Missale 1962 676


DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA

I classis

Statio ad S. Crucem in Ierusalem


Ant. ad Introitum      Isai. 66, 10 et 11
677 Laetáre, Ierusalem: et conventum facite, omnes qui diligitis eam: gaudete cum laetítia, qui in tristitia fuistis: ut exsultatis, et satiémini  ab uberibus consolationis vestrae. Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini ibimus.

V. Glória Patri.

Oratio
678 Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui ex merito nostrae actionis affligimur, tuae grátiae consolatione respirémus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Galatas. Gal. 4, 22-31
679 Fratres: Scriptum est: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secúndum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quae est Agar: Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis. Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetáre, sterilis, quae non paris: erumpe, et clama, quae non parturis: quia multi filii desértae, magis quam eius, quae habet virum. Nos autem, fratres, secúndum Isaac promissionis filii sumus. Sed quómodo tunc is, qui secúndum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secúndum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Eice ancillam et fílium eius: non enim heres erit filius ancillae cum filio líberae. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed líberae: qua libertate Christus nos liberavit.

Graduale Ps. 121, 1 et 7
680 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini ibimus. V. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.

Tractus Ps. 124, 1-2
681 Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aetérnum, qui habitat in Ierusalem. V. Montes in circuitu eius : et Dóminus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 6,1-15
682 In illo témpore: Abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis: et sequebatur eum multitudo magna, quia

105

videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeórum. Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas, frater Simonis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos? Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque milia. Accepit ergo Iesus panes, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverant. Illi ergo homines cum vidissent, quod Iesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. Iesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

Credo.

Ant. ad Offertorium      Ps. 134, 3 et 6
683 Laudate Dóminum, quia benignus est: psallite nomini eius, quoniam suavis est: ómnia quaecúmque voluit, fecit in caelo et in terra.

Secreta
684 Sacrifíciis praesentibus, Domine, quaeso sumus, intende placatus: ut et devotioni nostrae proficiant, et saluti. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem    Ps. 121, 3-4
685 Ierusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum: illuc enim ascenderunt tribus, tribus Dómini, ad confitendum nomini tuo, Domine.

Postcommunio
686 Da nobis, quaesumus, misericors Deus: ut sancta tua, quibus incessanter explémur, sinceris tractemus obsequiis, et fideli semper mente sumámus. Per Dóminum.

Feria secunda

III classis

Statio ad Ss. Quatuor Coronatos


Ant. ad Introitum Ps. 53, 3-4
687 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me: Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei. Ps. ibid., 5 Quoniam alieni insurrexerunt in me: et fortes quaesiérunt animam meam. V. Glória Patri.

Oratio
688 Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut, observationes sacras annua devotione recoléntes, et corpore tibi placeámus, et mente. Per Dóminum.

Léctio libri Regum.
1R 3,16-28
689 In diebus illis: Venerunt duae mulieres JL meretrices ad regem Salomonem, steteruntque coram eo,quarum una ait : Obsecro, mi domine: ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. Mortuus est autem filius mulieris huius nocte: dormiens quippe oppressit eum. Et consurgens intempéstae noctis silentio, tulit fílium meum de latere meo ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem fílium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram. Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex ait: Haec dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est. Et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege: Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera eius super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur. Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: haec est enim mater eius. Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapiéntiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.

Graduale Ps. 30, 3
690 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refugii, ut salvum me facias. V. Ps. 70,1 Deus, in te speravi: Domine, non confundar in aetérnum.

Tractus Ps. 102, 10
691 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 2, 13-25
692 In illo témpore: Prope erat Pascha Iudaeórum, et ascendit Iesus Ierosólymam: et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis. Recordati sunt vero discipuli eius, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis ? Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt Scriptúrae, et sermoni, quem dixit Iesus. Cum autem esset Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine aeíus, videntes signa eius, quae faciebat. Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat, quid esset in homine.

Ant. ad Offertorium Ps. 99, 1-2
693 Iubilate Deo, omnis terra, servite Domino in laetítia: intrate in conspectu eius in exsultatione: quia Dóminus ipse est Deus.

Secreta
694 Oblatum tibi, Domine, sacrifícium vivificet nos semper et múniat. Per Dóminum.

Praefatio de Quadragesima.

Antiphona ad Communionem Ps. 18, 13 et 14
695 Ab occultis meis munda me, Domine: et ab alienis parce servo tuo.

