Aquinatis - IN THRENOS HIEREMIAE

IN THRENOS HIEREMIAE

1

Prologus

Prooemium

Ecce manus Missa est ad me, in qua erat liber involutus. Et expandit illum coram me; qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in eo lamentationes et carmen, et vae. Ezech. 2.

Ex verbis istis quatuor possunt accipi circa praesens opus lamentationum jeremiae, scilicet auctor, modus, utilitas et materia. In auctore designatur benignitas: unde dicit: ecce manus Missa Est. Haec manus sapientia dei est, qua omnia facta sunt, sicut dicitur in Psal. 103: omnia in sapientia fecisti. Ipsa est quae intellectum aperit ad videndum. Ezech. 40: facta est super me manus domini, et adduxit me illuc in visionibus dei. Ipsa est quae linguam expedit ad loquendum.

Jerem. 1: misit manum suam, et tetigit os meum, et dixit dominus ad me: ecce dedi verba mea in ore tuo. Ipsa est quae manum dirigit ad scribendum. Dan. 5: apparuerunt digiti quasi hominis scribentis: qui sunt prophetae, et alii doctores in quibus sapientiae dona dividimus, ut totum quod homo tradendo divinam sapientiam, exterius agit ministerio, ipsa interius perficiat auctoritate.

Isa. 26: omnia opera nostra operatus est in nobis. 2 corinth. 3: non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex deo Est. Haec quidem sapientia tam alta est, ut dum nos in infimo sumus, nihil ab ipsa possemus accipere, nisi nobis mitteretur. Et ideo benignitas auctoris designatur in missione manus. Rom. 11: o altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae dei.

Mittitur quasi nobis proposita tripliciter. In rerum creatione, ex quibus perpenditur. Rom. 1: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.

Sap. 13: a magnitudine speciei, et creaturae, poterit horum creator videri.

Mittitur etiam interna inspiratione. Sap. 7: per nationes in animas sanctas se transfert, amicos dei, et prophetas ipsa constituit. Missa est eminentissime in incarnatione quando coram oculis corporalibus, invisibilis sapientia apparuit. Sap. 9: mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore. In modo ostenditur difficultas; unde sequitur: in qua erat liber involutus. Est idem iste liber involutus ornatu verborum: unde et metrice descriptus, et rethoricis est ornamentis coloratus. Prover. 15: lingua sapientum ornat scientiam. Est etiam involutus profunditate mysteriorum. 1 corinth. 13: spiritus enim loquitur mysteria. Et apostolis dicitur in persona omnium qui sacras Scripturas ediderunt: vobis datum est nosse mysterium regni dei. Matth. 13. Est etiam involutus varietate similitudinum, sicut et ceteri prophetarum libri.

Proverb. 1: animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum, et aenigmata eorum.

Oseae 12: ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Et hoc signatum est per tria involumenta quibus vasa sanctuarii involvebantur, Num. 4. Per velum enim quod diversis coloribus, et pulchra varietate erat distinctum, ut dicitur Exod. 26, significatur diversitas similitudinum. Per pelles, et pallium hyacinthini coloris, significantur caelestia mysteria, quibus quasi impraegnatus est liber iste. Per pallium purpureum significatur ornatus verborum. Haec enim involutio spiritus sancti explicatur a sacris expositoribus: quia sacrae Scripturae eodem spiritu sunt expositae quo sunt editae, sicut dicit Augustinus.

Et ideo sequitur: expandit illum coram me. Deus enim aperit Scripturarum verba: unde dicitur luc.

Ult.: aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.

Revelat occulta mysteria. Dan. 2: vere deus noster deus deorum, et dominus regum, revelans mysteria. Explicat similitudinem. Ps. 17: prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt.

In multiplicitate etiam ostenditur utilitas; unde sequitur: qui erat scriptus intus et foris, utrobique enim sapientiam scriptam continet: scilicet in cortice litteralis sensus, et in abditis sententialis intelligentiae, ut sit verum quod dicitur joan. 10: ingredietur et egredietur et pascua inveniet. In materia ostenditur diversitas: unde sequitur: et erant scriptae in eo lamentationes, et carmen et vae. Deplorat josiae necem; et quantum ad hoc continet lamentationes. 2 Paral. 35: universus Juda et jerusalem luxerunt eum, jeremias maxime, cujus omnes cantores, et cantatrices usque in praesentem diem lamentationes super josiam replicant. Deplorat populi conculcationem; et quantum ad hoc continet carmen.

