Missale 1962 932


DE SECUNDA PARTE ACTIONIS LITURGICAE SEU DE ORATIONIBUS SOLEMNIBUS, QUAE ETIAM « ORATIO FIDELIUM » DICUNTUR

12. Cantu vel lectione históriae Passionis Domini absoluto, celebrans assumit pluviale nigri coloris; diaconus et subdiaconus induunt dalmaticam vel tunicellam eiusdem coloris.

Interim vero duo acolythi, vel ministrantes, unam tantum tobaleam super altare extendunt, locantes librum in medio.

Tunc celebrans, comitantibus ministris, vel ministrantibus, accedit ad altare, quod, ascendens, osculatur in medio, et stans ibidem, ante se habens librum, incipit orationes solemnes, ministris sacris hinc inde adstantibus.

13. Dicuntur autem hoc ordine: Praecedit celebrantis praefatio, qua intentio specialis indicatur, et cantatur tono peculiari infra notato, manibus iunctis; deinde celebrans dicit Oremus, diaconus Flectamus génua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto a diacono Levate, omnes surgunt, et celebrans, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.

3 a. Celebrans dicit Oremus, Flectamus génua, et, brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit Levate, deinde surgit, et, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.


1. PRO SANCTA ECCLESIA

933 O-ré-mus, di-lec-tís-si-mi no-bis,  pro  Ecclé-si-a sancta De-i: ut e-am De-us et Dó-mi-nus no-ster pa-ci-fi-cá-re, ad-u-ná-re et cu-sto-dí-re digné-tur to-to orbe ter-rá-rum: sub-í-ci-ens e-i prin-ci-pá-tus et po-te-stá-tes: detque no-bis, qui-é-tam et tranquíl- lam vi-tam de-gén-ti-bus, glo-ri-fi-cá-re De-um Pa-trem omni-po-tén-tem.

O- ré-mus. V. Flec- támus gé- nu- a.    R. Le- vá- te.

934 Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti: custodi opera misericordiae tuae; ut Ecclesia tua, toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret. Per eundem Dóminum nostrum.
Omnes R. Amen.


2. PRO SUMMO PONTIFICE

935 Oremus  et pro be- a- tís-si-mo Pa- pa   nostro N. ut De- us et Dó-mi- nus noster,   qui   e- lé- git e- um in  órdi- ne e- pisco-pá- tus,      sal-vum atque   ineo- lumem cu-stó- di- at Ecclé- si- ae  su- ae sanctae,    ad re-géndum pó-pu- Ium sanctum De- i.

O- remus.      Flec- támus gé- nu- a.        Le- vá- te.

936 Omnípotens sempitérne Deus, cuius iudicio universa fundantur: réspice propitius ad preces nostras, et eléctum nobis Antístitem tua pietate conserva ; ut christiana plebs, quae te gubernatur auctore, sub tanto Pontífice, credulitatis suae meritis augeátur. Per Dóminum. Omnes R. Amen.


3. PRO OMNIBUS ORDINIBUS GRADIBUSQUE FIDELIUM

937 O- remus   et pro    omni- bus   e- pí-sco- pis,    pres-by- te- ris, di-  a- có- ni- bus, subdi-  a- có- ni- bus,      a- có- ly-this,  e- xor-cí- stis, lec-tó- ri- bus, o- sti- á- ri-  is,       con-fes-só- ri- bus,  vir-gí- ni- bus, vi- du- is:      et pro    omni   pó-pu- Io   sancto   De- i.

O- ré-mus.     Flec-támus gé- nu- a.        Le- vá- te.

938 Omnípotens sempitérne Deus, cuius Spiritu totum corpus Ecclésiae sanctificatur et regitur: exaudi nos pro universis ordinibus supplicántes; ut grátiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviátur. Per Dóminum... in unitate eiusdem,

Omnes R. Amen.


4. PRO RES PUBLICAS MODERANTIBUS

939 O - remus et  pro   omni- bus   res pú-bli- eas mo- de- rán-ti- bus, e- o- rúmque mi- ni-sté- ri-  is    et po- te-stá- ti- bus: De- us   et Dó-mi-nus no-ster     men-tes   et cor-da    e- ó- rum se- cundum vo- luntá- tem su- am dí- ri- gat ad nostram perpé-tu- am pa- cem.

O- remus.      Flec-támus gé- nu- a.       Le- vá- te.

