Aquinatis - IN HIEREMIAM 32


Capitulus 5


33
(
Jr 5)



Lectio 1

Hic excludit remedia in quibus confidere poterant: et primo hominum sanctitatem; secundo regiae urbis fortitudinem, cap. 6: confortamini; tertio divini cultus religionem, cap. 7: verbum quod factum est ad jeremiam a domino, dicens etc..

Circa primum duo. Primo ostendit eorum malitiam in generali; secundo prosequitur vitia in speciali, ibi, super quo tibi propitius esse potero? circa primum duo. Primo ostendit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, idcirco percussit eos leo de sylva.

Circa primum duo. Primo ostendit malitiam praelatorum: secundo subditorum, ibi, ego autem dixi etc.. Circa primum duo. Primo proponit dominus universalem populi malitiam quantum ad pravitatem actionis: virum, etiam unum, facientem judicium, idest juste se habentem ad proximum suum, secundum regulam justi judicii, quaerentem fidem, idest fideliter agere; et propitius ero ei, non tantum propter decem, sicut dixit Abraham de sodomitis, Gen. 18. Sed poterat dici: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: Psal. 13: et quantum ad perversitatem actionis in his, si qua bona exterius videbantur: quod si etiam, vivit dominus, dixerint; et hoc falso jurabunt: quia in corde dominum non venerabantur, sicut ore ostendebant; vel quia ad litteram perjurabant. Supra 4: jurabis, vivit dominus, in veritate, et in judicio, et in justitia. Is 29: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Secundo propheta confirmat domini sententiam: et primo ponit sententiae veritatem: domine, oculi mei respiciunt fidem, idest quod rectum est; quasi dicat: recte judicasti. Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est dominus. Hab. 1: mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Secundo adjungit populi incorrigibilitatem, quia nec emendatur percussione: percussisti, levibus flagellis, non doluerunt, de peccatis suis: attrivisti, morte et captivitate.

Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt. Aggaei 2: percussi vos vento urente, et aerugine et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me: dicit dominus.

Nec confusione: induraverunt; quasi dicat: non immutantur verecundia. Ezech. 3: omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.


34

Lectio 2

Hic ostendit malitiam praelatorum contra aestimationem prophetae: et primo proponit populi ignorantiam, quasi in excusationem ipsorum: forsitan pauperes sunt, illi quos malos in plateis reperi, ignorantes viam, per quam incedant judicium, quod timeant. 1 Cor. 8: non in omnibus est scientia. Secundo proponit praelatorum scientiam, quae auferebat opinionem culpae: ibo ergo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam, per quam incedant, judicium, quo inter alios etiam judicent. Sap. 6: ad vos, reges sunt hi sermones, ut discatis sapientiam, ne excidatis.

Tertio proponit culpam: et ecce magis quam populus, quia audacius, minus timentes, simul cum populo. Psal. 2: astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum.

Jugum legis, vincula praeceptorum. Psal. 2: dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.


35

Lectio 3

Hic comminatur poenam: et primo determinat poenam, quantum ad interfectionem virorum, leo de sylva, quasi ferox, Nabuchodonosor propter ferocitatem; in quo regnum chaldaeorum. Quantum ad vastationem regionum, lupus ad vesperam, idest propter velocitatem: sunt enim hora vespertina lupi velociores vacuati cibo, et aspirant ad praedam nocturnam. Vel in lupo regnum Persarum. Quantum ad obsidionem urbis, pardus vigilans, idest Nabuchodonosor propter fraudulentiam, vel regnum Graecorum propter varietatem regnorum, quae sibi subjecerat. De regno autem Romanorum tacet: quia adhuc in longum imminebat, vel etiam ipsum significat per hoc quod dicit: omnis qui egressus, idest evaserit manus praecedentium, capietur. Thren. 3: ursus insidians factus est mihi leo in abscondito.

Habac. 1: leviores sunt pardis equi eorum, et velociores lupis vespertinis. Secundo resumit causam, multiplicatae sunt, quantum ad numerum, confortatae quantum ad usum, aversiones, a deo. Is 59: multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis.


