Aquinatis - IN JOB 27

Capitulus 26

27
(
Jb 26)

Respondens autem iob dixit: cuius adiutor es etc.. Baldath in verbis praemissis iob convincere voluit ex consideratione divinae potestatis omnibus tremendae, respectu cuius nullus homo potest iustitiam aut innocentiam praetendere ut se asserat absque peccato punitum; unde iob triplicem responsionem subiungit, quarum prima specialiter est contra baldath qui iob terrere conatus fuerat ex consideratione divinae potestatis. Solent autem homines non ratione contra aliquem condemnatum utentes, sed iudicis potentiam et sapientiam allegantes, hoc facere in iudicis favorem; adhibetur autem favor alicui personae dupliciter: uno modo propter defectum potentiae illius cui favetur, alio modo propter defectum sapientiae; quantum ergo ad primum dicit cuius adiutor es? numquid imbecillis? quasi dicat: haec quae locutus es non secundum viam rationis sed quasi in dei favorem, numquid ad hoc dixisti ut deo ferres auxilium quasi infirmo? adiuvare autem videtur aliquem qui eius operationem defendit, unde subdit et sustentas brachium eius qui non est fortis? quasi dicat: numquid vis tu his verbis defendere dei operationem qua punitus sum ab eo, ac si ipse non esset fortis ad se defendendum? deinde quantum ad favorem qui alicui adhibetur propter defectum sapientiae, considerandum est quod hic favor est duplex: unus quidem ex hoc quod consilium datur alicui circa res agendas, et quantum ad hoc dicit cui dedisti consilium? videtur aliquis alicui consilium dare quando eius causam sine ratione defendit; non autem consilio indiget deus, qui est in sapientia perfectus, unde subdit forsitan illi qui non habet sapientiam? quasi dicat: numquid dubitas deum sapientiam non habere ut tam stulte pro eo loquaris? qui autem sapienti consilium dat videtur hoc facere ad sapientiam ostendendam, unde subdit et prudentiam tuam ostendisti plurimam? quasi dicat: numquid per hoc voluisti tuae prudentiae abundantiam ostentare? alius autem modus favoris contra defectum sapientiae est ut quis instruat ignorantem circa scibilia, et quantum ad hoc subdit quem docere voluisti? visus es enim deum docere dum eius potentiam contra me allegasti, sed ipse doceri non indiget qui est totius humanae scientiae causa, unde subdit nonne eum qui fecit spiramentum, idest qui creavit humanam animam per quam homo et intelligit et spirat? una enim et eadem anima est quae per intellectum scientiam percipit et per alias vires corpus vivificat.

Deinde ne videatur in aliquo potentiae dei derogare, commendat ipsam multo diffusius quam baldath enumerans multos effectus divinae potentiae, et incipit ab his quae potenter fecit in genere humano circa diluvium. Legitur enim Gn 6,4 quod gigantes erant super terram in diebus illis, et postea subditur cumque vidisset deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam super terram, dixit ad Noe: finis universae carnis venit coram me, et postea subdit ecce ego adducam aquas diluvii super terram et interficiam omnem carnem. Hunc ergo effectum divinae potentiae ostendit subdens ecce gigantes, scilicet antiqui, gemunt, scilicet in poenis inferni, sub aquis, idest qui fuerunt submersi aquis diluvii; et quia non soli ipsi perierunt sed multi alii cum eis et tunc et postea, subiungit et qui habitant cum eis, scilicet similiter gemunt, scilicet a virtute potestatis ipsius.

Et ne aliquis crederet quod divina providentia se extenderet solum ad iudicandos homines in hac vita, non autem post mortem sicut amici iob sentire videbantur, ad hoc excludendum subdit nudus est infernus coram illo, quasi dicat: ea quae in inferno aguntur conspicua sunt oculis eius et secundum eius iudicium aguntur; unde ad huius expositionem subdit et nullum est operimentum perditioni, idest his qui sunt perditi in inferno, ut possint ab oculis dei occultari sicut occultantur a nobis.

Deinde enumerat effectus divinae providentiae in rebus naturalibus, et incipit ab extremis, scilicet a caelo et a terra, in quorum utroque aliquid apparet ex divina potentia institutum quod humanas vires excedit. Secundum autem id quod sensibiliter apparet, videtur caelum extensum esse super terram sicut quoddam tabernaculum, terram autem esse sub caelo sicut tabernaculi pavimentum; quicumque autem tabernaculum erigit, aliquid supponit quo tabernaculum sustentatur, sed hoc in caelo non apparet: non enim videtur aliquid caelum sustentans nisi virtus divina, unde dicit qui extendit Aquilonem super vacuum. Per Aquilonem intelligit superius hemisphaerium quoad nos: nobis enim aquilonaris polus supra horizontem elevatur, Australis vero sub horizonte deprimitur, unde dicit Aquilonem extendi super vacuum, quia sub superiori hemisphaerio caeli nihil nobis apparet nisi spatium aere plenum, quod vulgares homines reputant vacuum: loquitur enim secundum aestimationem vulgarium hominum, prout est moris in sacra Scriptura.

Similiter etiam qui pavimentum iacit super aliquid ipsum firmat; terra autem quae est quasi caeli fundamentum non apparet super aliquid firmata quod eam possit sustentare, sed sola dei potentia sustinetur, unde subdit et appendit terram super nihilum.