940 Omnípotens sempitérne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura populorum: respice benignus ad eos, qui nos in potestate regunt ; ut ubique terrarum, dextera tua protegente, et religionis integritas, et patriae securitas indesinenter consistat. Per Dóminum.
Omnes R. Amen.


5. PRO CATECHUMENIS

941 O - remus   et pro   ea- techú-me- nis nostris: ut  De- us et Dó-mi-nus no-ster ad-a-pé- ri- at    aures prae-cor-di- ó-rum ip-só- rum     ia-nu- ámque mi- se- ri- cór-di- ae ;     ut, per   la- vá- crum re- ge- ne- ra- ti- ó- nis       ac-cépta   re-mis- si- ó- ne    omni- um pecca- tó-rum,       et   ip-si     inve-ni- ántur    in Chri-sto   Ie-su Dó-mi- no nostro.

O- remus.      Flec-támus gé- nu- a.        Le- vá- te.

942 Omnípotens sempitérne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper pro-le fecúndas: auge fidem et intellectum catechumenis nostris; ut, renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis aggregentur. Per Dóminum. Omnes R. Amen.




O 6. PRO FIDELIUM NECESSITATIBUS

943 O - remus, di- lec-tís-si-mi  no- bis,     De- um Pa-trem omni- po-tén-tem,     ut  cunctis   mundum purget   er-ró-ri-bus: morbos áu-fe-rat:    famem de-pél-lat:     a-pé- ri- at  cárce- res:   víncu-la dis-sól-vat:       per-e-gri-nán-ti-bus  réd-i- tum:      in- firmán-ti- bus
sa-ni- tá-tem:   na-vi-gánti-bus portum sa-lú-tis   indúl-ge- at.

O- remus.      Flec- támus gé-nu- a. Le- vá- te.

944 Omnípotens sempitérne Deus, maestórum consolatio, laborantium fortitudo: perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium; ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse. Per Dóminum nostrum. Omnes R. Amen.


7. PRO UNITATE ECCLESIAE

945 O - remus    et pro  hae- ré- ti- cis   et schisma- ti- cis:       ut De- us   et Dó-mi-nus no-ster       é- ru- at   e- os   ab er-ró- ri-bus u- ni- vér- sis ;     et ad sanctam  ma-trem   Ecclé- si- am cathó- li- cam  atque    a- po-stó- Ii- eam re- vo- cá- re   digne- tur.

O- remus.      Flec-támus gé- nu- a.        Le- vá- te.

946 Omnípotens sempitérne Deus, qui salvas omnes, et neminem vis perire: respice ad animas diabolica fraude decéptas; ut, omni haeretica pravitate deposita, errantium corda re- 946 sipíscant, et ad veritatis tuae redeant unitatem. Per Dóminum. Omnes R. Amen.


8. PRO CONVERSIONE IUDAEORUM

947 O - remus et pro Iudae- is: ut De- us et Dómi-nus no- ster   áu-fe-rat ve-lámen de  córdi-bus  e- ó-rum;  ut  et ip-si agnoscant Iesum Christum Dómi-num nostrum.

O-rémus. Flectamus genu- a. Le-vá-te.

948 Omnípotens sempitérne Deus, qui Iudaeos etiam a tua misericordia non repellis: exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcaecatióne deferimus; ut, agnita veritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris emantur. Per eundem Dóminum. Omnes R. Amen.



9. PRO CONVERSIONE INFIDELIUM

949 O - remus  et pro pa-gá-nis:  ut De- us   omní-po-tens áu-fe-rat   i-niqui-tá-tem a   cordi-bus   e- ó-rum;  ut, re- líc-tis i-dó-lis su- is,  conver-tántur   ad De- um vi-vum et ve-rum, et ú-ni- cum Fí- li- um   e- ius   Ie- sum Chri-stum, De- um et Dóminum nostrum.

O- remus.      Flec- támus gé-nu- a.        Le- vá- te.

950 Omnípotens sempitérne Deus, qui non mortem peccatorum, sed vitam semper inquiris: suscipe propitius orationem nostram, et libera eos ab idolorum cultura; et ággrega Ecclésiae tuae sanctae, ad laudem et gloriam nominis tui. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculorum. Omnes R. Amen.


DE TERTIA PARTE ACTIONIS LITURGICE SEU DE SOLEMNI SANCTAE CRUCIS ADORATIONE

14. Orationibus solemnibus completis, celebrans et ministri redeunt ad sedilia, ubi celebrans deponit pluviale, ministri dalmatiam vel tunicellam; et datur initium solemni adorationi sanctae Crucis.

