Aquinatis - IN JOB 42

Capitulus 41

42
(
Jb 41)

Non quasi crudelis suscitabo eum etc.. Postquam dominus enumeraverat virtutem Leviathan quantum ad hoc quod non potest superari ab homine sed solum a deo, nunc enarrat potestatem ipsius quantum ad hoc quod ipse potest contra alios agere. Et quia non est potestas nisi a deo, ut dicitur Rm 13,1, posset aliquis ad crudelitatem deo ascribere quod tam noxiae creaturae tantam potentiam dedit, et ideo ad hoc excludendum dicit non quasi crudelis suscitabo eum, idest altum esse permittam per potentiam sibi datam; et videtur hoc respondere ad id quod supra Jb 30,21 dixerat mutatus es mihi in crudelem. Quod autem hoc sibi ad crudelitatem ascribi non debeat ostendit triplici ratione: primo propter potestatem ipsius dei, cum dicit quis enim resistere potest vultui meo, idest providentiae meae? quasi dicat: quantumcumque Leviathan iste sit potens non potest providentiae meae resistere, ut potentia sua utatur nisi quantum mihi placuerit, et mea voluntas non ad perniciem sed ad salutem hominum tendit. Secundo ostendit idem ex largitate bonitatis ipsius qua gratis omnibus bona sua distribuit, unde subdit et quis ante dedit mihi ut reddam ei? quasi dicat nullus, ex quo patet quod omnia quae feci diligo quibus bona mea gratis communico, unde non habeo contra ipsa quae feci crudelitatis animum; et ad idem pertinet quod subdit omnia quae sub caelo sunt mea sunt, quia scilicet sunt a me creata, conservata et gubernata: nullus autem rebus suis adversatur. Tertio ostendit se non esse crudelem permittendo Satanam in sua potentia exaltari, per hoc quod in nullo ei defert: videtur enim ad crudelitatem quandam pertinere quod aliquis dum vult alicui tyranno favere patienter tolerat afflictiones multorum. Duplici autem ratione homo alicui potenti favet: uno modo timens comminationes ipsius, sed hoc dominus a se excludit dicens non parcam ei, idest in nullo ei deferam quin ei resistam secundum quod oportet, verbis potentibus, idest propter aliqua comminationis verba quae eius praeferant potestatem; alio modo favet aliquis alicui potenti quasi allectus ab eo blanditiis, et ad hoc excludendum subdit et ad deprecandum compositis, quasi dicat: quamvis potenter vel deprecatorie loqueretur tamen in nullo ei defero, quia non est convenientia lucis ad tenebras, ut dicitur 2Co 6,14.

His igitur praemissis ad removendum opinionem suae crudelitatis, accedit ad describendum virtutem Leviathan, et primo describit figuram eius a capite incipiens. Dicitur autem quod super oculos ceti sunt quaedam additamenta cornea in figura magnae falcis et sunt ducenta quinquaginta super unum oculum et totidem super alterum, et utitur eis cetus pro coopertorio oculi tempore magnae tempestatis, et ad hoc exprimendum dicit quis revelabit faciem indumenti eius? idest quis homo potest accedere ita prope cetum ut a praedictis operculis possit faciem eius detegere? per quod datur intelligi quod astutias diaboli nullus homo sufficit aperire. Dicitur etiam quod in gutture habet quandam pellem in modum membranae, et haec multis meatibus perforata non sinit quicquam corpulentia magnum ingredi ventrem eius, quia scilicet per hoc impediretur eius digestio, scilicet si aliquod magnum animal integrum absorberet, et ad hoc designandum subditur et in medium oris eius quis intrabit, ut scilicet perscrutetur strictos illos meatus quibus parvi pisces in eius ventrem descendunt? per quod designatur quod intentionem Daemonis qua ad homines spiritualiter absorbendos movetur, nullus homo potest cognoscere. Dicitur etiam de ceto quod habet aperturam oris dentatam valde magnis et longis dentibus, et praecipue duo dentes sunt aliis longiores ad modum dentium elephantis vel apri, ergo ad designandum hoc duos dentes extremos maximos dicit portas vultus eius quis aperiet? videntur enim illi duo dentes maximi quasi duae portae quibus os ceti aperiatur. Per quod designatur quod nullus homo potest os diaboli aperire ad extrahendum de potestate eius peccatores, quos absorbet quasi duabus portis, scilicet violentia et astutia. Quantum autem ad alios dentes ceti subdit per gyrum dentium eius formido, quia scilicet in circuitu oris habet dentes tam magnos ut aspicientibus terrorem incutere possit.

