Aquinatis - IN JOB 40

Capitulus 39

40
(
Jb 39)

Numquid nosti tempus partus ibicum? commemoraverat dominus in praecedentibus id quod pertinet ad vim cognoscitivam, loquens de sapientia hominis et intelligentia galli; commemoraverat etiam de praeda leonum et esca corvorum, quae pertinent ad vim nutritivam; nunc autem commemorat quaedam pertinentia ad vim generativam, et incipit agere de partu ibicum et cervarum in quibus aliquid occultum esse videtur. Ibices enim sunt quaedam animalia parva corpore quae in locis petrosis habitant, in quibus et pariunt: unde ad huiusmodi loca non de facili patet hominibus accessus, propter quod dicit numquid nosti tempus partus ibicum in petris? quasi dicat: hoc hominibus est ignotum propter asperitatem locorum in quibus pariunt.

Cervae autem, ut dicitur, eligunt loca occulta in quibus pariant, ubi lupi accedere non solent, et ideo ad ostendendum occultationem partus ipsarum subdit vel parientes cervas observasti? quod dicitur ad divinae providentiae commendationem: mulieres enim cum pariunt indigent obstetricum obsequio, sed animalibus quorum partus homines latet deus sua providentia exhibet auxilium quod est eis necessarium ad pariendum, inquantum scilicet dat eis industriam naturalem ut cognoscant ea quae sunt in talibus cognoscenda, quorum primum est quod sciatur spatium temporis quo fetus in utero perficitur, et quantum ad hoc dicit dinumerasti menses conceptus earum, ut scilicet eis indicares quando se deberent praeparare ad partum? unde subdit et scisti tempus partus earum, ut scilicet eis indicares quando parere deberent? in his enim solent mulieres puerperae ab aliis instrui, sed animalia, quae etiam sunt longe a conversatione humana, per naturalem industriam eis divinitus inditam haec cognoscunt et determinato tempore se praeparant ad partum eo modo quo facilius possit partus emitti, unde subdit incurvantur ad fetum, scilicet emittendum, et pariunt, scilicet per se ipsas instruente natura; et tamen partus non est eis delectabilis sed poenosus, unde subdit et rugitus emittunt, scilicet propter dolorem quem pariendo patiuntur. Et sicut matres naturali industria se praeparant ad partum, ita etiam et filii naturali industria divinitus indita sibi necessaria conquirunt, unde subdit separantur filii earum, quod dicit ad differentiam fetus humani, nam puer mox natus non potest se movere ut discedat a matre, quod tamen in praedictis animalibus contingit: statim enim postquam nascuntur moventur, et primus eorum motus est ad escam quaerendam, unde subdit et pergunt ad pastum. Sed tamen in principio indigent pasci lacte matris, unde sic a matre separantur quod tamen ad eam redeunt, postmodum vero cum perfecti fuerint totaliter separantur a matribus, unde et subdit egrediuntur et non revertuntur ad eas, quia scilicet ulterius ab eis lactari non indigent.

His autem praemissis quae pertinent ad speciales quasdam animalium proprietates, pertinentibus scilicet ad cognitionem, escam et partum, commemorat ea quae pertinent ad totam conversationem vitae.

Circa quam primo mirabile apparet quod quaedam animalia dum sunt domestica sustentari non possunt absque hominis cura, inveniuntur tamen aliqua ad illud genus pertinentia quae sunt silvestria et absque hominum providentia gubernantur; et hoc maxime mirabile apparet in asino qui cum est domesticus totaliter videtur humanae servituti deputatus, a qua tamen servitute asini silvestres qui onagri dicuntur liberi esse apparent, unde dicit quis dimisit onagrum, idest asinum silvestrem, liberum, scilicet ab hominum servitute? quod quidem dicitur secundum quod id quod consuetum est apprehenditur ab hominibus quasi naturale, unde quia consueti sunt homines non videre asinos nisi servituti subiectos, videtur eis quod sint naturaliter servi, et ideo si aliquando inveniantur liberi videtur eis quod sint a servitute dimissi; e contrario autem se habet, nam prius fuerunt huiusmodi animalia homini non subiecta per modum quo nunc sunt, postmodum autem humano artificio sunt domita et hominum servitiis deputata. Signa autem servitutis asinorum sunt vincula quibus ligantur, sicut camus vel aliquid huiusmodi, et quantum ad hoc subdit et vincula eius quis solvit? onagri enim huiusmodi vinculis carent. Apparet etiam in asinis domesticis quod pereunt si remaneant absque habitaculis ab hominibus praeparatis, sed onagri habent sibi per divinam providentiam habitaculum praeparatum, unde subdit cui dedi in solitudine, scilicet ad quam homo non accedit, domum, puta aliquod antrum vel cavernam quamcumque, et tabernacula eius, puta scilicet sub herbis aut arboribus, in terra salsuginis, idest in aliqua terra inhabitata propter siccitatem et solis exustionem, ex qua humor eius quasi in saporem salis convertitur. Et quamvis huiusmodi habitatio videatur incultior et horridior propter solitudinem, tamen eam praefert quantumcumque nobili civitati, unde subdit contemnit multitudinem civitatis, scilicet in comparatione ad habitationem deserti.

Et assignat duplicem rationem, quarum prima est quia ibi non exiguntur ab eo laboriosa opera, unde subdit clamorem exactoris non audit, idest domini exigentis ab eo portationem onerum vel aliquid huiusmodi; alia ratio est quia ibi liberius evagatur ad pastum quaerendum, unde subdit circumspicit montes pascuae suae, quia scilicet patet ei liber aditus ad diversa loca pro pascuis quaerendis, et ipsa etiam pascua pro suo libitu accipit, unde subdit et virentia quaeque perquirit: asinis autem domesticis non dantur optima pascua sed interdum viliora, melioribus pascuis nobilioribus animalibus reservatis.