Haec autem non ita dicuntur quasi caelum sit ponderosum ut indigeat sustentamento ne cadat, aut terra possit descendere nisi usque ad centrum, sed ipsas naturales virtutes quibus corpora in suis locis naturaliter continentur ex divina potestate processisse significat: sicut enim motus violentus est a potestate humana, ita inclinatio naturalis est ex virtute divina quae est naturae principium.

Deinde enumerat effectus divinae potentiae in spatio medio quod est inter caelum et terram, et primo in aere, in quo hoc admirabile videtur quod aqua in aere suspenditur vaporabiliter elevata, et non tota simul cadit sed guttatim ut apparet in pluviis, unde dicit qui ligat aquas in nubibus suis, idest eius virtute causatis, ut non erumpant, scilicet aquae pluviarum, pariter deorsum sed guttatim secundum quod expedit ad temperiem terrae, quasi divina virtute illud quod remanet in nubibus esse ligatum ut non a principio cadat: fit enim divina virtute ut vapores non simul condensentur ut oporteat eos simul in aquam conversos pariter cadere.

Pluviis autem ex nubibus deorsum cadentibus, remanent quaedam vaporum reliquiae ex quibus nebulae generantur, per quas nobis tegitur caelum quod est quasi solium dei, secundum illud Is 66.

Caelum mihi sedes est, et quantum ad hoc subdit qui tenet vultum solii sui, idest qui detinet quasi occultatam faciem caeli quod est solium eius, et hoc per nebulas quibus prohibemur caelum videre, unde subdit et expandit super illud nebulam suam, idest eius virtute productam.

Deinde ostendit effectum divinae potentiae in aquis cum subdit terminum circumdedit aquis: aquae enim secundum naturalem elementorum ordinem undique terram operire deberent, sed quod aliqua pars terrae remanet discooperta ab aquis, hoc factum est divina virtute, quae usque ad certum terminum terram fecit operiri ab aquis; et hoc praecipue videtur ad Oceanum pertinere qui undique terram circumdat, et propter hoc subdit usque dum finiantur lux et tenebrae: finitur enim nobis lux diei et tenebra noctis sole accedente vel discedente ab hemisphaerio superiori quod superponitur nostrae habitabili, quae quasi undique Oceano concluditur; vel potest intelligi quod terminus aquarum intransmutabilis permanebit, manente hoc statu mundi in quo est successio lucis et tenebrarum.

Sic igitur enumeratis effectibus divinae potentiae in corporalibus creaturis, ostendit eius effectum in creaturis spiritualibus quas vocat columnas caeli, quia scilicet eorum officio administratur motus caelorum, unde dicit columnae caeli, scilicet Angeli, contremiscunt et pavent ad nutum eius, idest oboediunt ei ad nutum, et loquitur ad similitudinem servi ad nutum oboedientis domino propter timorem et tremorem ipsius, ut timor referatur ad animam, tremor ad corpus. Non est autem putandum quod in sanctis Angelis sit timor poenalis, sed eorum reverentia ad deum hic timor nominatur, et sic pavor refertur ad affectum, tremor autem ad exteriorem effectum.

Et quia in Angelis aliqui sunt qui a debita dei reverentia discesserunt, de quibus supra IV 18 dictum est in Angelis suis reperit pravitatem, ideo consequenter de distinctione bonorum et malorum Angelorum subiungit. Creditur autem simul cum distinctione creaturae corporalis etiam creaturae spiritualis distinctionem fuisse, et ideo ad insinuandam distinctionem creaturae spiritualis praemittit de creatura corporali dicens in fortitudine illius repente maria congregata sunt, secundum illud Gn 1,9 congregentur aquae quae sunt super terram in locum unum, et appareat arida. Et sicut creaturae corporales sunt distinctae divina virtute ita etiam creaturae spirituales, unde subdit et prudentia eius percussit superbum, idest per virtutem providentiae ipsius diabolus superbiens est sua gloria privatus; et simul eo percusso bonis Angelis sunt spiritualia dona augmentata, unde subdit spiritus eius ornavit caelos, idest caelestes spiritus, ornamentis scilicet spiritualium donorum. Non erat autem conveniens ut percussus per privationem gloriae cum ornatis per spiritum sanctum remaneret, et ideo subdit et obstetricante manu eius eductus est, scilicet a societate bonorum Angelorum, coluber tortuosus, idest diabolus, qui colubro comparatur propter malignitatis venenum et tortuosus dicitur propter calliditatem; signanter autem dicit eum eductum obstetricante manu dei: sicut enim obstetrix sic educit infantem quandoque mortuum ut mater non laedatur, ita deus sic eduxit diabolum de medio Angelorum ut bonorum Angelorum societas in nullo detrimentum sit passa.

Et ne aliquis crederet hos effectus licet sint magni divinam potentiam adaequare, subdit ecce haec ex parte sunt dicta viarum eius, idest operum eius quibus et nos in dei cognitionem ascendimus et deus nobis se quodammodo communicat. Et ne videantur haec etsi non totam divinam potentiam adaequare tamen ex magna parte ad eius aequalitatem accedere, subiungit et cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis poterit magnitudinem tonitrui eius intueri? quasi dicat: omnium quae nunc dicta sunt de effectibus divinae potentiae, minor est comparatio ad divinam potentiam quam unius parvi sermonis quasi silenter stillantis ad maximum tonitrui sonum.