Per quod significatur terror quem Daemon hominibus incutit ut per hoc eos impellat ad peccandum; et potest dici quod dentes eius sunt ceteri Daemones, vel etiam mali homines qui potentia sua alios terrendo ad malum inducunt.

His igitur praemissis de dispositione capitis Leviathan, procedit ad dispositionem corporis eius quod describit ad modum piscium habentium squamas, unde secundum magnitudinem sui corporis debet habere maximas squamas ad modum scutorum, unde dicit corpus eius quasi scuta fusilia, quae quidem sunt continua, nam scuta lignea per colligationem adunantur; comparatur autem diabolus ad omnes malos sicut caput ad corpus, unde peccatores qui alios in malitia defendunt sunt quasi scuta corporis diaboli. Ostendit autem consequenter quod squamae eius non solum sunt magnae sed etiam compressae ad modum piscium multas squamas habentium, et hoc est quod subdit compactum squamis sese prementibus, per quod designatur multitudo malorum.

Et perversa eorum concordia in malo ostenditur consequenter cum subditur una uni coniungitur, quia scilicet sicut in corpore alicuius piscis non quaelibet squama coniungitur cuilibet sed una uni per ordinem, ita etiam in multitudine malorum non omnes omnibus socialiter concordant sed quidam quibusdam. Quandiu autem piscis est vivus et fortis et squamae eius sunt in suo vigore, ita ad invicem et cuti corporis stricte adhaerent quod nec aer potest inter eas transire; quando vero piscis fuerit vel mortuus vel infirmus aut ex aliqua occasione eius squamae desiccantur, tunc paulatim praedicta coniunctio squamarum remittitur ita quod ipsae squamae incurvantur et potest etiam aliquid grossius inter eas transire: ad ostendendum ergo vigorem squamarum Leviathan subdit et nec spiraculum quidem incedit per eas, idest per intermedium squamarum; per quod designatur quod ad consensum malitiae non disiunguntur mali per aliquam spiritualem persuasionem aut inspirationem internam. Et ideo ad ostendendum obstinatum eorum consensum in malitia subdit una alteri adhaerebit, per mutuum favorem et consensum, et tenentes se nequaquam separabuntur, propter obstinatum scilicet consensum eorum in malum, sicut nec squamae Leviathan humana virtute possunt ab invicem disiungi.