Ezech. 32: fili hominis cane carmen lugubre super multitudine. Deplorat etiam jerusalem et totius civitatis vastationem; et quantum ad hoc continet vae. Jer. 4: vae nobis, quia vastati sumus.

Vel possunt haec tria ad triplicem sensum referri, quo liber iste in Glossis exponitur: ut vae referatur ad sensum typicum, tropologicum vel moralem, quo deplorat peccati servitutem. Infra ult.: cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus.

Carmen refertur ad sensum mysticum, quo deplorat ecclesiae viduitatem. Psal. 39: immisit in os meum canticum novum, carmen deo nostro. Lamentationes, quantum ad sensum historicum, quo deplorat Judaeorum captivitatem.

Jerem. 9: vox lamentationis audita est de sion: quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? et ab hoc liber iste denominatur, unde alio nomine dicitur threni, quod in Graeco sonat lamentationem: quamvis a quibusdam dicuntur treni, quasi terni, quia quasi ternis versibus sub una littera procedit in principio libri: unde tribus ordinibus litterarum variatur. Primo sub una littera tres clausulas usque ad tertium capitulum, ubi tribus clausulis singulis eamdem litteram praeponit.

In quarto capitulo duas clausulas sub eadem littera concludit.

Notandum, quod in Hebraeo in singulis litteris per ordinem incipiunt distinctiones singulae, sicut vocantur, sicut apud nos in illo hymno: a solis ortus cardine. Et secundum hujuscemodi interpretationem litterarum, singulae litterae consonant sententiae clausularum, quibus praeponuntur.


Capitulus 1

2
(
Lm 1)


Huic autem operi praemittitur prooemium, in quo describitur tempus: postquam in captivitatem.

Auctor. Sedit jeremias, more plangentis, quasi in terra. Isa. 41: descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. Materia: planxit lamentatione.

Jerem. 9: super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum: quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens.

Auctoris affectus: amaro animo.

Infra 5: replevit me amaritudinibus, et inebriavit me absynthio.


3

Lectio 1

Dividitur iste liber in partes duas. In prima propheta deplorat populi miseriam; in secunda, oratione convertit se ad divinam misericordiam, cap. 5: recordare, domine, quid acciderit nobis.

Prima dividitur in tres. In prima plangit miseriam servitutis; in secunda miseriam destructionis, 2 cap.: quomodo obtexit caligine in furore suo dominus filiam sion; in tertia miseriam obsidionis, 4 cap.: quomodo obscuratum est aurum? prima in duas.

In prima deplorat propheta gentis suae dejectionem; in secunda inducit plebis, vel civitatis, conquestionem, ibi, o vos omnes qui transitis. Prima in duas. In prima plangit servitutem; in secunda prosequitur per partes, servitutis magnitudinem, ibi, migravit Judas, etc.. Circa primum duo facit.

Primo ostendit populi servitutem, seu abjectionem quantum ad amissionem gloriae; secundo quantum ad violationem amicitiae, ibi, plorans ploravit etc..

Ostendit autem gloriam suam ex tribus. Primo quia populosa civibus: quomodo sedet, vilis et dejecta, sola, desolata habitatoribus. Baruch 4: ego autem derelicta sum sola, exui me stola pacis.

Plena, quondam. 3 Reg. 4: Juda et Israel innumerabiles.

Isa. 22: urbs frequens, civitas exultans. Secundo quia honorata principibus: erat enim civitas regalis et sacerdotalis: facta est quasi vidua, regibus, vel sacerdotibus. Isa. 47: venient tibi duo haec simul in una die: sterilitas, et viduitas. Domina gentium, quondam ei subditarum. Ezech. 5: ista est jerusalem in medio gentium posita. Tertio ditata tributis: princeps provinciarum, quas tributarias fecerat. 2 Reg. 8: factus est Moab, et siria, David serviens sub tributo. Vel in quas Salomon regnum suum diviserat, singulis singulos praepositos praeponens. 3 Reg. 4: facta est sub tributo, chaldaeorum. Proverb. 12: manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet.

