Aquinatis - IN JOB 20

Capitulus 19

20
(
Jb 19)

Respondens autem iob dixit: usquequo affligitis animam meam etc.. Baldath in praemissis verbis ad duo intendisse videtur: primo quidem ad confutandum iob de insipientia et superbia et furore, per quod eum affligere intendebat similiter aliis amicis suis, et ideo dicit usquequo affligitis animam meam? secundo ad confirmandum suam sententiam quod adversitates praesentis vitae pro peccatis proveniunt, quod quidem prolixe prosecutus fuerat enumerando diversas adversitates absque alia probatione inducta, et quantum ad hoc subdit et atteritis me sermonibus, idest verbis fatigatis, non probationibus convincitis? est autem tolerabile si semel aliquis contra amicum suum loquatur, sed si homo multiplicet huiusmodi verba videtur esse malitiae confirmatae, unde subdit en decies confudistis me, et ipsi loquendo et me cum quadam indignatione audiendo: ante hanc autem responsionem quinquies iob invenitur locutus si incipiamus ab hoc quod dixit pereat dies in qua natus sum, et quinquies ei respondisse amici sui inveniuntur; saltem autem prae confusione etsi non propter amicitiam debuissent ab afflicti afflictione cessare, unde subdit et non erubescitis opprimentes me, scilicet tam opprobriis quam prolixitate verborum me gravantes.

Inter cetera autem opprobria videtur eum baldath de ignorantia notasse, cum dixit intellige prius et sic loquamur, quae quidem ignorantia toleranda ab amicis esset, et propter eam excusandus, non autem erat ei improperanda maxime tempore adversitatis, et ideo subdit nempe si ignoravi, mecum erit ignorantia mea, quasi dicat: nihil vos sed me solum gravat, unde ad vos non pertinebat inter adversa mihi ignorantiam improperare, et ideo subdit at vos contra me erigimini, scilicet excellentiam vestram ostentantes, et arguitis me opprobriis meis, idest quae ad me solum pertinent et alios non gravant.

Quibus praemissis ad confutationem amicorum pertinentibus, accedit ad principale propositum prosequendum, intendens ostendere falsum esse quod dicebant quod praesentes adversitates semper propter peccata praeterita proveniunt. Ex qua suppositione statim a principio ad inconveniens ducit dicens saltem nunc intelligite quia deus non aequo iudicio afflixerit me, quasi dicat: si adversitates non adveniunt nisi pro peccatis, non est aequum dei iudicium quo me non graviter peccantem graviter afflixit; dicit autem saltem nunc, quia hactenus non ita particulariter enumeravit suas adversitates sicut nunc. Non solum autem se dicit adversitatibus afflictum, sed etiam eis conclusum ut viam evadendi invenire non possit, unde sequitur et flagellis suis me cinxerit, quia scilicet ipsa flagella remediorum viam subtraxerunt; et hoc secundum primo incipit prosequi. Potest autem in adversitatibus remedium inveniri primo quidem per auxilium humanum, et hoc dupliciter: uno modo in ipso facto, puta cum aliquis ab aliquo violenter opprimitur et ab alio succursum habet, et ad hoc excludendum dicit ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet, quasi dicat: si clamarem contra eos qui me violenter opprimunt nullus exaudiret ut auxilium ferret; alio modo post factum, puta cum aliquis iniuriam passus conqueritur iudici qui eum sententialiter restituit et vindicat, et hoc excludens subdit vociferabor, et non est qui iudicet, idest si vociferarer conquerendo non adesset iudex qui me suo iudicio liberaret.

Secundo invenitur in adversitatibus remedium ab ipso homine qui adversitates evadit, et hoc dupliciter: uno modo per potentiam, et hoc excludit dicens semitam meam circumsepsit, et transire non possum, quasi dicat: tot impedimenta processibus meis apposuit ut ea amovere non possim; alio modo per prudentiam, et ad hoc excludendum subdit et in calle meo tenebras posuit, ut scilicet non videam qualiter sit procedendum.