Postcommunio
696 Sumptis, Domine, salutaribus sacramentis: ad redemptionis aetérnae, quaesumus, proficiámus augmentum. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio

Deprecationem nostram, quaesumus, 697 Domine, benignus exaudi: et, quibus supplicandi praestas affectum, tribue defensionis auxilium. Per Dóminum.

Feria tertia

III classis

Statio ad S. Laurentium in Damaso



Ant. ad Introitum Ps. 54, 2-3
698 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende in me, et exaudi me. Ps. ibid., 3-4 Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. V. Glória Patri.

Oratio
699 Sacrae nobis, quaesumus, Domine, observatiónis ieiunia: et piae conversationis augmentum, et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Exodi. Exodi 32, 7-14
700 In diebus illis: Locútus est Dóminus ad Moysen, dicens: Descende de monte: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra AEgypti. Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra AEgypti. Rursumque ait Dóminus ad Moysen: Cerno quod populus iste durae cervicis sit: dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. Moyses autem orabat Dóminum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra AEgypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? Ne, quaeso, dicant AEgyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. Recordare Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli: et universam terram hanc, de qua locútus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Dóminus, ne faceret malum, quod locútus fuerat adversus populum suum.

Graduale Ps. 43, 26 et 2
701 Exsurge, Domine, fer opem nobis: et libera nos propter nomen tuum. V. Deus, auribus nostris audivimus: et patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eórum, et in diebus antiquis.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 7, 14-31
702 In illo témpore: Iam die festo mediante, ascendit Iesus in templum, et docebat. Et mirabantur Iudaei, dicentes: Quómodo hic litteras scit, cum non didicerit? Respondit eis Iesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me. Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Qui autem quaerit gloriam eius, qui misit eum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? quid me quaeritis interficere ? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaerit interficere? Respondit Iesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini. Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Móyse est, sed ex patribus): et in sabbato circumciditis hominem. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato ? Nolite iudicare secúndum fáciem, sed iustum iudicium iudicate. Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes, quia hic est Christus? Sed hunc scimus unde sit: Christus autem, cum venerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis, et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis. Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit. Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. De turba autem multi crediderunt in eum.

Ant. ad Offertorium    Ps. 39, 2, 3 et 4
703 Exspectans exspectavi Dóminum, et respexit me: et exaudivit deprecationem meam: et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro.

Secreta
704 Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta: et, ad sacrifícium celebrandum, subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem        Ps. 19, 6
705 Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dómini Dei nostri magnificabimur.

Postcommunio
706 Huius nos, Domine, perceptio sacraménti mundet a crimine: et ad caelestia regna perducat. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
707 Miserere, Domine, populo tuo: et, continuis tribulationibus laborantem, propitius respiráre concede. Per Dóminum nostrum.

Feria quarta

III classis

Statio ad S. Paulum


Ant. ad Introitum      Ezech. 36, 23-26
708 Cum sanctificatus fúero in vobis, congregabo vos de universis terris: et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris: et dabo vobis spiritum novum. Ps. 33, 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

Post Kyrie, eléison, dicitur: Oremus. Flectamus génua. — Levate.

Oratio
709 Deus, qui et iustis praemia meritorum, et peccatoribus per ieiunium veniam praebes: miserere supplícibus tuis; ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. Per Dóminum.

§ Praecedens oratio sine Flectamus génua sumitur ad commemorandam hanc feriam IV.

Léctio Ezechiélis Prophetae. Ezech. 36, 23-28
710 Haec dicit Dóminus Deus: Sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes, quia ego Dóminus, cum sanctificatus fúero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis et operemini. Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 33, 12 et 6
711 Venite, filii, audite me: timorem Dómini docebo vos. V. Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur.

Hic dicitur: V. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua.

Oremus. Oratio
712 Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut, quos ieiunia votiva castígant, ipsa quoque devotio sancta laetificet ; ut, terrenis afféctibus mitigátis, facilius caeléstia capiamus. Per Dóminum.

Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.

Léctio Isaiae Prophetae. Isai. 1, 16-19
713 Haec dicit Dóminus Deus: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, discite benefacere: quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam. Et venite, et argúite me, dicit Dóminus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 32, 12 et 6
714 Beata gens, cuius est Dóminus Deus 714 eórum: populus, quem elegit Dóminus in hereditatem sibi. V. Verbo Dómini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eórum.

