Missale Romanum 2002 continu 451

HEBDOMADA I " PER ANNUM "

Dominica prima " per annum " fit festum Baptismatis Domini, pp. 190 - 193 .

Ant. ad introitum In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum: Ecce cuius impérii nomen est in aetérnum.

Collecta Vota, quaesumus, Dómine, supplicántis pópuli caelésti pietáte proséquere, ut et quae agénda sunt vídeant, et ad implénda quae víderint convaléscant. Per Dóminum.

Super oblata Grata tibi sit, quaesumus, Dómine, tuae plebis oblátio, per quam et sanctificatiónem réferat, et quae pie precátur obtíneat. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 35,10 Dómine, apud te est fons vitae, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Vel: Jn 10,10 Ego veni, ut vitam hábeant, et abundántius hábeant, dicit Dóminus.

Post communionem Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Christum.


452 & 4 X

Pagina 452.

DOMINICA II " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 65,4 Omnis terra adóret te, Deus, et psallat tibi; psalmum dicat nómini tuo, Altíssime.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui caeléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum.

Super oblata Concéde nobis, quaesumus, Dómine, haec digne frequentáre mystéria, quia, quóties huius hóstiae commemorátio celebrátur, opus nostrae redemptiónis exercétur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 22,5 Parásti in conspéctu meo mensam, et calix meus inébrians quam praeclárus est!

Vel: 1Jn 4,16 Nos cognóvimus et credídimus caritáti, quam Deus habet in nobis.

Post communionem Spíritum nobis, Dómine, tuae caritátis infúnde, ut, quos uno caelésti pane satiásti, una fácias pietáte concórdes. Per Christum.


453 & 4 X

Pagina 453.

DOMINICA III " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 95,1 Ps 6 Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu eius, sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo, ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre. Per Dóminum.

Super oblata Múnera nostra, Dómine, súscipe placátus, quae sanctificándo nobis, quaesumus, salutária fore concéde. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 33,6 Accédite ad Dóminum et illuminámini, et fácies vestrae non confundéntur.

Vel: Jn 8,12 Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae.

Post communionem Praesta nobis, quaesumus, omnípotens Deus, ut, vivificatiónis tuae grátiam consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur. Per Christum.


454 & 4 X

Pagina 454.

DOMINICA IV " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 105,47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in laude tua.

Collecta Concéde nobis, Dómine Deus noster, ut te tota mente venerémur, et omnes hómines rationábili diligámus afféctu. Per Dóminum.

Super oblata Altáribus tuis, Dómine, múnera nostrae servitútis inférimus, quae, placátus assúmens, sacraméntum nostrae redemptiónis effícias. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 30,17-18 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericórdia. Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.

Vel: Mt 5,3-4 Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum. Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram.

Post communionem Redemptiónis nostrae múnere vegetáti, quaesumus, Dómine, ut hoc perpétuae salútis auxílio fides semper vera profíciat. Per Christum.


455 & 4 X

Pagina 455.

DOMINICA V " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 94,6-7 Veníte, adorémus Deum, et procidámus ante Dóminum, qui fecit nos; quia ipse est Dóminus Deus noster.

Collecta Famíliam tuam, quaesumus, Dómine, contínua pietáte custódi, ut, quae in sola spe grátiae caeléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum.

Super oblata Dómine Deus noster, qui has pótius creatúras ad fragilitátis nostrae subsídium condidísti, tríbue, quaesumus, ut étiam aeternitátis nobis fiant sacraméntum. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 106,8-9 Confiteántur Dómino misericórdiae eius, et mirabília eius fíliis hóminum, quia satiávit ánimam inánem, et ánimam esuriéntem satiávit bonis.

Vel: Mt 5,5-6 Beáti qui lugent, quóniam ipsi consolabúntur. Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.

Post communionem Deus, qui nos de uno pane et de uno cálice partícipes esse voluísti, da nobis, quaesumus, ita vívere, ut, unum in Christo effécti, fructum afferámus pro mundi salúte gaudéntes. Per Christum.


456 & 4 X

Pagina 456.

DOMINICA VI " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 30,3-4 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. Quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.

Collecta Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum.

Super oblata Haec nos oblátio, quaesumus, Dómine, mundet et rénovet, atque tuam exsequéntibus voluntátem fiat causa remuneratiónis aetérnae. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 77,29-30 Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus; non sunt fraudáti a desidério suo.

Vel: Jn 3,16 Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum Unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aetérnam.

