisceris, prae abundantia gloriae; adolescentiae quando peccasti in deserto, viduitatis, quando fuisti a deo separata in captivitate Babylonis. Supra 45: non confundemini, neque erubescetis. Sopho. 3: in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis. Secundo promittit pristini honoris restitutionem: et primo ponit restitutionem quantum ad dominium, quia dominabitur; supra 26: domine possederunt nos; et quantum ad conjugium, mulierem derelictam. Jerem. 3: si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum; numquid revertetur ad eum ultra? secundo promittit honoris ampliationem quantum ad honorum multitudinem: dixit dominus, in modico, pauca passa es respectu eorum quae tibi miserando tribuam. 2 corinth. 4: id enim quod in praesenti est, momentaneum Est. Et quantum ad durationem, in momento; quasi dicat: brevi tempore iram meam sensisti respectu ejus in quo tui miserebor. Supra 26: abscondere modicum. Haec autem omnia quae dicta sunt, mystice exponuntur de vocatione gentium: quia gentilitas prius sterilis, postmodum multos filios congregavit, secundum Glossam. Sicut in diebus. Hic ostendit promissionis firmitatem.

Et primo ex prioris promissionis similitudine: iuravi, firmiter statui, si tamen in praeceptis meis permanseris. Gen. 9: statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos. Eccli. 44: testamenta saeculi.

Secundo ex creaturarum stabilium operatione: montes enim, quasi dicat: facilius est montes et colles immutari, quam verba mea cassari. Vel per montes et colles, mundi potentes. Ps. 45: non timebimus dum turbabitur terra.

Nota super illo verbo, lauda sterilis, quod est sterilitas primo perversae actionis. Job 15: congregatio hypocritae sterilis. Secundo sacrae contemplationis. Genes. 29: Rachel erat sterilis.

Tertio temporalis tribulationis. Supra 49: adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis.

Item nota super illo dilata tentorium, quod dilatandum est cor primo propter hospitis magnitudinem.

Jerem. 23: numquid non caelum et terram ego impleo, dicit dominus. Secundo propter munerum multitudinem. Infra 60: videbis, et afflues, et dilatabitur cor tuum. Tertio propter viae expletionem. Psalm. 118: viam mandatorum tuorum cucurri.

Item super illo in miserationibus magnis, quod misericordiae futurae magnae sunt, primo quia intrinsecae. Rom. 8: existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.

Secundo quia aeternae. 2 Cor. 4: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Tertio quia perfectae. Luc. 1: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quarto quia in plures extensae.

Luc. 14: homo quidam fecit caenam magnam, et vocavit multos. Quinto quia integrae. Apoc. 21: absterget deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum.

Paupercula.

Hic promittit prosperitatem contra adversitatem: et primo commemorat adversitatem pristinam: paupercula, jerusalem spoliata bonis, tempestate, adversitate. Supra 18: ad gentem convulsam et dilaceratam mittam te. Secundo promittit prosperitatem futuram, et quantum ad affluentiam bonorum, proponens metaphoram: ecce ego sternam, quasi in pavimento, per lapides, pretiosos, significans homines virtutibus eminentes, per ordinem, unumquemque in ordine suo: Tob. 13: portae ierusalem; et explanans ipsam quantum ad scientiae divinae doctrinam, universos, jer. 31. Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum Scribam eam. Quantum ad pacis abundantiam, multitudinem. Psalm. 118: pax multa diligentibus legem tuam. Et quantum ad operum justitiam, et in justitia. Supra 1: sion in judicio redimetur; et reducent eam in justitiam. Secundo quantum ad carentiam malorum, promittens primo periculorum evasionem, recede, idest recedes, quia calumniam non patieris. Ps. 71.

Humiliabit calumniatores. Secundo extraneorum adhaesionem. Ecce accola, quia multi adhaeserunt de gentibus exeuntibus de captivitate. Infra 56: non dicat filius advenae, qui adhaeret domino, dicens: separatione dividet me dominus a populo suo. Tertio promittens hostium destructionem, ecce ego. Et primo ostendit promittentis potestatem, proponens similitudinem, fabrum, persecutorem qui sufflat in igne tribulationis vasa contrarios secundum voluntatem suam: job 41: halitus ejus prunas; et exponens ipsam, ego creavi. 1 Reg. 2: dominus mortificat et vivificat. Secundo ponit promissionem, omne vas, idest omne fictum dissipabit, quantum ad impugnantes factis, et omnem linguam, quantum ad impugnantes verbis. Supra 41: et erunt quasi non sint.



Thomas A. in Isaiam 70