Sternutatio eius splendor ignis. Postquam descripsit dominus dispositionem Leviathan, hic describit operationem fortitudinis eius, et sicut primo descripserat dispositionem capitis quam corporis, ita etiam et prius incipit enumerare operationes ad caput pertinentes. Prima autem et principalior pars capitis est cerebrum, ex cuius commotione sternutatio animalis causatur, et ideo sternutationem Leviathan describens dicit sternutatio eius splendor ignis, quia scilicet ex sternutatione Leviathan tanta fit aquarum commotio quod causatur quidam candor aquarum commotarum ad modum splendoris ignis; vel etiam potest referri ad hoc quod fortiter commoto capite vel oculis videtur nobis quod emicet quidam splendor ignis, unde cum multo maior sit commotio capitis Leviathan ex eius sternutatione, multo magis talis splendor procedit. Significatur autem per hoc quod per commotionem capitis diaboli, idest per tentationes ipsius, emicat splendor ignis, scilicet irae aut concupiscentiae aut etiam inanis gloriae. Inter alias autem partes capitis sunt praecipui oculi, unde subdit et oculi eius ut palpebrae diluculi: oculus enim ratione suae levitatis lucidus est; habet autem cetus magnos oculos secundum magnitudinem capitis et totius corporis, et ideo in inspectione eorum apparet quaedam claritas diffusa sicut est claritas diluculi, per quam designatur temporalis prosperitas quam diabolus homini repromittit. Tertio autem describit operationem sive effectum oris eius cum dicit de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae, ubi considerandum est quod taeda est quoddam lignum quod accensum suavem odorem emittit; dicitur autem de ceto quod quando multum esurit, vaporem odoriferum ad modum odoris ambrae ex ore suo emittit, in quo pisces delectati os eius ingrediuntur et sic ab ipso devorantur: vapores ergo emissi ab ore ceti lampades dicuntur propter magnitudinem caloris qui ex interioribus eius egreditur, taedae autem accensae comparantur propter redolentiam, ut dictum est; per hoc autem designatur quod diabolus ad concupiscentiam peccati homines incendit per ostentationem alicuius boni quasi per redolentiam quandam. Quarto ponitur operatio narium eius: hoc enim animal habet pulmonem et respirat sicut delphinus, et ad hoc designandum subdit de naribus eius, quae scilicet sunt praecipua instrumenta respirandi, procedit, scilicet per respirationem, fumus, idest aer adustus ex multitudine caloris qui est necessarius huic animali ad tantam molem movendam; et ideo signanter subdit sicut ollae succensae aquae ferventis: aer enim qui respirando emittitur in pulmone continebatur, in quo calefiebat per calorem cordis qui pulmoni coniungitur, sicut aqua in olla calescit et fervet per hoc quod ignis apponitur. Et quia animal respirat non solum per nares sed etiam per os, ideo quinto subdit operationem oris dicens halitus eius, idest exhalatio de ore procedens, prunas ardere facit, idest tam calidus et vehemens est quod sufficeret ad prunas accendendas: loquitur enim ad similitudinem eorum qui sufflando prunas accendunt, unde subdit et flamma de ore eius egreditur, quia scilicet tam calidus et ignitus est vapor de ore eius egrediens quod merito potest flammae comparari. Per haec autem omnia designatur quod diabolus sua occulta vel manifesta suggestione perversae cupiditatis ignem in homine accendit.

His igitur praemissis quae pertinent ad virtutem capitis Leviathan, accedit ad narrandum ea quae pertinent ad virtutem aliorum membrorum ipsius.

Est autem considerandum quod, sicut Aristotiles dicit in II animalium, nullus piscis habet collum nisi illi qui generant animalia, sicut delphini, et ex horum genere sunt etiam ceti; et ideo incipit describere fortitudinem colli eius cum dicit in collo eius morabitur fortitudo, quae quidem necessaria est tanto animali ad pondus capitis eius portandum; et quia per collum caput coniungitur corpori, possunt per collum Leviathan designari illi per quos diabolus in alios malitiam suam exercet, qui ut plurimum sunt potentes quos alii reverentur aut etiam timent.

Est autem manifestum quod hoc animal cum sit magni corporis multo indiget cibo, et ideo cum in aliqua parte maris fuerit cetus absorbet multitudinem piscium ibi existentium, ut quasi mare in conspectu eius remaneat piscibus vacuum, et hoc est quod subdit et faciem eius praecedet egestas, quia scilicet attrahit ad se pisces, ut supra dictum est, et mare remanet a piscibus vacuum ante eum; per quod significatur quod egestas virtutum in hominibus causatur ante faciem diaboli, idest per suggestionem ipsius. Consequenter ostendit fortitudinem eius quantum ad alias partes corporis cum dicit membra carnium eius cohaerentia sibi, scilicet propter earum spissitudinem, per quod designatur consensus membrorum diaboli in malum.

His igitur praemissis de fortitudine Leviathan ad agendum, consequenter agit de fortitudine eius ad resistendum. Quamvis autem possit resistere virtuti humanae agenti, tamen virtuti actionis divinae usquequaque resistere non potest, et ideo primo ostendit quid deus contra ipsum agat cum dicit mittet contra eum fulmina: manifestum est enim quod frequenter in mari fulmina cadunt quibus quandoque etiam naves periclitantur, unde etiam probabile est quod quandoque ceti fulmine feriantur, et hoc opus praecipue attribuitur deo propter magnitudinem et terrorem huius effectus, unde supra XXXVIII 35 dominus dixit numquid mittes fulmina, et ibunt etc.. Subdit autem et ad locum alium non ferentur, quod potest ad duas intentiones referri: primo quidem ad designandum magnitudinem corporis eius: solet enim fulgur ad aliquem locum percutiens per quandam repercussionem ad alia loca reflecti propinqua tamen, sed corpus Leviathan tam magnum est ut fulmen in ipsum percutiens extra corpus eius non reflectatur; alio modo potest referri ad infallibilitatem divinae operationis: sicut ergo sagittarius sapiens directe sagittas emittit ita quod non percutit nisi ad signum, ita cum deus fulgura contra Leviathan sive quamcumque aliam creaturam quasi sagittas quasdam emittere vult, non ad alium locum pergunt nisi quo ipse emittit, secundum illud Sg 5,22 ibunt directe emissiones fulgurum.