Deinde exclusis remediis, subiungit adversitates incipiens ab exterioribus bonis quae perdidit, inter quae primo ponit iacturam honoris et gloriae cum dicit spoliavit me gloria mea, quia cum prius in honore et reverentia haberetur, tunc etiam eum iuniores tempore irridebant, ut dicitur infra XXX 1. Secundo ponit dispendium dignitatis cum subdit et abstulit coronam de capite meo, quia qui ante sedebat quasi rex circumstante exercitu, ut dicitur infra XXIX 25, nunc sedens in sterquilinio testa saniem radebat, ut dictum est supra II 8. Tertio ponit damnum exteriorum rerum cum dicit destruxit me undique, scilicet devastatis omnibus exterioribus bonis, et pereo, adversitate durante, quia non est spes recuperandi, unde subdit et quasi avulsae arbori abstulit spem meam: arbor enim quandiu radicibus terrae inhaeret habet spem si praecisi fuerint rami eius ut rursum virescat, sed si evellantur eius radices de terra necesse est ut siccetur et pereat; ita etiam ipse, quasi avulsis radicibus, nullam habebat spem prosperitatem temporalem recuperandi.

Radix autem spei est duplex: una quidem ex parte divini auxilii, alia vero ex parte auxilii humani; radix autem spei quae est ex divino auxilio videbatur esse avulsa per hoc quod deus ei graviter videbatur iratus, secundum illorum opinionem qui divinam punitionem in solis adversitatibus huius vitae ponebant, unde dicit iratus est contra me furor eius, quod dicit ad designandum vehementiam irae: nam furor est ira accensa. Solet autem furor quo vehementior est eo citius transire, et sic potest in futurum remanere spes de irato, sed si ira in odium transeat iam non videtur spes ulla restare, et ad hoc significandum subdit et sic me habuit quasi hostem suum: ab inimico autem non speratur remedium.

Divinae autem irae et odii signum ponit cum subdit simul venerunt latrones eius: latrones nominat sabaeos et chaldaeos et Daemones qui eius bona vastaverant simul quasi ex condicto; quos nominat dei latrones quasi hoc ex ordinatione divina contigerit, sicut etiam amici iob dicebant. Praedicti autem latrones depraedati sunt iob publice absque aliqua reverentia vel metu, unde subdit et fecerunt sibi viam per me, quasi: ita me sunt depraedati sicut hostis qui invenitur in via. Infestaverunt etiam eum universaliter et perseveranter, et quantum ad hoc subdit et obsederunt, scilicet perseveranter, in gyro, idest universaliter quantum ad omnia, tabernaculum meum, idest bona domus meae.

Deinde ostendit avulsam esse radicem spei quae est ex humano auxilio, ostendens quod nihil auxilii poterat expectare de quibus magis videbatur, et enumerat primo illos qui sunt habitatione domus separati, incipiens a fratribus, dicens fratres meos longe fecit a me, ut scilicet mihi auxilium ferre vel non velint vel non possint; deinde ponit familiares amicos cum subdit et noti mei quasi alieni recesserunt a me, mihi scilicet auxilium non ferentes; quantum autem ad consanguineos vel quacumque alia necessitudine coniunctos subdit dereliquerunt me propinqui mei, auxilium non ferentes; quantum vero ad illos cum quibus aliquando fuerat conversatus subdit et qui me noverant, scilicet olim quasi familiarem amicum, nunc in tribulatione obliti sunt mei, scilicet de me non curantes. Post hos accedit ad enumerandum domesticos dicens inquilini domus meae, qui scilicet mihi servire consueverant, et ancillae sicut alienum habuerunt me, de meis scilicet afflictionibus non curantes, et quasi peregrinus fui in oculis eorum, me scilicet penitus contemnentes.

Deinde de inoboedientia servorum subdit servum meum vocavi et non respondit mihi; addit autem et superbum contemptum: ore proprio deprecabar illum, idest oportebat me ad eum agere non imperio sed precibus propter hoc quod me contemnebat. Deinde enumerat personas maxime coniunctas, scilicet uxorem et filios; solet autem uxori maxime delectabilis fieri praesentia viri, nisi forte ex aliqua gravi corruptione horribilis reddatur, et ad hoc significandum subdit halitum meum exhorruit uxor mea, scilicet propter fetorem ulcerum ex quibus ei horribilis reddebatur. Filiorum autem est solo nutu parentis voluntatem implere; ex magno autem contemptu parentis provenit quod patrem, cui oportet a filio reverentiam exhiberi, oporteat suppliciter filium deprecari, et ad hoc ostendendum subdit et orabam filios uteri mei. Sed hoc videtur contra id quod dictum est supra Jb 1,19, quod filii eius et filiae oppressi sunt per domus ruinam; sed potest dici quod aliqui parvuli remanserant qui non interfuerant illi convivio, vel forte aliqui filii filiorum, qui mortem propriorum parentum peccatis propriis imputantes peccatis iob ipsum contemnebant.