Sicut autem asinus servit homini ad onera deferenda, loco cuius in silvestribus invenitur onager, ita etiam servit homini inter domestica animalia bos ad arandum propter suam fortitudinem, cui comparat inter silvestria rinocerontem, idest unicornem, quod est animal quadrupes valde forte et ferum, habens unum cornu in media fronte; hoc autem animal propter sui feritatem non de facili potest domari sicut bos domatur, unde subdit numquid volet rinoceros, idest unicornis, servire tibi, ut scilicet domesticatus sponte tibi oboediat? animalia autem domesticata cibum libenter ab hominibus capiunt, ad quod excludendum subdit aut morabitur ad praesepe tuum, ut scilicet paratus sit comedere quod a te ei offertur? boves autem domesticati ad hoc nutriuntur ut ministerio arationis applicentur, et ad hoc excludendum subdit numquid alligabis loro tuo rinoceronta, idest unicornem, ad arandum, sicut scilicet aratur in bobus? utuntur etiam homines bobus ad aliud ministerium, ut scilicet trahentes quoddam rastrum terram aratam complanent glebam comminuendo, unde subdit aut confringet glebas vallium, quae scilicet solent diligentius excoli propter maiorem fecunditatem, post te, idest postquam terram araveris? vel post te, idest ut te praecedente ille sequatur glebas confringens? dimittuntur etiam quaedam animalia fortia ad agrorum custodiam contra latrones vel animalia quae possent segetes devastare, sicut custodiuntur agri per aliquos canes feroces, sed hoc per unicornem fieri non potest quia non domesticatur, unde subdit numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos, idest fructus agrorum ad custodiendum? sic ergo non potes hoc fortissimo animali uti nec sicut bove ad arandum nec sicut cane ad custodiendum.

Similiter etiam non potes eo uti sicut forti agricola ad fructus terrae procurandos, unde subdit numquid credes ei quod reddet sementem tibi et aream tuam congreget? sicut scilicet facit operarius qui semen a domino susceptum serit et multiplicatum reddit, segetes congregando in aream et post trituram in horreum domini reportando.

His igitur positis in quibus quaedam animalia silvestria a domesticis diversificantur, subdit quasdam proprietates quorundam animalium in quibus videntur ab omnibus aliis animalibus quaedam proprietates diversae. Et hoc praecipue apparet in strutione qui est avis quaedam appropinquans ad genus bestiarum, unde licet habeat pennas ad modum animalium alte volantium, non tamen per eas se potest in altum elevare, unde dicit penna strutionis similis est pennis herodii, idest nobilissimi falconis qui girfalcus dicitur, et accipitris, qui est avis nota, et ambae sunt aves boni volatus. Est autem et alia proprietas strutionis diversa ab aliis avibus, quod scilicet sua ova non fovet sed fodiens in arena ea dimittit et operit sabulo, unde subdit quae derelinquit in terra ova sua. Habet autem hanc naturalem industriam quod observat tempus calidum, scilicet quando incipiunt stellae apparere quae dicuntur virgiliae, scilicet in mense Iulii, et tunc parit ova, et sic ex calore temporis et loci, quia scilicet non moratur nisi in locis calidis, ova vivificantur et ex eis pulli nascuntur, unde subdit tu forsitan in pulvere calefacies ea? quasi dicat non, sed hoc agitur providentia divina per quam etiam ova in pulvere conservantur illaesa. Strutio enim est naturaliter animal obliviosum et nullam curam adhibet de conservatione ovorum, unde subdit obliviscitur quod pes, scilicet hominis transeuntis per viam, conculcet ea, scilicet ova, aut bestia agri conterat, vel casu pertranseundo vel propter appetitum cibi. Et sicut non habet curam de conservatione ovorum ita non habet curam de nutritione pullorum, unde subdit duratur ad filios suos quasi non sint sui, quia scilicet nullam curam habet de nutritione eorum, et ita quantum in se est perdit fructum generationis, unde subdit frustra laboravit, scilicet concipiendo et conceptum portando, ex quo filios non nutrit; contingit etiam quandoque quod etiam alia animalia fetus suos deserunt propter timorem, sed strutio hoc facit nullo timore cogente. Facit autem hoc etsi non propter timorem tamen propter defectum naturalis industriae quam circa hoc alia animalia habent, unde subdit privavit enim deus eam, scilicet feminam strutionis, sapientia, scilicet ad ordinate nutriendum et gubernandum fetum, nec dedit illi intelligentiam, per quam scilicet sollicitudinem habeat de pullis suis: sapientiam autem et intelligentiam nominat industriam naturalem. Et quia supra dixerat quod habet pennas similes pennis herodii et accipitris, consequenter ostendit ad quid ei huiusmodi pennae prosint dicens cum tempus fuerit, idest cum aliqua necessitas velocitatis motus sibi immineat, in altum alas erigit, ita tamen quod per alas corpus eius sursum elevari non potest, sed per eas iuvatur ad velociter currendum, unde subdit deridet equitem, quia scilicet velocius currit quam equus hominem deferens, et ascensorem eius, scilicet equi, quia scilicet velocius curreret quam homo si suis pedibus iret.

Sicut autem strutio habet quasdam proprietates a pluribus animalibus diversas quibus ab aliis deficit, ita etiam equus habet quasdam proprietates ad nobilitatem pertinentes quibus ab aliis animalibus differt. Primo autem equi fortitudinem commemorat cum dicit numquid praebebis equo fortitudinem, scilicet non solum corporis prout est potens ad onus ferendum, sed etiam animi prout audacter ad pericula vadit? aliam autem proprietatem eius commemorat, quod scilicet ex exteriori ornatu ad libidinem provocatur: dicitur enim de equis quod iubarum decore ad coitum agitantur et iubis tonsis eorum libido extinguitur, ad quod significandum subdit aut circumdabis collo eius hinnitum? solent enim equi hinnire propter libidinem, secundum illud Jr 5,8 equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat; ergo hinnitus collo equi a deo circumdatur quando iubae ei dantur a deo, ex quarum consideratione ad libidinem provocatur. Est autem et alia equi proprietas quod vehementer salit contra morem multorum quadrupedum, unde subdit numquid suscitabis eum, scilicet elevando in altum, quasi locustas, quae scilicet saliendo moventur? alia vero proprietas equi est audacia ipsius in bellis, quam diffusius describit quia est nobilis et admiranda, et primo manifestatur eius audacia quando adhuc odoratu bellum percipit a remotis, unde sequitur gloria narium eius terror, idest bellum quod est aliis ad terrorem, naribus ab equo perceptum est equo ad gloriam, idest ad quandam animi magnitudinem; et huius signum statim in eo apparet, de quo subditur terram ungula fodit, quasi praeparans se ad pugnandum. Ex hoc autem quod bellum percipit interius gaudet, unde subdit exultat, scilicet percepta opportunitate pugnandi, et hoc per effectum ostendit cum subdit audacter in occursum pergit armatis. Nec in ipso proelio existens terrore deicitur, unde subdit contemnit pavorem, et quod est amplius, etiam vulnerum dolore non repellitur, unde subdit nec cedit gladio. Solent autem plura animalium ex solo strepitu terreri, sed hoc equo non accidit, unde subdit super ipsum sonabit pharetra, scilicet plena sagittis, dum concutitur ad motum militis equo insidentis; similiter etiam ex hasta et clipeo militis sonus aliquis procedit, unde subdit vibrabit hasta, idest hasta dum vibratur sonum emittit; similiter clipeus dum movetur et ad arma colliditur sonum facit, unde subdit et clipeus, scilicet sonat; sed tamen ad hunc sonitum equus non stupescit, unde subdit fervens, scilicet interius per audaciam, et fremens, scilicet hinnitu, quem fremitum nominat, qui est proprie leonum, propter equi audaciam; et non solum voce interiorem fervorem animi monstrat sed etiam exteriori actu, unde subdit sorbet terram, idest videtur eam sorbere pedibus fodiendo.