Per quod designantur divina flagella, quae deus immittit contra diabolum et membra eius ita quod contra alios non feruntur: nam si quandoque boni per temporales adversitates flagellantur a deo, hoc tamen cedit in glorificationem sanctorum et in maiorem damnationem diaboli et impiorum.

Secundo ostendit qualiter se habeat Leviathan ad ea quae deus contra ipsum agit, cum dicit cor eius indurabitur quasi lapis; durum autem significat potentiam naturalem ut scilicet aliquid non facile corrumpatur ab exteriori agente: per hoc ergo designatur virtus naturalis quae est in corde ceti ut non de facili corrumpatur ab exteriori actione inferente aliquod nocumentum. Et ad istam duritiam designandam sufficiebat exemplum lapidis quantum ad leves percussiones, non autem quantum ad graves: lapis etsi non confringatur manu confringitur tamen malleo ferreo; et ideo ad designandam virtutem ceti etiam contra gravia nocumenta subdit et stringetur quasi malleatoris incus, quae scilicet ex percussione malleorum non confringitur sed magis solidari videtur: per hoc ergo significatur obstinatio diaboli et membrorum eius, quia nulla percussione divina a sua malitia emolliuntur.

Tertio ostenditur finalis effectus divinae percussionis: quantumcumque enim flagellis divinis resistere videatur oportet tamen quod finaliter ab eis superetur, unde subdit cum sublatus fuerit, scilicet virtute divina de loco suo, timebunt Angeli admirando divinam virtutem; in qua admiratione multi effectus divinae virtutis eis innotescunt, et ideo subdit et territi purgabuntur: ut enim dionysius dicit VI cap. De divinis nominibus, Angeli purgari dicuntur non ab immunditia sed a nescientia. Sed quia omnis creatura corporalis modicum aliquid est in comparatione sanctorum Angelorum, non videtur principaliter hoc esse dictum ad significandum quod caelestes Angeli multum admirentur de occisione alicuius corporalis ceti, nisi forte per Angelos sanctos homines intelligamus; sed melius est ut principaliter referatur ad spiritualem Leviathan, scilicet diabolum, qui sublatus fuit virtute divina quando de caelo cecidit per peccatum: et tunc Angeli admirantes divinam maiestatem sunt purgati per separationem ab eius societate. Similiter etiam in die iudicii quando diabolus cum omnibus membris suis detrudetur in infernum, Angeli et omnes sancti admirabuntur divinam potestatem et erunt de cetero purgati per totalem separationem a malis, et hoc significatur Ap 12,10, ubi postquam proiectus est diabolus auditur magna vox in caelo dicens nunc facta est salus et virtus et regnum dei nostri.

Sic igitur ostenso qualiter se habeat ad impugnationem dei, ostendit qualiter se habeat ad impugnationem creaturae, et primo qualiter se habeat ad impugnationem hominis. Impugnat autem homo et de propinquo et a remotis: de propinquo quidem munitus gladio et hasta ad percussionem, et thorace ad sui munitionem, et quantum ad hoc dicit cum apprehenderit eum, scilicet Leviathan, gladius, scilicet hominis, subsistere non poterit, scilicet gladius, quin frangatur propter duritiem corporis eius, neque hasta, scilicet subsistere poterit, neque thorax, quo scilicet munitur pectus, subsistere poterit contra Leviathan. Et huius rationem assignat subdens reputabit enim ferrum quasi paleas, quia scilicet sicut homo non potest laedi a paleis et de facili eas frangit, ita Leviathan non potest laedi a ferro gladii vel hastae, sed de facili huiusmodi frangit; et similiter reputabit aes, scilicet thoracis, quasi lignum putridum, quod scilicet resistere non potest percussioni.

