Missale Romanum 2002 continu 1049

VIII. IN PROFESSIONE RELIGIOSA

Missae in die primae professionis, in die professionis perpetuae et in die renovationis adhiberi possunt, cum colore albo vel festivo, diebus quibus Missae rituales permittuntur. Omnes orationes, quae pro viro ponuntur, aptari possunt pro muliere, mutato genere; quae autem forma plurali sunt expressae, adhiberi possunt pro singulis, mutato numero.

1. IN PRIMA PROFESSIONE RELIGIOSA

Ant. ad introitum Cf. Ps 39,8-9 Ecce vénio, Dómine, ut fáciam voluntátem tuam. Deus meus, vólui, et lex tua in praecórdiis meis (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Concéde, quaesumus, Dómine, his frátribus nostris, quibus Christum préssius sectándi propósitum inspirásti, incépti itíneris felícem éxitum, ut perféctum devotiónis munus tibi mereántur offérre. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, quaesumus, oblatiónes et preces, quas tibi offérimus celebrántes professiónis religiósae primórdia, et praesta, ut famulórum tuórum primítiae, tua fovénte grátia, in fructus ubérrimos convertántur. Per Christum.

Praefatio propria (pp. 105 1-1052).

1050 & 4 X

Pagina 1050.

Ant. ad communionem Mc 3,35 Qui fécerit voluntátem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Post communionem Laetíficent nos, Dómine, sumpta mystéria et praesta, ut, eórum virtúte, hi fámuli tui inchoáta religiónis múnera fidéliter adímpleant et líberam tibi exhíbeant servitútem. Per Christum.


1051 & 4 X

Pagina 1051.

2. IN PROFESSIONE PERPETUA

A

Ant. ad introitum Cf. Ps 121,1-2 Laetátus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Stantes erant pedes nostri in átriis tuis, Ierúsalem (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui in his fámulis tuis baptísmatis grátiam tanta voluísti frondére virtúte, ut Fílii tui vestígia préssius sequi conténderent, concéde, ut ipsi, evangélicam perfectiónem iúgiter sectántes, Ecclésiae sanctitátem adáugeant eiúsque apostólicum confírment vigórem. Per Dóminum.

Credo dicitur secundum rubricas; oratio universalis omittitur.

Super oblata Servórum tuórum, Dómine, múnera et vota benígnus assúme, et evangélica profiténtes consília tua caritáte confírma. Per Christum.

Praefatio: De vita religiosa ut servitium Dei per Christi imitationem.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.

1052 & 4 X

Pagina 1052.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, de radíce Vírginis flos illibátus egréssus, mundos corde dixit beátos suáque conversatióne dócuit castitátis fastígium. Qui tuis semper beneplácitis optávit haerére, et, usque ad mortem pro nobis factus obo´ diens, hóstiam se tibi vóluit perféctae suavitátis offérre. Qui ómnia propter te relinquéntes in terris ad servítium tuae maiestátis dicávit impénsius et caelórum confirmávit inventúros esse thesáurum. Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba, hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

In Precibus eucharisticis, professorum vel professarum oblatio secundum has formulas opportune commemoratur:

Pro viris

a) in Prece eucharistica I, dicitur Hanc ígitur proprium: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et famulórum tuórum, quam tibi in die eórum professiónis offérimus, quaesumus, Dómine, placátus áccipe et propitiátus sanctífica; ut qui, te largiénte, hódie vitam suam tibi dicárunt, in Fílii tui glorióso advéntu aetérnae Paschae gáudio mereántur admítti. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

b) in intercessionibus Precis eucharisticae II, post verba ...univérso clero, additur: Recordáre quoque, Dómine, istórum fratrum, qui hódie se tibi dicárunt perpétuo servítio, et concéde, ut ad te semper corda mentésque érigant noménque tuum gloríficent. Meménto étiam...