Huic autem versui praeponitur littera aleph, quae interpretatur doctrina, ad ostendendum quod quia populus caruit doctrina dei in observatione, quam tenebat in cognitione, ideo captivatus est.

Isa. 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Sciendum est etiam, quod cum plerumque utatur coloribus, et locis rethoricis in hac lamentatione, est quartus locus conquestionis.

Allegorice civitas, praesens ecclesia, plena, populo, ex diversis gentibus congregata, domina gentium, fidei obedientium, princeps provinciarum, diversarum ecclesiarum, quibus vivendi viam decernit, facta est sola, destituta Angelorum custodia, vel auxilio, vidua, subtracta sponsi praesentia, tributaria, tyrannis exposita.

Moraliter civitas, anima, plena populo, bonarum affectionum, domina gentium, vitiorum, princeps provinciarum, sensuum, desolata, bonorum suffragiis, vidua, sponsi amplexibus, sub tributo, vitiorum.


4

Lectio 2

Hic plangit violationem amicitiae: et primo ostendit amicorum necessitatem: plorans, quasi continue diversis adversitatibus pressa jerusalem, in nocte, privatim, propter timorem hostium, vel in adversitate, in maxillis, quia non erat qui abstergeret.

Ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum. Secundo auxilii subtractionem: non est qui consoletur eam, auxilium contra hostes praebens, ex omnibus caris, Aegyptiis, et aliis eis foederatis. Eccl. 4: vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentum, et consolatorem neminem. Tertio affectus immutationem: omnes amici. Job 19: fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

Huic praeponitur littera beth, quae interpretatur domus, quia domus Jacob est plorans. Tertius decimus conquestionis locus.

Allegorice. Ecclesia plorat adversitates, in maxillis, praelatis, ex omnibus caris, Angelis sanctis, spreverunt, conformantes se divinae justitiae.

Moraliter anima plorat, in nocte, peccata, in maxillis, conscientia, in qua loquitur hominis operatio: ex omnibus caris, privatis affectionibus, spreverunt, affectus pravae delectationis.


5

Lectio 3

Hic prosequitur miseriam servitutis per partes, ut ostendat ipsius magnitudinem. Et dividitur in duas partes. In prima plangit ipsam quantum ad hominum oppressionem; secundo quantum ad bonorum direptionem, ibi, manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. Prima in duas.

In prima plangit oppressionis miseriam; in secunda ostendit miseriae rationem, ibi, peccatum peccavit jerusalem. Circa primum duo facit. Primo plangit eorum miseriam quantum ad praesentia quae sustinebant; secundo quantum ad praeterita quae recogitabant, ibi, et recordata est jerusalem dierum afflictionis suae. Circa primum tria ponit.

Primo miseriam servitutis quantum ad fugientes; secundo quantum ad remanentes, ibi, viae sion lugent etc.; tertio quantum ad captivos, ibi, facti sunt hostes ejus in capite. Circa primum tria ponit: primo fugam: migravit, fugiens a terra sua ad terras vicinas, propter afflictionem, in personis, et multitudinem servitutis, in tributis, quam in terra sua a chaldaeis patiebantur. Isa. 16: habitabunt apud te profugi mei. Moab esto latibulum eorum. Ibid. 21: qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti: a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis. Secundo plangit fugientium imminentem angustiam: habitavit inter gentes, Moabitas et Ismahelitas, nec invenit requiem, quia ibi quoque angustiam passa est ab illis. Deut. 28: in gentibus quoque illis non quiesces: neque erit requies vestigia pedis tui. Tertio praedicit angustias, superveniente hostium potentia: omnes persecutores, chaldaei, apprehenderunt eam inter angustias, quas ab illis ad quos fugerant patiebantur, sicut in Aegypto. Jerem. 42: gladius, quem vos formidatis, apprehendet vos in terra Aegypti, et fames pro qua estis soliciti, adhaerebit vobis.