Tractus Ps. 102, 10
715 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 9, 1-38
716 In illo témpore: Praetériens Iesus vidit hominem caecum a nativitate: et interrogaverunt eum discipuli eius : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut caecus nasceretur? Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo. Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari. Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit Iutum ex sputo, et linivit Iutum super oculos eius, et dixit ei: Vade, lava in natatoria Síloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. Itaque vicini, et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. Dicebant ergo ei: Quómodo aperti sunt tibi óculi? Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, Iutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Síloë, et lava. Et ábii, lavi, et video. Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum, quando Iutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius. Iterum ergo interrogabant eum pharisaei, quómodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quómodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit: Quia Propheta est. Non crediderunt ergo Iudaei de illo, quia caecus fuisset, et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat: et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quómodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus, quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: quómodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus: ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. Haec dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudaeos: iam enim conspiraverant Iudaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fíeret. Propterea parentes eius dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate. Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia caecus cum essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quómodo aperuit tibi oculos? Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus quia Moysi locútus est Deus: hunc autem nescimus unde sit. Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed, si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. A saeculo non est auditum, quia quis aperuit oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et eiecerunt eum foras. Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Fílium Dei? Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. At ille ait: Credo, Domine. (Hic genuflectitur) Et procidens adoravit eum.

Ant. ad Offertorium   Ps. 65, 8-9 et 20
717 Benedícite, gentes, Dóminum Deum nostrum, et obaudite vocem laudis eius: qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me.

Secreta
718 Súpplices te rogamus, omnípotens Deus: ut his sacrificiis peccata nostra mundéntur; quia tunc veram nobis tríbuis et mentis et corporis sanitatem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem Io. 9, 11
719 Lutum fecit ex sputo Dóminus, et linivit oculos meos: et ábii, et lavi, et vidi, et credidi Deo.

Postcommunio
720 Sacraménta, quae sumpsimus, Dómine Deus noster: et spiritualibus nos répleant aliméntis, et corporalibus tueantur auxiliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
721 Páteant aures misericordiae tuae, Dómine, precibus supplicántium: et, ut petentibus desideráta concedas; fac eos, quae tibi sunt placita, postulare. Per Dóminum.

Feria quinta

III classis

Statio ad Ss. Silvestrum et Martinum


Ant. ad Introitum Ps. 104, 3-4
722 Laetétur cor quaeréntium Dóminum: quaerite Dóminum, et confirmámini: quaerite fáciem eius semper. Ps. ibid., 1 Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. V. Glória Patri.

Oratio
723 Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut, quos ieiunia votiva castígant, ipsa quoque devotio sancta laetificet ; ut, terrenis afféctibus mitigátis, facilius caelestia capiamus. Per Dóminum.

Léctio libri Regum. 4Reg. 4, 25-38
724 In diebus illis: Venit mulier Sunamitis ad Eliseum in montem Carmeli : cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giézi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. Vade ergo in occursum eius, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa fílium tuum ? Quae respondit: Recte. Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes eius: et accessit Giézi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim eius in amaritudine est, et Dóminus celavit a me, et non indicavit mihi. Quae dixit illi: Numquid petivi fílium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me ? Et ille ait ad Giézi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super fáciem pueri. Porro mater pueri ait: Vivit Dóminus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. Giézi autem praecésserat ante eos, et posuerat baculum super fáciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum eius, et nuntiavit ei, dicens : Non surrexit puer. Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius : ingressusque clausit ostium super se et super puerum: et oravit ad Dóminum. Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os eius, et oculos suos super oculos eius, et manus suas super manus eius: et incurvavit se super eum; et calefacta est caro pueri. At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit et incubuit super eum: et oscitávit puer septies, aperuitque oculos. At ille vocavit Giézi, et dixit ei: Voca Sunamítidem hanc. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle fílium tuum. Venit illa, et corruit ad pedes eius, et adoravit super terram: tulitque fílium suum, et egressa est, et Eliseus reversus est in Galgala.

Graduale Ps. 73, 20, 19 et 22
725 Respice, Domine, in testamentum tuum: et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. V. Exsurge, Domine, iudica causam tuam: memor esto opprobrii servorum tuorum.

+ Sequentia sancti Evangelii secunddum Lucam. Luc. 7, 11-16
726 In illo témpore: Ibat Iesus in civitatem, quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. Quam cum vidisset Dóminus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt). Et ait: Adulescens, tibi dico, surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia Propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.