Post communionem Caeléstibus, Dómine, pasti delíciis, quaesumus, ut semper éadem, per quae veráciter vívimus, appetámus. Per Christum.


457 & 4 X

Pagina 457.

DOMINICA VII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 12,6 Dómine, in tua misericórdia sperávi. Exsultávit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quae tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum.

Super oblata Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes, súpplices te rogámus, ut, quod ad honórem tuae maiestátis offérimus, nobis profíciat ad salútem. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 9,2-3 Narrábo ómnia mirabília tua. Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime.

Vel: Jn 11,27 Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

Post communionem Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut illíus capiámus efféctum, cuius per haec mystéria pignus accépimus. Per Christum.


458 & 4 X

Pagina 458.

DOMINICA VIII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 17,19-20 Factus est Dóminus protéctor meus, et edúxit me in latitúdinem, salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Collecta Da nobis, quaesumus, Dómine, ut et mundi cursus pacífico nobis tuo órdine dirigátur, et Ecclésia tua tranquílla devotióne laetétur. Per Dóminum.

Super oblata Deus, qui offerénda tuo nómini tríbuis, et obláta devotióni nostrae servitútis ascríbis, quaesumus cleméntiam tuam, ut, quod praestas unde sit méritum, profícere nobis largiáris ad praemium. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 12,6 Cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi, et psallam nómini Dómini Altíssimi.

Vel: Mt 28,20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem saeculi, dicit Dóminus.

Post communionem Satiáti múnere salutári, tuam, Dómine, misericórdiam deprecámur, ut, hoc eódem quo nos temporáliter végetas sacraménto, perpétuae vitae partícipes benígnus effícias. Per Christum.


459 & 4 X

Pagina 459.

DOMINICA IX " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 24,16 Ps 18 Réspice in me, et miserére mei, Dómine, quóniam únicus et pauper sum ego. Vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte ómnia peccáta mea, Deus meus.

Collecta Deus, cuius providéntia in sui dispositióne non fállitur, te súpplices exorámus, ut nóxia cuncta submóveas, et ómnia nobis profutúra concédas. Per Dóminum.

Super oblata In tua pietáte confidéntes, Dómine, cum munéribus ad altária veneránda concúrrimus, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 16,6 Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea.

Vel: Mc 11,23 Mc 24 Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

Post communionem Rege nos Spíritu tuo, quaesumus, Dómine, quos pascis Fílii tui Córpore et Sánguine, ut te, non solum verbo neque lingua, sed ópere et veritáte confiténtes, intráre mereámur in regnum caelórum. Per Christum.


460 & 4 X

Pagina 460.

DOMINICA X " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 26,1-2 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, quem timébo? Dóminus defénsor vitae meae, a quo trepidábo? Qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt.

Collecta Deus, a quo bona cuncta procédunt, tuis largíre supplícibus, ut cogitémus, te inspiránte, quae recta sunt, et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum.

Super oblata Réspice, Dómine, quaesumus, nostram propítius servitútem, ut quod offérimus sit tibi munus accéptum, et nostrae caritátis augméntum. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 17,3 Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. Deus meus adiútor meus.

Vel: 1Jn 4,16 Deus cáritas est, et qui manet in caritáte in Deo manet et Deus in eo.

Post communionem Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et ad ea quae sunt recta perdúcat. Per Christum.


461 & 4 X

Pagina 461.

DOMINICA XI " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 26,7 Ps 9 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te. Adiútor meus esto, ne derelínquas me, neque despícias me, Deus salutáris meus.

Collecta Deus, in te sperántium fortitúdo, invocatiónibus nostris adésto propítius, et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, grátiae tuae praesta semper auxílium, ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóminum.

Super oblata Deus, qui humáni géneris utrámque substántiam praeséntium múnerum et aliménto végetas et rénovas sacraménto, tríbue, quaesumus, ut eórum et corpóribus nostris subsídium non desit et méntibus. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 26,4 Unum pétii a Dómino, hoc requíram, ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitae meae.

Vel: Jn 17,11 Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quos dedísti mihi, ut sint unum sicut et nos, dicit Dóminus.

Post communionem Haec tua, Dómine, sumpta sacra commúnio, sicut fidélium in te uniónem praesígnat, sic in Ecclésia tua unitátis operétur efféctum. Per Christum.


462 & 4 X

Pagina 462.

DOMINICA XII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 27,8-9 Dóminus fortitúdo plebis suae, et protéctor salutárium Christi sui est. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae, et rege eos usque in saeculum.