Capitulus 27

28
(
Jb 27)

Addidit quoque iob assumens parabolam etc.. In praemissis verbis iob confutaverat dicta baldath qui contra eum divinam potestatem allegaverat, quasi iob eius magnitudinem ignoraret; finita autem sua responsione, intelligitur expectasse ut tertius amicorum, scilicet sophar, more solito suo ordine responderet, sed quia ille quasi convictus conticuit, iob iterato sermonem assumit et per aliam rationem ostendit non esse contra divinam providentiam si mali in hoc mundo prosperantur et boni adversitates patiuntur; unde dicitur addidit quoque iob, postquam scilicet ei nullus respondebat, assumens parabolam suam, quia scilicet per similitudines loquebatur ad modum parabolas inducentium.

Ante autem quam propositum ostendat, se in amicorum sententiam numquam transiturum esse denuntiat, et ad huius firmitatem iuramentum praemittit, unde subditur et ait: vivit deus qui abstulit iudicium meum, supposita scilicet vestra sententia qua asseritis ad iustitiam divini iudicii pertinere ut adversitates praesentes non nisi peccatoribus inducat; et ideo ad exponendum in quo iudicium suum ablatum dixerit subdit et omnipotens qui ad amaritudinem duxit animam meam, idest qui absque culpa praecedente mihi adversitates exteriores induxit ex quibus amaritudinem in anima patior: nec tamen ab eius reverentia et amore discedo, ut patet ex hoc quod per ipsum iuro.

Inducit autem praedictum iuramentum ad hoc quod subditur quia donec superest halitus in me, idest donec habebo vitam quae per respirationem conservatur; et ut ostendat se vitae beneficium a deo recognoscere, subdit et spiritus dei in naribus meis: respiratio enim praecipue fit per nares, nam respiratio quae fit per os non est adeo congrua, ut Aristotiles dicit in libro de historiis animalium; respiratio ergo hominis, quae principaliter in naribus posita est, hic spiritus dei dicitur quia hoc habet homo a deo ut vivere possit respirando. Et huic beneficio ipse non vult esse ingratus peccando, unde subdit non loquentur labia iniquitatem, ut scilicet dicam omnes qui adversitates patiuntur esse iniquos, nec lingua mea meditabitur mendacium, ut scilicet dicam hoc pertinere ad divinam iustitiam ut iustorum merita praesenti prosperitate remuneret et iniquorum peccata temporali adversitate condemnet.

Et quia amici iob ista asserebant subiungit absit a me ut iustos vos iudicem: non enim poterat eos iustos iudicare nisi eorum iniustam sententiam approbaret, per quod a iustitia sua recederet, unde subdit donec deficiam, scilicet per mortem, non recedam, idest propono non recedere ab innocentia mea, a qua scilicet recederem si sanctos adversitatem in hoc mundo patientes vobiscum impios iudicarem; et sicut ab innocentia ad nocendum transgredi non propono, ita nec iustitiae viam deserere, unde subdit iustificationem meam, quod scilicet pertinet ad iustitiae executionem, quam coepi tenere, scilicet non approbando hominem pro prosperitate quam habet nec condemnando pro adversitate quam patitur in hac vita, non deseram, scilicet declinando in vestram sententiam. Solent autem qui semel peccaverunt proniores esse ad iterato peccandum, qui vero peccatorum sunt inexperti difficilius ad peccata prolabuntur, unde subdit neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, quasi dicat: ideo confido quod non recedam ab innocentia nec iustitiam deseram quia hoc per experientiam didici: non enim habeo conscientiam remordentem de aliquo gravi quod commiserim in tota vita mea. Vel aliter potest continuari: quia enim dixerat se non recessurum ab innocentia sua nec iustificationem quam tenere coeperat deserturum, posset aliquis dicere quod ipse ante hoc neque innocentiam neque iustitiam habuerat, sed ipse hoc excludit subdens nec enim reprehendit me cor meum etc.. Declinarem autem ab innocentia et desererem iustitiam si vobis faverem qui iniustitiam et impietatem sustinetis, unde subdit sicut impius inimicus meus, inquantum scilicet contra veritatem divini iudicii loquitur, adversarius meus quasi iniquus, inquantum scilicet iniquam sententiam profert mihi adversando, dum dicit me impium esse quia graviter sum afflictus.

His igitur praemissis pertinentibus ad amicorum suorum confutationem et suae sententiae firmitatem, accedit ad principale propositum, ut scilicet ostendat non esse contrarium divinae providentiae si mali in hoc mundo temporaliter prosperentur et iusti temporaliter affligantur; et supra quidem hoc manifestaverat ex futuris praemiis et flagellis quae reservantur bonis et malis post hanc vitam, nunc autem hoc ostendit ex debilitate bonorum temporalium quae mali possident in hac vita et magnitudine bonorum spiritualium quae bonis conceduntur.

Asserit ergo primo inutile esse peccatoribus si in hac vita bona temporalia consequantur absque animae bonis, unde dicit quae est enim spes hypocritae si avare rapiat, idest si iniuste divitias congreget, et non liberet deus animam eius, scilicet a peccato per gratiae dona, idest quid boni potest ex hoc consequi? et loquitur de hypocrita, idest simulatore, loco omnium peccatorum quia simulata aequitas est duplex iniquitas, et hypocritae tamquam falsarii virtutis videntur maxime esse abominabiles apud deum, sicut infra Jb 36,13 dicitur simulatores et callidi provocant iram dei.

