John (VUL) 1



IOANNES (VUL)




Capitulum 1

1 1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
2
hoc erat in principio apud Deum
3
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
4
in ipso vita erat et vita erat lux hominum
5
et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
6
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
7
hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
8
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
9
erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
10
in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
11
in propria venit et sui eum non receperunt
12
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
13
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
14
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
15
Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
16
et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
17
quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
18
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
19
et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es 20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus 21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non 22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso 23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
24
et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta 26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis 27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti 28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
29
altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi 30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
31
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans 32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum 33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto 34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
35
altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei 37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum 38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas 39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
40
erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum 41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus 42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
43
in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me 44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
45
invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth 46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide 47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est 48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te 49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel 50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis 51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis


Capitulum 2

2 1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi 2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias 3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent 4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea 5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
6
erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas 7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum 8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt 9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc 11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius 12 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
13
et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus 14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes 15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit 16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis 17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
18
responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis 19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud 20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud 21 ille autem dicebat de templo corporis sui 22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
23
cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat 24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine


Capitulum 3

3 1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum 2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo 3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
4
dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci 5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
6
quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
7
non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
8
Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
9
respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri 10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
11
amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
12
si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
13
et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
14
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
15
ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
16
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
17
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
18
qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
19
hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
20
omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
21
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
22
post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat 23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
25
facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione 26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum 27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
28
ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
29
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
30
illum oportet crescere me autem minui
31
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
32
et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
33
qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
34
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
35
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
36
qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum


Capitulum 4

4 1 ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes 2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius 3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam 4 oportebat autem eum transire per Samariam 5 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo 6 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
7
venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere 8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent 9 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis 10 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
11
dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam 12 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius 13 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
14
sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
15
dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire 16 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc 17 respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum 18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti 19 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu 20 patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet 21 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
22
vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
23
sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
24
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
25
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia 26 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
27
et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea 28 reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus 29 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus 30 exierunt de civitate et veniebant ad eum
31
interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca 32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis 33 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
34
dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
35
nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem 36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
37
in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
38
ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
39
ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci 40 cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies 41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius 42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
43
post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam 44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet 45 cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
46
venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum 47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori 48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis 49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus 50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat 51 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret 52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris 53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
54
hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam


Capitulum 5

5 1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis 2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens 3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum 4 5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua 6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri 7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit 8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula 9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die 10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum 11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula 12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula 13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco 14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat 15 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum 16 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato 17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor 18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
19
amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
20
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
21
sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
22
neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
23
ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
24
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
25
amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
26
sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
27
et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
28
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
29
et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
30
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
31
si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
32
alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
33
vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
34
ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
35
ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
36
ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
37
et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
38
et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
39
scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
40
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
41
claritatem ab hominibus non accipio
42
sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
43
ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
44
quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
45
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis 46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
47
si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis


Capitulum 6

6 1 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis 2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur 3 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis 4 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum 5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii 6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus 7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat 8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri 9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos 10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia 11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant 12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant 13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt 14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum 15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
16
ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare 17 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus 18 mare autem vento magno flante exsurgebat 19 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt 20 ille autem dicit eis ego sum nolite timere 21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant
22
altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent 23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino 24 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum 25 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
26
respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
27
operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus
28
dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei 29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille 30 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris 31 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
32
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
33
panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
34
dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc 35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
36
sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis 37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
38
quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
39
haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
40
haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
41
murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi 42 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi 43 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
44
nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
45
est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
46
non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
47
amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
48
ego sum panis vitae
49
patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
50
hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
51
ego sum panis vivus qui de caelo descendi
52
si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita 53 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
54
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
55
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
56
caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
57
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
58
sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
59
hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum
60
haec dixit in synagoga docens in Capharnaum 61 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire 62 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
63
si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
64
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt 65 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum 66 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
67
ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
68
dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire 69 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes 70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei 71 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est 72 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim


Capitulum 7

7 1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
2
erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia 3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis 4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo 5 neque enim fratres eius credebant in eum 6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum 7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt 8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est 9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea 10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille 12 13
14
15 16
17
et murmur multus de eo erat in turba
18
qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
19
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
20
quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere 21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini 22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem 23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato 24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
25
dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere 26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus 27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit 28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
29
ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
30
quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
31
de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit 32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum 33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
34
quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
35
dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes 36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
37
in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat 38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
39
hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
40
ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta 41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit 42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus 43 dissensio itaque facta est in turba propter eum 44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
45
venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum 46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo 47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis 48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis 49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt 50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis 51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat 52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
53
et reversi sunt unusquisque in domum suam



John (VUL) 1