1Maccabees (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


1 MACCHABAEORUM (NV)





1 1 Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Macedo, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum, 2 constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae; 3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius. 4 Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum.
5
Et post haec decidit in lectum et cognovit quia moreretur; 6 et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. 7 Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est. 8 Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo; 9 et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra.


10 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum.
11
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: " Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ". 12 Et bonus visus est sermo in oculis eorum; 13 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium. 14 Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum; 15 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.


16 Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna. 17 Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine; 18 et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. 19 Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.
20
Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi 21 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius 22 et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia. 23 Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit; 24 et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna.
25
Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum;
26
et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est,
27
omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat;
28
et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem.
29
Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna; 30 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. 31 Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu; 32 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt. 33 Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem. 34 Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea; 35 et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.
36
Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper;
37
et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem.
38
Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.
39
Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
40
Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum.


41 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus, 42 et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi; 43 et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.


44 Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae, 45 et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes 46 et polluere sancta et sanctos, 47 instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia 48 et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundo et abominatione, 49 ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes; 50 et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi, morietur. 51 Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem.
52
Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra; 53 et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.


54 Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras 55 et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant. 56 Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos; 57 et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.


58 In virtute sua faciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus. 59 Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare; 60 et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum 61 - et suspendebant infantes a cervicibus eorum - et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.


62 Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda, 63 et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur. 64 Et facta est ira magna super Israel valde.


2 1 In diebus illis surrexit Matthathias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin. 2 Et habebat filios quinque: Ioannem, qui cognominabatur Gaddis, 3 et Simonem, qui vocabatur Thasi, 4 et Iudam, qui vocabatur Maccabaeus, 5 et Eleazarum, qui vocabatur Abaran, et Ionathan, qui vocabatur Apphus.
6
Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem, 7 et dixit: " Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum.
8
Factum est templum eius sicut homo ignobilis, 9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
10
Quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius?
11
Omnis ornatus eius ablatus est; quae erat libera, facta est ancilla.
12
Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.
13
Ut quid nobis adhuc vita? ".
14
Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.


15 Et venerunt, qui ex rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, ut sacrificarent. 16 Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt. 17 Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixerunt Matthathiae: " Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatus filiis et fratribus. 18 Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis ". 19 Et respondit Matthathias et dixit magna voce: " Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius, 20 et ego et filii mei et fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum. 21 Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes. 22 Non audiemus verba regis, ut praetereamus officium nostrum dextra vel sinistra ".
23
Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis. 24 Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram. 25 Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et aram destruxit; 26 et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zambri filio Salom.
27
Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: " Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me ". 28 Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate.
29
Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi,


30 ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala. 31 Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto. 32 Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum 33 et dixerunt ad eos: " Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis ".
34
Et dixerunt: " Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum ". 35 Et concitaverunt adversus eos proelium. 36 Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos nec oppilaverunt loca occulta 37 dicentes: " Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos ". 38 Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
39
Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde; 40 et dixit vir proximo suo: " Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra ". 41 Et cogitaverunt in die illa dicentes: " Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis ".
42
Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege; 43 et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum. 44 Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent. 45 Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras; 46 et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine. 47 Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum; 48 et obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori.


49 Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: " Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis. 50 Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum.
51
Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum.
52
Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam?


53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti.
54
Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni.
55
Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.
56
Chaleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem.


57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.
58
Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum.
59
Ananias et Azarias et Misael credentes liberati sunt de flamma.
60
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
61
Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmabuntur.
62
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;
63
hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit.
64
Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.


65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater. 66 Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi. 67 Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri; 68 retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis ".
69
Et benedixit eos et appositus est ad patres suos. 70 Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.


Capitulum 3

3 1 Et surrexit Iudas, qui vocabatur Maccabaeus, filius eius pro eo. 2 Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia.
3
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio.
4
Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem;
5
et persecutus est iniquos perscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit.
6
Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
7
Et exacerbabat reges multos; et laetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius in benedictionem.
8
Et perambulavit in civitatibus Iudae et disperdidit impios ex ea et avertit iram ab Israel;
9
et nominatus est usque ad ultimum terrae et congregavit pereuntes.
10
Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandum contra Israel. 11 Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et occidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
12
Et acceperunt spolia eorum, et gladium Apollonii accepit Iudas; et erat pugnans in eo omnibus diebus.
13
Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium, 14 et ait: " Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis ". 15 Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel. 16 Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis. 17 Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: " Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie? ". 18 Et ait Iudas: " Facile est concludi multos in manibus paucorum; et non est differentia in conspectu caeli liberare in multis aut in paucis, 19 quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. 20 Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos; 21 nos vero pugnamus pro animabus nostris et pro legitimis nostris, 22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram; vos autem ne timueritis eos ". 23 Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius. 24 Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim.
25
Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum;
26
et pervenit ad regem nomen eius, et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes.
27
Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde. 28 Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia. 29 Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus; 30 et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant. 31 Et consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum.
32
Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti 33 et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret. 34 Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem, 35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et exstirpandam virtutem Israel et reliquias Ierusalem et auferendam memoriam eorum de loco, 36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum. 37 Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
38
Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis 39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis. 40 Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt prope Emmaus in terra campestri. 41 Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum.
42
Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. 43 Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: " Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris ". 44 Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
45
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
46
Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; 47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua 48 et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum suorum; 49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazaraeos, qui impleverunt dies, 50 et clamaverunt voce in caelum dicentes: " Quid faciemus istis et quo eos ducemus? 51 Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione; 52 et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quae cogitant in nos. 53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu adiuves nos?". 54 Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna.
55
Et post haec constituit Iudas duces populi, tribunos et centuriones et pentacontarchos et decuriones 56 et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. 57 Et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Emmaum. 58 Et ait Iudas: " Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra; 59 quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum. 60 Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic faciet ".