Ostendit autem consequenter eos duplici spe privari, quarum una est quam habent iusti de deo quod in tempore necessitatis eorum orationem exaudiat, sed hoc ab impiis excludit dicens numquid deus audiet clamorem illius cum venerit super illum angustia? quasi dicat non; et ratio huius assignatur Pr 1,24 ex ore sapientiae dicentis vocavi et renuistis, et post pauca subditur tunc, scilicet quando veniet super eos angustia, invocabunt me et non exaudiam; et Pr 28,9 dicitur qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius fiet execrabilis. Secunda autem spes iustorum est quod cum deficit eis temporalis consolatio in tempore tribulationis, fruuntur delectatione divina et delectantur in laude ipsius, sed hoc ab impiis excludit subdens aut poterit in omnipotente delectari, quem scilicet non diligere ex operibus comprobatur, et invocare deum omni tempore? ex magna enim dilectione dei provenit quod semper sit in aliquorum ore laus dei.

Et quia ostenderat parum valere bona temporalia quae impii possident sine spe iustorum quam sancti habent, ostendit consequenter temporalia bona quae interdum impii possident fragilia esse. Et ad assertionem eorum quae dicturus est duo praemittit: primo quidem quod ea quae dicturus est sapientiae divinae conveniunt, unde dicit docebo vos per manum dei, idest per virtutem ipsius, quae omnipotens habeat, scilicet in sua sapientia quasi certum, nec abscondam, quae scilicet deo instruente me didici. Secundo ostendit quod ea quae dicturus est tam sunt manifesta ut etiam ipsi ea ignorare non possint, unde subdit ecce omnes nostis, scilicet vera esse quae dicturus sum, et ideo mirum est quod tam irrationabiliter contra veritatem manifestam loquimini; et hoc est quod subdit et quid sine causa vana loquimini, idest ea quae rationis fulcimentum non habent? solent enim homines hebetes cum cognoscant praemissa non advertere quid ex eis sequatur.

Est autem considerandum quod cum deus sit creator omnium et gubernator, omnes ab eo suscipiunt aliquid quasi hereditatem suam a patre: mali autem homines quasi suam partem et suam hereditatem a deo accipiunt bona temporalia huius mundi, unde ex eorum persona dicitur haec est pars nostra et haec est sors, e contrario autem boni percipiunt quasi suam partem et hereditatem spiritualia bona, secundum illud Psalmi funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim hereditas mea praeclara est mihi. Describens ergo quam fragilis sit et caduca pars impiorum quam in rebus temporalibus accipiunt, dicit haec est pars hominis impii apud deum, idest tale est quod eis in sortem venit dum bonis spiritualia et eis temporalia distribuuntur, et hereditas violentorum, idest iniuste acquirentium temporalia bona, quam ab omnipotente suscipient, eo scilicet permittente et facultatem praebente, sicut supra XXII 18 dictum est cum ille implesset domos eorum bonis. Ostendit autem hanc partem sive hereditatem esse caducam primo quidem quantum ad hoc quod plerumque circa impiorum prolem accidit, quae tamen inter temporalia bona potissimum reputatur; contingit autem quandoque quod impiorum filii qui in hoc mundo prosperati sunt occiduntur, unde dicit si multiplicati fuerint filii eius, quod scilicet ad magnam prosperitatem computabatur, in gladio erunt, idest occidentur. Et quamvis raro contingat quod divitum filii ad magnam paupertatem deveniant, tamen hoc circa nepotes et posteros frequenter contingit, unde subdit et nepotes eius non saturabuntur pane, scilicet propter inopiam. Quantum autem ad alios familiares eius subdit qui reliqui fuerint ex eo, scilicet domestici et amici, sepelientur in interitu, idest absque solemnitate quasi occisi, unde et quantum ad uxores subdit et viduae illius non plorabuntur, quod scilicet fieri solet in solemnibus sepulturis.

Sicut ergo fragilis est et caduca eorum felicitas quantum ad filios et amicos, ita etiam quantum ad divitias possessas, inter quas quaedam sunt divitiae artificiales, scilicet pecunia quae est adinventa quasi mensura commutationis rerum, ut philosophus dicit, et quantum ad hoc subdit si comportaverit quasi terram argentum, idest si tantam copiam pecuniae acquirat quanta habetur terrae. Aliae vero sunt divitiae naturales, quae scilicet hominum naturali necessitati subveniunt, sicut panis et vinum, vestimenta et alia huiusmodi, et quantum ad hoc subdit et sicut lutum praeparaverit vestimenta, ut scilicet tantam eorum copiam habeat quantam et luti; praeparavit quidem, idest habuit sollicitudinem et laborem in praeparando, alius tamen habebit fructum, et quandoque bonus qui circa hoc non sollicitatur, unde subdit sed iustus vestietur illis, scilicet vestimentis ad suam necessitatem, et argentum innocens dividet, idest distribuet et dabit pauperibus: non reservabit coacervatum, quod contra innocentiam esset.