36

Lectio 4

Hic prosequitur peccata eorum in speciali: et primo peccata subditorum; secundo peccata praelatorum, ibi, quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes. Circa primum duo. Primo ostendit populi culpam; secundo peccantium stultitiam, ibi, annuntiate. Circa primum tria. Primo arguit in populo culpam idolatriae: super quo propitius tibi esse potero? idest, quam rationabilem causam potero invenire vobis parcendi? jurant, eis divinam reverentiam impendentes. Deut. 32: ipsi provocaverunt me in eo qui non erat deus; et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo qui non est populus. Secundo arguit culpam luxuriae, ponens peccati perpetrationem, sive peccandi occasionem: saturavi, affluentiam temporalium bonorum conferens. Unde Glossa: sine cerere et Baccho friget venus: amici enim sunt venter et genitalia. Moechati, adulterati, in domo meretricis; ex ipso loco turpitudo peccati augetur Ezech. 16: haec fuit iniquitas sodomae sororis tuae, superbia et saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus; et manum egeno et pauperi non porrigebant; et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. Ponens etiam concupiscentiae fervorem: equi amatores, quando scilicet sunt in tempore luxuriae suae, emissarii, quia ad hoc opus jumenta specialiter emittuntur.

Hinniebat, quasi libidine insaniens. Psal. 31: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Ponens etiam poenae recompensationem, ubi comminatur vindictam: numquid super his non visitabo? corrigens peccata eorum poenis. Anima, affectus. Soph. 1: visitabo super viros defixos in faecibus suis. Et determinat poenam quantum ad destructionem murorum, ascendite, o chaldaei: et quantum ad destructionem hominum, auferte propagines, idest filios qui ex his propagantur, sicut ex propagine vites. Deut. 28: destruentur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam, in omni terra tua.

Et resumit poenae causam: quia non sunt domini, abalienati ab ipso per peccatum. Is 24: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Tertio arguit in eis peccatum blasphemiae: et primo ponit culpam quantum ad blasphemiam in deum: negaverunt dominum, negantes providentiam ipsius super res inferiores. Non est ipse, cujus nutu omnia fiunt neque veniet, quamvis contra ipsum peccaverimus.

Thren. 3: quis est iste qui dixit ut fieret, domino non jubente? et Ezech. 9: dixerunt: dereliquit dominus terram et dominus non videt. Et quantum ad blasphemiam in prophetas, in ventum, idest in vanum. Responsum, divinum. Job 6: ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Secundo comminatur poenam: et primo ponit poenam contra blasphemiam in prophetas: haec ergo, quae sequuntur. In ignem, idest dabo verbis tuis efficaciam, ut ipsa verba tua quasi ignes comburant. Infra 23: numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens? dicit dominus.

Et contra blasphemiam in deum, determinans hostium conditionem, quia potentes: ecce ego de longinquo, scilicet chaldaea, robustam viribus, antiquam, quia ipsis praefuit Nembrot, gigas: unde exercitata ab antiquo in armis. Item ostendit gentem inexorabilem: gentem cujus ignorabis linguam. Item armis munitam, pharetra, quia prompte inde sagittas emittunt; et quia ibi apparent sanguinolentae, sicut cadavera in sepulcris.

Infra 50: ecce populus veniet ab Aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae, etc.. Et ponit poenae inflictionem: et comedet. Deut. 28: adducet super te dominus gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquilae volantis in impetu, cujus linguam intelligere non possis. Tamen cum misericordiae admixtione: verumtamen in diebus illis, ait dominus, non faciam vos in consummationem.

Supra 4: consummationem autem non faciam. Secundo resumit poenae causam: quod si dixeritis. Infra 16: ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri.


37

Lectio 5

Hic ostendit populi peccantis stultitiam: et primo proponit ipsam: audi popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos, exteriores, non videtis, corde. Isaiae 6: excaeca cor populi hujus.

Secundo probat: et primo ex comparatione insensibilium creaturarum, proponens earum obedientiam, me ergo non timebitis? arenam, littus, commovebuntur: fluctus scilicet; idest, quamvis commoveantur.

Job 38: circumdedi illud terminis meis.

Et populi inobedientiam. Populo autem huic factum est cor incredulum. Ezech. 2: noli esse exasperans sicut domus exasperatrix Est. Secundo probat ingratitudinem beneficiorum, ponens ingratitudinem, recesserunt. Temporaneam, in principio post seminationem, serotinam, tempore maturationis fructuum, dominum; scilicet custodientem. Et beneficiorum cessationem, iniquitates vestrae. Is 59: peccata vestra diviserunt inter vos et deum vestrum.


38

Lectio 6

Hic prosequitur culpam praelatorum, quae est frequenter causa culpae subditorum; et ideo dicit: quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes.

