Denzinger 211

Saint Innocent I, Ep. 'Etsi tibi' ad Victricium episc. Rotomag. (Rouen), 15 février 404

211 94 (c. 8 11) (Expedit custodire)... ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur, quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati.


Saint Innocent I, Ep. 'Consulenti tibi' ad Exsuperium episc. Tolosanum (Toulouse); 20. Febr. 405

212 95 (c. 2) ....Quaesitum est, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae paenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior (est). Nam consuetudo prior tenuit ut concederetur (eis) paenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, merito negata communio est, concessa paenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, iam terrore depulso communionem dari abeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici negantis veniam asperitatem et duritiam sequi videamur. Tribuitur ergo cum paenitentia extrema communio: ut homines huiusmodi vel in supremis (al.: extremis) suis, permittente Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur (cf. DS 2638).

213 96 (c. 7) Qui vero libri recipiantur in canone, brevis adnexus ostendit. Haec sunt, quae desiderata moneri voce voluisti: Moysen libri V, id est Genesis Exodi Levitici Numeri Deuteronomii, et Hiesu Nave I, Iudicum I, Regnorum libri IV, simul et Ruth, Prophetarum libri XVI, Solomonis libri V, Psalterium. Item historiarum: Iob liber 1, Tobiae I, Hester I, Iudith I, Machabeorum II, Hesdrae II, Paralypomenon II. Item Novi Testamenti Evangeliorum IV, Apostoli Pauli epistulae XIII (XIV), epistulae Iohannis III, epistulae Petri II, (epistula Iudae I,) epistula Iacobi I, Actus Apostolorum, Apocalypsis Iohannis. Cetera autem, quae vel sub nomine Mathiae sive Iacobi minoris, vel sub nomine Petri et Iohannis, quae a quodam Leucio scripta sunt, (vel sub nomine Andreae, quae a Xenocaride et Leonida philosophis,) vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda.


Saint Innocent I, Ep. 'Magna me gratulatio' ad Rufum et alios episcopos Macedoniae, 13. Dec. 414

214 97 (Explicatur, cur secundum can. 8 et 19 Nicaenum DS 127s baptizandi quidem sint Paulianistae ad Ecclesiam venientes, non vero Novatiani:) (c. 5 10) Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti minime baptizant, et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est Patris et Filii et Spiritus Sancti, quaestio aliquando commota est.


Saint Innocent I, Ep. 'Si instituta ecclesiastica' ad Decentium episc. Eugubinum (Gubbio), 19. Mart. 416

215 98 (c. 3 6) De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit Petrum et Ioannem esse directos, qui iam baptizatis traderent Spiritum Sanctum (cf. Ac 8,14-17). Nam presbyteris, sive extra episcopum, sive praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere.

216 99 (c. 8 11) Sane quoniam de hoc sicut de ceteris consulere voluit dilectio tua, adiecit etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in beati Apostoli Jacobi epistola conscriptum est: 'Si infirmus aliquis in vobis est, vocet presbyteros, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit laborantem, et suscitabit illum Dominus, et si peccatum fecit, remittet ei' (Iac 5, 14 s). Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet in sua aut in suorum necessitate ungendum. Ceterum illud superfluum esse videmus adiectum, ut de episcopo ambigatur quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus alii impediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cuius est chrisma conficere. Nam paenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi ?


Saint Innocent I, Ep. 'In requirendis' ad episcopos Conc. Carthag., 27 Jan. 417

217 100 (c. 1) In requirendis divinis (Dei) rebus ... antiquae traditionis exempla servantes ... nostrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo quam antea, cum pronuntiaretis, vera ratione firmatis (firmastis), qui ad Nostrum referendum adprobastis esse iudicium, scientes, quid Apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. Quem sequentes tam mala iam damnare novimus quam probare laudanda, vel(ut) id vero, quod Patrum instituta sacerdotali custodientes officio non censetis esse calcanda quod illi non humana sed divina decrevere sententia, ut quicquid quamvis de disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius Sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate, iusta quae fuerit pronuntiatio, firmaretur, indeque sumerent ceterae Ecclesiae, velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent et per diversas totius mundi regiones puri (latices) capitis incorruptae manarent, quid praecipere, quos abluere, quos velut in caeno inemundabili sordidatos mundis digna corporibus unda vitaret.