1053 & 4 X

Pagina 1053.

c) in intercessionibus Precis eucharisticae III, post verba ...pópulo acquisitiónis tuae, additur: Confortáre quoque in sancto propósito dignéris hos fámulos tuos, qui hódie sacris religiónis vínculis perpétuo tibi se devinxérunt, et fac, ut in Ecclésia tua novam et aetérnam vitam maniféstent Christi redemptióne comparátam. Votis huius famíliae...

d) Si praefatio propria non adhibetur, sumi potest Prex eucharistica IV, in cuius intercessione post verba ...sed et totíus cleri, memoria professorum inseri potest hoc modo: et istórum fratrum, qui professióne perpétua hódie tibi árctius consecrántur, et offeréntium, et circumstántium...

Pro mulieribus

a) in Prece eucharistica I, dicitur Hanc ígitur proprium: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et famulárum tuárum, quam tibi in die eárum professiónis offérimus, quaesumus, Dómine, placátus áccipe et propitiátus sanctífica; ut quae, te largiénte, árctius se hódie Fílio tuo sociárunt, eídem in fine témporum glorióse adveniénti iucundánter occúrrant. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

b) in intercessionibus Precis eucharisticae II, post verba univérso clero, additur: Recordáre quoque, Dómine, istárum sorórum, quae ómnia propter te reliquérunt, ut te in ómnibus invenírent et, sui oblítae, cunctórum prospícerent necessitátibus. Meménto étiam...

1054 & 4 X

Pagina 1054.

c) in intercessionibus Precis eucharisticae III, post verba ...pópulo acquisitiónis tuae, additur: Confortáre quoque in sancto propósito dignéris has fámulas tuas, quae pia devotióne Christum tuum student sectári, evangélicae vitae atque fratérnae dilectiónis testimónium praebéntes. Votis huius famíliae...

d) Si praefatio propria non adhibetur, sumi potest Prex eucharistica IV, in cuius intercessione post verba ...sed et totíus cleri, memoria professarum inseri potest hoc modo: et istárum sorórum, quae sacro religiónis pígnore hódie tibi perpétuo se consecrántur, et offeréntium, et circumstántium...

Ant. ad communionem Ga 2,19-20 Christo confíxus sum cruci. Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus (T.P. allelúia).

Post communionem Divínis mystériis veneránter assúmptis, te, Dómine, súpplices deprecámur, ut hos fámulos tuos, sacra tibi oblatióne devínctos, et Sancti Spíritus igne succéndas et Fílio tuo perénni iungas consórtio. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Benedictio in fine Missae

Sacerdos, manibus super professos extensis, dicit: Deus, bonárum inspirátor voluntátum, vestra fóveat consília cordáque róboret, ut, quae promisístis, perseveránti servétis fide. R. Amen.

1055 & 4 X

Pagina 1055.

Ipse concédat vobis, ut arctam viam, quam elegístis, in gáudio Christi percurrátis, ónera fratrum cum exsultatióne portántes. R. Amen. Cáritas Dei ex vobis famíliam effíciat in nómine Dómini congregátam, quae Christi amóris reddat imáginem. R. Amen.

Et universum populum benedicit subiungens: Et vos omnes, qui his sacris adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, et Fílius, c et Spíritus Sanctus. R. Amen.

B

Ant. ad introitum Cf. Ps 65,13-14 Introíbo in domum tuam in holocáustis, reddam tibi vota mea, quae distinxérunt lábia mea (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Dómine, sancte Pater, servórum tuórum N. et N. propósitum confírma benígnus, et fac ut baptísmatis grátia, quam novis cúpiunt néxibus roborári, plenum in eis sumat efféctum, quo tuae maiestáti débitum cultum retríbuant, et Christi regnum apostólico dilátent ardóre. Per Dóminum.

Credo dicitur secundum rubricas; oratio universalis omittitur.

1056 & 4 X

Pagina 1056.


Super oblata Oblatiónes famulórum tuórum, Dómine, cleménter assúme, eásque in sacraméntum redemptiónis convérte, et, quos ad Fílium tuum préssius imitándum patérna voluísti dispensatióne vocáre, Sancti Spíritus reple munéribus. Per Christum.

Praefatio et intercessiones propriae (pp. 105 1-1054).

Ant. ad communionem Ps 33,9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; beátus vir, qui sperat in eo (T.P. allelúia).