Adhibeatur Crux satis magna, cum Crucifixo, velo violaceo obtecto, quod facile removeri possit.

15. Primum portatur sancta Crux e sacristia in medium presbyterii, omnibus stantibus. Portatur autem hoc modo:

Celebrans et subdiaconus manent ad sedilia stantes: diaconus cum acolythis, seu ministrantibus, adit sacristiam, ex qua processionaliter affert Crucem ad ecclesiam: praecedunt acolythi, seu ministrantes, sequitur diaconus cum Cruce, medius inter alios duos acolythos, seu ministrantes, candelabra accensa gestantes.

Cum presbyterium ingressi fuerint, celebrans et subdiaconus ipsis obviam veniunt, et in medio, ante altare, celebrans Crucem e manibus diaconi accipit.

15 a. Celebrans cum ministrantibus sacristiam adit, indeque, ut supra, portat Crucem ante altare.

16. Tum proceditur ad detectionem sanctae Crucis, hoc modo:

Celebrans, accedens ad latus Epistolae, ibique, stans in plano, versa facie ad populum, Crucem a summitate parum detegit. Deinde solus incipit antiphonam Ecce lignum Crucis, ac deinceps iuvatur in cantu a ministris sacris, usque ad Venite, adoremus, quod cantatur a schola, comitantibus omnibus adstantibus.

Cantu finito, omnes in genua se prosternunt, celebrante excepto, et parvo momento in silentio adorant.

Deinde celebrans ascendit altare in latere Epistolae, et detegit bracchium dextrum Crucifixi ; tunc elevans Crucem paulisper, adiuvantibus, si opus sit, ministris sacris, altius quam primo cantat iterum Ecce lignum Crucis, aliis prosequentibus, et, post cantum, procumbentibus, ut supra.

Denique celebrans procedit ad medium altaris, et detegit Crucem totaliter, ac elevans eam, tertio altius incipit Ecce lignum Crucis, aliis, ut supra, prosequentibus, et post cantum adorantibus.

Duo autem acolythi, seu ministrantes, cum candelabris accensis comitantur Crucem, a dextris et a sinistris celebrantis.

16 a. Celebrans, in detegenda sancta Cruce, adiuvatur a ministrantibus; antiphonam vero Ecce lignum Crucis, usque ad Venite, adoremus, cantat solus.


ANTIPHONA AD DETEGENDAM S. CRUCEM

951 Ec-ce   li-gnum   Cru-cis, in quo sa-lus mun- di pe-pendit.

Omnes R. Ve-  ní- te, ad-     o- ré- mus.

17. Post detectionem Crucis sequitur eiusdem solemnis adoratio, hoc modo: Crux, postquam deiecta fuerit, traditur a celebrante duobus acolythis, vel ministrantibus, qui stantes in suppedaneo, ante medium altaris, et facie ad populum versa, eam hinc inde ita per bracchia sustentant, ut pes Crucis super suppedaneum consistat. Alii vero duo acolythi, vel ministrantes, qui candelabra accensa gestabant, eisdem candelabris a dextris et a sinistris Crucis super suppedaneum collocatis, genuflexi manent in lateribus suppedanei, in superiore gradu, facie versus Crucem.

Tunc incipit adoratio sanctae Crucis, ordine sequenti: primus accedit solus celebrans; deinde ministri, postea clerus, demum ministrantes. Hi omnes, si commode fieri possit, prius calceamenta deponunt, et, unus post alium, accedentes ad Crucem, simplici genuflexione ter repetita, pedes Crucifixi osculantur.

18. Sancta Crux, adoratione ex parte celebrantis, ministrorum, cleri ac ministrantium peracta, a duobus acolythis, seu ministrantibus, comitantibus aliis duobus acolythis, seu ministrantibus, cum candelabris accensis, defertur ad cancellos, et ibidem sustentatur eodem modo, ut supra, ita ut fideles, ante Crucem quasi processionaliter transeuntes, primum viri, deinde mulieres, pedes Crucifixi devote deosculari possint, praemissa simplici genuflexione.

Si parochus aut rector ecclesiae praevideat, adorationem sanctae Crucis, prout supra praescribitur, ob ingentem populi concursum, vix aut non sine boni ordinis et devotionis detrimento peragi posse, tunc caeremonia hoc modo peragitur: celebrans, postquam clerus, si adsit, et ministrantes adorationem expleverint, sanctam Crucem e manibus ministrantium sumat et, in summitate graduum altaris consistens, paucis verbis populum ad sanctae Crucis adorationem invitet eamque altius elevatam teneat, per breve tempus a fidelibus in silentio adorandam.

