Mark (VUL) 1



MARCUS (VUL)




Capitulum 1

1 1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
2
sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
3
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
4
fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua 6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat 7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius 8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
9
et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne 10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso 11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
12
et statim Spiritus expellit eum in desertum 13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
14
postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
15
et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
16
et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores 17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum 19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia 20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
21
et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos 22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
23
et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit 24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei 25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine 26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo 27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei 28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
29
et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne 30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa 31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
32
vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam 34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
35
et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat 36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant 37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te 38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni 39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens
40
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare 41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare 42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est 43 et comminatus ei statim eiecit illum 44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
45
at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique


Capitulum 2

2 1 et iterum intravit Capharnaum post dies 2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum 3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur 4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat 5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
6
erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis 7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris 9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula 10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico 11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam 12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
13
et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos 14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum 15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum 16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester 17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
18
et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant 19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare 20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
21
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
22
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
23
et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas 24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet 25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant 26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant 27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati


Capitulum 3

3 1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam 2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum 3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium 4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant 5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi 6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
7
et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum 8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum 9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum 10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas 11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes 12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
13
et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum 14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare 15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia 16 et inposuit Simoni nomen Petrus 17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui 18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
20
et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare 21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
22
et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia 23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere 24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud 25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare 26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet 27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
28
amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti 30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet
31
et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum 32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te 33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei 34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei 35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est


Capitulum 4

4 1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat 2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
3
audite ecce exiit seminans ad seminandum 4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud 5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae 6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit 7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit 8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum 9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat 10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas 11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt 12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
13
et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis 14 qui seminat verbum seminat 15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum 16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur 18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur 20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
21
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur 22 non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat 23 si quis habet aures audiendi audiat
24
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis 25 qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
26
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille 28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica 29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis
30
et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud 31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra 32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
33
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire 34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
35
et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra 36 et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo 37 et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis 38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus 39 et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna 40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei


Capitulum 5

5 1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum 2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo 3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare 4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
6
videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum 7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas 8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine 9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus 10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
11
erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus 13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
14
qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti 15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt 16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis 17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
18
cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo 19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui 20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
21
et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare 22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius 23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat 24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
25
et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim 26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat 27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius 28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero 29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
30
et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea 31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit 32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat 33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem 34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
35
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum 36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede 37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi 38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum 39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit 40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens 41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge 42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo 43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare


Capitulum 6

6 1 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui 2 et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur 3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo 4 et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua 5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum
7
et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum 8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes 9 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis 10 et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde 11 et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
12
et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent 13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
14
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo 15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis 16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
17
ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam 18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat 20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
21
et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi 23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei 24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae 25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae 26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare 27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere 28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae 29 quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
30
et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant 31 et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant 32 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum 33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos 34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
35
et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit 36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent 37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare 38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces 39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum 40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos 41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus 42 et manducaverunt omnes et saturati sunt 43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus 44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
45
et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum 46 et cum dimisisset eos abiit in montem orare 47 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
48
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos 49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere 51 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant 52 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum
53
et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt 54 cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum 55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse 56 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant


Capitulum 7

7 1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis 2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt 3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum 4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum 5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
6
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me 7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
8
relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
9
et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis 10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur 11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit 12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
14
et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite 15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem 16 si quis habet aures audiendi audiat
17
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam 18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas 20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia 23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
24
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere 25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius 26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius 27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum 29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua 30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
31
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos 32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum 33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius 34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire 35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte 36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant 37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui


Capitulum 8

8 1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis 2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt 4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine 5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
6
et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae 7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi 8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas 9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
10
et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha 11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum 12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum 13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
14
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi 15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis 16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus 17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum 18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini 19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim 20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem 21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
22
et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret 23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret 24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes 25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia 26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
27
et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines 28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis 29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus 30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
31
et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere 32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum 33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
34
et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet 36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae 37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua 38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis 39 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute



Mark (VUL) 1