Et circa hoc duo facit. Primo arguit ipsorum culpam quantum ad violationem justitiae; secundo quantum ad perversitatem doctrinae, ibi, stupor et mirabilia facta sunt in terra. Circa primum duo. Primo ostendit eorum injustitiam quantum ad injustam et fraudulentam oppressionem pauperum, ponens dolum, insidiantes. Psal. 10: insidiatur ut rapiat pauperem. Plenae dolo, divitiis quas dolo conquisierunt. Et doli effectum in multiplicatione divitiarum: ideo magnificati, in honoribus, ditati, in divitiis. Infra 17: perdix fovit quae non peperit, fecit divitias, sed non in judicio. Et in multiplicatione peccatorum, et praeterierunt. Deut. 32: incrassatus est dilectus et recalcitravit, incrassatus, impinguatus, dilatatus.

Secundo ostendit eorum injustitiam quantum ad justi judicii omissionem, causam viduae.

Is 1: pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos.


39

Lectio 7

Hic comminatur poenam. Deut. 32: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.


40

Lectio 8

Hic arguit perversitatem doctrinae: et primo ponit admirabilem culpam: stupor, idest stupenda res, prophetae prophetabant mendacium, quorum erat veritatem docere. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento videntes vana, et divinantes eis mendacium. Applaudebant, consentientes mendaciis, quorum erat prophetas corrigere. Infra 29: dedit te dominus sacerdotem pro jojada sacerdote, ut sis dux in domo domini super omnem virum arreptitium et prophetantem ut mittas eum in nervum et carcerem. Et nunc quare non increpasti jeremiam anathothitem qui prophetat vobis? et populus meus. Eccli. 10: qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.

Secundo innuit admirabilem poenam: quid igitur fiet in novissimo ejus? scilicet captivitatis, vel mortis.

Is 27: in mensura contra mensuram cum abjecta fuerit, judicabit eam etc..

Notandum, quod est multiplex paupertas; scilicet terrenae possessionis. Jacobi 2: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni quod repromisit deus diligentibus se? humilitatis. Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Afflictionis. Psal. 68: ego sum pauper et dolens: salus tua, domine, suscepit me.

Cognitionis. Apoc. 3: nescis quia tu es pauper.

Imperfectionis. Thren. 3: ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.

Item notandum, quod multiplex est visitatio; scilicet consolationis. Lucae 1: visitavit nos oriens ex alto. Correptionis. Psal. 88: visitabo in virga iniquitates eorum. Damnationis. Infra 8: in tempore visitationis suae corruent, dicit dominus congregans congregabo eos, ait dominus.

Item notandum, quod verbum dei dicitur ignis, quia illuminat. Psal. 118: lucerna pedibus meis verbum tuum. Quia inflammat. Psal. 104: eloquium domini inflammavit eum.

Quia infirma penetrat. Infra 20: et factus est sermo domini in corde meo quasi ignis aestuans, claususque in ossibus meis. Hebr. 4: vivus est sermo dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Quia liquefacit. Psal. 147: emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae. Quia consumit inobedientes.

Is 30: labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.

Joan. 15: si non venissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo.




Capitulus 6


41
(
Jr 6)



Lectio 1

Hic excludit secundum remedium in quo confidere poterant, scilicet in fortitudine urbis regiae, cujus destructionem prophetat in hoc capite: et circa hoc facit duo. Primo ponitur civium praeparatio, scilicet ad resistendum, confortamini, ut designet quomodo se invicem, advenientibus hostibus, exhortabuntur. Vel irrisorie dicit. Fili beniamin, quia jerusalem in sorte illius tribus erat quantum ad superiorem partem; sed quantum ad inferiorem, in tribu Juda. Josue 15: ascenditque per convallem filii ennon ex latere jebusaei ad meridiem: haec est jerusalem. Et in thecua clangite buccina, et super bethatarem, loca munita prope jerusalem. Supra 4: levate signum in sion. Secundo ponit ipsius civitatis destructionem, ibi, speciosae et delicatae assimilavi filiam sion. Et primo ponitur conditio hostium vastantium, sub quibusdam metaphoris; secundo describuntur aperte et expresse, ibi, haec dicit dominus. Circa primum duo. Primo describit urbis obsidionem; secundo congressionem, ibi, sanctificate super eam bellum. Circa primum tria. Primo describitur civitatis pulchritudo: speciosae. Quantum ad decora aedificia et multitudinem habitantium, delicatae, quantum ad fertilitatem terrae. Ezech. 16: similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis. Secundo describitur obsidio: ad eam venient pastores, metaphorice, principes chaldaeorum quasi ubertate pascuorum illecti. Infra 12: pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam.