Ezech. 6: qui quaerunt eam non deficient, in menstruis ejus quaerent eam.

Huic versui praeponitur littera ghimel, quod interpretatur plenitudo: quia ex multitudine peccatorum passi sunt plenitudinem miseriae. Matth. 23: et vos implete mensuram patrum vestrorum.

Luc. 6: in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Decimus conquestionis locus.

Allegorice Judas, ecclesia, quae christo conjungitur, migravit, de hostibus in hostes, apud quos requiem petit, et non invenit, sed ab omnibus ad libitum opprimitur.

Moraliter Judas, anima quae deum confiteri debet, migravit, ad vitia, inter gentes, vitia, vel Daemones, requiem, illudentibus vitiis, vel Daemonibus, persecutores, Daemones, apprehenderunt, in morte.


6

Lectio 4

Hic plangit miseriam remanentium, primo quantum ad peregrinos quibus frequentabatur. Viae sion lugent, luctum excitant, ad solemnitatem, triplicem, Pascha, Pentecosten, Scenopegia. Isa. 33: dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum. Secundo quantum ad personas quibus civitas ornabatur, scilicet principibus: omnes portae ejus destructae, quia judicia in portis fiebant. Isa. 3: maerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit. Sacerdotibus: sacerdotes ejus gementes.

Joel 2: inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes. Virginibus: virgines ejus squalidae, et deturpatae. Job 30: squallentes calamitate et miseria, et manducabant herbas arborum.

Mach. 1: et ingemuerunt principes. Tertio quantum ad populum, quo replebatur: et ipsa, plebs, vel civitas, oppressa amaritudine. Ruth 1: valde amaritudine me replevit omnipotens.

Huic praeponitur littera daleth, idest tribulatum, quia plangit destructionem templi, habentis tabulata cedrina et deaurata, ut dicitur 3 regum 6. Octavus locus conquestionis.

Allegorice viae, ducentes ad caelum, sion, prophetae et praedicatores, ad solemnitatem, caelestis patriae; portae, praelati ecclesiae, introducentes, sacerdotes, qui sacra ministrant, virgines, quae in ecclesia primum gradum obtinent: isti omnes pro peccatis concutiuntur, quibus concussis, et ipsa plebs subdita, amaritudine repletur. Unde Exod. 32: Moyses tabulas fregit.

Moraliter viae sunt animae virtutes, ad solemnitatem, contemplationis, portae, sensus, sacerdotes, animae in sanctitate divinae religionis, virgines, in puritate conscientiae; quibus concussis, ipsa anima vitiorum amaritudine opprimitur.


7

Lectio 5

Hic plangit oppressionem quantum ad captivos: et primo plangit captivitatem minorum; secundo majorum, ibi, et egressus est a filia sion omnis decor ejus. Circa primum tria proponit. Primo hostium exaltationem in potentia: hostes, scilicet chaldaei, in capite, quasi principantes ipsis. Et quantum ad divitias: locupletati sunt. Deut. 28: ipse erit in caput, et tu eris in caudam. Secundo assignat exaltationis rationem: quia dominus locutus est, quasi sententias contra ipsam, inspirans gentibus ad veniendum, vel praedicens per Moysen.

Et hoc propter multitudinem iniquitatum: jerem. 28: loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut destruam et disperdam illud. Tertio proponit captivitatem, parvuli ejus, idest parvuli de populo.

Isa. 6: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.

Huic praemittitur littera he; idest, ista sunt judicia quae dominus per Moysen dixerat. Est octavus locus conquestionis. Hoc quod dicitur, propter multitudinem, est prima pars assumptae conditionis generalis, quae dicitur concessio.

Allegorice hostes, haeretici, deficiente scientia in ecclesia, facti sunt in capite, praevalentes in contentionibus, lucupletati, eloquentia. Dominus locutus est, permissive, parvuli, incipientes in captivitate, ab ecclesia abducti.

Moraliter hostes, Daemones, in capite, intentionem corrumpentes, locupletati, multiplicitate peccatorum, locutus, permittens, parvuli, motus et affectus, tribulantis, Daemonis. Psal. 12: qui tribulant me, exultabunt si motus fuero.