Saint Innocent I, Ep. 'Inter ceteras Ecclesiae Romanae' ad Silvanum et ceteros Synodi Milevitanae Patres, 27. Ian. 417

218 (c. 2) Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris, arcani honoris, inquam, illius, quem 'praeter illa, quae sunt extrinsecus, sollicitudo' manet 'omnium Ecclesiarum' (2 Cor 11, 28) super anxiis rebus quae sit tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis servatam. ... Quid id etiam actione firmastis nisi scientes, quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? Praesertim quotiens fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros nonnisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc rettulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit Ecclesiis omnibus in commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum ad duplicis relationem synodi sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione seiunctos.

219 (c. 5) ... parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt vitam in semet ipsis (cf Jo 6, 53s). Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant nos habere, quod in eos credunt non sibi baptismate conferendum (al.: quod in eos creditur non nisi baptismate conferendum). Si ergo nihil volunt
officere, non renasci fateantur necesse est nec regenerationis sacra fluenta prodesse. Verum, ut superfluorum hominum prava doctrina celeri veritatis possit ratione discingi, proclamat hoc Dominus in Evangelio dicens: Sinite infantes et nolite eos prohibere (venire) ad me (: talium est enim regnum caelorum) (cf. Mt 19, 14; Mc 10, 14; Lc 18, 16).


Saint Zosime, Ep. 'Quamvis Patrum' ad Concilium Carthag. 21 mars 418

221 109 (n 1) Quamvis Patrum traditio Apostolicae Sedi auctoritatem tantam tnbuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque servaverit et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat: ...
(3) cum ergo tantae auctoritatis et Petrus caput sit et sequentia omnium maiorum statuta firmaverint, ut iam humanis divinisque legibus disciplinisque omnibus finiretur Romanam Ecclesiam, cuius locum regeret (al.: firmetur Romana Ecclesia, cuius locum Nos regere), ipsius quoque potestatem nominis obtinere...:
(4) tamen, cum Nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de Nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam Nostris ultro litteris referremus, dantes hoc fraternitati et in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret, sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo (Caelestio accusato).


Concile de Carthage (XV, ou XVI), commencé le 1 mai 418

222 101 Can. 1. Placuit omnibus episcopis ... in sancta Synodo Carthaginensis Ecclesiae constitutis: ut quicumque dixerit, Adam primum hominem mortalem factum ita, ut, sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

223 102 Can. 2. Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis 'in remissionem peccatorum' non vera, sed falsa intellegatur an. s. Quoniam non aliter intellegendum est quod ait Apostolus: 'Per unum hominem peccatum intravit in mundum (et per peccatum mors), et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt' (cf. Rom 5, 12), nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.

224 1024 Can. 3'. Item placuit, ut si quis dicit, ideo dixisse Dominum: 'In domo Patris mei mansiones multae sunt' (Jo 14,2), ut intelligatur, quia in regno caelorum erit aliquis medius aut ullus alicubi locus, ubi beati vivant parvuli qui sine baptismo ex hac vita migrarunt, sine quo in regnum caelorum, quod est vita aeterna, intrare non possunt, an. s. Nam cum Dominus dicat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum caelorum (Jo 3,5), quis catholicus dubitet participem fore diaboli eum, qui coheres esse non meruit Christi ? Qui enim dextra caret, sinistram procul dubio partem incurret.

225 103 Can.3. item placuit ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua justificatur homo per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, nonetiam ad adjutorium, ut non committantur, an.s.