Fixerunt, ad obsidionem urbis. Tertio describitur exercitus debita ordinatio pascet, idest gubernabit, sub manu, potestate: diversis enim turmis, diversi principes erant.


42

Lectio 2

Hic ponitur congressio ad capiendam urbem: et circa hoc tria ponit. Primo congrediendi praeceptum, sanctificate, idest formate; vel sanctum ostendite et justum, quasi dei voluntate assumptum.

Et est vox principum ad milites. Michaeae 3: si quis non dederit in ore quippiam, sanctificant super eum praelium. Secundo ponitur congredientium desiderium, quod ostenditur in tribus.

In mutua exhortatione. Surgite, vox militum adinvicem, ascendamus, ad impugnandum, quamvis in monte sitam: et quia non retrahuntur temporis importunitate neque calore diei, in meridie, neque horrore noctis, in nocte: et quia conqueruntur de temporis brevitate: vae nobis quia declinavit dies, in qua erat tempus aptum ad bellandum. Longiores: quanto enim sol magis appropinquat ad zenith capitis, tanto fit longior umbra in parte opposita.

Is 10: confortamini, adhuc dies est, ut in Nobe stetur. Sed secundum Glossam, vae nobis, dicitur ex persona populi timentis noctis insidias, quia etiam in meridie resistere vix valebat. Tertio ostendit aggrediendi modum: quia haec dicit dominus; quasi, secure possumus pugnare, quia domini praeceptum est: caedite lignum, ad faciendas machinas, fundite aggerem, quem fecerant ad defensionem murorum suorum, destruentes ipsum: vel fundite, erigentes terram in acervum ad ponendas munitiones contra civitatem. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.


43

Lectio 3

Hic ponit obsidionis causam ex culpa: et circa hoc tria. Primo ponit malitiae universalitatem: haec est civitas visitationis, quasi correctione digna, omnis calumnia, omnis calumniandi modus. Psal. 54: non defecit de plateis ejus usura et dolus.

Secundo cordis obdurationem: sicut frigidam facit cisterna aquam suam, et ita conservat quasi illaesam a calore. Supra 2: foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.

Tertio peccati continuitatem. Iniquitas. Is 59: vastitas et contritio in viis eorum: viam pacis nescierunt etc.. Infirmitas, quasi poena respondens praedictis duabus culpis.


44

Lectio 4

Hic ostendit destructionem: et circa hoc tria.

Primo ponit consilium ad evitandam destructionem; secundo ponit consilii contemptum, ibi, cui loquar et quem contestabor ut audiat; tertio comminatur destructionis judicium, ibi, idcirco furore domini plenus sum. Circa primum duo. Primo ponit consilium.

Erudire, scilicet flagellis praecedentibus castigata.

Is 28: sola vexatio intellectum dabit auditui. Secundo ponit imminens periculum in amissione divini amoris, ne forte. Ezech. 16: auferetur zelus meus in vastatione regionis.

Psalm. 106: posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in siti. Et in captivitate gentis: haec dicit dominus exercituum: usque ad racemum colligetur, inclusive, quia nec racemus relinquetur.

Metaphorice per vineam Judaeos: isa. 5: vinea domini Sabaoth, domus Israel est: per racemos homines: per vindemiam captivitatem significans.

O chaldaee, converte, servat metaphoram, quasi vindemiator, qui collectos racemos in vase, quod cartallum dicitur, ponit, ut ad torcular portet. Ita Judaeos in carcere concludas, et in Babylonem ducas. Abdias: si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi? vel usque ad racemum, exclusive, quia reliquias populi, scilicet rusticos et viles, ibi dimittent. Converte; et significat reversionem ipsorum ad terram suam, quae ostenditur juxta hoc per cartalli signum.


45

Lectio 5

Hic ostendit consilii dati contemptum: et primo propheta quaerit idoneum consilii auditorem: cui loquar, fructuosa verba domini, contestabor, adjurabo? in quo significat raritatem. Is 28: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? secundo ostendit idoneitatem, quia audire noluerunt: ecce incircumcisae, quasi gentilibus fabulis plenae. Act. 7: dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus. Et quia etiam audita contemnunt: ecce verbum domini factum est eis in opprobrium. Infra 20: et factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die.