8

Lectio 6

Hic plangit majorum captivationem; et circa hoc tria facit. Primo proponit ornamentorum amissionem: egressus est a filia sion, idest jerusalem, omnis decor, quantum ad vasa quae ablata sunt, et thesauros, et principes, et sacerdotes cum joachim nepote josiae: 4 Reg. 24. Ezech. 19: auferentur vasa decoris tui. Secundo indigentia victualium: facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, nec sibi, nec populo; quia defecit etiam panis in civitate, quando obsidebatur, tempore Sedeciae, sicut dicitur jerem. 34. Isa. 5: nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Tertio ponit captivitatem principum: et abierunt absque fortitudine, non potentes resistere, ante faciem subsequentis, fugientes, sicut legitur jerem. Ult.. Fugati sunt principes in campis jerichuntinis, Psal. 37: dereliquit me virtus mea.

Huic versui hi praeponitur littera vau, quae interpretatur, et; quasi, etiam haec adjuncta sunt superioribus in vindictam nostram a domino. Et est quintus conquestionis locus.

Allegorice ab ecclesia filia caelestis sion, a qua exemplata est, quandoque egressus est decor fidei, et principes, praelati vadunt in diversos errores, ante faciem subsequentis, diaboli, vel haeretici fidem pervertentis, non invenientes, in Scripturis, pascua, verbi dei et domini jesu christi.


9

Lectio 7

Hic deplorat miseriam ex praeteritorum memoria: et primo tangit memoriam praeteritorum, idest afflictionis praeteritae, quae memorata excitat taedium, praevaricationis, idest peccatorum, quae excitant conscientiae remorsum, desiderabilium, idest prosperitatum, quae causant et incendunt concupiscentiae desiderium. Isa. 38: recogitabo tibi annos meos in amaritudine animae meae. Secundo proponit passionem praesentium malorum: cum caderet populus ejus in manu hostili. Psal. 21: tribulatio proxima est, et non est qui adiuvet.

Tertio contemptum hostium: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus, et omnia quae ad cultum religionis pertinebant. 1 machab. 1: dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.

Expositiones litterarum loci rhetorici, et sensus mystici sufficienter tanguntur in Glossis.


10

Lectio 8

Hic ostendit causam tantae miseriae: et primo proponit ipsum peccatum; secundo peccati progressum, ibi, sordes ejus in pedibus ejus. Circa primum duo facit. Primo proponit peccatum, peccatum, anthonomastice infidelitatis et idolatriae.

Proverb. 14: miseros facit populos peccatum.

Secundo ponit peccati effectum. Primo instabilitatis miseriam: propterea instabilis facta est; idest, non stetit in terra sua, sed captivata est, et fugit in alias regiones. Isa. 57: impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Secundo confusionis ignominiam: omnes qui glorificabant eam, benedicebant tempore prosperitatis, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam, adversitatis. Job 29: auris audiens beatificabat me, et oculus videns, testimonium reddebat mihi. Tertio cordis tristitiam: ipsa autem gemens conversa est retrorsum, a prosperitate, qua in deo proficiebat. Psal. 39: convertantur retrorsum, et erubescant qui volunt mihi mala.


11

Lectio 9

Hic ponit peccati progressum: et primo ponit culpam: sordes, scilicet peccatorum, in pedibus, scilicet in affectibus, quasi ad progrediendum in peccato, finis, scilicet mortis, vel judicii divini.

Eccli. 7: memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Secundo ponit poenam: deposita est, a statu dignitatis, vehementer, idest in extremam miseriam. Psal. 58: disperde illos in virtute tua, et depone eos. Tertio exposcit misericordiam: vide, domine, scilicet misericordiae affectu. Psal. 118: vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.