Collecta Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuae dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, et praesta, ut, huius operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostrae mentis offerámus afféctum. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 144,15 Oculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das illis escam in témpore opportúno.

Vel: Jn 10,11 Jn 15 Ego sum pastor bonus, et ánimam meam pono pro óvibus meis, dicit Dóminus.

Post communionem Sacri Córporis et Sánguinis pretiósi alimónia renováti, quaesumus, Dómine, cleméntiam tuam, ut, quod gérimus devotióne frequénti, certa redemptióne capiámus. Per Christum.


463 & 4 X

Pagina 463.

DOMINICA XIII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 46,2 Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Collecta Deus, qui, per adoptiónem grátiae, lucis nos esse fílios voluísti, praesta, quaesumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum.

Super oblata Deus, qui mysteriórum tuórum dignánter operáris efféctus, praesta, quaesumus, ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 102,1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et ea quae intra me sunt nómini sancto eius.

Vel: Jn 17,20-21 Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.

Post communionem Vivíficet nos, quaesumus, Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, fructum qui semper máneat afferámus. Per Christum.


464 & 4 X

Pagina 464.

DOMINICA XIV " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 47,10-11 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui. Secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae; iustítia plena est déxtera tua.

Collecta Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde laetítiam, ut, quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum.

Super oblata Oblátio nos, Dómine, tuo nómini dicáta puríficet, et de die in diem ad caeléstis vitae tránsferat actiónem. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 33,9 Gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus; beátus vir, qui sperat in eo.

Vel: Mt 11,28 Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.

Post communionem Tantis, Dómine, repléti munéribus, praesta, quaesumus, ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus. Per Christum.


465 & 4 X

Pagina 465.

DOMINICA XV " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 16,15 Ego autem cum iustítia apparébo in conspéctu tuo; satiábor dum manifestábitur glória tua.

Collecta Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuae lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini, et ea quae sunt apta sectári. Per Dóminum.

Super oblata Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae, et pro credéntium sanctificatiónis increménto suménda concéde. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 83,4-5 Passer invénit sibi domum et turtur nidum, ubi repónat pullos suos. Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus! Beáti qui hábitant in domo tua, in saeculum saeculi laudábunt te.

Vel: Jn 6,57 Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

Post communionem Sumptis munéribus, quaesumus, Dómine, ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Christum.


466 & 4 X

Pagina 466.

DOMINICA XVI " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 53,6 Ps 8 Ecce Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimae meae. Voluntárie sacrificábo tibi, et confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est.

Collecta Propitiáre, Dómine, fámulis tuis, et clémenter grátiae tuae super eos dona multíplica, ut, spe, fide et caritáte fervéntes, semper in mandátis tuis vígili custódia persevérent. Per Dóminum.

Super oblata Deus, qui legálium differéntiam hostiárum uníus sacrifícii perfectióne sanxísti, áccipe sacrifícium a devótis tibi fámulis, et pari benedictióne, sicut múnera Abel, sanctífica, ut, quod sínguli obtulérunt ad maiestátis tuae honórem, cunctis profíciat ad salútem. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 110,4-5 Memóriam fecit mirabílium suórum miséricors et miserátor Dóminus; escam dedit timéntibus se.

Vel: Ap 3,20 Ecce sto ad óstium et pulso, dicit Dóminus: si quis audíerit vocem meam, et aperúerit mihi iánuam, intrábo ad illum, et cenábo cum illo, et ipse mecum.

Post communionem Pópulo tuo, quaesumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.


467 & 4 X

Pagina 467.

DOMINICA XVII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 67,6-7 Ps 36 Deus in loco sancto suo; Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae.

Collecta Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhaerére mansúris. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera, quae tibi de tua largitáte deférimus, ut haec sacrosáncta mystéria, grátiae tuae operánte virtúte, et praeséntis vitae nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 102,2 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Vel: Mt 5,7-8 Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Post communionem Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum, passiónis Fílii tui memoriále perpétuum; tríbue, quaesumus, ut ad nostram salútem hoc munus profíciat, quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit. Qui vivit.

468 & 4 X

Pagina 468.

DOMINICA XVIII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 69,2 Ps 6 Deus, in adiutórium meum inténde; Dómine, ad adiuvándum me festína. Adiútor meus et liberátor meus es tu; Dómine, ne moréris.

Collecta Adésto, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus, ut his, qui te auctórem et gubernatórem gloriántur habére, et creáta restáures, et restauráta consérves. Per Dóminum.