226 104 Can.4. Item, quisquis dixerit, eandem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatirum, ut sciamus, quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus, etaim facere diligamus atque valeamus, an. s. Cum enim dicat Apostolus: "Scientia inflat, caritas vero aedificat" (Cor1 8.1), valde impium est, ut credams, ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire, quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus, ut aedificante caritate scientia nos non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: "Qui docet homines scientiam" (Ps 93.10) ita etiam sciptum est: "Caritas ex Deo est" (Jo1 4.7).

227 105 Can. 5. Item placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tamquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, an. s. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: sine me difficilius potestis facere, sed ait: 'Sine me nihil potestis facere' (Io 15, 5).

228 106 Can. 6. Item placuit, quod ait S. Joannes Apostolus: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Io 1,8): quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem oportere dici, nos habere peccatum, non quia vere ita est, an. s. Sequitur enim Apostolus et adiungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate (1 Io 1, 9). Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere: 'Si dixerimus: non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est'. Sed cum ait: Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: satis ostendit eum, qui se dixerit non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum.

229 107 Can. 7. Item placuit, ut quicumque dixerit, in oratione dominica ideo dicere sanctos: 'Dimitte nobis debita nostra' (Mt 6, 12), ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est iam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores et ideo non dicere unumquemque sanctorum: 'Dimitte mihi debita mea', sed 'Dimitte nobis debita nostra', ut hoc pro aliis potius quam pro se iustus petere intellegatur, an. s. Sanctus enim et iustus erat Apostolus Iacobus, cum dicebat: 'In multis enim offendimus omnes' (Iac 3, 2). Nam quare additum est 'omnes', nisi ut ista sententia conveniret et Psalmo (142, 2), ubi legitur: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens ? Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccavit (3 Reg 8, 46). Et in libro sancti Job (37, 7): In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et iustus, cum in oratione pluraliter diceret: 'Peccavimus, iniquitatem fecimus' (Dn 9.5,15), et cetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur: ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: 'Cum ... orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei' (Dn 9,20) Domino Deo meo, noluit dicere 'peccata nostra', sed peccata populi sui dixit et sua, quoniam futuros istos, qui tam male intellegerent, tamquam propheta praevidit.

230 108 Can. 8. Item placuit, ut quicumque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus: 'Dimitte nobis debita nostra' (Mt 6,12), ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, an. s. Quis enim ferat orantem et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?


Saint Zosime, Ep. 'Tractatoria' ad Eccclesias Orientales, entre juin et août 418

231 109a Fidelis Dominus in verbis suis (Ps 144, 13) eiusque baptismus re ac verbis, id est opere, confessione et remissione vera peccatorum in omni sexu, aetate, condicione generis humani eandem plenitudinem tenet. Nullus enim, nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: 'Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis' (Io 8, 36). Per ipsum enim renascimur spiritaliter, per ipsum crucifigimur mundo. Ipsius morte mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae, illud propagatione (al.: propagine) contractum chirographum (cf. Col 2, 14) rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per baptismum liberetur, non tenetur obnoxius.


Saint Boniface, Ep. 'Retro majoribus' ad Rufum episc. Thessaliae, 11 mars 422

232 110 (c. 2) ... Ad synodum (Corinthi) ... talia scripta direximus, quibus universi fratres intellegant, ... de nostro non esse iudicio retractandum. Numquam etenim licuit de ea rursus <re>, quae semel statuta est ab Apostolica Sede, tractari.


Saint Boniface, Ep. 'Institutio' ad episcopos Thessaliae, 11 Mars 422

233 (c. l) Institutio universalis nascentis Ecclesiae de beati Petri sumpsit honore principium, in quo regimen eius et summa consistit. Ex eius enim ecclesiastica disciplina per omnes Ecclesias, religionis iam crescente cultura, fonte manavit. Nicaenae synodi non aliud praecepta testantur: adeo ut non aliquid super eum ausa sit constituere, cum videret, nihil supra meritum suum posse conferri, omnia denique huic noverat Domini sermone concessa. Hunc ergo Ecclesiis toto orbe diffusis velut caput suorum certum est esse membrorum: a qua se quisque abscidit, sit christianae religionis extorris, cum in eadem non ceperit esse compage.