12

Lectio 10

Hic plangit servitutem quantum ad expoliationem bonorum, quam ab hostibus victoribus patiebantur: et primo ponit bonorum expoliationem quantum ad ea quae hostes auferebant. Secundo quantum ad ea quae ipsimet destruebant, ibi, omnis populus ejus gemens. Circa primum duo ponit. Primo bonorum direptionem: hostis, chaldaeus victor, desiderabilia, scilicet thesauros domus dei et domus regiae et omnium aliorum. Isa. 64: omnia desiderabilia vestra versa sunt in ruinas. Secundo ponit istorum prophanationem, quia vidit, scilicet plebs Judaeorum; ac si diceret: hoc ordine potuit fieri ut omnia auferrentur, etiam quae in templo erant. 1 Mach. 2: sancta in manu extranaeorum facta sunt. Vel aliter. Vidit, scilicet dominus gentes, sacerdotes verbo, sed gentiliter viventes, quando in templo idolum posuerunt, de quibus praeceperas. Levit. 22, quod homo etiam de stirpe Aaron in quo est macula, non vescatur de sanctificatis domino. Et sic, quia contra haec fecerunt, ducti sunt in captivitatem, secundum quod culpa est causa poenae.


13

Lectio 11

Hic ponit spoliationem bonorum quantum ad ea quae ipsimet distrahebant: et primo ponit distrahendi necessitatem, scilicet ex defectu necessariorum: quaerens panem. Psal. 101: percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. Secundo ponit ipsam distractionem: dederunt pretiosa ad refocillandam, non ad satiandam, animam, vilem vitam. Sic legitur de Aegyptiis. Genes. 48. Tertio provocat deum ad pietatem: vide, domine. Jer. 2: quam vilis facta es nimis iterans vias tuas.

Et hoc ultimum ponitur ex persona ipsius civitatis vel plebis, quae quasi propheta proponente miseriam suam, audiens sustinere amplius non possit in verba lamentationis singultans prorumpit.


14

Lectio 12

Hic ponitur conquestio ex parte ipsius civitatis et plebis: et primo conqueritur ad astantes de severitate judicis; secundo ad judicem de crudelitate hostis, ibi, vide, domine, quoniam tribulor.

Circa primum duo facit. Primo proponit severitatem judicis in generali; secundo prosequitur in speciali, ibi, abstulit omnes magnificos meos. Circa primum tria facit. Primo proponit dei indignationem, inquantum puniendo vindicavit; secundo proponit disciplinae divinae severitatem, inquantum puniendo erudivit, ibi, de excelso misit ignem; tertio proponit justitiae rigorem, inquantum puniendo officium judicis exercuit, ibi, vigilavit jugum iniquitatum mearum. Circa primum tria facit.

Primo ponitur invocatio: o vos omnes qui transitis per viam, regionis hujus desertae. Jer. 22: pertransibunt gentes per civitatem hanc; et dicet unusquisque proximo suo: quare fecit dominus sic civitati huic grandi? secundo proponitur doloris magnitudo, attendite; dum enim suum considerat dolorem, nullum similem putat. Maximus etiam fuit, quia maxima amissa; spiritualia scilicet et temporalia.

Jerem. 8: super contritione jerusalem contritus sum. Tertio ponitur dei indignatio, quae est ratio doloris, quia vindemiavit, captivatis, et interfectis habitatoribus, sicut vineam racemis. Isa. 5: vinea domini exercituum, domus Israel est.

Psal. 79: vindemiaverunt eam omnes qui praetergrediuntur viam. Locutus est, comminando per prophetas.


15

Lectio 13

Hic ponit severitatem disciplinae, inquantum quasi magister duris castigationibus erudivit: et primo ponit severitatem in corrigendo commissa: de excelso, idest in alto consilio suo, misit ignem, afflictionis, vel quo civitas et castrum, ad litteram, combusta sunt, in ossibus, idest in potentibus et munitionibus; et sic per gravia flagella erudivit me.

Isa. 28: et tantummodo vexatio sola dabit intellectum.

Secundo ostendit severitatem in cavendo futura: expandit rete, idest impedimentum quo a peccato retraxit. Oseae 2: sepiam viam tuam spinis. Tertio ostendit severitatem, subtrahendo consolationis beneficia: posuit me desolatam; quasi dicat: nullam consolationem post flagella adhibuit, sicut solet magister pueris facere.

Baruch 4: adduxit mihi deus luctum magnum.


16

Lectio 14

Hic ostendit rigorem justitiae ipsius dei, inquantum judex est: et circa hoc tria facit. Primo ponit diligentem peccatorum considerationem: vigilavit, quasi vigilanter consideravit, jugum, afflictionis, mihi pro peccatis meis manibus imponendum.

