Job (NV) 17

Capitulum 17

17 1 Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum.
2
Nonne irrisiones circumdant me, et in amaritudinibus moratur oculus meus?
3
Pone pignus pro me iuxta te; et quis umquam spondens percutiet manum meam?
4
Cor eorum longe fecisti a disciplina; propterea non exaltabuntur.
5
Praedam pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient.
6
Posuit me quasi in proverbium vulgi et conspuendum in faciem.
7
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt.
8
Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium excitabitur.
9
Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem.
10
Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11
Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei.
12
Noctem verterunt in diem; et rursum post tenebras properat lux.
13
Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum.
14
Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus.
15
Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat?
16
In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi? ".


Capitulum 18

18 1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2
" Usque ad quem finem verba iactabitis? Intellegite prius, et sic loquamur.
3
Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis?
4
Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
5
Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius.
6
Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur.
7
Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum.
8
Immissi sunt in rete pedes eius, et in reticulo ambulat.
9
Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum.
10
Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.
11
Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius.
12
Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius.
13
Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis.
14
Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum.
15
Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei; aspergitur in habitatione eius sulphur.
16
Deorsum radices eius siccantur, sursum autem atteruntur rami eius.
17
Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis.
18
Expellent eum de luce in tenebras et de orbe transferent eum.
19
Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius.
20
In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
21
Haec sunt ergo tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum ".


Capitulum 19

19 1 Respondens autem Iob dixit:
2
" Usquequo affligitis ani mam meam et atteritis me sermonibus?
3
En decies obiurgatis me et non erubescitis opprimentes me.
4
Nempe, etsi erravi, mecum erit error meus.
5
Si vos contra me erigimini et arguitis me opprobriis meis,
6
saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me et rete suo me cinxerit.
7
Etsi clamo: Vim patior!, non exaudior; si vociferor, non est qui iudicet.
8
Semitam meam circumsaepsit, et transire non possum; et in calle meo tenebras posuit.
9
Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo.
10
Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem spem meam.
11
Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
12
Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
13
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14
Dereliquerunt me propinqui mei, et, qui me noverant, obliti sunt mei.
15
Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16
Servum meum vocavi, et non respondit; ore proprio deprecabar illum.
17
Halitum meum exhorruit uxor mea, et fetui filiis uteri mei.
18
Vel infantes despiciebant me et, cum surgerem, detrahebant mihi.
19
Abominati sunt me quondam consiliarii mei; et, quem maxime diligebam, aversatus est me.
20
Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et evanuit cutis mea circa dentes meos.


21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
22
Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini?


23 Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro
24
stilo ferreo et plumbeo, in aeternum sculpantur in silice?
25
Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super pulvere stabit;
26
et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt, et de carne mea videbo Deum.
27
Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu meo.


28 Si ergo nunc dicitis: "Quomodo persequemur eum et radicem verbi inveniemus contra eum?",
29
timete a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse iudicium ".


Capitulum 20

20 1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2
" Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me.
3
Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
4
Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo super terram,
5
quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti?
6
si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit,
7
quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: "Ubi est?".
8
Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
9
Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
10
Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam.
11
Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient.
12
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
13
Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo.
14
Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15
Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
16
Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae.
17
Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri.
18
Restituet quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non laetabitur.
19
Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam.
20
Nec est satiatus venter eius; et cum desideriis suis evadere non potuit.
21
Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
22
Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum.
23
Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum.
24
Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum.
25
Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia.
26
Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo.
27
Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
28
Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
29
Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino ".


Capitulum 21

21 1 Respondens autem Iob dixit:
2
" Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae.
3
Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis.
4
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri?
5
Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro.
6
Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
7
Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis?
8
Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum.
9
Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.
10
Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
11
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus.
12
Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi.
13
Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
14
Qui dixerant Deo: "Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus.
15
Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?".
16
Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me.
17
Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo?
18
Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
19
"Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?". Retribuat illi, ut sciat.
20
Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
21
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur?
22
Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat?
23
Iste moritur robustus et sanus, dives et felix;
24
viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur.
25
Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus;
26
et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
27
Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas.
28
Dicitis enim: "Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?".
29
Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis?
30
Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur.
31
Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi?
32
Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt.
33
Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
34
Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia? ".