Super oblata Propítius, Dómine, quaesumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.

Ant. ad communionem Sg 16,20 Panem de caelo dedísti nobis, Dómine, habéntem omne delectaméntum, et omnem sapórem suavitátis.

Vel: Jn 6,35 Ego sum panis vitae, dicit Dóminus. Qui venit ad me non esúriet, et qui credit in me non sítiet.

Post communionem Quos caelésti récreas múnere, perpétuo, Dómine, comitáre praesídio, et, quos fovére non désinis, dignos fíeri sempitérna redemptióne concéde. Per Christum.


469 & 4 X

Pagina 469.

DOMINICA XIX " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 73,20 Ps 19 Ps 22 Ps 23 Réspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quaeréntium te.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, quem, docénte Spíritu Sancto, patérno nómine invocáre praesúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Ecclésiae tuae, Dómine, múnera placátus assúme, quae et miséricors offerénda tribuísti, et in nostrae salútis poténter éfficis transíre mystérium. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 147,12 Ps 14 Lauda, Ierúsalem, Dóminum, qui ádipe fruménti sátiat te.

Vel: Cf. Jn 6,51 Panis, quem ego dédero, caro mea est pro saeculi vita, dicit Dóminus.

Post communionem Sacramentórum tuórum, Dómine, commúnio sumpta nos salvet, et in tuae veritátis luce confírmet. Per Christum.


470 & 4 X

Pagina 470.

DOMINICA XX " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 83,10-11 Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, quia mélior est dies una in átriis tuis super míllia.

Collecta Deus, qui diligéntibus te bona invisibília praeparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quae omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 129,7 Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.

Vel: Jn 6,51-52 Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndi, dicit Dóminus: si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.

Post communionem Per haec sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti, cleméntiam tuam humíliter implorámus, ut, eius imáginis confórmes in terris, et eius consórtes in caelis fíeri mereámur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

471 & 4 X

Pagina 471.

DOMINICA XXI " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 85,1-3 Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

Collecta Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod praecipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

Super oblata Qui una semel hóstia, Dómine, adoptiónis tibi pópulum acquisísti, unitátis et pacis in Ecclésia tua propítius nobis dona concédas. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 103,13-15 De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.

Vel: Jn 6,55 Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus; et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

Post communionem Plenum, quaesumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum.


472 & 4 X

Pagina 472.

DOMINICA XXII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 85,3 Ps 5 Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.

Collecta Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et praesta, ut in nobis, religiónis augménto, quae sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quae sunt nutríta custódias. Per Dóminum.

Super oblata Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 30,20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.

Vel: Mt 5,9-10 Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Post communionem Pane mensae caeléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum.


473 & 4 X

Pagina 473.

DOMINICA XXIII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 118,137 Ps 124 Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum; fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.

Collecta Deus, per quem nobis et redémptio venit et praestátur adóptio, fílios dilectiónis tuae benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas, et heréditas aetérna. Per Dóminum.

Super oblata Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 41,2-3 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus: sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.

Vel: Jn 8,12 Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae.

Post communionem Da fidélibus tuis, Dómine, quos et verbi tui et caeléstis sacraménti pábulo nutris et vivíficas, ita dilécti Fílii tui tantis munéribus profícere, ut eius vitae semper consórtes éffici mereámur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

474 & 4 X

Pagina 474.

DOMINICA XXIV " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Qo 36,18 Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétae tui fidéles inveniántur; exáudi preces servi tui, et plebis tuae Israel.

Collecta Réspice nos, rerum ómnium Deus creátor et rector, et, ut tuae propitiatiónis sentiámus efféctum, toto nos tríbue tibi corde servíre. Per Dóminum.

Super oblata Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, et has oblatiónes famulórum tuórum benígnus assúme, ut, quod sínguli ad honórem tui nóminis obtulérunt, cunctis profíciat ad salútem. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 35,8 Quam pretiósa est misericórdia tua, Deus! Fílii hóminum sub umbra alárum tuárum confúgient.

Vel: Cf. 1Co 10,16 Calix benedictiónis, cui benedícimus, communicátio Sánguinis Christi est; et panis, quem frángimus, participátio Córporis Dómini est.

Post communionem Mentes nostras et córpora possídeat, quaesumus, Dómine, doni caeléstis operátio, ut non noster sensus in nobis, sed eius praevéniat semper efféctus. Per Christum.


475 & 4 X

Pagina 475.