Post communionem Laetíficet nos, Dómine, confirmáti propósiti hodiérna sollémnitas ac divíni sacraménti veneránda percéptio, et concéde propítius, ut geminátum devotiónis munus famulórum tuórum péctora in Ecclésiae hominúmque servítium veheménti caritáte compéllat. Per Christum.

Benedictio in fine Missae

Sacerdos, manibus super nuper professos extensis, dicit: Deus, sancti consílii inspirátor et efféctor, sua vos constánter tueátur grátia, ut fidéli ánimo persolvátis vestrae vocatiónis múnera. R. Amen. Ipse divínae vos fáciat caritátis consórtes et eiúsdem testimónium et signum apud omnes gentes. R. Amen.

1057 & 4 X

Pagina 1057.

Et víncula, quibus Christo vos néxuit in terris, benígnus perénnet in caelis. R. Amen.

Et universum populum benedicit subiungens: Et vos omnes, qui his sacris adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus. R. Amen.

Missae in anniversariis professionis religiosae inter Missas pro variis necessitatibus inveniuntur (pp. 110 3-1104).

1058 & 4 X

Pagina 1058.

3. IN RENOVATIONE VOTORUM

Antiphonae ad introitum et ad communionem sumuntur, pro opportunitate, ab una e Missis praecedentibus (pp. 104 9-1057).

Collecta Deus, rerum ordinátor hominúmque rector, réspice super hos fílios tuos, qui oblatiónem sui cúpiunt confirmáre, et praesta, ut, in dies, Ecclésiae mystério árctius coniungántur, et humánae famíliae bono devoveántur impénsius. Per Dóminum.

Super oblata Pópuli tui, quaesumus, Dómine, múnera propítius intuére, quae hi fratres nostri castitátis, paupertátis, obodiéntiae renováta augent oblatióne, et temporália dona in sacraméntum aeternitátis convérte, et offeréntium mentes ad Fílii tui confórma imáginem. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.


Praefatio propria (pp. 105 1-1052).

Post communionem Sumptis, Dómine, caeléstibus sacraméntis, súpplices te rogámus, ut hi fámuli tui, qui, supérna grátia tantum confísi, árdua renovárunt propósita, Christi virtúte roboréntur et Sancti Spíritus muniántur praesídio. Per Christum.


1059 & 4 X

Pagina 1059.

IX. IN INSTITUTIONE LECTORUM ET

ACOLYTHORUM

Si ritus institutionis celebratur intra Missam, adhiberi potest Missa pro ministris Ecclesiae (p. 109 4), cum colore albo vel festivo. Occurrentibus vero diebus qui sub nn. 1-9 tabulae dierum liturgicorum recensentur, dicitur Missa de die.

1060 & 4 X

Pagina 1060.

X. IN DEDICATIONE ECCLESIAE ET ALTARIS

1. IN DEDICATIONE ECCLESIAE

Cum ecclesia dedicatur, semperadhibetur Missa ritualis propria, cum colore albo vel festivo. Dedicatio vero ecclesiae peragi nequit in Triduo paschali, in Nativitate Domini, in Epiphania, in Ascensione, in dominica Pentecostes, in feria IV Cinerum, in feriis Hebdomadae sanctae, in Commemoratione omnium fidelium defunctorum.

Ant. ad introitum Cf. Ps 67,6 Ps 7 Ps 36 Deus in loco sancto suo, Deus, qui inhabitáre facit unánimes in domo: ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae (T.P. allelúia).

Vel, cum psalmo 121: Cf. Ps 121,1 In domum Dómini laetantes íbimus (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, effúnde super hunc locum grátiam tuam, et ómnibus te invocántibus auxílii tui munus impénde, ut hic verbi tui et sacramentórum virtus ómnium fidélium corda confírmet. Per Dóminum.

Credo dicitur; oratio universalis omittitur.

Super oblata Accépta tibi sint, Dómine, múnera laetántis Ecclésiae, ut pópulus tuus, in hanc domum sanctam convéniens, per haec mystéria salútem perpétuam consequátur. Per Christum.


1061 & 4 X

Pagina 1061.

Dicitur Prex eucharistica I vel III cum hac Praefatione, quae ritui dedicationis ecclesiae inhaeret.