Saint Boniface, Ep. 'Manet beatum' ad Rufum et ceteros episcopos per Macedoniam etc., 11 Mars 422

234 5000 Manet beatum apostolum Petrum per sententiam dominicam universalis Ecclesiae ab hoc sollicitudo suscepta, quippe quam evangelio teste in se noverit esse fundatam. Nec umquam eius honor vacuus potest esse curarum, cum certum sit summam rerum ex eius deliberatione pendere.... Absit hoc a Domini sacerdotibus, ut in hunc aliquis eorum cadat reatum, ut in nova quippiam usurpatione temptando, inimica sibi faciat scita maiorum, aemulum se illum specialiter habere cognoscens, apud quem Christus noster sacerdotii summam locavit, in cuius contumeliam quisquis insurgit, habitator caelestium non poterit esse regnorum. 'Tibi', inquit, 'dabo claves regni caelorum' (Mt 16, 19), in quod nullus absque gratia ianitoris intrabit. ...

235 5001 Quoniam locus exigit, si placet, recensete canonum sanctiones, repperietis, quae sit post Ecclesiam Romanam secunda sedes, quaeve sit tertia.... Nemo unquam apostolico culmini, de cuius iudicio non licet retractari, manus obvias audacter intulit, nemo in hoc rebellis exstitit nisi qui de se voluit iudicari. Servant Ecclesiae magnae praedictae ... per canones dignitates : Alexandrina et Antiochena (cf. Conc. Nicaen. I can. 6), habentes ecclesiastici iuris notitiam. Servant, inquam, statuta maiorum, ... in omnibus deferentes, et eius vicissitudinem recipientes gratiae, quam se in Domino, qui pax nostra est, Nobis debere cognoscunt. Sed quia res postulat, adprobandum documentis est, maxime Orientalium Ecclesias in magnis negotiis, in quibus opus esset disceptatione maiore, Sedem semper consuluisse Romanam, et quotiens usus exegit, eius auxilium postulasse. (Sequuntur exempla appellationum et consultationum in causa Athanasii et Petri Alexandrini, Ecclesiae Antiochenae, Nectarii C'politani, Orientalium separatorum tempore Innocentii I).


Saint Célestin I, ep. " Cuperemus quidem "

236 111 (2) Agnovimus paenitentiam morientibus denegari nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere et periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere, quo se ille expediri desiderat, liberare. Quid hoc, rogo, aliud est, quam morienti mortem addere, eiusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse possit, occidere? Cum Deus ad subveniendum paratissimus, invitans ad paenitentiam sic promittat: Peccator, inquit, quacunque die conversus fuerit, peccata eius non imputabuntur ei (cf: Ez 33, 16).... Cum ergo sit Dominus cordis inspector, quovis tempore non est deneganda paenitentia postulanti. ...

237 128 Cap. 2. Augustinum sanctae recordationis virum pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor adspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam ante a meis semper decessoribus haberetur.


Capitula pseudo-Caelestina seu 'Indiculus' (Rome, vers 435-442; (saint Prosper (?)))

238 129 Quia nonnulli, qui catholico nomine gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus seu pravitate sive imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare praesumunt, et cum Pelagium atque Caelestium anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris, tamquam necessarium modum excesserint, obloquuntur, eaque tantummodo sequi et probare profitentur, quae sacratissima beati Apostoli sedes Petri contra inimicos gratiae Dei per ministerium praesulum suorum sanxit et docuit, necessarium fuit diligenter inquirere quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi, quae eorum temporibus exorta fuerat, iudicarint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint; ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias iungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites, cum probarunt. Ut ergo plenius, qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso manifestamus Indiculo, quo, si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat:

239 130 Cap. 1. In praevaricatione Adae omnes homines, naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserentis erexerit, pronuntiante b. mem. I n n o c e n t i o papa atque dicente in Ep. ad Carthaginense Concilium : 'Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset, invenit; suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae iacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit.'