Pertinet etiam ad prosperitatem terrenam spatiositas domorum, sed et hoc ostendit esse caducum propter duo: primo quidem quia quandoque sibi domum aedificat per violentiam in loco alieno a qua depellitur, unde subdit aedificavit sicut tinea domum suam, quae scilicet corrodendo vestem alienam praeparat sibi locum, a quo excussa veste deicitur; alio modo quia etsi in solo proprio domum aedificet, non tamen est sibi datum ut diu illius possessionis curam et dominium habeat, sed ad modicum tempus, unde subdit et sicut custos, scilicet vineae, fecit umbraculum, quod scilicet deicitur finito tempore custodiae eius. Quomodo autem acquisita bona amittat, ostendit subdens dives cum dormierit, idest cum mortuus fuerit, nihil, ex his quae possidet, secum afferet, scilicet in aliam vitam; aperiet oculos suos, scilicet in resurrectione, et nihil inveniet, quia scilicet non revertetur ad temporalia bona possidenda; quandoque etiam in hac vita subito ea perdit ad modum quo pluvia subito homini supervenit, unde subdit apprehendet eum quasi aqua, scilicet pluvialis, inopia, idest subito superveniet ei; et quamvis pluvia in die aliqualiter praevideri possit, in nocte tamen omnino subito praeoccupat hominem, unde subdit nocte opprimet eum tempestas, scilicet adversitatis, idest omnino ex improviso.

Ultimo autem ostendit fragilitatem mundanae prosperitatis quantum ad ipsam personam hominis, quae quandoque perit per aliquam febrem vel per aliquam persecutionem, et quantum ad hoc subdit tollet eum ventus urens, idest occidet eum febris, et auferet, scilicet a societate viventium; et hoc fiet subito et ex improviso, unde sequitur et velut turbo rapiet eum de loco suo, idest violenter et absque mora. Quandoque vero non ab interiori infirmitate sed ab exteriori persecutore occiditur, unde subdit emittet, scilicet deus, aliquem persecutorem super eum, idest qui potentior eo sit, cui non possit resistere, et non parcet, ipse scilicet persecutor; unde ipse impius de manu eius, idest de potestate eius, fugiens fugiet, vel per mortem quia postquam occiderit non habet amplius quid faciat. Eo autem mortuo, amicis eius remanet stupor et luctus, unde subdit stringet super illum manus suas, quasi prae stupore, et sibilabit super illum, quasi compatiens ei, intuens locum eius, idest considerans eius pristinam dignitatem.

Capitulus 28

29
(
Jb 28)

Habet argentum venarum suarum principia etc..

Supra iob ostenderat quam fragilis et caduca sit pars impiorum quam a deo recipiunt, nunc autem ostendere intendit e contrario dignitatem spiritualis boni quod homines iusti a deo percipiunt etiam in hoc mundo, quod quidem spirituale bonum sub sapientia comprehendit; et ideo intendit praeferre sapientiam omnibus corporalibus rebus et quantum ad originem et quantum ad pretiositatem.

Et incipit primo ostendere quod omnia quae in rebus corporalibus pretiosa videntur habent in certis locis originem, et incipit a metallis quae apud homines pretiosa habentur. Est autem considerandum quod metalla generantur ex vaporibus humidis resolutis a terra per virtutem solis et aliarum stellarum et in terra retentis - unde et metalla ductilia et liquabilia sunt -, sicut e contrario lapides et alia huiusmodi quae non malleantur neque funduntur generantur ex sicca exhalatione infra terram retenta.

Diversificantur autem metallorum species secundum maiorem vel minorem puritatem vaporis resoluti et secundum differentiam caloris digerentis, inter quae aurum videtur purissimum et post hoc argentum et sub hoc aes, infimum autem ferrum; et secundum maiorem vel minorem puritatem metalla ut plurimum habent diversas origines: quia ergo aurum est purissimum, invenitur ut plurimum generatum in sua puritate inter arenas fluminum propter multitudinem evaporationis et caliditatem arenae; argentum autem invenitur ut plurimum in quibusdam venis vel terrae vel etiam lapidum; aes autem invenitur ut incorporatum lapidibus; ferrum autem, quasi in terra faeculenta nondum perfectam digestionem habente ut sit perventum usque ad generationem lapidis. Enumerans ergo diversa metallorum loca dicit habet argentum venarum suarum principia, scilicet in aliquibus determinatis locis, ex quibus tales vapores resolvuntur qui sunt apti ad generationem argenti: et sic dum immiscentur terrae vel lapidi praedicti vapores, efficiuntur ibi venae argenteae.

Quantum autem ad aurum subdit et auro locus est in quo conflatur, quia scilicet ex multis arenis colliguntur quaedam granula auri quae in unum liquantur, quod quidem non fit in omni loco sed in aliquo determinato in quo concurrit debita proportio virtutis activae ad materiam proportionatam tali speciei. Deinde quantum ad ferrum subdit ferrum de terra tollitur, quia scilicet in terra quasi indigesta invenitur. Deinde quantum ad aes dicit et lapis, cui scilicet vapor proportionatus naturae eius permiscetur, solutus calore, scilicet ignis vehementis, in aes vertitur, dum scilicet id quod est ibi de natura aeris per calorem ignis eliquatur.