Per hoc autem significatur quod nulla virtus humana efficax est ad diabolum laedendum vel ad resistendum ei, sed omnis virtus humana pro nihilo a diabolo reputatur.

Impugnat etiam homo a remotis per sagittas et lapides fundae, sed nec ista contra cetum valent, unde subdit non fugabit eum vir sagittarius, scilicet emissione sagittarum, quas non timet utpote ab eis laedi non valens. Sicut autem sagittae de longinquo emissae laedunt interius vulnerando, ita lapides fundae laedunt exterius atterendo; sed cetus sicut non potest perforari sagittis, ita non potest conteri lapidibus in eum proiectis, unde subdit in stipulam versi sunt ei lapides fundae, quia scilicet sicut stipula propter suam levitatem nullum conterere potest, ita nec cetus potest lapidibus fundae aliquod nocumentum pati. Per hoc autem significatur quod sicut diabolus non potest laedi virtute humana quasi quadam percussione propinqua, ita etiam non potest laedi hominis astutia quasi quadam percussione a longinquo. Sicut autem per lapides fundae aliquis atteritur a remotis, ita etiam per malleum aliquid atteritur de propinquo, sed nec sic etiam cetus ab homine laedi potest, unde subdit quasi stipulam aestimabit malleum, quod etiam referri potest ad eandem significationem cum praemissis, nisi quod mallei est gravior percussura quam lapidum fundae: unde potest significari quod quantumcumque intendatur hominis fortitudo et conatus, a diabolo contemnitur.

Solent autem homines aliquos superare non solum percutiendo sed etiam percussionem comminando, sed nec cetus nec diabolus aliquam hominis comminationem timet, unde subditur et deridebit vibrantem hastam: vibratio enim hastae videtur esse quaedam comminatio percussurae. Sicut autem homo quandoque alium superat comminando, ita etiam promissis alliciendo; maxime autem solent aliqua dona promissa allicere hominem propter pulchritudinem vel propter pretiositatem. Nihil autem videtur esse pulchrius in corporalibus rebus quam radii solares, quorum pulchritudine Leviathan vel corporaliter vel spiritualiter intellectus non allicitur, et ad hoc significandum subditur sub ipso erunt radii solis, quia scilicet non appretiatur eos tamquam aliquid magnum; et per consequens datur intelligi quod nihil aliud praeclarum in rebus humanis appretiatur.

Aurum autem reputatur valde pretiosum inter res quae in usum hominis veniunt, et quantum ad hoc subdit et sternet sibi aurum quasi lutum, idest quasi vile aliquid ipsum contemnet. Et sic patet quod ab homine allici non potest.

Sic ergo ostenso quod non potest superari ab homine, consequenter ostendit quod non potest superari neque a mari neque ab aliquo pisce maris, et hoc per fortes operationes quas in mari exercet.

Dicit autem Plinius quod quaedam beluae sunt in mari Orientali tantae magnitudinis ut ab imo vertant maria et faciant tempestates in mari, quae quidem beluae ad naturam ceti pertinere videntur; et ad hoc significandum subdit fervescere faciet quasi ollam profundum mare: sicut enim quando olla fervet aqua fervens in ea commovetur, ita ex violentia huius piscis fluctus maris commoventur; et incipit haec commotio a profundo et pervenit usque ad aquae superficiem, unde subdit et ponet quasi cum unguenta bulliunt, quae scilicet faciunt maiorem spumam et commotionem in superficie quam simplex aqua in qua non tantum de aere continetur; per hoc autem significatur turbatio quam diabolus concitat in hoc mundo. Et sicut facit magnum effectum quando movetur in fundo maris, ita etiam facit magnum effectum quando movetur in superficie, et ad hoc significandum subdit post eum lucebit semita: sicut enim quando navis movetur per mare, ad longum spatium vestigium navis transeuntis relinquitur propter commotionem et spumam generatam in aqua, ita etiam contingit ex motu istius piscis prae sua magnitudine; per hoc autem significatur quod effectus perturbationis quam diabolus in mundo concitat non statim aboletur sed quandoque diutius durat. Ex hoc autem quod tam fortes operationes cetus in mari operatur, in nullo timet maris profunditatem, unde subdit aestimabit abyssum, idest profundum maris, quasi senescentem, idest quasi finem habentem et quasi impotentem ad absorbendum ipsum: nam quod senescit, et debile est et fini propinquum; ex hoc autem significatur quod diabolus damnationem inferni non tantum aestimat ut propter eam desinat contra deum niti ac si eius damnatio esset terminanda. Et sicut Leviathan non potest superari ab homine nec a mari aut ab aliqua creatura maris, ita etiam non potest superari a quacumque alia creatura terrestri, unde subdit non est potestas super terram quae ei comparetur: non enim est in terra aliquod animal tam magnum sicut cetus maris, unde et Plinius dicit quod in mari sunt maiora animalia terrestribus, et causa evidens est humoris luxuria; per hoc autem significatur quod nulla virtus corporalis potest adaequari potestati Daemonis quae est potestas spiritualis naturae.