240 131 Cap. 2. Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus. Quod in eisdem scriptis eiusdem pontificis sententia protestatur dicens: 'Numquid nos de eorum posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere, quod boni sunt nec illum considerant, cuius quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt?'

241 132 Cap. 3. Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adiutorium Dei perseverantiam bonae conservationis acceperit. Quod eiusdem antistitis in eisdem paginis doctrina confirmat, dicens: 'Nam quamvis hominem redemisset a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit, quotidiana praestans illi remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adiuvante vincamur.'

242 133 Cap. 4. Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio, idem magister in Ep. ad Milevitanum concilium (416) data praedicat dicens: 'Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut, dum indulgentius frenis eius utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit. Nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus.'

243 134 Cap. 5. Quod omnia studia et omnia opera ac merita Sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint; quia nemo aliunde ei placet nisi ex eo, quod ipse donaverit. In quam nos sententiam dirigit b. record. papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait: 'Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus.' Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eundem virum scriberent: 'Illud vero, quod in litteris quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens: 'Nos tamen instinctu Dei, etc.', sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adiutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecistis arbitrio quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulistis. Et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidistis, veraciter fidenterque dixistis. Ideo utique, quia 'praeparatur voluntas a Domino' (Prv 8, 35 Septg; cf. DS 374), et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. 'Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt' (Rom 8, 14); ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium.'

244 135 Cap. 6. Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, 'sine quo nihil possumus' (Jo 15, 5). Ad hanc enim nos professionem idem doctor Zosimus instituit, qui, cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: 'Quod ergo, ait, tempus intervenit quo eius non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus adiutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: 'Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris huius, contra spiritalia nequitiae in caelestibus' (Eph 6, 12). Et sicut ipse iterum dicit: 'Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum' (Rom 7, 24 s). Et iterum: 'Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit; sed plus illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum' (I Cor 15, 10).'

245 Cap. 7. Illud etiam, quod intra Carthaginensis synodi (a. 418) decreta constitutum est, quasi proprium Apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: 'Ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua iustificamur per Iesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non committantur, an. s.'
- Et iterum quarto capitulo: 'Ut quisquis dixerit, gratiam Dei per Iesum Christum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus atque valeamus, an. s. Cum enim dicat Apostolus: 'Scientia inflat, caritas vero aedificat' (I Cor 8, 1): valde impium est, ut credamus ad eam, quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire, quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus, ut aedificante caritate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est : 'Qui docet hominem scientiam' (Ps 93, 10), ita scriptum est etiam: 'Caritas ex Deo est' (1 Io 4, 7)'.
- Item quinto capitulo: 'Ut quisquis dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per liberum arbitrium iubemur, facilius possimus implere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, an. s. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait: 'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5)'.

246 139 Cap.8. Praeter has autem beatissimae et Apostolicae Sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piisimi Patres, pestiferae novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia et incrementa probabilium studiorum et in eis usque in finem perseverentiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab Apostolis tradita in toto mundo atque in omni Ecclesia catholica uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, pstulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis ablato cordis velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae caritatis accipiant, ut lapsis paenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis caelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a domino peti rerum ipsarum monstrat effectus: quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos " erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum Filii caritatis suae (cf Col 1.13), et ex vasis irae faciat vasa misericordiae " (cf Rom 9.22s). Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur.


'Indiculus' (Rome, vers 435-442; (saint Prosper (?)))

247 140 Cap. 9. Illud etiam, quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu. Cum sive parvuli sive iuvenes ad regenerationis veniunt sacramentum non prius fontem vitae adeunt, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur; ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi huius mittatur foras (Jo 12, 31), et quomodo prius alligetur fortis (cf Mt 12, 29), deinceps et vasa eius diripiantur (cf. Mc 3, 27), in possessionem translata victoris, qui 'captivam ducit captivitatem' (Eph 4, 8), et dat dona hominibus (PS 67, 19).