Postquam igitur se despectum dixit a domesticis et a forinsecis, ostendit consequenter se despectum esse et a stultis et a sapientibus. Est autem stultorum proprium quod eos despiciant quos in miseriis vident, quia sola bona terrena honoranda putant, et ideo dicit stulti quoque despexerunt me, scilicet corde praesentem, et cum ab eis recessissem detrahebant mihi, scilicet ore pronuntiantes quae in praesentia dicere verebantur. Deinde etiam se a sapientibus despectum dicit quos aliquando familiares habuerat, unde dicit abominati sunt me quondam consiliarii mei, quos scilicet propter eorum sapientiam ad meum consilium admittebam, et quem maxime diligebam adversatus est me: et forte hoc dicit propter aliquem eorum qui praesentes aderant, qui ei gravius adversabatur.

Sic igitur praemissis adversitatibus quae pertinent ad exteriora, subiungit de proprii corporis consumptione dicens pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, quia scilicet propter gravitatem aegritudinis carnes eius consumptae erant ita quod cutis eius ossibus adhaereret. Sed quia labia sunt carnea quae dentibus sicut ossibus adhaerent, ideo ad haec excipienda subdit et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos, per quod videtur occulte innuere quod omnibus aliis officiis membrorum cessantibus, solum ei remanserat locutionis officium.

Enumeratis ergo adversitatibus suis, eos ad compassionem invitat geminans misericordiae petitionem propter multitudinem miseriarum, dicens miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, (Jb 19,21) ex quo ab aliis sum derelictus; causa autem miserendi est miseria, quae tanto gravior est quanto a fortiori inducitur, et ideo subdit quia manus domini tetigit me: intelligebat enim se a deo percussum.

Non videtur autem decens ut homo afflicto afflictionem addat, et ideo subdit quare persequimini me sicut deus? (Jb 19,22) quasi dicat: sufficit mihi persecutio quae est a deo, vestrum autem esset magis consolationem adhibere. Qualiter autem eum persequerentur ostendit subdens et carnibus meis saturamini? quod proprie ad detractores pertinet, qui carnibus humanis vesci dicuntur inquantum in infirmitatibus aliorum delectantur: caro enim est infirmior pars animalis.

Quis mihi tribuat ut scribantur (Jb 19,23) etc.. Dixerat superius iob spem suam esse ablatam quasi arboris avulsae, quod quidem dixit referens ad spem temporalis prosperitatis recuperandae, ad quam eum amici eius multipliciter incitabant; hanc autem spem sibi habendam non esse supra multipliciter ostendit ad diversa inconvenientia deducendo, nunc autem manifeste suam intentionem aperit ostendens se praedicta non dixisse quasi de deo desperans, sed quia altiorem spem de eo gerebat non quidem relatam ad praesentia bona sed ad futura. Et quia grandia et mira et certa dicturus erat, praeostendit desiderium suum ad hoc quod sententia quam dicturus erat in fide posterorum perpetuetur; transmittimus autem sensus et verba nostra in posteros per Scripturae officium, et ideo dicit quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei, quos scilicet dicturus sum de spe quam in deo firmavi, ne oblivioni deleantur? solent autem ea quae atramento scribuntur per longinquitatem temporis deleri, et ideo quando volumus aliquam Scripturam in longinquum servari, non solum per modum Scripturae eam describimus sed per aliquam impressionem sive in pelle sive in metallo sive in lapide; et quia illud quod sperabat non erat in proximo futurum sed in fine temporum reservatur implendum, ideo subdit quis mihi det ut exarentur in libro stilo ferreo, (Jb 19,23-24) quasi impressione aliqua facta in pelle, aut, si hoc parum est, impressione facta fortiori in lamina plumbi, vel, si et hoc parum videtur, certe sculpantur stilo ferreo in silice? qui sunt autem hi sermones quos tanta diligentia velit conservari, ostendit subdens scio enim quod redemptor meus vivit, (Jb 19,25) et signanter hoc per modum causae assignat: ea enim quae pro certo non habemus non curamus mandare memoriae, et ideo signanter dicit scio enim, scilicet per certitudinem fidei.