Deinde prosequitur de aliis rebus quae habent determinatum tempus et locum ex dispositione divina, unde divinae cognitioni subiacent pleraque ipsorum quae ab hominibus sunt occulta. Occultantur autem a nobis et sol et multa alia per tenebras noctis, sed hoc fit per dispositionem divinam, unde dicit tempus posuit tenebris; occultantur etiam quaedam a nobis per eorum corruptionem dum resolvuntur in sua principia quae deo sunt nota nobis autem occulta, unde subdit et universorum finem ipse considerat, idest terminum resolutionis rerum. Inveniuntur etiam quaedam ab hominibus occulta propter locum invium, sicut quandoque sunt quidam montes inaccessibiles in quibus sunt quaedam invisa hominibus, et quantum ad hoc subdit lapidem quoque caliginis, idest aliquam rupem alicuius excelsi montis quae quasi semper caligine nebularum obtegitur, et umbram mortis, idest aliquem locum umbrosum inter convalles montium ad quem vitalis calor solis numquam pertingit, dividit torrens a populo peregrinante: solent enim in radicibus quorundam montium defluere immeabiles torrentes, ita quod ex una parte torrentis est via per quam peregrini transeunt et ad aliam partem ripae non patet accessus. Contingit autem quandoque quod in huiusmodi inaccessibilibus locis aliqui rari homines habitant, ad quos etiam pauperes qui omnia circueunt accedere non praesumunt propter accessus difficultatem, unde subdit et torrens dividit a populo peregrinante illos homines quos in locis inaccessibilibus habitantes oblitus est pes egentis hominis, ut scilicet ad eos non accedat, et invios, idest propter hoc quod ad eos via non patet.

Sunt etiam quaedam loca non propter situm sed propter aliqua accidentia inaccessibilia, puta quia per aliquam alterationem subvertuntur ut legitur Gn 19,24 de sodoma et Gomorra, unde subdit terra de qua oriebatur panis in loco suo, idest quasi in proprio et convenienti loco, igni subversa est, scilicet subversionis eius causa ex superabundantia caloris procedit; calore autem superabundante sequitur quod resolutiones tam siccae quam humidae ad magnam digestionem perveniant ut exinde generentur aliqua pretiosa, puta lapides vel metalla: unde quantum ad lapides pretiosos qui generantur ab exhalatione sicca subditur locus sapphiri lapides eius, scilicet terrae subversae igni; quantum autem ad pretiosa metalla quae generantur ex evaporatione humida subdit et glebae illius aurum. Huiusmodi autem loca sic subversa propter corruptionem aeris ex abundantia sulphuris non solum homines vitant sed etiam animalia bruta; unde primo quantum ad aves de quibus minus videtur dicit semitam, scilicet illius terrae, ignoravit avis, quia scilicet super eam volare non audet propter aeris corruptionem, nec etiam ei appropinquare, unde subdit nec intuitus est, scilicet eam, oculus vulturis, qui tamen valde a remotis solet videre; vel potest aliter exponi: terra illa ignoravit, idest non est experta, semitam avis, quia scilicet nec avis per eam transit, nec intuitus est, scilicet aliquis in terra illa, oculus vulturis. Deinde quantum ad homines dicit non calcaverunt eam filii institorum, idest mercatorum qui tamen difficilia loca solent adire ad lucrandum. Deinde quantum ad quadrupedia subdit nec pertransibit per eam leaena, quae scilicet silvestria loca inhabitat.

Haec autem quamvis hominibus sint occulta, deum tamen non latent qui et in montibus et in fluminibus suam virtutem exercet, unde subdit ad silicem, idest ad montes lapidosos, extendit manum, idest potestatem suam. Et hoc in duobus effectibus manifestat: primo per hoc quod montes quandoque funditus diruuntur, et hoc est quod subdit subvertit a radicibus montes; secundum autem est quod inter medium montium pertranseunt aquae, quasi divina virtute esset eis via excisa a deo in petris, unde subdit in petris rivos excidit, idest meatus rivorum. Et sicut potentia sua se extendit ad omnia magnifica facienda, ita eius sapientia se extendit ad omnia pretiosa cognoscenda, unde subdit et omne pretiosum vidit oculus eius: si enim ipse potest montes subvertere, si potest petras excidere et similem potestatem exercere in totam terram, consequens est quod pretiosa videat quae ibi latent quamvis oculus hominis ea videre non possit; et non solum ea quae latent in terris oculus eius videt, sed profunda quoque fluviorum scrutatus est, idest ea quae in profundis fluviorum latent ita perfecte cognoscit sicut si ea scrutaretur, et huius signum est quia abscondita producit in lucem, idest manifestationem hominum.

Sapientia vero ubi invenitur etc.. Quia ostenderat omnia pretiosa quae in corporalibus inveniuntur determinatis locis contineri, quae si ignota sint hominibus sunt tamen cognita deo, ad ostendendum eminentiam sapientiae primo inducit quod determinato loco non continetur, unde dicit sapientia vero ubi invenitur? quasi dicat: nullo corporeo loco concluditur quia non est aliquid corporale; ea vero quae sunt in corporibus pretiosa non solum ipsa sed etiam eorum principia locis corporalibus concluduntur, sed hoc de sapientia dici non potest, unde subdit et quis est locus intelligentiae? intellectus enim est principium scientiae et sapientiae; sicut autem sapientia non concluditur loco, ita etiam nec intelligentia quae est principium eius. Secundo ostendit dignitatem sapientiae eo quod pretio aestimari non potest, unde subdit nescit homo pretium eius, idest nihil quod homo cognoscat est sufficiens sapientiae pretium.