248 141 His ergo ecclesiasticis regulis et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adiuvante Domino confirmati sumus, ut omnium bonorum affectuum atque operum et omnium studiorum omniumque virtutum quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem et non dubitemus, ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit, ut aliquid boni et velle incipiamus et facere (cf. Phil 2, 13). Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut, quod vult, et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda, donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei. Ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros et redimit de interitu vitam nostram (Ps 102, 3s), et cui quotidie dicimus : Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Mt 6, 13).

249 142 Cap. 10. Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere, quia ad confitendum gratiam Dei, cuius operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas Apostolicae Sedis nos scripta docuerunt ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium.

250 Neque enim dicimus Verbi naturam per sui mutationem carnem esse factam ; sed neque in totum hominem transformatum ex anima et corpore constitutum; asserimus autem Verbum, unita sibi secundum hypostasim carne animata rationali anima, inexplicabili incomprehensibilique modo hominem factum, et hominis Filium exstitisse, non per solam voluntatem, sive per solam personae assumptionem. Et quamvis naturae sint diversae, vera tamen unione coeuntes unum nobis Christum et Filium effecerunt ; non quod naturarum differentia propter unionem sublata sit, verum quod divinitas et humanitas secreta quadam ineffabilique coniunctione in una persona unum nobis Jesum Christum et Filium constituerint. ... Non enim primo vulgaris quispiam homo ex Virgine ortus est, in quem Dei Verbum deinde se demiserit ; sed in ipso utero carni unitum secundum carnem progenitum dicitur, utpote suae carnis generationem sibi ut propriam vindicans. ... Ita (sancti Patres) non dubitaverunt sacram Virginem Deiparam appellare, non quod Verbi natura ipsiusve divinitas ortus sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus anima intellegente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum, secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum dicitur.

251 (Versio Marii Mercatoris) (c. 3) Credimus, inquiunt illi (scl. sancti Patres), et in Dominum nostrum Iesum Christum Filium eius unigenitum. Praevides quomodo Domini et Jesu Christi et unigeniti Filii prius communia deitatis et humanitatis nomina tamquam fundamenta ponentes, tunc suscepti hominis (accuratius: inhumanationis) et resurrectionis et passionis superaedificant traditionem, ut nominibus quibusdam utriusque naturae communibus et significativis propositis, neque quae generationis Filii et dominationis, dissecentur neque quae naturarum sunt propria, in singularitate nativitatis Filii ulla confusionis abolitione periclitentur nomine unionis.

(c. 4) In hoc apud illos Paulus doctor est factus; qui cum divinae incarnationis memoriam faceret, incipiens subiungere quae sunt passionis, prius posuit 'Christus', commune, ut paulo ante dixi, nomen naturarum: tunc decentem infert sermonem sive rationem utriusque. Quid enim ait? 'Hoc sentiatur in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed', ne ad unumquodque loquar,
'factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis' (Phil 2, 5s 8). Quoniam igitur coeperat mortis facere mentionem, ut ne quis hinc Verbum Deum passibilem suspicetur, posuit 'Christus', tamquam inpassibilis et passibilis essentiae in singularitate personae significativum vocabulum, ut inpassibilis et passibilis Christus sine periculo nominetur, inpassibilis quidem deitate, passibilis vero natura corporea.

(c. 5) Multa super hoc cum possim dicere et primo omnium quod nec nativitatis in dispensatione, sed susceptionis humanitatis tantum meminisse sanctos illos Patres ostendere valeam; ... (brevitati studens statim) venio nunc et ad secundum <a> caritate tua capitulum motum, in quo naturarum quidem laudabam factam discretionem secundum deitatis et humanitatis rationem et in una persona consortium nec non et illud quod Deum Verbum secunda nativitate ex muliere minime diceret eguisse <et> quod passionis incapacem profitebatur deitatem. Catholica enim re vera sunt haec et omnino sectis omnibus circa Domini naturas adversa. In reliquis vero si aliquam latentem et profundam atque incomprehensibilem rationem legentium auribus adferebas, tuae sit examinatae prudentiae scire: mihi enim priora destruere videbaris. Eum enim qui in primis inpassibilis et secundam non recipere nativitatem fuerat praedicatus, iterum passibilem et noviter creatum nescio quomodo inferebas, tamquam quae Deo Verbo naturaliter inessent, consortio templi corrupta sint, aut forsitan paulo minus hominibus putari illud ipsum absque peccato templum et inseparabile divinae naturae nativitatem et mortem pro peccatoribus (non) pertulisse, tamquam voci dominicae ad Judaeos clamanti 'Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud' (Jo 2, 19) non debeat credi. Non dixit: solvite deitatem meam, et in triduo suscitabitur.