Est autem haec spes de gloria resurrectionis futurae, circa quam primo assignat causam cum dicit redemptor meus vivit. Ubi considerandum quod homo qui immortalis fuerat constitutus a deo mortem per peccatum incurrit, secundum illud Rm 5,12 per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, a quo quidem peccato per christum redimendum erat genus humanum, quod iob per spiritum fidei praevidebat. Redemit autem nos christus de peccato per mortem pro nobis moriendo; non autem sic mortuus est quod eum mors absorberet, quia etsi mortuus sit secundum humanitatem mori tamen non potuit secundum divinitatem; ex vita autem divinitatis etiam humanitas est reparata ad vitam resurgendo, secundum illud Ult. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute dei; et vita autem christi resurgentis ad omnes homines diffundetur in resurrectione communi, unde et ibidem subdit apostolus; nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus in eo virtute dei in nobis, unde et dominus dicit Jn 5,25 mortui audient vocem filii dei, et qui audierint vivent: sicut enim pater habet vitam in semetipso sic dedit et filio vitam habere in semet ipso. Est ergo primordialis causa resurrectionis humanae vita filii dei, quae non sumpsit initium ex maria, sicut ebionitae dixerunt, sed semper fuit, secundum illud Hebr. Ult. Iesus christus heri et hodie, ipse et in saecula, et ideo signanter non dicit redemptor meus vivet sed vivit.

Et ex hac causa futuram resurrectionem praenuntiat, tempus ipsius determinans, cum subdit et in novissimo die de terra surrecturus sum, (Jb 19,25) ubi considerandum est quod quidam ponentes motum caeli et hunc statum mundi in aeternum duraturum, posuerunt quod post certas revolutiones annorum, redeuntibus stellis ad situs eosdem, homines mortui repararentur ad vitam; cum autem dies ex motu caeli causetur, si motus caeli in aeternum durabit nullus erit novissimus dies: et ideo ad praedictum errorem tollendum signanter dicit in novissimo die, et concordat sententiae domini, qui dicit Jn 6,40 ego resuscitabo eum in novissimo die.

Fuerunt alii qui dixerunt quod homines resurgent resumendo non terrena sed quaedam caelestia corpora, sed ad hoc excludendum subdit et rursum circumdabor pelle mea, (Jb 19,26) quod signanter dicit quia supra dixerat solam pellem circa ossa remansisse; ex ipso autem modo loquendi rationem resurrectionis assignat, ne scilicet anima a proprio indumento semper remaneat denudata. Rursus fuerunt alii qui dicerent animam idem corpus quod deposuerat resumpturam sed secundum condicionem eandem, ut scilicet indigeat cibis et potibus et alia opera carnalia huius vitae exerceat, sed hoc excludit subdens et in carne mea videbo deum. Manifestum est enim quod caro hominis secundum statum vitae praesentis corruptibilis est; corpus autem quod corrumpitur aggravat animam, ut dicitur Sg 9,15, et ideo nullus in hac mortali carne vivens potest deum videre; sed caro quam anima in resurrectione resumet eadem quidem erit per substantiam sed incorruptionem habebit ex divino munere, secundum illud apostoli 1Co 15,53 oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et ideo illa caro huius erit condicionis quod in nullo animam impediet quin deum possit videre, sed erit ei omnino subiecta.

Quod ignorans Porphyrius dixit quod animae, ad hoc quod fiat beata, omne corpus fugiendum est, quasi anima sit deum visura non homo, et ad hoc excludendum subdit quem visurus sum ego ipse, quasi dicat: non solum anima mea deum videbit sed ego ipse qui ex anima et corpore subsisto. Et ut ostendat quod illius visionis etiam suo modo erit particeps corpus, subiungit et oculi mei conspecturi sunt, non quia oculi corporis divinam essentiam sunt visuri sed quia oculi corporis videbunt deum hominem factum; videbunt etiam gloriam dei in creatura refulgentem, secundum Augustinum in fine de civitate dei. Et ut idem numero non solum specie reparandus homo credatur ad deum videndum, subiungit et non alius, scilicet numero, ne credatur talem se vitae reparationem expectare qualem describit Aristoteles in II de generatione, dicens quod quorumcumque substantia est corruptibilis mota reiterantur eadem specie non eadem numero.

His igitur praemissis de causa resurrectionis, tempore et modo, et gloria resurgentis et identitate eiusdem, subiungit reposita est haec spes mea in sinu meo, (Jb 19,27) quasi dicat: non est spes mea in terrenis quae vane promittitis, sed in futura resurrectionis gloria. Signanter autem dicit reposita est in sinu meo, ad ostendendum quod hanc spem non solum habebat in verbis sed in corde absconditam, non dubiam sed firmissimam, non quasi vilem sed quasi pretiosissimam: quod enim in sinu absconditur in occulto habetur et firmiter conservatur et carum reputatur.