Ant. ad Offertorium    Ps. 69, 2, 3 et 4
727 Domine, ad adiuvandum me festina: confundantur omnes, qui cogitant servis tuis mala.

Secreta
728 Purífica nos, misericors Deus: ut Ecclésiae tuae preces, quae tibi gratae sunt, pia munera deferentes, fiant ex-piátis mentibus gratióres. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Quadragesima.

Antiphona ad Communionem Ps. 70,16-17 et 18
729 Domine, memorabor iustítiae tuae solius: Deus, docuisti me a iuventute mea: et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me.

Postcommunio
730 Caeléstia dona capientibus, quaesumus, Domine: non ad iudicium provenire patiaris, quae fidelibus tuis ad remedium providísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
731 Pópuli tui, Deus, institutor et rector, peccata, quibus impugnatur, expelle: ut semper tibi plácitus, et tuo munimine sit securus. Per Dóminum.

Feria sexta

III classis

Statio ad S. Eusebium


Ant. ad Introitum Ps. 18, 15
732 Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: Domine, adiutor meus, et redemptor meus. Ps. ibid., 2 Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum. V. Glória Patri.

Oratio
733 Deus, qui ineffabilibus mundum rénovas sacramentis: praesta, quaesumus ; ut Ecclesia tua et aetérnis proficiat institutis, et temporalibus non destruatur auxiliis. Per Dóminum.

Léctio libri Regum.
1R 17,17-24
734 In diebus illis: AEgrotávit filius mulieris matrisfamílias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Elíam: Quid mihi et tibi, vir Dei ? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres fílium meum? Et ait ad eam Elías: Da mihi fílium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in cenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum, et clamavit ad Dóminum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque susténtor, afflixisti, ut interficeres fílium eius ? Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dóminum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius. Et exaudivit Dóminus vocem Eliae: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. Tulitque Elías puerum, et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus. Dixitque mulier ad Elíam: Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Dómini in ore tuo verum est.

Graduale Ps. 117, 8-9
735 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. V. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.

Tractus Ps. 102, 10
736 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 11, 1-45
737 In illo témpore: Erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Maríae et Marthae sororis eius. (María autem erat, quae unxit Dóminum unguento, et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur). Miserunt ergo sorores eius ad eum, dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. Audiens autem Iesus, dixit eis:

Infírmitas haec non est ad mortem, sed pro glória Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Diligebat autem Iesus Martham, et sororem eius Mariam, et Lazarum. Ut ergo audivit, quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Deínde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Iudaeam iterum. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerébant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado, ut a somno éxcitem eum. Dixerunt ergo discipuli eius: Domine, si dormit, salvus erit. Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putaverunt, quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo Iesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi: sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. Venit itaque Iesus, et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem. (Erat autem Bethania iuxta Ierosólymam quasi stadiis quindecim). Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo, ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: María autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: sed et nunc scio, quia quaecúmque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in aetérnum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te. Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum: nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. Iudaei ergo, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et éxiit, secuti sunt eam, dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. María ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seípsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni et vide. Et lacrimatus est Iesus. Dixerunt ergo Iudaei: Ecce quómodo amabat eum. Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius, qui mortuus fuerat: Domine, iam fetet, quatriduanus est enim. Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ? Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem, elevátis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi: ut credant, quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Iesus: Solvite eum, et sinite abire. Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant quae fecit Iesus, crediderunt in eum.

Ant. ad Offertorium Ps. 17, 28 et 32
738 Populum humilem salvum facies, Domine, et oculos superborum humiliabis: quoniam quis Deus praeter te, Domine?

Secreta
739 Múnera nos, Domine, quaesumus, oblata puríficent: et te nobis iugiter faciant esse placátum. Per Dóminum.
Praefatio de Quadragesima.

Antiphona ad Communionem Ioann. 11, 33, 35, 43, 44 et 39
740 Videns Dóminus flentes sorores Lazari ad monumentum, lacrimatus est coram Iudaeis, et exclamavit: Lazare, veni foras: et prodiit ligátis manibus et pedibus, qui fuerat quatriduanus mortuus.

Postcommunio
741 Haec nos, quaesumus, Domine, participátio sacramenti: et a propriis reátibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
742 Da nobis, quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui infirmitatis nostrae conscii, de tua virtute confidimus, sub tua semper pietate gaudeamus. Per Dóminum nostrum.


Missale 1962 676