Et non solum non obstupescit sonitu pharetrae, hastae et clipei, sed nec etiam sono tubae qua utuntur in bellis, unde subdit nec reputat tubae sonare clangorem, ut scilicet propter hoc obstupescat; quin immo gaudere dicitur ad sonum bucinae, unde subdit ubi audierit bucinam dicit: vah. Idest emittit exultationis vocem, nam vah. Est interiectio exultantis.

Et quia haec quae praedicta sunt pertinent ad equi audaciam, subiungit de perspicacitate ipsius dicens procul odoratur bellum, idest cum adhuc hostes sunt procul, odoratu percipit bellum imminere et quasi videtur sentire belli praeparationem, dum scilicet duces suis exhortationibus animant milites, et quantum ad hoc subdit exhortationem ducum, scilicet percipit, et ululatum, idest confusum clamorem et strepitum, exercitus, scilicet praeparantis se ad bellum.

His autem praemissis de animalibus quae gradiuntur in terra, accedit ad animalia quae volant in aere, et primo commemorat naturalem industriam accipitris qui tempore mutationis pennarum expandit alas suas ad Austrum, qui est ventus calidus, ut apertis poris veteres pennae decidant et novae renascantur, unde dicit numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, scilicet quando pennae eius renovantur, expandens alas suas ad Austrum, ut scilicet facilius pennas mutet? ultimo autem loquitur de aquila quae ceteris avibus altius volat, unde dicit numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, scilicet sicut ad meum? facit enim hoc aquila naturali instinctu: omnis autem naturalis cursus rerum est quaedam motio creaturae ad praeceptum dei, secundum illud Psalmi ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Et sicut aquila habet motum in altum ita etiam et in altis conversatur, quod pertinet ad nobilitatem suae naturae, et ideo dicit et in arduis ponet nidum suum, ut scilicet pulli eius statim nati consuescant in altis morari, et ideo subdit in petris manet, quasi gaudens aeris puritate eo quod in locis petrosis non sit multa vaporum resolutio; et in praeruptis silicibus commoratur, ad quas scilicet noxiis bestiis non patet accessus, atque inaccessibilibus homini rupibus, per quod scilicet eius securitati providetur. Habet autem aquila visum valde acutum ut possit ex longinquo videre necessarium cibum, unde subdit inde, scilicet de locis altis, contemplatur escam, scilicet non solum propinquam sed etiam remotam, unde subdit et oculi eius de longe prospiciunt. Est autem et aquila potens in praeda sicut et leo inter quadrupedia, et ad hoc designandum subdit pulli eius lambunt sanguinem, scilicet animalium viventium quae aquila ad nidum defert. Pascitur autem aquila non solum animalibus vivis sicut falcones et accipitres, sed etiam cadaveribus animalium mortuorum, unde subdit et ubicumque cadaver fuerit statim adest, per quod etiam velocitatem volatus eius designat.

Haec autem omnia sunt inducta ad ostendendum magnitudinem divinae sapientiae et virtutis per quam tam mirabiles effectus producuntur: unde datur intelligi quod iob auditis tot mirabilibus divinorum effectuum stupens siluit; sed dominus eum excitat ad considerandum quod homo non est idoneus ad disputandum cum deo, unde subditur adiecit dominus, scilicet super verba praemissa, et locutus est ad iob, eo scilicet tacente: numquid qui contendit cum deo, idest qui offert se disputaturum cum eo, tam facile conquiescit, scilicet quasi sit superatus sicut tu qui taces? utique qui arguit deum, quasi de eius iudiciis disputans, debet et respondere illi: iustum est enim ut qui alium ad disputandum provocat, etiam ipse paratus sit respondere.

Et ne videretur iob, licet convictus, in sua sententia obstinatus permanere, in verba humilitatis prorumpit, unde sequitur respondens autem iob domino dixit: qui leviter locutus sum respondere quid possum? ubi considerandum est quod iob coram deo et sua conscientia loquens non de falsitate locutionis aut de superba intentione se accusat, quia ex puritate animi fuerat locutus, sed a levitate sermonis: quia scilicet etiam si non ex superbia animi locutus fuerat, verba tamen eius arrogantiam sapere videbantur, unde amici eius occasionem scandali sumpserant; oportet autem vitare non solum mala sed etiam ea quae habent speciem mali, secundum apostolum I ad Thess. V 22 ab omni specie mala abstinete vos, et ideo subdit manum meam ponam super os meum, ut scilicet ad similia verba de cetero non prorumpam; et de his quae dixi paeniteo, unde subdit unum locutus sum quod utinam non dixissem, scilicet quod dixi me velle disputare cum deo, et alterum, scilicet quod meam iustitiam praetuli dum de divinis iudiciis ageretur. Tertium autem quod ei eliud imposuerat, ut scilicet diceret iudicium dei esse iniustum, non recognoscit, quia hoc non pertineret ad levitatem locutionis sed ad blasphemiam.

Sic autem de leviter dictis paenitet quod emendationem proponit, unde subdit quibus ultra non addam, ut scilicet alias verba levia proferam.

Est autem considerandum quod si praedicta locutio domini ad iob non fuit per exteriorem sonum prolata sed interius inspirata, iob tripliciter in hoc libro invenitur fuisse locutus: primo quidem quasi repraesentans affectum sensualitatis in prima conquestione cum dixit pereat dies, secundo exprimens deliberationem rationis humanae dum contra amicos disputaret, tertio secundum inspirationem divinam dum ex persona domini verba induxit; et quia humana ratio dirigi debet secundum inspirationem divinam, post verba domini, verba quae secundum rationem humanam dixerat reprehendit.

Capitulus 40

41
(
Jb 40)

Respondens autem dominus iob de turbine etc..

In praecedentibus dominus per commemorationem mirabilium quae apparent in eius effectibus demonstravit suam sapientiam et virtutem, ut ex hoc manifestum sit quod nullus homo nec sapientia nec potestate potest cum deo contendere; nunc autem ulterius procedit ad arguendum iob de hoc quod suam iustitiam commemoraverat, quod aliquibus sonare videbatur in derogationem divini iudicii. Praemittitur etiam modus divinae locutionis cum dicitur respondens autem dominus iob de turbine dixit, et excitatio attentionis cum subditur accinge sicut vir lumbos tuos, et petitio responsionis cum subditur interrogabo te et indica mihi: quae quia supra exposita sunt, hic iterare non oportet expositionem eorum.