Praefatio: De mysterio templi Dei. Tonus sollemnis

1062 & 4 X

Pagina 1062.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

1063 & 4 X

Pagina 1063.

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est,aequum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere. Qui templum glóriae tuae univérsum mundum fecísti, ut nomen tuum ubíque clarificarétur, sed et loca divínis apta mystériis non rénuis tibi sacrári. Hanc ergo oratiónis domum, humáno exstrúctam labóre, maiestáti tuae exsultántes dicámus. Hic veri Templi adumbrátur mystérium et caeléstis Ierúsalem praenotátur imágo. Corpus enim Fílii tui, ex alma Vírgine nati, templum effecísti tibi sacrátum, in quo inhabitáret plenitúdo divinitátis. Ecclésiam autem sanctam constituísti civitátem, super fundaméntum Apostolórum aedificátam, summo angulári lápide ipso Christo Iesu; sed eléctis construéndam lapídibus, Spíritu vivificátis, coagmentátis caritáte, ubi tu per infiníta saecula ómnia ómnibus eris et Christi lumen fulgébit perénne. Per quem nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

1064 & 4 X

Pagina 1064.

Quando iam de more sacra celebrantur in ecclesia, dicitur Prex eucharistica I vel III, cum hac praefatione.

Praefatio: De ecclesia terrestri ad Ecclesiam Dei

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Quia in domo visíbili quam nobis exstrúere concessísti, ubi famíliae in hoc loco ad te peregrinánti favére non désinis, mystérium tuae nobíscum communiónis mire figúras et operáris: hic enim tibi templum illud quod nos sumus aedíficas, et Ecclésiam per orbem diffúsam in domínici compágem córporis facis augéri, in pacis visióne compléndam, caelésti civitáte Ierúsalem. Et ídeo, cum multitúdine órdinum beatórum, in templo glóriae tuae, te collaudámus, benedícimus et magnificámus, dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus cum cantu, pp. 892 - 893 .

In Precibus eucharisticis, dedicatio ecclesiae secundum has formulas commemoratur:

a) in Prece eucharistica I, dicitur Hanc ígitur proprium: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et famulórum tuórum qui hanc ecclésiam (in honórem N.)

1065 & 4 X

Pagina 1065.

fidéli tibi obtulérunt ánimo vel indefésso aedificárunt labóre, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

b) in intercessionibus Precis eucharisticae III, post verba ...pópulo acquisitiónis tuae, dicitur: Votis huius famíliae, quae hanc tibi dicat ecclésiam, adésto propítius: sit ei domus salútis et aula caeléstium sacramentórum; hic résonet evangélium pacis et sacra mystéria celebréntur, quibus fidéles tui, verbo vitae ac divína grátia instrúcti, per temporálem civitátem peregrinántes ad aetérnam Ierúsalem perveníre mereántur, in qua omnes fílios tuos ubíque dispérsos tibi, clemens Pater, miserátus coniúngas. Fratres nostros defúnctos...

Ant. ad communionem Cf. Mt 21,13; 10 Domus mea, domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis qui petit áccipit; et qui quaerit ínvenit; et pulsánti aperiétur (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Ps 127,3 Sicut novéllae olivárum, Ecclésiae fílii sint in circúitu mensae Dómini (T.P. allelúia).

Post communionem Multíplica, Dómine, quaesumus, per haec sancta quae súmpsimus, veritátem tuam in méntibus nostris, ut te in templo sancto iúgiter adorémus, et in conspéctu tuo cum ómnibus Sanctis gloriémur. Per Christum.


1066 & 4 X

Pagina 1066.

Benedictio in fine Missae

Episcopus, manibus super populum extensis, dicit: Deus, Dóminus caeli et terrae, qui vos hódie ad huius domus dedicatiónem adunávit, ipse vos caelésti benedictióne fáciat abundáre. R. Amen. Concedátque vos fíeri templum suum et habitáculum Spíritus Sancti, qui omnes fílios dispérsos vóluit in Fílio suo congregári. R. Amen. Quátenus felíciter emundáti, habitatórem Deum in vobismetípsis possítis habére, et aetérnae beatitúdinis hereditátem cum ómnibus Sanctis possidére. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, + et Fílii, + et Spíritus + Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

Missae in anniversario dedicationis in Communibus inveniuntur (pp. 891 -896 ).