Sic ergo ostensa altitudine spei suae quam habebat de deo, excludit eorum calumnias quas contra eum quaerebant, quasi dei spem et timorem abiecisset quia in temporalibus spem non ponebat, unde subdit quare ergo nunc dicitis: persequamur eum, (Jb 19,28) scilicet tamquam de deo desperantem vel deum non timentem, et radicem verbi inveniamus contra eum, improbando dicta mea quasi providentiam dei negaverim? quam non nego sed assero dicens praemia et poenas a deo praeparari hominibus etiam post hanc vitam, et ideo subdit fugite ergo a facie gladii, idest divinae ultionis in futura vita vobis reservatae, quamvis temporali prosperitate floreatis, quoniam ultor iniquitatum gladius eius, idest ultio quam ipse proprie inducet post mortem; et scitote esse iudicium, non solum in hac vita sed etiam post hanc vitam in resurrectione bonorum et malorum.

Capitulus 20

21
(
Jb 20)

Respondens autem sophar Naamathites dixit: idcirco cogitationes meae etc.. Sophar, audita sententia iob de spe futurae vitae, acquievisse videtur, unde et post hanc responsionem secundam eius tertio nihil contradixit. Sed tamen adhuc erat aliquid in corde eius quod a priori sententia eum non permittebat omnino recedere: putabat enim quod etsi in futura vita fierent retributiones et punitiones pro meritis, ut a iob didicerat, nihilominus tamen adhuc ei videbatur quod prosperitates et adversitates huius vitae hominibus dispensarentur a deo pro merito virtutum vel peccatorum, et ideo quasi in parte convictus et in parte adhuc primam sententiam retinens dicit idcirco, scilicet propter verba quae dicis de spe futurae vitae, cogitationes meae variae succedunt sibi. Et ut non intelligantur huiusmodi variae cogitationes ad eandem sententiam pertinere, sicut cum aliquis ad eandem conclusionem varias rationes excogitat, subdit et mens in diversa rapitur, scilicet violentia rationum quae induci possunt pro utraque sententia nunc ad unum nunc ad aliud ducor, quasi non sufficeret ad contrarias rationes solvendas. Videbatur enim ei quod sententiam iob de spe futurae vitae repudiare non deberet, et ideo subdit doctrinam qua me arguis audiam, credendo scilicet quod dixisti de resurrectione futura, sed tamen adhuc totaliter primam sententiam non dimitto, et hoc est quod subdit et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi, quasi dicat: adhuc intellectus meus habet quid pro sententia sua respondeat.

Hoc autem videbatur ei certissimum et experimento probatum quod mali etsi aliqua prosperitate gaudeant, tamen illa sit brevis et cito in hac vita etiam finiatur vel per festinam mortem vel per aliquam subsequentem adversitatem, et hoc est quod subdit hoc scio, considerans scilicet a principio ex quo est positus homo super terram, quasi diceret a principio humani generis, quod laus impiorum brevis sit: laudantur enim quandoque ad modicum propter aliqua bonitatis signa et initia quae in eis apparent, sed illa statim obnubilantur ex iniquis operibus quae in eis apparent, et ideo gaudium quod habent de favore quem capiunt ex sua simulatione in brevi pertransit, et hoc est quod subdit et gaudium hypocritae ad instar puncti, quasi in momento pertransiet, quia postea ex fructibus suis cognoscitur, ut dicitur Mt 7,16. Contingit enim quandoque quod ex illo favore quem brevi tempore ex sua simulatione captavit ad aliquem altum statum sublimatus est, unde consequenter ostendit quod nec hoc ei stabile erit, dicens si ascenderit usque in caelum superbia eius, idest si propter altum statum quem adeptus est in tantam ascendat superbiam quod non reputet se caducum quasi terrenum sed immobilem quasi caelestem, et caput eius nubes tetigerit, ut scilicet ultra communem statum hominum promoveatur, quasi sterquilinium in fine perdetur, vel per festinam mortem ex qua redditur humanum cadaver vile et abominabile quasi stercus, secundum illud Jr 9,22 cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, vel per hoc quod eius malitia detegetur et ab omnibus reputabitur vilis, secundum illud Si 9,10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcabitur. Eius autem superbia deiecta, stupor in cordibus hominum orietur de tam subita deiectione, et reverentia quae habebatur ad ipsum cessabit, unde subditur et qui eum viderant dicent: ubi est? vel mirantes vel contemnentes.