Quia igitur multa praemiserat de proprietatibus Leviathan in figura diaboli, consequenter praedictam metaphoram exponit. Et sicut dictum est, omnes praedictae proprietates ad duo pertinere videntur, quorum unum est quod ipse ab alio laedi non potest, et quantum ad hoc exponens subdit qui factus est ut nullum timeret, idest hoc habet diabolus ex condicione suae naturae in qua factus est a deo ut neque hominem timeat neque aliquam creaturam corporalem; aliud autem est quod Leviathan habet facultatem ad magnas et fortes operationes exercendas, et hoc exponens subdit omne sublime videt, idest intentio diaboli est ad quaecumque sublimia aggredienda. Et quia haec videntur ad superbiam pertinere, ostendit consequenter quod diabolus non solum in se superbus est sed omnes in superbia excedit et est aliis superbiendi initium, unde subdit ipse est rex super universos filios superbiae, idest super eos qui superbiae subiciuntur, qui omnes sequuntur eius ducatum. Ubi considerandum est quod dominus operationem suam quam exercet in malos circa superbos manifestare incepit et in superbis narrationem terminat, ut ostendat hoc praecipue iob fuisse timendum ne diabolus, qui eum expetierat ad tentandum, praecipue eum ad superbiam inducere conaretur ut sic transferretur in regnum ipsius, et ideo cavere debebat affectum et verba quae superbiam saperent.

Capitulus 42

43
(
Jb 42)

Respondens autem iob domino dixit etc.. Postquam dominus redarguit iob de incauta locutione quae superbiam sapere videbatur, quia scilicet se intantum iustum asserebat quod hoc quibusdam videbatur in derogationem cedere divini iudicii, iob humiliter se convictum reputans respondet: primo quidem confitendo divinam excellentiam quantum ad potentiam, unde dicit respondens autem iob domino dixit: scio quia omnia potes, et etiam quantum ad scientiam, unde subdit et nulla te latet cogitatio.

Per quorum primum confitebatur quod deus poterat adversitatem removere a diabolo inductam, quem dominus sub figura vehemot et Leviathan descripserat; per secundum autem recognoscit se interius fuisse aliqua cogitatione superba pulsatum, quod deum non latuisse recognoscit, et ideo consequenter invehitur contra eos qui divinam providentiam negant dicens quis est iste qui celat consilium absque scientia? idest quis est tam praesumptuosus et stultus qui dicit humanum consilium posse celari a deo absque hoc quod deus illud cognoscat? ex consideratione autem divinae excellentiae procedit ad considerationem propriae culpae cum subdit ideo insipienter locutus sum, scilicet debitam reverentiam non exhibens divinae excellentiae in meis verbis, et quae ultra modum excedunt scientiam meam, scilicet discutiendo divina iudicia. Et quia insipienter locutus sum, de cetero loquar sapienter, unde subdit audi et ego loquar, meam scilicet culpam confitendo; et quia locutus sum quae excedunt scientiam meam, de cetero de ea non audeo loqui sed solum de his te interrogare, unde subdit interrogabo te, scilicet petendo, orando, pulsando, et responde mihi, scilicet interius instruendo. Quare autem sic mutatus sit ostendit subdens auditu auris audivi te, scilicet olim cum insipienter loquerer, nunc autem oculus meus videt te, idest plenius te cognosco quam prius, sicut id quod videtur oculis certius cognoscitur quam quod aure auditur: profecerat enim tum ex percussione tum ex revelatione divina. Quanto autem aliquis magis dei iustitiam considerat tanto plenius culpam suam recognoscit, unde subdit idcirco ipse me reprehendo, propriam scilicet culpam considerando. Et quia non sufficit culpam confiteri nisi sequatur satisfactio, ideo subdit et ago paenitentiam in favilla et cinere, in signum scilicet fragilitatis naturae corporeae: convenit enim humilis satisfactio ad expiandam superbiam cogitationis.