46

Lectio 6

Hic comminatur eis destructionis flagellum: et primo ostendit illis justitiae zelum: furore domini plenus sum, igne scilicet zeli pro domini justitia. Num. 25: zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. Secundo dat hostibus destructionis praeceptum: effunde, o chaldaee, iram, scilicet tuam abundanter, foris, in plateis et agris.

Eccli. 36: excita furorem, et effunde iram.

Parvulum, nulli pareatur aetati. Tertio ponit praecepti complementum, et quantum ad personas, et quantum ad possessiones: vir enim cum muliere, uxore. Thren. Ult.: hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.


47

Lectio 7

Hic ponit causam destructionis: primo avaritiam; secundo inobedientiam, ibi, haec dicit dominus: state super vias, et videte; tertio sacrorum abusum, ibi, ut quid mihi thus de Saba affertis? circa primum tria. Primo ponit culpam, ponens avaritiae studium in desiderando: omnes avaritiae student. Is 56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum. Dolum in consequendo: et a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt dolum. Ps. 37: dolos tota die meditabantur.

Et dolositatis modum, quia adulando, et curabant, scilicet verbis excusando culpas, et excludendo poenas. Ezech. 13: prophetae Israel qui prophetant ad jerusalem, et vident ei visionem pacis: et non est pax, ait dominus deus.

Secundo ponit inverecundiam etiam inter poenas: confusi non sunt, poenis, confusione, salubri, quae poenitentiam provocet. Eccli. 4: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Tertio comminatur poenam: quamobrem cadent, ipsi prophetae, inter ruentes, plebeos, corruent, morte, vel captivitate, ipsis sociati in poenis a quibus non sunt divisi in culpis.


48

Lectio 8

Hic ponitur ipsorum inobedientia: et primo ponit culpam, scilicet inobedientiam praecepti de imitatione sanctorum, ponens praeceptum: state super vias, considerate diversas operationes bonorum et malorum, ut utrorumque progressum et exitum videatis. Antiquis, quae sanctorum vestigiis sunt tritae. Thren. 3: scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad dominum. Vel super vias, prophetas. Praecepti fructum: et invenietis refrigerium. Ps. 65: transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.

Et praecepti contemptum; et dixerunt. Non audiemus.

Et etiam quantum ad inobedientiam praecepti de obedientia praelatorum: et constitui speculatores, prophetas et principes, vocem tubae, praedicationem ipsorum. Ezech. 3: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.

Secundo comminatur poenam, primo excitans audientiam: ideo audite gentes, et cognoscite congregatio, omnium nationum. Is 1: audite caeli, et auribus percipe terra. Secundo comminatur poenam: ecce ego. Is 3: fructum adinventionum suarum comedet.


49

Lectio 9

Hic ponit sacrorum abusum, inquantum peccatis polluti, deo sacrificia offerre praesumebant, quae propter hoc accepta non erant: et circa hoc duo. Primo ex hoc quod non sunt accepta, designat ipsorum culpam. Et quantum ad ea quae offerebantur in altare thymiamatis: ut quid mihi thus de Saba: regio ubi nascitur thus, calamum, cinnamomum, quod ponebatur in thymiamate, cujus compositio habetur Exod. 34: longinqua, scilicet india.

Is 66: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Et quantum ad altare holocaustorum, holocaustomata. Is 1: holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui. Secundo ponit poenam. Propterea haec dicit dominus isa. 3: corruet populus vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum.


50

Lectio 10

Hic describit aperte hostes venientes: et primo describit hostium conditionem; secundo populi incorrigibilitatem, ibi, probatorem dedi te in populo meo robustum. Circa primum tria. Primo describit hostes gentem fortem multitudine: gens magna, et armis, sagittam, crudelem, crudelis est quasi mare, ut et voce terreat et intentione: et super equos ascendent praeparati quasi vir ad praelium. Infra 50: ecce populus veniet ab Aquilone, gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae. Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes.

Secundo ponit ex fama, Judaeorum timorem: audivimus famam ejus, dissolutae sunt manus nostrae: prae timore nihil facere possumus. Ps. 47: ibi dolores ut parturientis. Et timoris effectum: nolite exire. Deut. 32: foris vastabit eos gladius, et intus pavor. Tertio hortatur ad poenitentiae dolorem: filia populi mei, accingere cilicio. Supra 4: super hoc accingite vos ciliciis, et ululate: quia non est aversa ira furoris domini a vobis.