Et ut ostendat eius deiectionem irreparabilem esse, subdit velut somnium avolans non invenietur: sicut enim avis faciliter avolando aufertur ab oculis hominum, ita etiam somnia de facili auferuntur a cognitione humana; et quia eorum nullum manet vestigium vel debile, neque ad aliquem testimonium per quod si perdatur possit requiri, ideo irreparabiliter transit eius cognitio: et similiter dat intelligere quod casus impiorum sit irreparabilis. Et huius irreparabilitatis causam ostendit multiplicem: primo quidem ex parte ipsius peccatoris qui perit, unde dicitur transibit sicut visio nocturna, quae quidem est visio phantasmatis non permanentis, et ideo postquam desierit ad eam reditus haberi non potest; visio autem diurna est alicuius rei permanentis, quam si aliquis videre desierit ad eam videndam rursus recurrere potest; et similiter quandiu peccator manet, si adversitas ei adveniat potest reparatio sperari, sed quando ipse ex hac vita transierit nulla ulterius reparatio speratur. Secundo autem ex parte aliorum hominum ostendit casum eius irreparabilem, cum subdit oculus qui eum viderat non videbit: ea enim quae ab oculis recedunt de facili etiam a memoria transeunt, unde mortui qui subtrahuntur humanis aspectibus de facili oblivioni traduntur, ut sic nec in memoriis hominum gloriam habeant nec amici eorum amplius auxilium praestare curent. Tertio ostendit causam irreparabilitatis eius, quia non potest redire ad priorem statum, unde subdit nec ultra intuebitur eum locus eius: non enim potest redire homo post mortem ad eundem modum vivendi. Et non solum ipse deicietur et in propria persona transiens et oculis hominum subtractus proprio loco numquam restituendus, sed etiam filii pro peccato eius punientur, unde sequitur filii eius atterentur egestate, iusto scilicet dei iudicio, ut quia pro divitiis filiorum peccavit in hoc etiam spe sua frustretur, filiis eius pauperibus effectis.

Deinde quasi acquiescens iam sententiae iob, subiungit etiam de poenis futurae vitae dicens et manus illius reddent ei dolorem suum, idest pro operibus peccatorum quae fecit dolorem patietur in poenis. Et quod ista retributio doloris sit intelligenda post mortem, apparet per hoc quod subditur ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius et cum eo in pulvere dormient, quasi dicat: etiam post mortem quando carnes eius in pulverem resolventur, solis ossibus in sepulcro remanentibus, poenam patietur pro peccatis, non solum quae in senectute sed etiam quae in adolescentia commisit quae est magis praeceps ad peccandum. Et causam quare etiam post mortem puniatur pro peccatis, ostendit subdens cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondit illud sub lingua sua, et loquitur ad similitudinem hominis dulcem cibum comedentis, qui non cito illum absorbet sed diu tenet in ore ut diutius delectetur. Unde hanc similitudinem exponens subdit parcet illi, scilicet malo vel peccato quod est ei dulce, nolens illud destruere; quod quidem destrueret deserendo, unde sequitur et non relinquit illud; quare autem non relinquat, ostendit subdens et celabit in gutture suo, idest nulli manifestabit, et propter hoc nullus ei peccatum occultum dissuadebit neque aliquod remedium adhibebit quod adhibetur peccata sua confitentibus: haec est ergo causa quare peccata alicuius puniuntur post mortem quia ea in vita relinquere noluit.

Panis eius in utero illius etc.. Quia dixerat quod ossa impii replenda sunt vitiis adolescentiae eius, ut scilicet pro eis puniatur post mortem, nunc de poenis eius prosequitur latius, et primo ostendit quod bona quae in hoc mundo habuit ei vertentur in mala. Et utitur similitudine comedentis cui cibus quandoque in malum convertitur, et hoc duobus modis: uno modo quando cibus indigestus interius manet et convertitur in humores venenosos, et quantum ad hoc dicit panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus, quasi dicat: sicut quandoque cibus comestus vertitur in humores venenosos, ita et bona quae in hoc mundo habuit perseveranter usque ad mortem ei vertentur in amaritudinem mortis. Secundo cibus comestus quandoque si digeri non potest per vomitum extra eicitur cum abominatione et dolore, ita etiam quandoque contingit quod homines peccatores bona temporalia quae in hoc mundo acquirunt, quia eis bene non utuntur, quasi indigesta divino iudicio cum dolore amittunt, unde subdit divitias quas devoravit, idest rapaciter acquisivit, evomet, idest cum abominatione perdet, et de ventre eius, idest de eius dominio, extrahet eas deus, quia scilicet divino iudicio per quandam violentiam ei auferentur.