(c. 6) ... Ubique per divinas Scripturas, quotiens meminerint dominicae dispensationis, non divinitatis Christi, sed humanitatis eius passio et nativitas traditur, ut magis secundum liquidissimam rationem convenientius aptiusque sit sanctam Virginem non genetricem Dei, id est theotokon, sed Christi genetricem, id est Christotokon vocari, ad haec Evangeliis quoque vociferantibus: 'Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham' (Mt 1, 1). Evidens est quia Deus Verbum David non erat filius. Accipe, si videtur, et aliud testimonium: 'Iacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus qui dicitur Christus' (Mt 1, 16). Intende etiam in aliud dictum: 'Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata virgo Maria, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto' (Mt 1, 18). Creaturam autem esse Spiritus Sancti Unigeniti deitatem quis vel debeat suspicari ? Quid etiam his superfundi debeat, audi: 'Et erat mater Jesu ibi' (Jo 2, 1) et iterum 'cum Maria matre Jesu' (Act 1, 14), illud quoque 'Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est' (Mt 1, 20) et iterum 'Accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum' (Mt 2, 13) et illud 'De Filio eius unigenito, qui factus est ei ex semine David secundum carnem' (Rom 1, 3) et iterum de passione eius quia 'Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne' (Rom 8, 3) et iterum 'Christus mortuus est pro peccatis nostris' (I Cor 15, 3) et denuo 'Christo passo in carne' (I Petr 4, 1) et illud 'Hoc est corpus meum et hic est sanguis meus' (I Cor 11, 24), non dixit haec est deitas mea.

(c. 7) Et decem milia alia sunt, aliis atque aliis vocibus protestantibus humanum genus in eo, non Filii deitatem recentem putare aut novellam aut corporalium passionum esse capacem, sed illam divinae naturae coniunctam carnem ex qua <et dominum et> filium se David nominat Christus. Quid enim ait? 'Quid vobis videtur de Christo? Cuius est filius? Responderunt: David. Et respondit Jesus et dixit: Quomodo ergo David in spiritu dominum eum vocat dicens: dixit, inquit, Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam' (Mt 22, 42-44). Tamquam filius profecto David secundum carnem, secundum divinitatem vero Dominus. Esse quidem templum divinitatis Filii corpus et templum secundum excellentem quandam et divinam unitum coniunctionem certissimum est, ita ut ea quae sunt Dei, adsciscere sibi et ad se revocare divinam naturam profiteri sit bonum et dignum evangelica traditione; huius autem familiaritatis nomine confricare et coniunctae carnis proprietates, generationem scilicet et passionem et mortalitatem Deo tribuere, aut errantis gentilitatis, frater, est sensus aut mente capti Apollinaris et Arrii aut reliquarum pestium haereticarum et harum aliquid peius. Necesse est enim huiusmodi homines adtractos familiaritatis nomine et lactationis socium propter familiaritatem et aetatis quae paulatim accessit, incrementorum participem Deum Verbum facere et passionis in tempore ex timiditate auxilii angelici indigentem. Taceo circumcisionem et sacrificium et sudorem et famem, quae quidem carnis pro nobis evenerunt (haec tamen, cum illi coniunguntur, et adoranda sunt) in deitate autem ista etiam mendaciter accipiuntur nobisque tamquam calumniatoribus iustas damnationis causas important. ...



Denzinger 211