Est autem considerandum quod iob suam iustitiam commemorando non intendebat imponere iniquitatem divino iudicio, sicut tres amici eius et eliud perverse intelligebant, sed intendebat ostendere quod non erat punitus in ultionem peccatorum sicut ei imponebant, sed ad probationem sicut supra Jb 23,10 dixerat probabit me quasi aurum quod per ignem transit; verum tamen hoc ipsum reprehensibile videbatur, quod sic suam iustitiam commendabat quod aliis videbatur hoc redundare in derogationem divinae iustitiae, unde subdit numquid irritum facies iudicium meum? Jb 40,3 quasi dicat: numquid hoc tibi videtur ut commendando tuam iustitiam facias ab hominibus reputari irritum, idest falsum, esse meum iudicium? falsitas autem iudicii est condemnatio iudicantis qui iniquum iudicium profert vel ex ignorantia vel ex malitia, unde subdit et condemnabis me ut iustificeris? quasi dicat: numquid intantum vis te ostendere iustum quod ego apud alios condemnabilis videar? est autem notandum quod si fuerint duo aequales, si oporteat alteri culpam imponi, non est reprehensibile si alter eorum a culpa imposita se expurget quamvis alter culpabilis in aliorum opinione remaneat, quia homo plus se quam alium naturaliter diligit; sed ubi est tanta distantia quanta est dei et hominis, potius homo debet pati culpam iniuste in se referri quam quod iniuste referatur in deum: et ideo dominus ad arguendum iob proponit excellentiam dei super homines, quae quidem excellentia ex eius effectibus manifestatur. Sed quia nunc agitur de comparatione iustitiae quae proprie non attenditur respectu irrationabilium rerum, ideo ad ostendendum divinam excellentiam accipit effectus quos deus operatur in rationabilibus creaturis, qui quidem effectus secundum duo considerari possunt: uno modo secundum virtutis suae operationem, et quantum ad hoc dicit si habes brachium sicut deus: Jb 40,4 per brachium enim potentia divinae virtutis exprimitur, quo quidem brachio utitur et ad sustentationem bonorum, secundum illud Is 40,11 in brachio suo congregabit agnos, et ad punitionem malorum, secundum illud Lc 1,51 fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Alio modo operatur deus in rationabilibus creaturis per suae sapientiae doctrinam, quam propter eius excellentiam tonitruum nominat, et quantum ad hoc subdit et si voce simili tonas: hoc autem tonitruo utitur deus ad instructionem bonorum, secundum illud supra Jb 26,14 cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? et ad terribilem increpationem malorum, secundum illud Psalmi vox tonitrui tui in rota, et postea sequitur commota est et contremuit terra.

Ex huiusmodi autem effectibus excellentiam divinam demonstrat quantum ad tria: primo quidem quantum ad decorem cum dicit circumda tibi decorem, Jb 40,5 quasi dicat: si tam potens es in effectibus sicut deus, attribuas tibi eius decorem, unde signanter dicit circumda tibi: deus enim non habet circumdatum decorem quasi superadditum eius essentiae sed ipsa essentia eius est decor, per quem intelligitur ipsa claritas sive veritas, et puritas sive simplicitas, et perfectio essentiae eius; sed homo non potest habere decorem nisi circumdatum, quasi participando ipsum a deo ut superadditum suae essentiae.

Secundo tangit divinam altitudinem cum subdit et in sublime erigere: Jb 40,5 attenditur autem divina sublimitas non loco quia deus loco non comprehenditur, sed perfectione et virtute quia quicquid de eo dicitur convenit ei in summo; huiusmodi autem sublimitas deo essentialiter convenit, unde ad eam non erigitur sed in ea immobiliter manet; homo autem secundum suam naturam est infimae condicionis, unde ad illam sublimitatem divinam pervenire non posset nisi se supra se sublevando, et ideo signanter dicit in sublime erigere. Tertio tangit eius gloriam cum subdit et esto gloriosus: gloria quidem importat notitiam de bonitate alicuius, unde Ambrosius dicit quod gloria est clara cum laude notitia; bonitas autem dei infinita est, cuius notitia perfecta non est nisi apud deum, et ideo gloria in solo deo est inquantum se ipsum cognoscit, ad quam gloriam homo pervenire non potest nisi participando cognitionem divinam, secundum illud Jr 9,24 in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, et ideo signanter dicit esto gloriosus, quia homo essentialiter hanc gloriam non habet.

His igitur positis quae pertinent ad excellentiam divinae potestatis et naturae, procedit ulterius ad commemorandum divinos effectus in rationabilibus creaturis et quantum ad bonos et quantum ad malos; sed sciendum est quod effectus quos deus operatur in sublimationem iustorum magis attribuuntur misericordiae, quos autem operatur in punitionem malorum proprie attribuuntur iustitiae: et ideo quia nunc agitur de iustitia, primo breviter tangit effectum divinae operationis quantum ad bonos cum dicit et speciosis induere vestibus. Omnes enim boni tam Angeli quam homines speciosi sunt ex participatione divinae sapientiae et iustitiae, et sicut homo ornatur ex specioso vestimento, ita omnis decor sanctorum Angelorum et hominum redundat in ornatum dei inquantum ex hoc dei bonitas commendatur, per modum quo dicitur Is 49,18 his omnibus velut ornamento vestieris. Est autem considerandum quod hoc ad misericordiam dei pertinet quod sanctos suos faciat speciosos, sed quod eorum decore utatur ad suam gloriam ad iustitiam pertinet de qua nunc loquitur, et ideo non dicit speciosas fac vestes sed speciosis induere vestibus.

Deinde diffusius ostendit effectus divinae iustitiae quos exercet in malos, et primo hoc prosequitur quantum ad homines. Sciendum est autem quod omnis malitia hominum a superbia initium habet, secundum illud Si 10,15 initium omnis peccati superbia; inter cuncta etiam vitia deus maxime superbiam detestatur, unde dicitur Jc 4,6 quod deus superbis resistit, et hoc ideo quia superbi quasi deo rebellant dum ei humiliter subdi non volunt, et ex hoc in omnia peccata incidunt divinis praeceptis contemptis - unde et terreni principes maxime detestantur rebelles -, et ideo dominus specialiter commemorat effectum suae potentiae quem contra superbos exercet. Est autem duplex genus superborum: quidam enim ex bonis quae habent se super alios efferunt, sicut ille qui dicebat Lc 18,11 non sum sicut ceteri hominum, et hi proprie superbi dicuntur, ut ipsum nomen sonat; est autem propria superborum poena discordia, quia dum quilibet alii superesse nititur et subici recusat, ad invicem concordare non possunt, unde dicitur Pr 13,10 inter superbos semper iurgia sunt, et ad hoc designandum dicit disperge superbos in furore tuo, quasi dicat: exerce officium dei quod est dispergere superbos ut in unum convenire non possint; per furorem autem dei intelligitur gravis vindicta.

