1Samuel (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


1 SAMUELIS (NV)




Capitulum 1

1 1 Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus. 2 Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. 3 Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. 4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes; 5 Annae autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat; Dominus autem concluserat vulvam eius. 6 Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius. 7 Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. 8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: " Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ".


9 Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. 10 Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter 11 et votum vovit dicens: " Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ". 12 Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius. 13 Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam 14 dixitque ei: " Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ". 15 Respondens Anna: " Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. 16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens ". 17 Tunc Heli ait ei: " Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum ". 18 Et illa dixit: " Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis ". Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius.
19
Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus.


20 Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.


21 Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam annuam et votum suum. 22 Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: " Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter ".


23 Et ait ei Elcana vir suus: " Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum ". Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.


24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus. 25 Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli, 26 et ait Anna: " Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. 27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum. 28 Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino ". Et adoraverunt ibi Dominum.

Capitulum 2

2 1 Et oravit Anna et ait: " Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo.
2
Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
3
Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones.
4
Arcus fortium confractus est, et infirmi accincti sunt robore.
5
Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit.
6
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit.
7
Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat;
8
suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
9
Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
10
Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui ".
11
Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
12
Porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum 13 neque officium sacerdotum ad populum, sed, quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua 14 et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo. 15 Etiam, antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: " Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiet a te carnem coctam sed crudam ". 16 Dicebatque illi immolans: " Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi, quantumcumque desiderat anima tua ". Qui respondens aiebat ei: " Nequaquam; nunc enim dabis, alioquin tollam vi ". 17 Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini.
18
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. 19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat ei singulis annis ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam annuam. 20 Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque: " Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est pro Domino ". Et abierunt in locum suum. 21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum. 22 Heli autem erat senex valde et audivit omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae ministrabant ad ostium tabernaculi, 23 et dixit eis: " Quare facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? 24 Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. 25 Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo? ". Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos. 26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus.
27
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: " Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis? 28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. 29 Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei? 30 Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. 31 Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. 32 Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel; et non erit senex in domo tua omnibus diebus. 33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. 34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. 35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. 36 Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut procidat ante illum pro nummo argenteo et torta panis dicatque: "Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis" ".

Capitulum 3

3 1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. 2 Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre.


3 Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. 4 Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: " Ecce ego ". 5 Et cucurrit ad Heli et dixit: " Ecce ego; vocasti enim me ". Qui dixit: " Non vocavi. Revertere; dormi! ". Et abiit et dormivit. 6 Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: " Ecce ego, quia vocasti me ". Qui respondit: " Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi! ". 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. 8 Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli 9 et ait: " Ecce ego, quia vocasti me ". Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: " Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: " Loquere, Domine, quia audit servus tuus" ". Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo. 10 Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: " Samuel, Samuel ". Et ait Samuel: " Loquere, quia audit servus tuus ".


11 Et dixit Dominus ad Samuel: " Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius. 12 In die illo suscitabo adversum Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et complebo. 13 Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos. 14 Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum ". 15 Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. 16 Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: " Samuel, fili mi ". Qui respondens ait: " Praesto sum ". 17 Et interrogavit eum: " Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi ". 18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: " Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat ".


19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.


20 Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini.


21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.

Capitulum 4

4 1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pu gnam; et egressus est Israel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta Abenezer. Porro Philisthim venerunt in Aphec
2
et instruxerunt aciem contra Israel. Crescente autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis; et caesi sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum. 3 Et reversus est populus ad castra, dixeruntque maiores natu de Israel: " Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum ". 4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. 5 Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. 6 Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: " Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum? ". Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. 7 Timueruntque Philisthim dicentes: " Venit Deus in castra! ". Et ingemuerunt dicentes: 8 " Vae nobis! Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Vae nobis! Quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum? Hi sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto. 9 Confortamini et estote viri, Philisthim, ne serviatis Hebraeis, sicut illi servierunt vobis. Estote viri et bellate! ".
10
Pugnaverunt ergo Philisthim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta milia peditum. 11 Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.


12 Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput. 13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas. 14 Et audivit Heli sonitum clamoris dixitque: " Quis est hic sonitus tumultus huius? ". At ille festinavit et venit et nuntiavit Heli. 15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat. 16 Et dixit ad Heli: " Ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie ". Cui ille ait: " Quid actum est, fili mi? ". 17 Respondens autem, qui nuntiabat: " Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est ". 18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis.
19
Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti. 20 In ipso autem momento mortis eius dixerunt ei, quae stabant circa eam: " Ne timeas, quia filium peperisti ". Quae non respondit eis neque animadvertit. 21 Et vocavit puerum Ichabod dicens: " Translata est gloria de Israel! ", quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo. 22 Et ait: " Translata est gloria ab Israel, eo quod capta est arca Dei! ".

Capitulum 5

5 1 Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum. 2 Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon. 3 Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo. 4 Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen: 5 porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem.
6
Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos et percussit eos tumoribus, Azotum et fines eius. 7 Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: " Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum ". 8 Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: " Quid faciemus de arca Dei Israel? ". Responderuntque: " In Geth circumducatur arca Dei Israel ". Et circumduxerunt arcam Dei Israel. 9 Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores. 10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: " Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum! ". 11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt: " Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro ". 12 Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in caelum.