1067 & 4 X

Pagina 1067.

2. IN DEDICATIONE ALTARIS

Cum altare dedicatur, de more adhibetur Missa ritualis propria, cum colore albo vel festivo. Dedicatio vero altaris peragi nequit in Triduo paschali, in feria IV Cinerum, in feriis Hebdomadae sanctae, in Commemoratione omnium fidelium defunctorum. In Nativitate Domini, in Epiphania, in Ascensione, in dominica Pentecostes, necnon in dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae sumitur Missa diei, praeter orationem super oblata et praefationem, quae ipsi ritui intime nectuntur.

Ant. ad introitum Ps 83,10-11 Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui; quia mélior est dies una in átriis tuis super mília (T.P. allelúia).

Vel: Ps 42,4 Introíbo ad altáre Dei, ad Deum qui laetíficat iuventútem meam (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui ad Fílium tuum in ara crucis exaltátum ómnia adtráhere voluísti, caelésti grátia perfúnde Ecclésiam tuam hanc tibi dicántem altáris mensam, ad quam fidéles tuos, in unum congregátos, próvide nútries Spiritúque effúso, in dies constítues plebem tibi sacrátam. Per Dóminum.

Credo dicitur; oratio universalis omittitur.

Super oblata Descéndat, quaesumus, Dómine Deus noster, Spíritus tuus Sanctus super hoc altáre, qui et dona pópuli tui sanctíficet, et suméntium corda dignánter emúndet. Per Christum.


1068 & 4 X

Pagina 1068.

Dicitur Prex eucharistica I vel III cum hac praefatione, quae ritui dedicationis altaris inhaeret:

Praefatio: Altare ipse est Christus. Tonus sollemnis

1069 & 4 X

Pagina 1069.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

1070 & 4 X

Pagina 1070.

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui verus sacérdos veráque efféctus hóstia, memoriále sacrifícii, quod ipse in ara crucis tibi óbtulit, nobis praecépit in perpétuum celebráre. Ideo pópulus tuus hoc eréxit altáre, quod tibi, Dómine, exsultántes dicámus. Hic est vere locus excélsus, ubi Christi sacrifícium in mystério iúgiter offértur, laus tibi perfécta tribúitur nostráque exséritur redémptio. Hic domínica mensa parátur, ad quam fílii tui, Christi Córpore refécti, in unam et sanctám congregántur Ecclésiam. Hic fidéles Spíritum tuum háuriunt de flumínibus a Christo, spiritáli petra, manántibus, per quem et ipsi fiunt oblátio sancta, vivum altáre. Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Cf. Ps 83,4-5 Passer invénit sibi domum, et turtur nidum, ubi repónat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus. Beáti qui hábitant in domo tua, in saeculum saeculi laudábunt te (T.P. allelúia).

1071 & 4 X

Pagina 1071.

Vel: Cf. Ps 127,3 Sicut novéllae olivárum, Ecclésiae fílii sint in circúitu mensae Dómini (T.P. allelúia).

Post communionem Da nobis, Dómine, tuis semper altáribus inhaerére, ubi sacrifícii sacraméntum celebrátur, ut, fide et caritáte coniúncti, dum Christo refícimur, in Christum transformémur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Benedictio in fine Missae

Episcopus, manibus super populum extensis, dicit: Deus, qui vos exórnat regáli sacerdótio, tríbuat ut, munus vestrum sancte perficiéntes, Christi sacrifícium valeátis digne participáre. R. Amen. Et qui ad unam mensam vos cóngregat unóque réficit pane, ex vobis fáciat cor unum et ánimam unam. R. Amen. Ut eos, quibus Christum annuntiátis, ad Christum trahátis exémplo vestrae dilectiónis. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, + et Fílii, + et Spíritus + Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

1072 & 4 X

Pagina 1072.

1073 & 4 X

Pagina 1073.

&&MISSAE ET ORATIONES &&PRO VARIIS NECESSITATIBUS &&VEL AD DIVERSA

1074 & 4 X

Pagina 1074.