Nec solum bona quae habuit ei vertentur in malum, sed etiam ab inimicis mala patietur et facto et verbo, et ideo duo exempla ponit: primum quidem de aspide quae mordendo interficit, unde dicit caput aspidum surget, scilicet contra eum ad eum mordendum, per quod significatur aliquis malefactorum princeps vel etiam diabolus eum invadens; secundum exemplum ponit de vipera quae lingua sua venena diffundit, unde sequitur et occidet eum lingua viperae, per quam intelligitur quodcumque nocumentum proveniens ex lingua hominis quasi venenum ex lingua viperae.

Deinde subiungit poenam ex privatione bonorum cum subdit non videat rivulos fluminis torrentis mellis et butyri. Mel autem et butyrum in hoc conveniunt quod utrumque suave est ad edendum, sed mel officio apum ex floribus colligitur, butyrum autem ministerio hominum ex lacte domesticorum animalium sumitur; unde per mel potest significari quodcumque bonum delectabile proveniens absque industria hominum, per butyrum autem designatur aliquod bonum delectans ex studio humano proveniens.

Torrens autem subito supervenit et ex insperato; in flumine abundantia designatur propter aquarum multitudinem; in rivulis autem distributio bonorum designatur: non enim omnes omnia habent neque temporalia neque spiritualia bona, sed quidam haec quidam illa. Datur ergo intelligi quod bonis, secundum sophar sententiam, suavitas bonorum proveniat abundanter et ex insperato, tum ex humano ministerio tum ex providentia divina sine humana industria, secundum tamen quandam ordinatam distributionem, qua quidem distributione privandum asserit peccatorem. Et quia quandoque ex multitudine poenarum homo deficit ut ulteriores poenas sustinere non possit, subiungit quod peccator quamvis in hac vita multipliciter puniatur tamen ulterius reservatur ad poenas futurae vitae, unde sequitur luet quae fecit omnia, idest pro singulis peccatis suis poenam patietur, nec tamen consumetur, scilicet secundum animam quae futuris poenis reservatur.

Consequenter ostendit convenientiam poenarum ad culpas cum subdit iuxta multitudinem adinventionum suarum, idest peccatorum quae sollicite excogitavit, sic et sustinebit, quia scilicet poena per quandam convenientiam culpae respondebit. Et primo hoc manifestat quantum ad culpam rapacitatis, in qua duo per ordinem ponit, quorum primum est violenta depraedatio quam significat subdens quoniam confringens nudavit domum pauperis, in confractione quidem violentiam significans, in nudatione rapinam; secundo ponit restitutionis negligentiam, et quantum ad hoc subdit domum rapuit et non aedificavit eam, quasi dicat: ea quae de domo rapuit vel quae in domo confringendo destruxit recompensare neglexit. Huic autem culpae convenientem poenam subiungit dicens nec est satiatus venter eius, quasi dicat: quia nudavit domum pauperis eum de bonis suis satiari non sinens, ideo appetitus eius non est satiatus neque de bonis quae iure possidet neque de his quae iniuste acquisivit, quia, sicut dicitur Qo 5,9, avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ab eis, et quantum ad hoc secundum subdit et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit, quia vel ipse subtrahetur eis vel illa subtrahentur ei; et hoc conveniens est, ut quia ea quae rapuit sponte restituere noluit ea invitus amittat.

Deinde manifestat idem in culpa voracitatis quam ponit subdens non remansit de cibo eius, quia scilicet quicquid habuit in suos usus convertit, nihil in aliorum necessitatem reservans. Et subiungit convenientem poenam dicens propterea nihil permanebit de bonis eius, scilicet ei quia omnia perdet, et hoc est conveniens poena quantum ad hoc quod de bonis suis aliis noluit reservare: unde iustum est ut nihil ei reservetur. Quantum vero ad hoc quod superflua in suos usus consumpsit, subiungit aliam convenientem poenam dicens cum satiatus fuerit, artabitur, et loquitur ad similitudinem hominis qui nimis comedit, cuius viscera artantur ex nimio cibo compressa, per quod significatur quod homo qui superflua in suos usus expendit vel qui superflua sibi acquisivit artationem quandam patietur, non valens omnia acquisita recte disponere, sicut patet Lc 12,18 de divite cuius ager uberes fructus protulerat, quod voluit horrea sua destruere ut faceret ampliora. Ex artatione autem viscerum sequitur inordinatus calor et anxietas, unde subdit et aestuabit, et similiter illi qui multa sibi inordinate congregant nimia sollicitudine affliguntur; demum ex superfluo cibo ad omnia membra solet dolor pervenire, unde subdit et omnis dolor irruet in eum: similiter etiam his qui superflua congregaverunt multiplex dolor exoritur dum in pluribus dispendia patiuntur.