Aliud autem genus superborum est qui sibi arrogant id quod supra ipsos est, et hi proprie arrogantes dicuntur, unde dicitur Jr 48,29 arrogantiam et altitudinem cordis illius ego scio, ait dominus, et quod non sit iuxta eam virtus eius; horum autem poena propria est deiectio: cum enim volunt se erigere supra posse, consequens est quod periculose corruant, secundum illud Psalmi deiecisti eos dum allevarentur, unde subdit et respiciens omnem arrogantem humilia, idest deicias ex prospectu tuae providentiae.

Communis autem utrorumque prima poena est confusio, quia cum non possint consequi altitudinem quam praetendebant, confunduntur apparente defectu eorum, unde subdit respice cunctos superbos et confunde eos, unde et supra Jb 20,6 dictum est si ascenderit usque in caelum superbia eius, quasi sterquilinium in fine perdetur. Secunda autem poena eorum est eorum destructio, quam designat subdens et contere impios in loco suo. Superbos impios nominat quia, sicut Si 10,14 dicitur, initium superbiae hominis est apostatare a deo, quod repugnat divino cultui qui pertinet ad pietatem; conveniens autem poena est superborum quod conterantur: quod enim conteritur, quadam violentia fortioris corporis in minimas partes resolvitur; iustum est autem ut superbi qui se inordinate magnos existimant, fortiori virtute, scilicet divina, ad minimum deducantur. Signanter etiam addit in loco suo, ut ostendatur quod id in quo confidunt eos liberare non potest: unumquodque enim in suo loco conservatur, unde multitudo divitiarum vel status dignitatis, vel si quid aliud huiusmodi est in quo homo confidat, locus eius dici potest; quibus non obstantibus superbus a deo conteritur, ut quasi in loco suo contritus videatur. Tertia poena est quod postquam sunt ad minimum redacti claritas famae eorum cessat: iustum est enim ut qui gloriae pompam quaerebant ab hominum memoriis deleantur, secundum illud Prov. Nomen impiorum putrescet, unde sequitur abscondes eos in pulvere, idest facies eos obscuros propter statum vilitatis ad quem deducentur.

Quod autem addit simul potest ad duo referri, videlicet ad hoc quod omnes superbi simul talem finem patiuntur, et ad hoc quod non successive superbi depereunt sed simul, idest subito, deiciuntur.

Quarta autem poena eorum est ut non solum ipsi ab aliis non cognoscantur sed etiam bona de quibus superbierunt agnoscere non sinantur, unde subdit et facies eorum, per quas scilicet virtutes eorum cognoscitivae significantur eo quod visus hominis in facie ponitur, demerge in foveam, idest in profundum inferni; et loquitur de damnatione mortis secundae per similitudinem mortis primae, per quam homines in corporalem pulverem reducuntur in foveam demersi.

Haec autem dominus praemiserat quasi propria sua opera; eius autem proprium est ut non egeat alieno auxilio, quod homini convenire non potest sicut nec potest praedicta opera exercere, unde subdit et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua, quasi dicat: si praedicta opera facere potes quae sunt dei solius, potes tibi rationabiliter attribuere quod divino auxilio non egeas ad salutem; sed sicut illud non potes, ita nec hoc; unde non debes de tua iustitia gloriari.

Ecce vehemot quem feci tecum etc.. Supra dominus narraverat effectus virtutis suae quos in malis hominibus operatur, nunc autem accedit ad describendum malitiam diaboli. Manifestum est autem ex praemissis quod apud iob et amicos eius eadem erat opinio de Daemonibus quam nunc ecclesia catholica tenet, ut scilicet ex angelica dignitate per peccatum corruerint, unde supra IV 18 dictum est ecce qui serviunt ei non sunt stabiles. Et sicut homo per peccatum decidit a dignitate rationis et contra rationem agens irrationabilibus comparatur, ita etiam diabolus per peccatum avertens se a supremis et intelligibilibus bonis, dum principatum super inferiora et terrena appetiit, animalibus brutis comparatur, in quorum effigie frequenter Daemones apparent hominibus, deo id providente ut tales figuras corporum sinantur assumere per quas eorum condicio designetur.

Est autem considerandum quod sicut Angeli in sua dignitate remanentes excellentiam quandam habent supra hominum dignitatem, unde et in fulgentiori quadam claritate apparent hominibus, ita etiam Daemones excellentiam quandam et principatum in malitia supra homines habent, et ideo sub figura quorundam excellentium et quasi monstruosorum animalium describuntur. Inter omnia autem animalia terrestria excellit elephas magnitudine et virtute, inter animalia vero aquatica excellit cetus: et ideo dominus describit diabolum sub figura elephantis et ceti, ut hoc nomen vehemot, quod significat animal, referatur ad elephantem qui inter cetera animalia terrestria, quae communius animalia dicuntur, quendam principatum tenet propter corporis magnitudinem; nomen autem Leviathan, quod significat additamentum eorum, referatur ad cete grandia quae habent magnitudinis additamentum supra omne animalium genus.

Posset autem forte alicui videri quod dominus ad litteram intenderet exprimere proprietates elephantis et ceti propter magnitudinem qua reliqua animalia superant; sed quod proprietates horum animalium in figuram alterius describantur manifestum est ex hoc quod, proprietatibus positis ad figuram pertinentibus, subditur veritas. Nam praemissis proprietatibus vehemot, idest elephantis, quasi exponendo veritatem subdit ipse est principium viarum dei; praemissis autem proprietatibus Leviathan, idest ceti, subdit ipse est rex super universos filios superbiae. Et satis convenienter in descriptione diaboli terminatur disputatio iob, quae est de adversitate ipsius, quia etiam supra commemoratur Satan fuisse principium adversitatis ipsius; et sic dum amici iob causam adversitatis eius ad ipsum iob referre niterentur putantes eum propter sua peccata fuisse punitum, dominus, postquam iob redarguerat de inordinata locutione, quasi finalem determinationem disputationi adhibens, agit de malitia Satan quae fuit principium adversitatis iob et est principium damnationis humanae, secundum illud Sg 1 invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.