4 1 Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos, et moverunt castra nocte, 2 ut applicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito; et, qui erant ex arce, erant illis duces. 3 Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere exercitum regis, qui erat in Emmaus, 4 dum adhuc dispersus esset exercitus a castris. 5 Et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit; et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit: " Fugiunt hi a nobis ". 6 Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant. 7 Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium.
8
Et ait Iudas viris, qui secum erant: " Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis; 9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. 10 Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie; 11 et scient omnes gentes quia est, qui redimat et liberet Israel ".
12
Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso 13 et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda, 14 et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt in campum. 15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum.
16
Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutione eorum; 17 dixitque ad populum: " Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est, 18 et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter ". 19 Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedam prospiciens de monte. 20 Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est. 21 Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum in campo paratum ad proelium 22 fugerunt omnes in terram alienigenarum. 23 Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas. 24 Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum: " Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius ". 25 Et facta est salus magna in Israel in die illa.
26
Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa, quae acciderant; 27 quibus ille auditis, consternatus est et animo deficiebat, quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualia mandaverat ei rex, evenerant.
28
Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos. 29 Et venerunt in Idumaeam et castra posuerunt in Bethsuris; et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris. 30 Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: " Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. 31 Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo et equitibus suis. 32 Da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua; 33 deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis ".
34
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum. 35 Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.


36 Dixit autem Iudas et fratres eius: " Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ". 37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.


38 Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta. 39 Et sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et imposuerunt cinerem 40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum.
41
Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta. 42 Et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege; 43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
44
Et cogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo facerent. 45 Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne umquam illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et demoliti sunt altare 46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, ut responderet de eis. 47 Et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius. 48 Et aedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt. 49 Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum. 50 Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
51
et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant.


52 Et ante lucem surrexerunt quinta et vicesima die mensis noni - hic est mensis Casleu - centesimi quadragesimi octavi anni 53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt; 54 secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis. 55 Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis; 56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis 57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas. 58 Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
59
Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.


60 Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. 61 Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.


Capitulum 5

5 1 Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde 2 et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere in populo et persequi.
3
Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum.
4
Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis. 5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant.
6
Et transivit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum. 7 Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, et percussit eos. 8 Et cepit Iazer et filias eius et reversus est in Iudaeam.
9
Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem 10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: " Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, 11 et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum. 12 Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis, 13 et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros ".
14
Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec, 15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, ut nos consumant.
16
Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis. 17 Dixitque Iudas Simoni fratri suo: " Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim ".
18
Et reliquit Iosephum filium Zachariae et Azariam ducem populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam. 19 Et praecepit illis dicens: " Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur ". 20 Et partiti sunt Simoni virorum tria milia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim.
21
Et abiit Simon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes a facie eius, 22 et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum. 23 Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna.
24
Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum in deserto; 25 et occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eis pacifice et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide, 26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor in Alimis, Chaspho, Maced et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae. 27 Et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinum constituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos in una die.
28
Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; 29 et profectus est inde nocte, et ibant usque ad munitionem. 30 Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos. 31 Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; 32 et dixit viris exercitus: " Pugnate hodie pro fratribus nostris ". 33 Et exiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione. 34 Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum. 35 Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne. 36 Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitates Galaaditidis.
37
Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Raphon trans torrentem. 38 Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: " Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; 39 et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium ". Et abiit Iudas obviam illis. 40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: " Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; 41 si vero timuerit transire et posuerit castra ultra flumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum ".
42
Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: " Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium ". 43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Et contritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum in Carnain. 44 Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae.
45
Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae. 46 Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. 47 Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis 48 dicens: " Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus ". Et nolebant eis aperire. 49 Et praecepit Iudas praedicare in castris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco. 50 Et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et tradita est civitas in manu eius. 51 Et peremit omnem masculinum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem super interfectos. 52 Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciem Bethsan. 53 Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam, donec veniret in terram Iudae. 54 Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace.
55
Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, 56 audivit Iosephus Zachariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt, 57 et dixerunt: " Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes, quae in circuitu nostro sunt ". 58 Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitu suo, et abierunt ad Iamniam. 59 Et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illis in pugnam; 60 et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo, 61 quia non audie runt Iudam et fratres eius existimantes fortiter se facturos. 62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quorum manum salus data est Israel.
63
Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum; 64 et conveniebant ad eos fausta acclamantes.
65
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu. 66 Et movit castra, ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam. 67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium. 68 Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.



1Maccabees (NV) 1