Quia ergo superius dominus redarguerat eliud et etiam iob, nunc tertio redarguit amicos eius, inter quos praecipuus erat eliphaz - quod patet ex hoc quod primo loqui inceperat -, unde dicitur postquam autem locutus est dominus verba haec ad iob, dixit ad eliphaz themanitem: iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, scilicet baldath et sophar.

Ubi considerandum est quod eliud ex imperitia peccaverat, iob autem ex levitate, et sic neuter eorum graviter peccaverat: unde nec dominus dicitur iratus fuisse contra eos, sed contra tres amicos iob graviter dicitur fuisse iratus quia graviter peccaverant perversa dogmata asserendo, ut supra habitum est, unde subdit quoniam non locuti estis coram me rectum, idest fidelia dogmata, sicut servus meus iob, qui scilicet a veritate fidei non recessit.

Pro gravibus autem peccatis expiandis antiqui consueverunt sacrificia offerre, unde subdit sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes, quia scilicet ipsi erant duces populorum; septenarius autem est numerus universitatis, unde septenarius sacrificiorum competit ad gravium delictorum expiationem. Sed quia infideles per fideles deo reconciliari debent, subdit et ite ad servum meum iob, ut scilicet eo mediante mihi reconciliemini, et offerte pro vobis holocaustum, ut scilicet vos satisfaciatis qui peccastis.

Sed vestra satisfactio indiget fidelis viri patrocinio, unde subdit iob autem, servus meus, orabit pro vobis, qui scilicet dignus est exaudiri propter suam fidem, unde subdit faciem eius, scilicet deprecantis, suscipiam, scilicet exaudiendo eius orationem, ut non imputetur vobis stultitia, scilicet infidelis dogmatis; et hoc exponit subdens neque enim locuti estis coram me rectum sicut servus meus iob.

Accepta autem spe veniae, impleverunt quod eis fuerat mandatum, unde sequitur abierunt ergo eliphaz themanites et baldath suites et sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat dominus ad eos.

Et ita per oboedientiam et humilitatem suam digni facti sunt ut pro eis oratio iob exaudiretur, unde sequitur et suscepit dominus faciem iob, rogantis scilicet pro amicis suis. Nec solum humilitas amicorum efficaciam praestitit eius orationi sed etiam humilitas propria, unde subditur dominus quoque conversus est, scilicet a furore in clementiam, ad paenitentiam iob, cum oraret pro amicis suis: dignum enim erat ut qui pro suo levi peccato humiliter paenitebat etiam aliis graviter peccantibus veniam impetraret.

Plus autem prodest unicuique sua paenitentia quam aliis, unde si oratio et paenitentia iob meruit amotionem indignationis divinae ab amicis, multo decentius fuit ut etiam ipse ab adversitate liberaretur.

Et quamvis iob spem suam non referret ad prosperitatem temporalem recuperandam sed ad consequendam futuram felicitatem, dominus tamen ex abundanti etiam prosperitatem temporalem ei restituit, secundum illud Mt 6,33 primum quaerite regnum dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. Et hoc quidem tempori congruum erat propter statum veteris testamenti in quo temporalia bona promittebantur, ut sic per prosperitatem quam recuperaverat aliis daretur exemplum ut converterentur ad deum; erat etiam congruum personae ipsius iob, cuius apud aliquos opinio laesa erat propter multiplices adversitates quae supervenerant ei, et ideo ut ei famam restitueret, ad statum maioris prosperitatis eum reduxit, unde sequitur et addidit quoque dominus omnia quaecumque fuerant iob duplicia. Inter adversitates autem iob quasi praecipua erat quod fuerat ab amicis suis desertus, et ideo huius adversitatis primo remedium ponitur cum dicitur venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius, in quo designatur recordatio pristinae amicitiae, et comederunt cum eo panes in domo eius, in quo designatur reditus ad antiquam familiaritatem, et moverunt super eum caput, scilicet compatiendo afflictioni ipsius. Et quia non solum oportet afflictis compati sed etiam eorum afflictioni remedium praebere, primo quidem praebuerunt remedium eius interiori dolori per consolatoria verba, unde subditur et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat dominus super eum; secundo autem adhibuerunt subventionis remedium contra exteriorem inopiam, et quia amiserat et animalia in campis et supellectilia in subversione domus, ideo in utroque ei subveniunt, sequitur enim et dederunt ei unusquisque ovem unam, quantum ad animalia, et inaurem auream unam, quantum ad supellectilia.