1. Una simul colliguntur, in hac parte, Missae et orationes ad diversa, quae in pluribus rerum adiunctis adhiberi possunt, pro variis necessitatibus aut occasionibus. Quae inveniuntur in tribus prioribus partibus dici possunt sive in Missa cum populo sive in Missa sine populo celebrata; quae vero in quarta parte colliguntur, dici possunt plerumque in Missis quae sine populo celebrantur, nisi ratio pastoralis aliquando aliter suadeat.

2. Occurrente graviore aliqua necessitate, Missa huic necessitati conveniens dici potest, de mandato vel licentia Ordinarii loci, omnibus diebus, exceptis sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, diebus infra octavam Paschae, Commemoratione omnium fidelium defunctorum et feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae. Si autem vera necessitas vel utilitas pastoralis id postulet, Missa aut oratio huic necessitati conveniens, in celebratione cum populo, de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius sacerdotis celebrantis adhiberi potest etiam quando occurrit memoria obligatoria aut feria Adventus usque ad diem 16 decembris, feria temporis Nativitatis a die 2 ianuarii et temporis paschalis post octavam Paschatis. Tempore paschali additur Allelúia ad antiphonas ad introitum et ad communionem, nisi forte cum ipsis discrepet.

3. In Missa de feriis " per annum " semper licet sacerdoti omnes orationes huius seriei, vel etiam solam collectam, adhibere, servatis iis quae sub n. 1 indicantur.

4. Quoad Precem eucharisticam, quae cum formulariis Missarum pro variis necessitatibus adhiberi potest, cf. Appendix I ad Ordinem Missae, p. 674 .

5. In quibusdam Missis, textus liturgici, qui pro viro ponuntur, aptari possunt pro muliere, mutato genere; qui autem forma plurali sunt expressi, adhiberi possunt pro singulis, mutato numero.

6. Hae Missae dici possunt cum colore proprio diei vel temporis aut cum colore violaceo, si indolem paenitentialem manifestant, v. gr. nn. 31, 33, 38 (cf. Institutio generalis, n. 347).

1075 & 4 X

Pagina 1075.

I. PRO SANCTA ECCLESIA

1. PRO ECCLESIA

A

Ant. ad introitum Cf. Ep 1,9-10 Deus notum fecit nobis sacraméntum voluntátis suae instauráre ómnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso.

Collecta Deus, qui regnum Christi ubíque terrárum dilatári providéntia mirábili disposuísti, et omnes hómines salutáris éffici redemptiónis partícipes, praesta, quaesumus, ut Ecclésia tua universále sit salútis sacraméntum, et cunctis homínibus revelétur exspectátio géntium et Salvátor eárum. Per Dóminum.

Super oblata Plebis tibi sacrátae réspice múnera, miséricors Deus, et per huius sacraménti virtútem concéde, ut credéntium in te multitúdo genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis tibi iúgiter efficiátur. Per Christum.

Praefatio VIII de dominicis " per annum ", p. 544 .

Ant. ad communionem Ap 22,17-20 Spíritus et sponsa dicunt: Veni. Amen. Veni, Dómine Iesu.

1076 & 4 X

Pagina 1076.


Post communionem Deus, qui tuis Ecclésiam iúgiter pascis et róboras sacraméntis, concéde nobis mensa caelésti reféctis, ut, caritátis tuae documéntis obsequéndo, ferméntum vivíficans et salútis instruméntum humáno efficiámur consórtio. Per Christum.

B

Ant. ad introitum Ap 7,9 Vidi turbam magnam, quam dimuneráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus et tribúbus et pópulis et linguis.

Collecta Deus, qui in Christi tui testaménto ex ómnibus géntibus pópulum tibi congregáre non désinis, in Spíritu ad unitátem coalescéntem, concéde, ut Ecclésia tua, missióni sibi créditae fidélis, cum hóminum família iúgiter incédat, et tamquam ferméntum et véluti ánima societátis humánae in Christo renovándae et in famíliam Dei transformándae semper exsístat. Per Dóminum.