Considerans ergo sophar quod saturitas impii est ei nociva, quasi ex zelo iustitiae optat ei saturitatem bonorum temporalium ut poenam patiatur, unde sequitur utinam impleatur venter eius, scilicet abundantia temporalium bonorum, ut emittat in eum, scilicet deus, iram furoris sui, idest vindictam sine misericordia. Et modum irae ostendit subdens et pluat super illum bellum suum; et in hoc quod dicit pluat designat malorum abundantiam; in hoc quod dicit super illum, idest supra vires peccatoris, designat impotentiam resistendi; in hoc autem quod dicit bellum suum ostendit quod mala non inferuntur ei ad correctionem per modum disciplinae qua pater castigat filium, sed per modum exterminii quo hostes perduntur; unde subdit fugiet arma ferrea, idest poenas praesentes, impatienter eas sustinendo, quae ad modum gladii ferrei feriunt de propinquo; et irruet in arcum aereum, idest in poenas futurae vitae quae quasi feriunt a remotis ad modum arcus aerei, qui est infrangibilis, ut futurarum poenarum interminabilitas designetur. Exponit autem consequenter huius arcus processum dicens eductus et egrediens de vagina sua, supple erit arcus ille: quandiu enim arcus est in vagina non percutit, et similiter ultio futurae damnationis quandiu est in dei praescientia quasi in quadam vagina non damnat, sed educitur de hac vagina per malitiam provocantem deum, et tunc egreditur per dispositionem divinam. Et eius effectum ostendit subdens et fulgurans in amaritudinem suam: sicut enim fulgur de supernis et subito et cum violentia et claritate venit, ita illa ultio inferetur peccatori a deo ex improviso cum tanta violentia quod resisti non poterit, et cum tanta claritate iustitiae quod excusationis locus non erit, et ex hoc peccator replebitur amaritudine.

Deinde poenas ultionis explicat per partes, et primo quantum ad hoc quod sub potestate Daemonum tradetur, et quantum ad hoc subdit vadent et venient super eum horribiles, idest liberam potestatem super eum accipient Daemones. Deinde ponit poenam damni cum subdit omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, quia scilicet perfectas tenebras interiores et exteriores patietur, elongatus a claritate dei; quod quidem in occulto dicit esse quia sicut sanctorum claritas in hac vita nobis occulta est, ita et tenebrositas impiorum. Deinde ponit poenam sensus cum dicit devorabit eum, non quidem consumendo sed sua afflictione absorbendo, ignis, scilicet Gehennae, qui non succenditur, scilicet humano studio sed divina virtute, secundum illud Is 30,33 flatus domini sicut torrens sulphuris succendens eam. In his autem poenis nullum auxilium sibi aderit, unde subdit affligetur relictus in tabernaculo suo, idest ex hoc quod relinquetur sine auxilio in loco poenarum sibi deputato.

Positis ergo poenis quas in se ipso patietur, subiungit poenas quae pertinent ad ipsum secundum quod post mortem remanet in hac vita, et primo quidem quantum ad hoc quod remanet in memoriis hominum, dicens revelabunt caeli iniquitatem eius, idest caelesti virtute fiet quod iniquitas eius reveletur post mortem quae latebat in vita, et terra consurget adversus eum, quia manifestata eius iniquitate, homines terreni etiam contra mortuum turbabuntur qui forte vivum reverebantur. Deinde ponit poenam eius quantum ad hoc quod remanet in filiis, cum dicit apertum erit germen domus illius, idest filii eius expositi erunt tribulationibus; et hoc germen detrahetur, scilicet de hac vita, in die furoris domini, idest in die vindictae divinae; quamvis possit et hoc ad finale iudicium referri, in quo sancti revelabunt iniquitatem peccatoris et totus mundus pugnabit contra insensatos et germina, idest opera peccati, manifestabuntur et tandem impius detrahetur in infernum.

Deinde epilogando subdit haec est pars hominis impii a deo, idest quam sibi acquisivit impiis operibus, et hereditas verborum eius a domino, quam scilicet sibi acquisivit pravis verbis. Et considerandum quod inter praemissa praesentibus poenis futuras commiscuit.


Aquinatis - IN JOB 20