Haec autem modicum fuissent ad reparationem ipsius, sed dominus manum suam adhibuit ut ex his in maiora proficeret, unde sequitur dominus autem benedixit novissimis iob, scilicet multiplicando ea, magis quam principio eius, idest quam primae eius prosperitati: est enim potens plus facere quam intelligimus aut petimus, ut dicitur Ep 3,20. Desideraverat autem iob supra Jb 29,2 ut esset iuxta menses pristinos, sed dominus ei maiora restituit et in duplo, ut supra dictum est, unde sequitur et facta sunt ei quatuordecim millia ovium: supra enim dictum est quod fuit possessio eius septem millia ovium; et sex millia camelorum: nam primo habuerat tria millia camelorum, ut supra dictum est; fuerant etiam ei quingenta iuga boum, unde hic duplum ponitur cum dicitur et mille iuga boum; supra etiam dictum est quod habuerat quingentas asinas, sed hic duplum ponitur cum sequitur et mille asinae.

Amiserat autem non solum possessiones sed etiam filios, qui ei restituuntur sed non in duplum, sequitur enim et fuerunt ei septem filii et tres filiae, cuius ratio duplex esse potest: una pertinens ad futuram vitam, quia scilicet filii quos habuerat non totaliter ei perierant sed reservabantur in futura vita cum eo victuri; alia ratio potest esse quantum ad vitam praesentem, nam si duplicatis ceteris rebus etiam numerus filiorum esset duplicatus, non videretur fortuna domus augmentata fuisse, quia eandem quantitatem in bonis eius unusquisque filiorum habuisset quam prius; et ideo decentius fuit ut proles ei augeretur non numero sed magis in valore.

Quod occulte insinuatur in filiabus quae pulcherrimae fuisse leguntur, quarum pulchritudini etiam nomina conveniunt, sequitur enim et vocavit nomen unius diem, scilicet propter claritatem eius, et nomen secundae cassiam, quae est species aromatica, propter suavitatem ipsius, et nomen tertiae Cornustibii: est autem stibium quo mulieres utuntur ad ornatum oculorum, secundum illud 2R 9,30 depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum, quod quidem stibium in cornu a mulieribus conservatur ut habeant ipsum paratum cum opus fuerit, unde vocavit eam Cornustibii ad designandam abundantem pulchritudinem oculorum; unde et de pulchritudine earum subditur non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae iob in universa terra. Per quod etiam datur intelligi quod filii eius erant in virtute praecellentes, sequitur enim deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum, scilicet ad designandum convenientiam virtutis in utrisque.

Et quia iob etiam in proprio corpore fuerat flagellatus, additur ei ad prosperitatis augmentum longitudo dierum, unde sequitur vixit autem iob post flagella haec centum quadraginta annis. Et ut intelligatur toto hoc tempore in prosperitate vixisse, subdit et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem. Et ista prosperitas datur intelligi durasse usque ad mortem, unde sequitur et mortuus est senex, quod pertinet ad diuturnitatem vitae, et plenus dierum, quod pertinet ad vitae prosperitatem, unde supra ad designandum suam adversitatem dixit sic et ego habui menses vacuos; unde et per plenitudinem dierum designatur abundantia ipsius et quantum ad bona fortunae et quantum ad bona gratiae, quibus perductus est ad futuram gloriam quae durat per omnia saecula saeculorum.

Amen.






Aquinatis - IN JOB 42