Primo ergo incipiens describere Satan sub figura vehemot, assignat convenientiam eius ad hominem dicens ecce vehemot quem feci tecum. Et si quidem hoc referatur ad tempus inchoationis utriusque quantum ad figuram, veritas apparet: nam sexto die simul cum homine terrena animalia sunt producta; si referatur ad diabolum, de quo figuraliter sive metaphorice haec dicuntur, non videtur simul diabolus factus cum homine: nam homo factus legitur die sexto, Satan autem inter Angelos factus creditur in principio quo creavit deus caelum et terram. Sed si illa dierum enumeratio non designat temporis successionem sed diversa genera rerum productarum, secundum sententiam Augustini, nulla repugnantia invenitur; si autem, secundum aliorum expositionem, Angelorum creatio duratione praecessit hominis productionem, potest dupliciter hoc verbum intelligi: uno modo ut sit sensus quem feci tecum idest quem feci sicut et te, et hoc dicit ad excludendum errorem eorum qui considerantes malitiam diaboli aestimaverunt eum non esse dei boni creaturam; alio modo ut sit sensus quem feci tecum idest similitudinem tecum habentem quantum ad naturam intellectualem. Et huius etiam similitudinis aliquod vestigium in elephante apparet: dicit enim Aristotiles in VIII de animalibus quod maxime domesticabile silvestrium est elephas: ad multa enim eruditur et intelligit quoniam et adorare reges docentur, quod non dicitur quia habeat intellectum sed propter bonitatem naturalis aestimativae.

Descripta igitur convenientia vehemot cum homine, describit proprietates ipsius, et ut hoc primo ad figuram referamus, tria videtur circa vehemot describere: primo quidem cibum ipsius cum dicit fenum quasi bos comedet: ad litteram enim non est animal comedens carnes sed herbas et alia huiusmodi ad modum bovis. Et quia herbae nascuntur in terra, per hoc figuratur quod Satan pascitur, idest delectatur, in terrenorum dominio, unde et iactanter de se dicit Lc 4,6 mihi tradita sunt, scilicet regna orbis terrae, et cui voluero do illa.

Secundo describit coitum eius: in cibo enim et coitu praecipuae delectationes animalium consistunt.

Describit autem coitum elephantis primo quidem quantum ad principium libidinis ex qua animalia commoventur ad coitum, cum dicit fortitudo eius in lumbis eius: nam ex lumbis sive ex renibus semen ad membra genitalia derivatur. Secundo describit figuram coitus: nam, sicut philosophus dicit in V animalium, patitur coitum femella elephantis considens, et masculus ascendit, et hoc significat subdens et virtus illius in umbilico ventris eius, qui scilicet umbilicum superponit in coitu dorso femellae; et oportet quod sit in umbilico magna virtus ne frangatur propter collisionem corporum tam magnorum. Animalia autem in quibus talis figura coitus invenitur, dum coeunt caudam inter tibias posteriores stringunt, unde subdit stringit caudam suam quasi cedrum, quod dicitur propter magnitudinem eius. Tertio describit organa coitui deservientia cum subdit nervi testiculorum eius perplexi sunt, idest revolutiones quasdam habent, ut philosophus describit in III animalium de testiculis omnium animalium gressibilium et generantium animal.

Haec autem ad diabolum litteraliter referri non possunt, quasi ipsi Daemones ad modum animalium corporaliter coeant quasi ipso coitu delectati: etsi enim, ut Augustinus dicit in XV de civitate dei, quidam incubi saepe dicantur extitisse mulieribus improbi et earum appetiisse ac peregisse concubitum, non tamen hoc agunt quasi coitu delectati, sed delectantur ad hoc quod homines ad peccata talia inducunt ad quae maxime sunt proni; unde Augustinus dicit in II de civitate dei quis non intelligat quantum moliantur maligni spiritus exemplo suo auctoritatem praebere sceleribus? et propter hoc, ut ipse in eodem libro alibi dicit, huiusmodi spiritus luxuriae obscenitatibus delectantur, quae quidem eorum delectatio metaphorice in verbis praemissis exprimitur. Et quia propter concupiscentiam carnis secundum hoc vitium maxime possunt homines superare, ideo dicit fortitudo eius in lumbis eius, ut hoc referatur ad viros, et virtus illius in umbilico ventris eius, ut hoc referatur ad mulieres; stringit caudam suam quasi cedrum, quia quos in hoc peccatum deicit dulcedine voluptatis finaliter ligatos tenet, nervi testiculorum eius perplexi sunt, quia si aliquis in hoc vitium deiectus evadere nititur, diversis occasionibus iterato irretitur.

Tertio describit motum elephantum, de quibus dicitur quod habent inflexibiles pedes, tibias et crura propter pondus corporis sustentandum, et habent ossa solida sine iuncturis; et ad hoc designandum dicit ossa eius velut fistulae aeris, quia flecti non possunt sicut nec fistulae aeris, et hoc refertur ad exteriora organa motus quae sunt tibiae et crura; interiora autem organa motus sunt cartilagines quaedam et nervi, quae etiam in elephantibus non facile flectuntur, et quantum ad hoc subdit cartilago ipsius quasi laminae ferreae, quae scilicet incurvari et extendi non possunt: et per hoc significatur obstinatio diaboli qui a proposito suae malitiae retrahi non potest, et crudelitas eius per quam ab exteriori hominum nocumento non cessat.

Haec autem quae figuraliter dicta sunt exponit dominus subdens ipse, scilicet Satan de quo praedicta metaphorice dicta sunt, est principium viarum dei, idest operum eius. Et si quidem hoc referatur ad opera creationis, hoc ea ratione dicitur quia Satan inter primas creaturas est conditus, vel etiam quia secundum quosdam fuit excellentior inter ceteras creaturas; sed convenientius proposito videtur ut per vias dei intelligamus opera providentiae eius.

Considerandum est autem quod deo unum solum opus est proprium suae bonitati conveniens, scilicet benefacere et miserere; quod autem puniat et adversitates inducat, hoc contingit propter malitiam creaturae rationalis, quae primo est in diabolo inventa et per eius suggestionem est ad homines derivata, et ideo signanter dicit quod ipse est principium viarum dei, idest quod deus diversis viis utatur, scilicet benefaciendo et puniendo. Et ne credatur sic esse principium viarum dei quod per se ipsum sit potens ad nocendum, hoc excludit subdens qui fecit eum, scilicet deus, applicabit gladium eius, idest noxiam operationem ipsius; voluntas autem nocendi est diabolo a se ipso, propter quod dicitur gladius eius, sed effectum nocendi non habet nisi ex voluntate vel permissione divina. Et quia dixerat quod fenum sicut bos comedit, ostendit unde fenum accipiat ad edendum, unde subdit huic montes herbas ferunt, per quod intelligitur quod sublimes in hoc saeculo et superbi afferunt diabolo suae delectationis seu refectionis materiam. Et quomodo hoc sit, ostendit subdens omnes bestiae agri ludent ibi: sicut enim ad litteram in montibus silvestria animalia congregantur ad securitatem et otium, ita sub quadam sublimium virorum protectione homines bestialiter saevientes securi requiescunt, quod significatur Da 4,9 ubi dicitur quod subter arborem, per quam significatur regia dignitas, habitabant animalia et bestiae.