Capitulum 22

22 1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
2
" Numquid Deo prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit?
3
Quid prodest Omnipotenti, si iustus fueris, aut quid ei confers, si immaculatam feceris viam tuam?
4
Numquid pro tua pietate arguet te et veniet tecum in iudicium?
5
Et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas?
6
Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causa et nudos spoliasti vestibus.
7
Aquam lasso non dedisti et esurienti cohibuisti panem.
8
Numquid viro forti brachio erit terra, et acceptus sedebit in ea?
9
Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti.
10
Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te subita formido.
11
Vel tenebras non vides, et impetus aquarum opprimit te.
12
"Nonne Deus excelsior caelo? Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!".
13
Et dicis: "Quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat?
14
Nubes latibulum eius, nec nostra considerat; et circa orbem caeli perambulat".
15
Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
16
Qui sublati ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum.
17
Qui dicebant Deo: "Recede a nobis!" et "Quid faciet Omnipotens nobis?".
18
Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul erat ab eo.
19
Videbunt iusti et laetabuntur, et innocens subsannabit eos:
20
"Vere succisus est status eorum, et reliquias eorum devoravit ignis".
21
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem; et per haec habebis fructus optimos.
22
Suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo.
23
Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
24
Comparabis tamquam terram aurum et tamquam glaream torrentis Ophir.
25
Eritque Omnipotens metallum tuum, et argentum coacervabitur tibi.
26
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam.
27
Supplex rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
28
Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
29
Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.
30
Eripiet innocentem, eripietur autem in munditia manuum suarum ".


Capitulum 23

23 1 Respondens autem Iob ait:
2
" Nunc quoque in amaritudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum meum.
3
Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius?
4
Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus,
5
ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intellegam quid loquatur mihi.
6
Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat!
7
Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo.
8
Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intellegam eum.
9
Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10
Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.
11
Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
12
A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius.
13
Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
14
Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei;
15
et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor.
16
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
17
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.


Capitulum 24

24 1 Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora, qui autem noverunt eum, ignorant dies illius?
2
Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges et paverunt eos.
3
Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
4
Subverterunt pauperum viam, et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae.
5
Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis.
6
Agrum non suum demetunt et vineam peccatoris vindemiant.
7
Nudi pernoctant sine indumento, nec est eis operimentum in frigore.
8
Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus.
9
Abripuerunt pupillum ab ubere et pauperem pignori sumpserunt;
10
nudi et incedentes absque vestitu et esurientes portant spicas.
11
Inter muros oleum expresserunt et calcatis torcularibus sitiunt.
12
De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem.
13
Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius nec morati sunt in semitis eius.
14
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur.
15
Oculus adulteri observat caliginem dicens: "Non me videbit oculus"; et operiet vultum suum.
16
Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt et ignoraverunt lucem.
17
Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae mortis.
18
"Levis est super faciem aquae; maledicta est pars eius in terra, nec est qui se dirigat ad vineas eius.
19
Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt.
20
Sinus matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas.
21
Male egit cum sterili, quae non parit, et viduae bene non fecit.
22
Detraxit fortes in fortitudine sua et, cum steterit, ille non credet vitae suae.
23
Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur; oculi autem eius sunt in viis illius.
24
Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur".
25
Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum et ponere in nihilum verba mea? ".


Capitulum 25

25 1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2
" Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis.
3
Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius?
4
Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?
5
Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;
6
quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ".


Capitulum 26

26 1 Respondens autem Iob dixit:
2
" Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
3
Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!
4
Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?
5
Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
6
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni.
7
Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum.
8
Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
9
Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam.
10
Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
11
Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius.
12
In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab.
13
Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem.
14
Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ".


Capitulum 27

27 1 Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et dixit:
2
" Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam,
3
quia, donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
4
non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium!
5
Absit a me, ut iustos vos esse iudicem; donec exspirem, non recedam ab innocentia mea.
6
Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7
Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
8
Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius?
9
Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia?
10
Aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum omni tempore?
11
Docebo vos manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
12
Ecce vos omnes observastis, et quid sine causa vana loquimini?
13
Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
14
Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.
15
Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
16
Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta,
17
praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
18
Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
19
Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet.
20
Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
21
Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22
Et mittet super eum et non parcet; de manu eius fugiens fugiet.
23
Complodet super eum manus suas et sibilabit eum de loco suo.


Capitulum 28

28 1 Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur.
2
Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.
3
Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae.
4
Aperuit cuniculos gens peregrina, ipsique obliti sunt pedes, penduli haerent plus quam vir nutans.
5
Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem.
6
Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.
7
Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis.
8
Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena.
9
Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
10
In petris canales excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.
11
Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit.
12
Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae?
13
Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium.
14
Abyssus dicit: "Non est in me"; et mare loquitur: "Non est mecum".
15
Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
16
Non appendetur auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17
Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18
Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis.
19
Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur.
20
Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae?
21
Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet.
22
Perditio et mors dixerunt: "Auribus nostris audivimus famam eius".
23
Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius.
24
Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit.
25
Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura,
26
quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus,
27
tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit.
28
Et dixit homini: "Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia" ".