Utrumque autem praemissorum per consequentiam manifestat, et primo quidem quod dixerat sapientiam in loco determinato non inveniri. Inveniuntur autem quae apud homines pretiosa reputantur, partim quidem apud homines deliciosos qui pretiosa lapidum et metallorum congregare nituntur, unde subdit nec invenitur in terra suaviter viventium, idest deliciosorum, quia ipsi maxime a sapientiae perceptione impediuntur cor habentes deliciis occupatum.

Partim autem inveniuntur huiusmodi pretiosa corporalium in aliquibus profunditatibus obscuris, sed non est ita de sapientia, unde subdit abyssus dicit: non est in me, quasi scilicet ea quae in absconditis profundorum latent maxime sunt sapientiae humanae abscondita. Partim autem inveniuntur in mari, tum quia ibi generantur, sicut margaritae in conchis marinis, sive quia ibi depereunt in navibus ibi submersis, sed non est ita de sapientia, tum etiam quia per mare solent huiusmodi pretiosa deferri de loco ad locum, unde subdit et mare loquitur: non est mecum, quin immo ea quae sunt in mari maxime latent sapientiam humanam.

Deinde manifestat id quod dixerat de hoc quod sapientia pretio aestimari non potest, et enumerat quae sunt apud homines pretiosissima, dicens non dabitur aurum obrizum, idest purissimum, pro ea, quia nullo auro potest pretium sapientiae aestimari; post aurum autem inter cetera pretiosius reputatur argentum, de quo subdit nec appendetur argentum in commutatione eius. Sunt etiam praeter metalla quidam pretiosissimi lapides diversorum colorum qui maxime nutriuntur in india, de quibus subditur non conferetur, idest non comparabitur sapientia, tinctis indiae coloribus, idest lapidibus pretiosis diversis coloribus naturaliter in india tinctis. Et subiungit de quibusdam pretiosis lapidibus qui etiam in aliis terris inveniuntur, unde subdit nec lapidi sardonycho pretiosissimo, qui scilicet est compositus ex duobus lapidibus, scilicet ex sardio, qui est rubei coloris accendens animum ad gaudium et acuens ingenium, et onychino, qui ab eo ligatur quasi habens quasdam noxias virtutes, scilicet excitandi tristitias et timores, cuius nocumentum refrenatur per sardium: unde proprietatem habere dicitur quod luxuriam depellit, hominem castum et pudicum reddens, unde et pretiosissimus nominatur; subdit autem et sapphiro, qui est caelestis coloris, qui etiam pretiosus est propter multas virtutes quas habet; nec refert quod aliqui alii lapides pretiosiores sunt, quia pretia lapidum non sunt eadem nec in omnibus locis nec in omnibus temporibus. Subdit autem de his quae habent pretiositatem ex pulchritudine dicens non adaequabitur ei aurum, quod habet pulchritudinem ex splendore, vel vitrum, quod habet pulchritudinem ex perspicuitate quamvis non sit praecellens pretii aestimatione. Subdit autem de his quae habent pulchritudinem ex artificio cum dicit non commutabuntur pro ea vasa auri excelsa, scilicet quantitate, et eminentia, scilicet in compositione.

Et sicut non possunt pro sapientia commutari, ita etiam omnia praedicta nihil reputantur in comparatione ad sapientiam, unde subdit nec commemorabuntur in comparatione eius, idest non est dignum quod etiam memoria de his habeatur cum fit de excellentia sapientiae mentio.

Et quia dixerat quaedam corporalia esse occulta et ob hoc pretiosa reputari, consequenter ostendit quod haec etiam pretiositas sapientiae non deest cum subditur trahitur autem sapientia de occultis; est enim humanae sapientiae origo occulta dupliciter: uno modo ex parte intellectualis luminis quod derivatur ad nos ab occultissima omnium causa, scilicet a deo, alio modo ex parte rerum cognitarum quarum occultas proprietates et essentias sapientia inquirit, et ex his in divinorum cognitionem ascendit, quae maxime sapientiae appropriatur. Unde concludit quod neque ratione pretiositatis neque ratione occultationis aliquid potest ei comparari, neque in lapidibus pretiosis, unde subdit non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, qui scilicet sic vocatur a loco primae suae inventionis, vel quia in colore auri similitudinem praetendit; quantum autem ad pretiosas vestes subdit nec tincturae mundissimae, idest cuiuscumque panni serici vel lanei, componentur, idest comparabuntur sapientiae.