Deinde describit mansionem ipsius. Ubi considerandum est quod, sicut Aristotiles dicit in V animalium, elephantes in solitudinibus manent et maxime circa fluvios; et quia circa fluvios solent esse arundineta et salices et loca umbrosa, ideo ad designandam elephantis mansionem dicit sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Et quia hoc animal non qualemcumque umbram quaerit sed condensam, subdit protegunt umbrae umbram eius, ut scilicet inferior umbra per superiorem umbram contra aestum defendatur; et causam facientem umbram designat subdens circumdant eum salices torrentis, nam salices densiorem umbram faciunt et frigidiorem quam arundines. Inhabitat autem ad litteram hoc animal umbrosa loca, quia est animal melancholicum et siccae complexionis et habitat in terris calidis, unde contra calorem et siccitatem aestus quaerit refrigerium humiditatis et umbrae.

Per quod designatur quod gladius diaboli non solum effectum habet in montibus, idest in superbis, qui ei et ipsi herbas ferunt et bestias agri ludentes sustinent, sed etiam in hominibus qui in otio quasi in umbra vivunt, quam sibi multiplici studio continuare procurant ut sic umbrae protegant umbras, et qui in deliciis quasi in locis humentibus nutriuntur.

Propter eandem autem causam propter quam hoc animal humentia et umbrosa loca quaerit, etiam multum de aqua potat, unde Aristotiles dicit in VII de animalibus quod iam quidam elephas bibit aquae metretas macedonicas quatuordecim pro semel et iterum sero alias octo; et ideo ad describendum magnitudinem potus eius subdit absorbebit fluvium et non mirabitur, quia scilicet consuevit multum bibere, et iterum postquam multum bibit expectat alium multum potum, unde subdit habet fiduciam quod influat iordanis in os eius, qui scilicet est fluvius notus in terra illa ubi haec dicebantur.

Et haec quidem hyperbolice dicuntur secundum quod referuntur ad elephantem; secundum autem quod referuntur ad diabolum, in cuius figura haec dicuntur, significatur eius praesumptio qua se confidit de facili sibi incorporare per consensum omnes homines instabiles, etiam si habeant aliquam dei cognitionem; ad quod significandum inducitur specialiter de iordane, qui est fluvius in terra in qua vera dei cognitio habebatur: in his enim tribus generibus hominum maxime gladius diaboli habet effectum, scilicet in superbis, voluptuosis et instabilibus seu curis saeculi deditis, qui possunt per fluvium designari.

Aliqui tamen sunt qui a diabolo non superantur sed potius contra ipsum victoriam obtinent, quod quidem principaliter competit christo, de quo dicitur Ap 5,5 ecce vicit leo de tribu Iuda; consequenter autem convenit aliis per gratiam christi, secundum illud 1Co 15,57 deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per dominum nostrum iesum christum. Et hanc quidem victoriam describit dominus sub similitudine venationis elephantis, dicens in oculis eius quasi hamo capiet eum, scilicet venator, per quem christus et sui significantur. Dicitur esse unus modus venationis elephantum quod fit fovea subterranea in via elephantis, in quam incidit ignoranter, ad quam veniens unus venator percutit et pungit ipsum; alter autem venatorum veniens percutit primum venatorem et amovet eum ne percutiat elephantem et dat ei comedere hordeum, quod cum ter vel quater fecerit diligit se liberantem et ei deinceps oboediens mansuescit, et sic capiuntur per cibum eis oblatum sicut pisces hamo. Est autem et alius modus venationis elephantum, ut Aristotiles dicit in VIII de animalibus, ubi dicit quod homines venatores domesticos elephantes equitant et persequuntur elephantes silvestres et pungunt eos cum quibusdam instrumentis; et ad hoc potest pertinere quod subditur et in sudibus perforabit nares eius, in quibus scilicet habent carnem magis sensibilem, et ideo magis ibi punguntur a venatoribus. Per hoc autem mystice designatur quod christus diabolum superavit, ostendens ei naturam infirmam ut sic quasi hamo ab eo caperetur, et postmodum virtutem suam in eum exercuit, secundum illud Col 2,15 expolians principatus et potestates, traduxit confidenter.

An extrahere poteris Leviathan hamo etc.. Postquam dominus descripsit proprietates diaboli sub similitudine elephantis qui est maximum animalium terrestrium, describit ipsum sub similitudine Leviathan, idest ceti, quod est maximum animalium marinorum et, sicut Plinius dicit, est magnitudinis quatuor iugerum; et Isidorus dicit quod habent corpora aequalia montibus, ad quod refertur nomen Leviathan quod interpretatur additamentum eorum; et ut Isidorus dicit, hoc animal dicitur balena a balyn, quod est emittere, quia altius ceteris animalibus emittit aquas. Et potest dici quod sicut diabolus comparatur elephanti, qui vivit in terris, propter effectus manifestos quos operatur in terrenis et corporalibus creaturis, ita comparatur ceto sive balenae in fluctibus maris degenti propter effectus quos operatur in fluctuatione interiorum motuum.

Et quia superius victoriam hominis contra diabolum expresserat sub figura venationis elephantis, ne credatur quod homo sua virtute diabolum possit superare, hoc incipit excludere sub figura Leviathan.

De quo primo ostendit quod non potest superari per modum quo capiuntur pisces, unde dicit an extrahere poteris, scilicet de aquis, Leviathan hamo? quod quidem fieri non potest duplici ratione: primo quia tantae est magnitudinis quod nulla hominis virtute aut instrumento sursum elevari possit, et ad hoc significandum dixit an extrahere poteris? secundo quia tantae est fortitudinis quod hamo retineri non possit, et ad hoc significandum subdit et fune ligabis linguam eius? pisces enim qui capiuntur hamo per funem cui hamus appenditur retinentur. Per quod significatur quod nullus homo potest diabolum neque a malitia sua extrahere neque etiam eum ligare ut in sua malitia non procedat.