Capitulum 29

29 1 Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et dixit:
2
" Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
3
Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
4
Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,
5
quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei,
6
quando lavabam pedes meos lacte, et petra fundebat mihi rivos olei.
7
Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabam cathedram mihi,
8
videbant me iuvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant.
9
Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo.
10
Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum palato suo adhaerebat.
11
Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi,
12
eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor.
13
Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae iubilare feci.
14
Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
15
Oculus fui caeco et pes claudo;
16
pater eram pauperum et causam viri ignoti diligentissime investigabam.
17
Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam.
18
Dicebamque: In nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies.
19
Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis.
20
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
21
Qui me audiebant, blandiebantur et intenti tacebant ad consilium meum.
22
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
23
Exspectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
24
Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
25
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator.


Capitulum 30

30 1 Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei;
2
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum.
3
Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, serotino tempore fiebant turbo et vastatio;
4
et mandebant herbas et arborum frutices, et radix iuniperorum erat cibus eorum.


5 De medio eiciebantur, clamabant contra eos tamquam fures;
6
ad ripas habitabant torrentium et in cavernis terrae et petrarum;
7
inter frutices rudebant, sub sentibus se congerebant;
8
filii stultorum et ignobilium et de terra penitus exturbati.
9
Nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis in proverbium.


10 Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur.
11
Pharetram enim suam aperuit et afflixit me et frenum in os meum immisit.
12
Ad dexteram progenies surrexerunt; pedes meos subverterunt et complanaverunt contra me semitas ruinae.
13
Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
14
Quasi rupto muro et aperto irruerunt super me et sub ruinis devoluti sunt.
15
Versi sunt contra me in terrores, persequitur quasi ventus principatum meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
16
Nunc autem in memetipso effunditur anima mea; et possident me dies afflictionis.
17
Nocte os meum perforatur doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt.
18
In multitudine roboris tenent vestimentum meum et quasi capitio tunicae succinxerunt me.
19
Proiecit me in lutum, et assimilatus sum favillae et cineri.
20
Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me.
21
Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi.
22
Elevasti me et quasi super ventum ponens dissolvisti me.
23
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
24
Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in exitio eius erit salvatio.
25
An non flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi?
26
Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.
27
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie; praevenerunt me dies afflictionis.
28
Taetro vultu incedebam sine consolatione, consurgens in turba clamabam.
29
Frater fui draconum et socius struthionum.
30
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
31
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.


Capitulum 31

31 1 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.
2
Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis?
3
Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam?
4
Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat?
5
Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
6
appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam.
7
Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula,
8
seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.
9
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,


10 molat pro alio uxor mea, et super illam incurventur alii.
11
Hoc enim nefas est et iniquitas iudicialis;
12
ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina.
13
Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me,


14 quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi?
15
Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus?


16 Si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae languescere feci;
17
si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea,
18
quia ab infantia mea educavi eum ut pater et de ventre matris meae direxi eam;


19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem;
20
si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est;


21 si levavi super pupillum manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi,
22
umerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur,
23
quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem!


24 Si putavi aurum securitatem meam et obryzo dixi: Fiducia mea!;
25
si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea;


26 si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
27
et decepit me in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo,
28
quae est iniquitas iudicialis, eo quod negassem Deum desuper;
29
si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum,


30 cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius;


31 si non dixerunt viri tabernaculi mei: "Quis det, qui de carnibus eius non saturatus sit?";


32 foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit;


33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam;
34
si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et magis tacui nec egressus sum ostium.
35
Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae,
36
ut in umero meo portem illum et alligem illum quasi coronam mihi.
37
Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum.
38
Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent;
39
si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi,
40
pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida! ". Finita sunt verba Iob.


Capitulum 32

32 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur. 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. 3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent Iob. 4 Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur; 5 cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: " Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam.
7
Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam.
8
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
9
Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium.
10
Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11
Exspectavi enim sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
12
et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius.
13
Ne forte dicatis: "Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo".
14
Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15
Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia.
16
Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt,
17
respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam.
18
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei;
19
en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
20
Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo.
21
Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar.
22
Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus.


Capitulum 33

33 1 Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.
2
Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
3
Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur.
4
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5
Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste.
6
Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego.
7
Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave.
8
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
9
"Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me.
10
Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi;
11
posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas".
12
Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus homine.
13
Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
14
Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
15
Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
16
tunc aperit aures virorum et in visionibus terret eos,
17
ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia,
18
eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis.
19
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus.
20
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
21
Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur.
22
Appropinquavit corruptioni foveae, et vita illius mortiferis sedibus.
23
Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem,
24
miserebitur eius et dicet: "Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier".
25
Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae.
26
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam.
27
Canit ad homines et dicit: "Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere.
28
Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret".
29
Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine,
30
ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium.
31
Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor.
32
Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum.
33
Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam ".



Job (NV) 17