Super oblata Múnera quae tibi offérimus, Dómine, súscipe benígnus, et praesta, ut Ecclésia tua, de látere Christi in cruce dormiéntis exórta, ex huius participatióne mystérii suam iúgiter háuriat sanctitátem, qua semper vivat suóque digne respóndeat auctóri, Iesu Christo Dómino nostro. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio VIII de dominicis " per annum ", p. 544 .

1077 & 4 X

Pagina 1077.

Ant. ad communionem Jn 19,34 Unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.

Vel: Ap 7,12 Benedíctio et cláritas et sapiéntia et gratiárum áctio, honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in saecula saeculórum. Amen.

Post communionem Sacraménto Fílii tui recreáti, te, Dómine, deprecámur, ut Ecclésiae tuae operatiónem fecúndes, qua salutáris mystérii plenitúdinem paupéribus contínuo revélas, quos ad tui regni praecípuam vocásti portiónem. Per Christum.

C Ant. ad introitum Mt 18,19-20 Ubi sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum, dicit Dóminus.

Vel: Rm 12,5 Multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra.

Collecta Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut Ecclésia tua semper ea plebs sancta permáneat de unitáte Patris et Fílii et Spíritus Sancti adunáta, quae tuae sanctitátis et unitátis sacraméntum mundo maniféstet, et ipsum ad perfectiónem tuae condúcat caritátis. Per Dóminum.

1078 & 4 X

Pagina 1078.


Super oblata Imménsae Fílii tui caritátis memoriále celebrántes, te, Dómine, supplíciter exorámus, ut eiúsdem salutáris óperis fructus, per Ecclésiae tuae ministérium, ad totíus mundi profíciat salútem. Per Christum.

Praefatio de unitate christianorum, p. 111 2.

Ant. ad communionem Cf. Unus panis, unum corpum multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

Post communionem Deus, qui mirábili sacraménto Ecclésiae fortitúdinem tríbuis et solámen, da pópulo tuo per haec sancta Christo adhaerére, ut, temporálibus munéribus quae gerit, tuum in libertáte regnum aedíficet aetérnum. Per Christum.

D Ant. ad introitum Cf. Jn 17,20-21 Rogo, Pater, pro eis qui creditúri sunt in me, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui glóriam tuam ómnibus in Christo géntibus revelásti, custódi ópera misericórdiae tuae, ut Ecclésia sancta, toto orbe diffúsa, stábili fide in confessióne tui nóminis persevéret. Per Dóminum.

1079 & 4 X

Pagina 1079.


Super oblata Deus, qui eódem sacrifício Ecclésiam tuam iúgiter sanctíficas, quo eam mundásti, da, ut, cápiti suo Christo uníta, cum eo se tibi ófferat, et pura tibi voluntáte concórdet. Per Christum.

Praefatio VIII de dominicis " per annum ", p. 544 .

Ant. ad communionem Jn 15,5 Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potéstis fácere, dicit Dóminus.

Post communionem Refectióne sancta enutrítam, gubérna, quaesumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam, ut, poténti moderatióne recta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Christum.

E

Pro Ecclesia particulari

Ant. ad introitum Ap 1,5-6 Iesu Christo, qui diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo, et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri suo: ipsi glória et impérium in saecula saeculórum. Amen.

1080 & 4 X

Pagina 1080.


Collecta Deus, qui in síngulis Ecclésiis per orbem peregrínis unam, sanctam, cathólicam et apostólicam maniféstas Ecclésiam, plebi tuae concéde benígnus ita pastóri suo adunári atque per Evangélium et Eucharistíam congregári in Spíritu Sancto, ut universitátem pópuli tui digne váleat repraesentáre, et signum fiat atque praeséntiae Christi in mundo instruméntum. Qui tecum.

Super oblata Imménsae Fílii tui caritátis memoriále celebrántes, te, Dómine, supplíciter exorámus, ut eiúsdem salutáris óperis fructus, per Ecclésiae tuae ministérium, ad totíus mundi profíciat salútem. Per Christum.

Praefatio VIII de dominicis " per annum ", p. 544 .