DOMINICA XXV " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus. De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos, et ero illórum Dóminus in perpétuum.

Collecta Deus, qui sacrae legis ómnia constitúta in tua et próximi dilectióne posuísti, da nobis, ut, tua praecépta servántes, ad vitam mereámur perveníre perpétuam. Per Dóminum.

Super oblata Múnera, quaesumus, Dómine, tuae plebis propitiátus assúme, ut, quae fídei pietáte profiténtur, sacraméntis caeléstibus apprehéndant. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 118,4-5 Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis; útinam dirigántur viae meae ad custodiéndas iustificatiónes tuas.

Vel: Jn 10,14 Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus; et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae.

Post communionem Quos tuis, Dómine, réficis sacraméntis, contínuis attólle benígnus auxíliis, ut redemptiónis efféctum et mystériis capiámus et móribus. Per Christum.


476 & 4 X

Pagina 476.

DOMINICA XXVI " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Da 3,31 Da 29 Da 30 Da 43 Da 42 Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non obodívimus; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

Collecta Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, multíplica super nos grátiam tuam, ut, ad tua promíssa curréntes, caeléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dominum.

Super oblata Concéde nobis, miséricors Deus, ut haec nostra oblátio tibi sit accépta, et per eam nobis fons omnis benedictiónis aperiátur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 118,49-50 Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti; haec me consoláta est in humilitáte mea. Vel: 1 Io 3, 16 In hoc cognóvimus caritátem Dei: quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

Post communionem Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis caeléste mystérium, ut simus eius in glória coherédes, cui, mortem ipsíus annuntiándo, compátimur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

477 & 4 X

Pagina 477.

DOMINICA XXVII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Est 4,17 In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuae. Tu enim fecísti ómnia, caelum et terram, et univérsa quae caeli ámbitu continéntur; Dóminus universórum tu es.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuae et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quae consciéntia métuit, et adícias quod orátio non praesúmit. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum.

Ant. ad communionem Lm 3,25 Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimae quaerénti illum.

Vel: Cf. 1Co 10,17 Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

Post communionem Concéde nobis, omnípotens Deus, ut de percéptis sacraméntis inebriémur atque pascámur, quátenus in id quod súmimus transeámus. Per Christum.


478 & 4 X

Pagina 478.

DOMINICA XXVIII " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Ps 129,3-4 Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit? Quia apud te propitiátio est, Deus Israel.

Collecta Tua nos, quaesumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 33,11 Dívites eguérunt et esuriérunt; quaeréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.

Vel: 1Jn 3,2 Cum apparúerit Dóminus, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

Post communionem Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur, ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti pascis aliménto, ita divínae natúrae fácias esse consórtes. Per Christum.


479 & 4 X

Pagina 479.

DOMINICA XXIX " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 16,6 Ps 8 Ego clámavi, quóniam exaudísti me, Deus; inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi; sub umbra alárum tuárum prótege me.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuae sincéro corde servíre. Per Dóminum.

Super oblata Tríbue nos, Dómine, quaesumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 32,18-19 Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.

Vel: Mc 10,45 Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

Post communionem Fac nos, quaesumus, Dómine, caeléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur aetérnis. Per Christum.


480 & 4 X

Pagina 480.

DOMINICA XXX " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 104,3-4 Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaerite Dóminum, et confirmámini, quaerite fáciem eius semper.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praecipis. Per Dóminum.

Super oblata Réspice, quaesumus, Dómine, múnera quae tuae offérimus maiestáti, ut, quod nostro servítio géritur, ad tuam glóriam pótius dirigátur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 19,6 Laetábimur in salutári tuo, et in nómine Dei nostri magnificábimur.

Vel: Ep 5,2 Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem Deo in odórem suavitátis.

Post communionem Perfíciant in nobis, Dómine, quaesumus, tua sacraménta quod cóntinent, ut, quae nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Christum.


481 & 4 X

Pagina 481.

DOMINICA XXXI " PER ANNUM "

Ant. ad introitum Cf. Ps 37,22-23 Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae.

Collecta Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quaesumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

Super oblata Fiat hoc sacrifícium, Dómine, oblátio tibi munda, et nobis misericórdiae tuae sancta largítio. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 15,11 Notas mihi fecísti vias vitae, adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.

Vel: Jn 6,58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.

Post communionem Augeátur in nobis, quaesumus, Dómine, tuae virtútis operátio, ut, refécti caeléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere praeparémur. Per Christum.



Missale Romanum 2002 continu 451