51

Lectio 11

Hic ostendit populi incorrigibilitatem: et primo inducit prophetae testimonium, probatorem, ut quasi experimento discas eorum duritiam, dum eos flectere ad bonum non vales. Proverb. 27: diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Secundo ponit universale peccatum: omnes isti principes declinantes. Aes et ferrum; quasi dicat: non solum sunt immundi, sed tecti sunt immunditia, sicut ferrum, et aes est immunditia argenti. Vel ferrum propter duritiam, aes propter impatientiam, quia tremulum Est. Job 40: ossa ejus velut fistulae aeris etc.. Ps. 13: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Tertio ponit incorrigibilitatis exemplum: defecit sufflatorium: argentum enim admixtum plumbo in fornace ponitur, et sufflante argentario faeces consumuntur et argentum melioratur, sed plumbum minuitur. Isti autem positi in fornace tribulationis, consumpti malis quasi plumbo, non sunt correcti. Frustra, verbum dei, conflavit conflator, deus, vel praedicator. Eccli. 2: in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Quarto concludit reprobationis argumentum: argentum reprobum.

Thren. Ult.: sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.

Notandum, quod peccatum dicitur frigus, quia extinguit calorem dilectionis. Matth. 24: quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum.

Quia congelat humorem devotionis.

Eccli. 43: frigidus ventus Aquilo flavit et gelavit chrystallus ab aqua. Quia retardat motum bonae operationis. Prov. 20: propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.

Item nota, quod quaedam sunt viae praeceptorum.

Psal. 118: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Actionum. Thren. 3: scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad dominum. Virtutum. Prover. 4: viam sapientiae monstrabo tibi et ducam te per semitas aequitatis. Doctorum. Ibid. 3: viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae.

Ipse christus, joan. 14: ego sum via, veritas, et vita.




Capitulus 7


52
(
Jr 7)



Lectio 1

Hic excludit tertium remedium in quo poterant confidere, scilicet de cultu divinae religionis; et primo quantum ad templi sanctitatem; secundo quantum ad orationis devotionem, ibi, tu ergo noli orare pro populo hoc; tertio quantum ad sacrificiorum oblationem, ibi, haec dicit dominus exercituum deus Israel. Circa primum duo. Primo ponit quasi salubre consilium, ostendens veram fiduciam: sta in porta, ut saltem religione loci cogantur audire: quasi dicat: alias audire contemnunt: bonas facite vias, actiones, studia, cogitationes, quibus deliberatis de agendis. Is 40: dirigite viam, rectas facite in solitudine semitas dei nostri.

Et primo ponit fructum: et inhabitabo.

Apoc. 21: ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et excludit spem vanam: nolite confidere in verbis mendacii, inquantum scilicet dicebant se propter sanctitatem templi omnes poenas posse vitare sine emendatione vitae.

Templum domini, sanctum, templum domini, pretiosum, templum domini, a cunctis veneratum. 2 machab. 5: non propter locum gentem, sed propter gentem locum deus elegit. Secundo exponit ipsum: et primo quantum ad primam partem, ostendens quid sit bonas vias facere, resumens consilium, eos ordinando et ad seipsos in actione: quoniam si benedixeritis quasi in mente determinaveritis, vel direxeritis: et in cogitatione, studia vestra: et ad proximum, quantum ad operationem boni, si feceritis: et in comparatione ad deum, et post deos alienos non ambulaveritis: resumit consilii fructum: habitabo vobiscum, si volueritis, et audieritis etc.. Psal. 14: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam etc.. Secundo exponit quantum ad secundam partem: et primo ostendit falsam fiduciam, ponens defectum ex parte culpae: ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, dum dicitis vos posse haec quae sequuntur impune committere: furari, contra rem proximi, occidere, contra personam, adulterari, contra id quod est quasi res, et quasi persona, jurare.