Jer. 1: quid tu vides jeremia? virgam vigilantem ego video. Secundo ponit duram poenae afflictionem: convolutae sunt, scilicet iniquitates, ad modum catenae, indissolubili vinculo, impositae, dum pro his poenam patior. Psal. 37: iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Tertio excludit evasionem, tum propter debilitatem, infirmata est; tum propter hostis potestatem: dedit me dominus in manu, chaldaeorum. Psalm. 30: infirmata est in paupertate virtus mea.


17

Lectio 15

Hic prosequitur miseriam servitutis per partes: et primo quantum ad primam captivitatem sub joakim nepote josiae, de quo 4 regum penult.. Secundo de ultima quae fuit sub Sedecia, de qua 4 Reg. Ult. Et jer. Ult. Ibi, expandit sion manus suas. Circa primum duo facit. Quia primo plangit hominum captivationem; secundo consolationis subtractionem, ibi, idcirco ergo plorans, et oculus meus deducens aquas. Circa primum tria facit. Primo ponit captivitatem eorum qui erant eminentes dignitate, magnificos, principes, quorum est magna facere: quia, aliis remanentibus, ipsi captivati sunt.

Isa. 3: auferet dominus a Juda et jerusalem validum et fortem. Secundo eos qui erant eminentes in virtute: vocavit adversum me tempus, aptum destructioni, ut contereret electos, virtute praeeminentes. Psal. 74: cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Exod. 32: ego autem in die ultionis visitabo, et hoc peccatum eorum.

Eccle. 3: omnia tempus habent. Tertio eorum afflictionem, qui praeeminebant puritate, vel etiam pietate, torcular, idest afflictionem, virgini ad litteram; vel ipsi plebi, quae usque tunc quasi virgo fuerat; quae fuit etiam captivata. Jerem. 25: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.

Hic debet praescribi littera secundum Glossam; sed melius est quod in sequenti praescribatur, quia per tres vadit.


18

Lectio 16

Hic plangit consolationis subtractionem: et primo ponit doloris planctum, plorans. Jer. 9: quis dabit capiti meo aquam? secundo doloris materiam: quia longe factus est a me consolator, Aegyptius, convertens, a miseria quam patior, in pristinam prosperitatem. Psal. 87: longe fecisti notos meos a me. Tertio ponit illius effectum: facti sunt filii mei perditi. Ex defectu enim auxilii secuta est potestas adversarii, et captivitas populi.

Jer. 50: grex perditus factus est populus meus.


19

Lectio 17

Hic plangit secundam captivitatem, quae facta est sub Sedecia, quando universaliter populus captivatus est: et circa hoc tria facit. Primo plangit obsidionem; secundo captivitatem, ibi, justus est dominus etc.; tertio famis consumptionem, ibi, vocavi amicos meos. Circa primum tria facit. Primo ponit defectum amicorum qui adjuvare debuerant, et prohibere obsidionem: expandit sion manus suas, quasi petens auxilium ab Aegyptiis. Infra ult.: Aegypto dedimus manum, et Assyriis. Vel a deo. Isa. 1: cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos. Secundo ponit adventum hostium: mandavit, juste dispensando, in circuitu, per modum obsidionis, hostes, chaldaeos. Isa. 10: contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia. Tertio vilitatem obsessorum: facta est jerusalem quasi polluta, ad quam nullus accedit ad defendendum. Jerem. 2: omnes qui quaerunt eam non deficient.


20

Lectio 18

Hic plangit captivitatem: et circa hoc tria facit. Primo confitetur judicis justitiam: justus est dominus. Dan. 9: justus dominus deus noster in omnibus operibus suis quae facit. Secundo captat auditorum benevolentiam, provocans eos ad compassionem: audite obsecro. Jer. 4: audite, civitates sion. Tertio plangit captivitatis miseriam: virgines meae et juvenes mei, qui potuerunt propter robur aetatis, famis mortem evadere, abierunt in captivitatem. Jer. 51: implevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit.