Ant. ad communionem Ap 3,20 Ecce sto ad óstium et pulso, dicit Dóminus; si quis audíerit vocem meam et aperúerit mihi iánuam, intrábo ad illum, et cenábo cum illo, et ipse mecum.

Post communionem Vígeat in hac Ecclésia tua, Dómine, et usque in finem persevéret fídei intégritas, morum sánctitas, fratérna cáritas et munda relígio, et, quam Fílii tui Córpore et verbo tuo páscere non désinis, eam quoque tuis non cesses gubernáre praesídiis. Per Christum.


1081 & 4 X

Pagina 1081.

2. PRO PAPA

praesertim in anniversario electionis

Haec Missa dicitur, cum colore albo, in anniversario electionis Papae, ubi peculiares habentur celebrationes, dummodo non occurrat dominica Adventus, Quadragesimae et Paschae, aut sollemnitas, aut feria IV Cinerum vel Hebdomadae sanctae.

Ant. ad introitum Mt 16,18-19 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam, et portae ínferi non praevalébunt advérsus eam, et tibi dabo claves regni caelórum.

Collecta Deus, qui providéntiae tuae consílio super beátum Petrum, céteris Apóstolis praepósitum, Ecclésiam tuam aedificári voluísti, réspice propítius ad Papam nostrum N., et concéde, ut, quem Petri constituísti successórem, pópulo tuo visíbile sit unitátis fídei et communiónis princípium et fundaméntum. Per Dóminum.

Vel: Deus, ómnium fidélium pastor et rector, fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiae tuae praeésse voluísti, propítius réspice; da ei, quaesumus, verbo et exémplo, quibus praeest profícere, ut ad vitam, una cum grege sibi crédito, pervéniat sempitérnam. Per Dóminum.

1082 & 4 X

Pagina 1082.


Vel: Deus, qui in apóstoli Petri successióne fámulum tuum N. elegísti totíus gregis esse pastórem, supplicántem pópulum intuére propítius, et praesta, ut, qui Christi vices gerit in terris, fratres confírmet, et omnis Ecclésia cum ipso commúnicet in vínculo unitátis, amóris et pacis, quátenus in te, animárum pastóre, omnes veritátem et vitam assequántur aetérnam. Per Dóminum.

Super oblata Oblátis, quaesumus, Dómine, placáre munéribus, et Ecclésiam tuam sanctam, una cum Papa nostro N., quem ipsi constituísti pastórem, assídua protectióne gubérna. Per Christum.

Ant. ad communionem Jn 21,15 Jn 17 Simon Ioánnis, díligis me plus his? Dómine, tu ómnia nosti; tu scis, Dómine, quia amo te.

Post communionem Mensae caeléstis partícipes effécti, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, huius virtúte mystérii, Ecclésiam tuam in unitáte et caritáte confírmes, et fámulum tuum N., cui pastorále munus tradidísti, una cum commísso sibi grege salves semper et múnias. Per Christum.


1083 & 4 X

Pagina 1083.

3. PRO EPISCOPO

praesertim in anniversario ordinationis

Haec Missa dicitur in anniversario electionis Episcopi, ubi peculiares habentur celebrationes, dummodo non occurrat dominica Adventus, Quadragesimae et Paschae, aut sollemnitas, aut feria IV Cinerum vel Hebdomadae sanctae.

Ant. ad introitum Ez 34,11 Ez 23 Ez 24 Visitábo oves meas, dicit Dóminus, et suscitábo pastórem qui pascat eas; ego autem Dóminus ero eis in Deum.

Collecta Deus, pastor aetérne fidélium, qui Ecclésiae tuae multíplici dispensatióne praees et amóre domináris, da, quaesumus, fámulo tuo N., quem plebi tuae praefecísti, ut gregi, cuius est pastor, Christi vice praesídeat, et fidélis sit doctrínae magíster, sacri cultus sacérdos et gubernatiónis miníster. Per Dóminum.

Vel: Deus, ómnium fidélium pastor et rector, fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiae N. praeésse voluísti, propítius réspice; da ei, quaesumus, verbo et exémplo, quibus praeest profícere, ut ad vitam, una cum grege sibi crédito, pervéniat sempitérnam. Per Dóminum.


Missale Romanum 2002 continu 1049