Hic ponit peccata contra deum. Is 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et ponit apparentiam ex parte insufficientis emendae: et venistis, et stetistis coram me in domo hac, quasi per ingressum templi tantum, satisfacere credentes, decepti fortassis per orationem Salomonis quae habetur 2 paralipom. 6, et 3 Reg. 8. Et ipse intelligit cum perfecta morum emendatione, domum domini ingrediendam. Eo quod fecimus omnes abominationes istas, idest ab eo. Secundo excludit eam, primo argumento ostendens emendam insufficientem pro culpis: numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista? quasi dicat: si non purgati domum meam intratis, speluncam latronum eam facitis. Matth. 21: domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et ostendit culpam patentem: ego ego, singulariter, sum, ubique omnia videns, vidi, peccata vestra. Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est dominus. Secundo excludit exemplo: et primo ponit exemplum de silo, ubi prius tabernaculum positum fuit: ite ad locum meum in silo. Psalm. 77: et repulit tabernaculum silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus. Secundo adaptat ad propositum, assumens similem culpam: et quia fecistis omnia opera haec, dicit dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, ad modum hominis soliciti, qui summo mane surgit ad explenda opera sua; vel quia tempus illud congruum est ad contemplandum, et suscipiendum verba sapientiae, pro corpore jam quietato. Vocavi. Proverb. 1: quia vocavi, et renuistis, invocavi, et non fuit qui aspiceret etc.. Et concludit similem poenam, quantum ad destructionem loci: faciam domui huic.

Infra 26: dabo domum istam sicut silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae. Et quantum ad captivationem populi, projiciam vos. Infra 23: vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitasti eos.


53

Lectio 2

Hic excludit remedium orationis: et primo profertur sententia: nec assumas, etiam ab eis rogatus, et non obsistas, quia oratio sanctorum quodammodo detinet, et excludit dei sententiam.

Sapient. 18: properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans resistit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus: isa. 64: non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat, et teneat te.

Sed contra. Job 9: deus cujus irae resistere nemo potest.

Respondetur, quod verum est virtutis robore; sed oratione, et humilitate.

Quia non exaudiam, more curialis domini, qui non vult faciem servi rogantis confundere. 4 Reg. 14: lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo etc.. Secundo ponit causam ex culpa, primo proponens culpam, ostendens eam patentem, quia publice factam nonne vides? Ezech. 16: fili hominis, notas fac jerusalem abominationes suas: et communem quantum ad omnem sexum, et aetatem: filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, idest lunae; vel militiae, et omnibus astris. Infra 44: quod si nos sacrificamus reginae caeli, et libamus ei libamina: numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam? secundo ostendit peccantium stultitiam, quia non deum, sed seipsos offenderunt: numquid me ad iracundiam provocant? job 35: si peccaveris, quid nocebis ei? Psal. 7: convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Tertio comminatur poenam: ideo haec dicit dominus. Supra 4: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.


54

Lectio 3

Hic excludit sacrificiorum fiduciam: et primo excludit sacrificiorum curam, ponens sententiam: holocaustomata vestra addite victimis vestris; quasi dicat: sicut victimarum major pars cedit in usus vestros, ita holocausta vobis ex toto comedite, quia carnium consumptione non delector. Psalm. 49: numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? et ponit causam: quia non sum locutus. Non enim dominus hoc propter se volebat; sed ut per hoc ab idolatria revocaret. Unde ante adorationem vituli, de quo Exod. 33, nulla praecepta de sacrificiis data sunt.

Psalm. 39: sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti. Tunc dixi: ecce venio.

Secundo arguit Moralium inobedientiam; et primo ostendit culpam; secundo, comminatur poenam, ibi, tonde capillum tuum. Circa primum duo. Primo probat inobedientiam quasi per inductionem, ostendens eos inobedientes legi, ponendo legis praecepta: sed hoc verbum praecepi, a principio, quasi principaliter intentum. Audite vocem meam, de praeceptis moralibus. Ezech. 36: eritis mihi in populum, et ego ero vobis in deum. Et praecepti contemptum: et non audierunt... Factique sunt retrorsum, semper peccata postea addentes.

Is 56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Ostendit etiam eos inobedientes praecedentibus prophetis: et misi ad vos omnes servos prophetas. 4 Reg. 17: testificatus est dominus in Israel, et in Juda per manum omnium prophetarum, et videntium, dicens: revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea et caeremonias, juxta omnem legem quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.

Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam, juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire domino deo suo. Praedicit etiam, eos non obedituros sibi. Et loqueris...

Et non audient. Ezech. 3: domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.

Is 65: vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis, et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui, elegistis. Secundo infert conclusionem et dices ad eos. Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt fides, domini. Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Vel fidelitas ad proximum. Prov. 20: virum fidelem quis inveniet?



Aquinatis - IN HIEREMIAM 32