21

Lectio 19

Hic plangit consumptionem eorum qui fame in obsidione mortui sunt: et primo praemittit amicorum deceptionem, amicos, Aegyptios, quia non adjuverunt, sicut sperabam. Isa. 30: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur; ideo clamavi super hoc. Secundo ponit consumptionem ex hoc occasionatam: sacerdotes, de quibus videtur magis indignum, consumpti fame. Isa. 5: nobiles enim interierunt fame. Tertio assignat consumptionis rationem: quia quaesierunt, ad refocillandum, non ad satiandum; et non invenerunt. Vel assignat in hoc rationem culpam eorum: quia quaesierunt sibi non populo. Ezech. 34: vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos.


22

Lectio 20

Hic incipit conqueri ipsi judici: et circa hoc tria facit. Primo exponit propriam miseriam; secundo accusat adversariorum culpam, ibi, audierunt quia ingemisco ego; tertio petit vindictam, ibi, ingrediatur omne malum eorum coram te. Circa primum tria facit. Primo excitat attentionem: vide, domine. Psal. 30: miserere mei, domine, quoniam tribulor. Secundo proponit dolorem sub metaphora doloris interioris, et angustiae cordis, conturbatus: quam exponit: quoniam amaritudine plena sum. Jer. 4: ventrem meum doleo. Ruth 1: valde amaritudine me replevit omnipotens.

Tertio assignat doloris rationem: foris interficit gladius. Deut. 32: foris vastabit eos gladius, et intus pavor.


23

Lectio 21

Hic accusat aliorum culpam: et circa hoc tria facit. Primo accusat adjutoris defectum: audierunt, scilicet Aegyptii, et alii, de quibus confidebam.

Jer. 31: vox in excelso audita est, lamentationis fletus et planctus. Secundo accusat inimicorum gaudium: omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt. Psal. 12: qui tribulant me, exultabunt si motus fuero. Tertio quasi securus de divina justitia, praedicit eorum interitum: adduxisti diem, hoc est adduces, propter certitudinem, consolationis, mihi similes, dolores et afflictiones.

Isa. 65: ecce servi mei comedent, et vos esurietis.


24

Lectio 22

Hic petit vindictam: et primo reducit culpam in memoriam: ingrediatur omne malum, peccatum.

Psal. 108: in memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini, et peccatum matris ejus non deleatur. Secundo petit poenam, vindemia. Supra: vindemiavit me dominus, ut locutus est, in die furoris sui.

Tertio assignat causam: multi enim gemitus mei, propter mala quae ab ipsis patior. Jerem. 8: dolor meus super dolores.


Capitulus 2

25
(
Lm 2)

Lectio 1

Hic plangit destructionem civitatis, populi, et totius regionis. Et dividitur in duas partes. In prima deplorat destructionem; in secunda excludit populi desperationem, 3 cap.: ego vir videns paupertatem meam. Prima in duas. In prima plangit destructionis miseriam; in secunda convertit se ad impetrandam divinam misericordiam, ibi, clamavit cor eorum ad dominum.

Circa primum duo facit. Primo plangit in generali destructionem; secundo in speciali, ibi, praecipitavit dominus circa primum admiratur destructionem propter multiplicem gloriam quae praecesserat, et primo quantum ad praerogativam divinae cognitionis, de qua Ps. 147, non fecit taliter omni nationi: et contra hoc dicit: quomodo obtexit caligine, ignorantiae vel tristitiae, isa. 59: impegimus in meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. Secundo quantum ad potentiam regalis dignitatis; contra quod 1 esdrae 4: reges fortissimi fuerunt in jerusalem, qui dominati sunt omni regioni quae trans flumen Est. Contra quod dicit: projecit de caelo, hoc est de culmine dignitatis et potestatis; vel de caelesti conversatione. Apocal. 6: stellae caeli ceciderunt de caelo. Tertio quantum ad cultum divinae religionis. Psalm. 143: beatus populus cujus dominus deus ejus. Contra quod dicit: non est recordatus, in bonum, scabelli, templi, in quo adorabatur, sicut rex ad scabellum pedis. Ezech. 43: locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum.



Aquinatis - IN THRENOS HIEREMIAE