Capitulum 6

6 1 Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem mensibus; 2 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: " Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum ". Qui dixerunt: 3 " Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis ". 4 Qui dixerunt: " Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? ". Responderuntque illi: 5 " Iuxta numerum principum Philisthinorum quinque tumores aureos facietis et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et principibus vestris. Facietisque similitudines tumorum vestrorum et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra. 6 Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et pharao cor suum? Nonne, postquam percussit eos, tunc dimiserunt eos, et abierunt? 7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi. 8 Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat, 9 et aspicietis. Et siquidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit ".
10
Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi; 11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines tumorum. 12 Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames. 13 Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent. 14 Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. 15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino. 16 Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa. 17 Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum; 18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque principum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro; et lapis ille magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc diem in agro Iosue Bethsamitis.
19
Filii autem Iechoniae non sunt gavisi super viros Bethsamites quia viderant arcam Domini; et percussit Dominus de populo septuaginta viros. Luxitque populus eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna; 20 et dixerunt viri Bethsamitae: " Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis? ". 21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: " Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos ".

Capitulum 7

7 1 Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
2
Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum.
3
Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: " Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim ". 4 Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli. 5 Dixit autem Samuel: " Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum ". 6 Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: " Peccavimus Domino ". Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha.
7
Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum 8 dixeruntque ad Samuel: " Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum ". 9 Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. 10 Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. 11 Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar. 12 Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: " Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ".
13
Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel. 14 Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum. 15 Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae 16 et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino.


8 1 Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel. 2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee. 3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.


4 Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama 5 dixeruntque ei: " Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ". 6 Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: " Da nobis regem, ut iudicet nos ". Et oravit Samuel ad Dominum. 7 Dixit autem Dominus ad Samuel: " Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.


8 Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. 9 Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos ".


10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, 11 et ait: " Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; 12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum. 13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas. 14 Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis. 15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. 16 Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo. 17 Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. 18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ". 19 Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: " Nequaquam: rex enim erit super nos, 20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ". 21 Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. 22 Dixit autem Dominus ad Samuel: " Audi vocem eorum et constitue super eos regem ". Et ait Samuel ad viros Israel: " Vadat unusquisque in civitatem suam ".

Capitulum 9

9 1 Et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abiel filii Seror filii Be chorath filii Aphia, Beniaminita vir potens. 2 Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum.
3
Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: " Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas ". Qui cum transissent per montem Ephraim 4 et per terram Salisa et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant, sed et per terram Iemini et minime reppererunt.


5 Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: " Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis ". 6 Qui ait ei: " Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis. Omne quod loquitur, absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus ". 7 Dixitque Saul ad puerum suum: " Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus? ". 8 Rursum puer respondit Sauli et ait: " Ecce inventa est in manu mea quarta pars sicli argenti; demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram ". - 9 Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: " Venite, et eamus ad videntem "; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. - 10 Et dixit Saul ad puerum suum: " Optimus sermo tuus; veni, eamus ". Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei.
11
Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis: " Num hic est videns? ". 12 Quae respondentes dixerunt illis: " Hic est: ecce ante te, festina nunc; hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populo in excelso. 13 Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum ". 14 Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi intrarent in urbem, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. 15 Dominus autem revelaverat Samuel, ante unam diem quam veniret Saul, dicens: 16 " Hac ipsa, quae nunc est hora, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum; venit enim clamor eorum ad me ".


17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: " Ecce vir, quem dixeram tibi; iste dominabitur populo meo ".
18
Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae et ait: " Indica, oro, mihi: Ubi est domus videntis? ". 19 Et respondit Samuel Sauli dicens: " Ego sum videns. Ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie. Et dimittam te mane et omnia, quae sunt in corde tuo, indicabo tibi;


20 et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cuius erunt optima quaeque Israel? Nonne tibi et omni domui patris tui? ". 21 Respondens autem Saul ait: "Numquid non Beniaminita ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin? Quare ergo locutus es mihi sermonem istum? ". 22 Assumens itaque Samuel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum, qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. 23 Dixitque Samuel coco: " Da partem, quam dedi tibi et praecepi, ut reponeres seorsum apud te ". 24 Levavit autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: " Ecce quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi ". Et comedit Saul cum Samuel in die illa. 25 Et descenderunt de excelso in oppidum. Et straverunt pro Saul in solario, et dormivit. 26 Cumque mane surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Samuel Saul in solario dicens: " Surge, ut dimittam te ". Et surrexit Saul. Egressique sunt ambo, ipse videlicet et Samuel. 27 Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: " Dic puero, ut antecedat nos - et ille antecessit C; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini ".


10 1 Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: " Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:


2 cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: "Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?". 3 Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini. 4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. 5 Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes. 6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium. 7 Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac, quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. 8 Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias ".
9
Itaque, cum avertisset umerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa. 10 Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. 11 Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: " Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas? ". 12 Responditque vir loci illius dicens: " Et quis pater eorum? ". Propterea versum est in proverbium: " Num et Saul inter prophetas? ". 13 Cessavit autem prophetare et venit in Gabaa; 14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: " Quo abistis? ". Qui respondit: " Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem". 15 Et dixit ei patruus suus: "Indica mihi quid dixerit tibi Samuel". 16 Et ait Saul ad patruum suum: " Indicavit nobis quia inventae essent asinae ". De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel.
17
Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha 18 et ait ad filios Israel: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos. 19 Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: "Nequaquam, sed regem constitue super nos!". Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias ". 20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin. 21 Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus. 22 Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset illuc vir. Responditque Dominus: " Ecce absconditus est inter sarcinas ". 23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum. 24 Et ait Samuel ad omnem populum: " Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo ". Et clamavit cunctus populus et ait: " Vivat rex! ". 25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. 26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda. 27 Filii vero Belial dixerunt: " Num salvare nos poterit iste? ". Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire.


1Samuel (NV) 1