Secundo ostendit quod non potest superari ab homine per modum quo quaedam animalia terrestria magna superantur: retinetur enim bubalus ab homine per annulum ferreum qui naribus eius imponitur, per quem homo ducit ipsum quo vult, et ad hoc excludendum subdit numquid pones circulum in naribus eius? subicit etiam homo sibi equum aut asinum vel camelum imponendo frenum vel camum in ore eius, et ad hoc excludendum subdit aut armilla perforabis maxillas eius? praedictorum enim animalium quasi perforantur maxillae armilla, idest ferro, quod ponitur in ore ipsorum: sicut autem circulo naribus imposito ducitur bubalus, ita etiam freno vel camo maxillis equi imposito regitur gressus equi ut hominem convenienter ferat. Per hoc ergo datur intelligi quod nullus potest diabolum ducere quo vult nec eum dirigere ut suae voluntati deserviat.

Tertio ostendit quod Leviathan superari non potest per modum quo homo subicitur homini, quod quidem fit dupliciter: uno modo per simplex verbum, puta cum aliquis intantum alteri humiliatur quod eum rogat, et hoc tangit cum dicit numquid multiplicabit ad te preces? vel etiam cum addit blanditiarum verba, et ad hoc pertinet quod subditur aut loquetur tibi mollia? idest blanda verba ad te placandum, secundum illud Pr 15,1 responsio mollis frangit iram. Alio modo accedente aliqua obligatione, quae fit vel per aliquod particulare pactum, ad quod pertinet quod dicit numquid feriet tecum pactum? vel per servitutem perpetuam, ad quod pertinet quod dicit et accipies eum servum sempiternum? et ista quatuor quandoque per ordinem se habent: nam quandoque aliquis primo quidem propter timorem preces porrigit victori, secundo blanditur, tertio ad pactum suscipitur, quarto per pactum servituti perpetuo subiugatur. Per quae omnia datur intelligi quod diabolus non timet hominem ut ei quasi superiori aut fortiori preces ex timore aut blanditias aut pactum aut servitutem exhibeat; et si huiusmodi simulet facit ad hominum deceptiones, ut potius eos sibi subiciat quam eis subiciatur.

Quarto ostendit quod non potest superari per modum quo aves ab homine superantur, circa quas considerandum est quod aves primo quidem aliqua deceptione capiuntur per retia vel viscum vel aliquid huiusmodi, et hoc excludens subdit numquid illudes ei sicut avi, ut scilicet decipiendo ipsum in tuam redigas potestatem? secundo postquam iam captae fuerint ligantur ne avolare possint, et exhibentur pueris et ancillis ad ludum, et hoc significatur cum subditur aut ligabis eum ancillis tuis? per quae datur intelligi quod homo non potest sua industria decipiendo diabolum superare, nec eum aliis despiciendum exponere.

Sic igitur ostenso quod non potest subici per modum quo alia animalia subiciuntur, ostendit consequenter quod homo non potest uti eo, etiam si subiceretur, per modum quo utitur aliis animalibus magnis quando sunt in potestate hominis redacta.

Et primo hoc ostendit assumens modum quo homines utuntur animalibus terrestribus captis, puta cervis et apris et aliis huiusmodi, quorum carnes dividuntur dupliciter: uno modo gratis distribuendo amicis, et hoc excludit subdens concident illum amici? ut hoc interrogative legatur; alio modo vendendo diversis, et quantum ad hoc subdit divident illum negotiatores? quasi dicat non: tanta est enim huiusmodi animalis magnitudo quod si quandoque capiatur toti regioni sufficiat, unde nec particulariter dividitur inter amicos nec venditur in macello ad modum aliorum animalium. Per quod designatur quod homo non potest auxilium Daemonis vel alteri gratis communicare vel etiam vendere.

Secundo ostendit quod non potest homo uti Leviathan ad modum quo utitur piscibus captis, quorum maioribus piscatores implent magnas sagenas, et quantum ad hoc dicit numquid implebis sagenas pelle eius? et forte signanter dicit pelle ad exprimendum modum quo maximi ceti capiuntur, qui longissimis culmis quos habent quando dormiunt in rupibus pendunt ad saxa, ut dicitur, et tunc piscator appropinquans quantum potest de pelle solvit a lardo iuxta caudam: est enim animal valde pingue, ita quod propter pinguedinem talem incisuram non sentit; et sic immissis funibus quos ligat ad saxa vel arbores, excitat cetum lapidibus fundae, qui volens recedere pellem dimittit. Minoribus autem piscibus implent quaedam alia minora instrumenta, et quantum ad hoc subdit et gurgustium piscium capite illius? dicitur enim gurgustium quoddam instrumentum de viminibus factum quod piscatores in gurgite ponunt ad capiendum pisces; est autem tanta magnitudo ceti quod nec totus nec etiam una pars eius, puta caput, potest in gurgustio quantumcumque magno contineri: dicitur enim habere tam magnum caput quod ab ipso quadraginta lagenae sagiminis effluant. Et hoc ponitur ad figuraliter ostendendum quod diabolus virtute humana includi non potest, sicut quidam nigromantici se eum posse includere opinantur, sed hoc totum provenit ex eius astutia qua utitur ad homines decipiendos; et si quis recte consideret, omnia praemissa videntur pertinere ad praesumptionem nigromanticorum confutandam, qui nituntur cum Daemonibus pactum inire aut eos sibi subicere vel qualitercumque constringere.

Ostenso ergo quod homo non potest ullo modo sua virtute diabolum superare, quasi ex omnibus praemissis concludit subdens pone manum tuam super eum, subaudi si potes, quasi dicat: nullo modo tua virtute potes manum tuam ponere super eum ut eum tibi subicias. Sed quamvis non possit ab homine superari, superatur tamen virtute divina, unde subdit memento belli, quo scilicet ego contra eum pugno, nec ultra addas loqui, scilicet contra me, dum scilicet vides eum mea virtute superari quem tua virtute superare non potes. Et de superatione qua superatur a deo subditur ecce spes eius frustrabitur eum, quod quidem si referatur ad cetum manifestum est: dum enim cetus persequitur pisces sperans eorum capturam, impingit ad aliquod litus unde propter parvitatem aquae se eruere non potest, frustratus spe sua quam habebat de piscium captura, et sic super aquam apparens praecipitatur in mortem, et hoc est quod subditur et videntibus cunctis praecipitabitur, quia undique homines eum videntes concurrunt ad eum occidendum. Per quod significatur quod spes diaboli quam habet de subversione sanctorum frustrabitur, et ipse cum omnibus suis sequacibus, sanctis videntibus, in die iudicii praecipitabitur in infernum.


Aquinatis - IN JOB 40