Quia ergo sapientiam sic incomparabilem dixerat et occultam habere originem, inquirit unde sit eius principium cum subdit unde ergo sapientia venit, idest unde derivatur? et quis est locus intelligentiae, idest a quo principio homines lumen intellectus participant? ostendit autem hoc principium excedere omnem cognitionem humanam, unde subdit abscondita est ab oculis omnium viventium, quia fons sapientiae est verbum dei in excelsis, ut dicitur Si 1,5. Fuerunt autem aliqui auguriorum sectatores qui crederent quasdam aves augurales quendam effectum sapientiae participare supra homines, inquantum scilicet ex eis ad homines pervenire credebant cognitionem futurorum; sed quod sapientia hanc coniecturam excedat ostendit subdens volucres quoque caeli latet, per quod potest intelligi quod origo sapientiae excedit caelestia corpora a quibus huiusmodi aves moventur. Sunt etiam aliqui qui a mortuis futurorum cognitionem exquirerent, sed nec hoc attingit ad sapientiae originem, unde subdit perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius; et recte famam sapientiae morti et perditioni attribuit, quia perditio et mors important recessum et elongationem a bonis quae sapientiam consequuntur. Possunt tamen tria praedicta secundum metaphoram ad tria rationalis creaturae genera pertinere, ut quod dicit abscondita est ab oculis omnium viventium referatur ad homines, quod vero subdit volucres caeli latet referatur ad Angelos, quod vero additur perditio et mors dixerunt: audivimus famam eius referatur ad Daemones qui a deo damnabiliter elongati, a remotis quasi ex sola fama divinae sapientiae notitiam habent.

Ut ergo ostendat sapientiae radicem subdit deus intelligit viam eius, idest totum sapientiae processum, dum et ipse est et origo sapientiae et locus intelligentiae; et quia ipse se ipsum perfecte novit ideo subdit et ipse novit locum illius, idest se ipsum in quo plene sapientia invenitur sicut in prima origine. Derivatur autem sapientia ab ipso in omnes creaturas quae per dei sapientiam fiunt, sicut ars derivatur a mente artificis in opere eius, unde dicitur Si 1,10 quod deus effundit sapientiam super omnia opera sua; unde etiam ipsa universitas creaturarum est quasi quidam secundarius sapientiae locus; et ideo ad ostendendum quod deus cognoscit locum sapientiae, subiungit quod ipse cognoscit universitatem creaturarum: primo quidem hoc ostendit quantum ad extremas creaturas sub quibus aliae continentur, unde subdit ipse enim fines mundi intuetur, idest excellentiores creaturas in quibus ordo creaturarum terminatur ab inferioribus ascendendo, sicut sunt caelestia corpora et caelestes spiritus; deinde hoc ostendit quantum ad alias creaturas sub eis contentas, sicut sunt elementa, unde subdit et omnia quae sub caelo sunt respicit.

Et ne aliquis crederet quod notitiam rerum habeat a rebus acceptam sicut nos habemus, ostendit consequenter quod cognoscit res sicut omnium causa, unde subdit quantum ad quasdam occultas creaturas, scilicet ventos et pluvias, qui fecit ventis pondus, idest dedit eis inclinationem motus, ut scilicet quandoque moveantur ad hanc partem quandoque ad illam. Deinde loquitur de pluviis, et primo quidem secundum quod sunt vaporabiliter elevatae in nubibus, unde subdit et aquas, scilicet vaporabiles, appendit, idest appensas tenet in aere, et hoc in mensura, ne scilicet si superexcederent omnia submergerent, vel si plus debito diminuerentur omnia siccarentur; secundo quantum ad ipsam generationem pluviarum cum dicit quando ponebat pluviis legem, ut scilicet certis temporibus et locis descenderent; tertio quantum ad effectum, et praecipue in mari quod maxime ex immutatione aeris commovetur, unde subdit et viam, scilicet ponebat, procellis, scilicet marinis, sonantibus, ex magna commotione, quia etiam huiusmodi procellae certis temporibus et secundum certam quantitatem consurgunt.

Quia vero ex ipsis creaturis sapientiam non acquirit sicut nos sed potius ex sua sapientia creaturas produxit, ideo subiungit tunc, scilicet quando creaturas faciebat, vidit illam, scilicet sapientiam in se ipso, inquantum per actualem suae sapientiae considerationem res in esse produxit. Ab ipso autem sapientia derivata est primo quidem ad Angelos qui facti sunt participes sapientiae divinae, et quantum ad hoc dicit et enarravit, scilicet sapientiam suam eis manifestando; secundo vero ad universitatem creaturarum eam per sapientiam suam disponendo, et ad hoc pertinet quod subdit et praeparavit, scilicet in sapientia sua orbem terrae; tertio ad homines qui non per simplicem apprehensionem percipiunt sapientiam veritatis, sicut Angeli quibus enarratur, sed per inquisitionem rationis ad eam perveniunt, unde subdit et investigavit, idest homines eam investigare fecit, et hoc est quod subdit et dixit homini, scilicet per interiorem inspirationem illuminando ipsum et sapientiam communicando: ecce timor domini, quem scilicet praesentialiter tibi do, ipse est sapientia, quia per timorem domini homo deo inhaeret in quo est vera sapientia hominis sicut in altissima omnium causa; et recedere a malo, idest a peccato quo homo amittit deum, est intelligentia, quia scilicet intelligentia ad hoc praecipue est homini necessaria ut per intelligentiam discernat a bonis mala, quibus evitatis per executionem bonorum operum ad sapientiae divinae participationem perveniat. Sic igitur quia timor domini est sapientia, et recedere a malo intelligentia, consequens est quod iusti qui deum timent et recedunt a malo habeant sapientiam et intelligentiam, quae praeferuntur omnibus bonis terrenis quae mali homines possident: et sic manifestum est quod in hoc salvatur ratio providentiae divinae quod iustis dantur bona spiritualia tamquam meliora, malis autem bona temporalia tamquam caduca.


Aquinatis - IN JOB 27