19. Dum autem sanctae Crucis adoratio peragitur, cantantur a schola, in duos choros divisa, sic dicta Improperia, et alia quae sequuntur; celebrans, ministri sacri, et ministrantes, ceterique omnes, qui adorationem sanctae Crucis peregerunt, sedentes auscultant.

Cantus vero eousque producitur, prout adorantium numerus requirit. Concluditur tamen semper cum doxologia: Sempiterna sit beatae Trinitati glória,
ut infra 179 .


IMPROPERIA

Partes quae ad singulos choros spectant, indicantur numeris 1 (chorus primus), et 2 (chorus secundus) ; quae autem ab utroque choro simul cantanda sunt, indicantur hoc modo : 1 et 2.

I

952 1 et 2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te ? Responde mihi! V. Quia eduxi te de terra AEgypti: parasti Crucem Salvatori tuo.

1 Hágios o Theós.

2 Sanctus Deus.

1 Hágios Ischyrós.

2 Sanctus Fortis.

1 Hágios Athánatos, eléison himás.

2 Sanctus Immortalis, miserere nobis.

1 et 2 Quia eduxi te per desertum quadraginta annis, et manna cibávi te, et introduxi te in terram satis bonam: parasti Crucem Salvatori tuo.

1 Hágios o Theós.

2 Sanctus Deus.

1 Hágios Ischyrós.

2 Sanctus Fortis.

1 Hágios Athánatos, eléison himás.

2 Sanctus Immortalis, miserere nobis.

1 et 2 Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te vineam electam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amára: acéto namque sitim meam potasti, et lancea perforásti latus Salvatori tuo.

1 Hágios o Theós.

2 Sanctus Deus.

1 Hágios Ischyrós.

2 Sanctus Fortis.

1 Hágios Athánatos, eléison himás.

2 Sanctus Immortalis, miserere nobis.


II

953 1 Ego propter te flagellávi AEgyptum cum primogenitis suis: et tu me flagellatum tradidisti.

2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi!

1 Ego eduxi te de AEgypto, demérso Pharaone in Mare Rubrum: et tu me tradidisti principibus sacerdotum.

2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi!

1 Ego ante te aperui mare: et tu aperuisti lancea latus meum.

2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te ? Responde mihi !

1 Ego ante te praeívi in columna nubis: et tu me duxisti ad praetórium Pilati.

2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi!

1 Ego te pavi manna per desertum: et tu me cecidisti alapis et flagellis.

2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi!

1 Ego te potávi aqua salutis de petra: et tu me potasti felle et acéto.

2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi!

1 Ego propter te Chananaeórum reges percussi: et tu percussisti arundine caput meum.

2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi!

1 Ego dedi tibi sceptrum regale: et tu dedisti capiti meo spineam coronam.

2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi!

1 Ego te exaltavi magna virtute: et tu me suspendísti in patibulo Crucis.

2 Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi!


III

1 et 2 Antiphona:
954 Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam laudamus, et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo.

1 Psalmus
Ps 66,2: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis.

2 Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.

1 et 2 Antiphona:

Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam laudamus, et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo.


IV

1 et 2 Antiphona:

955 Crux fidélis, inter omnes
arbor una nobilis;
Nulla silva talem profert,
fronde, flore, germine.
Dulce lignum, dulces clavos,
dulce pondus sustinet.

1 Hymnus:

Pange, lingua, gloriosi láuream certaminis, Et super Crucis trophaeo dic triumphum nobilem: Qualiter Redemptor orbis immolatus vicerit.

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nobilis; Nulla silva talem profert, fronde, flore, germine.

1 De parentis protoplásti fraude Factor cóndolens, Quando pomi noxiális in necem morsu ruit: Ipse lignum tunc notavit, damna ligni ut solveret.

2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustinet.

1 Hoc opus nostrae salutis ordo depopóscerat: Multiformis proditóris ars ut artem fálleret, Et medelam ferret inde, hostis unde laeserat.

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nobilis; Nulla silva talem profert, fronde, flore, germine.

1 Quando venit ergo sacri plenitudo temporis, Missus est ab arce Patris Natus, orbis Conditor, Atque ventre virginali carne amictus prodiit.

2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustinet.

1 Vagit infans inter arcta conditus praesépia, Membra pannis involuta Virgo Mater alligat, Et Dei manus pedésque stricta cingit fascia.

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nobilis; Nulla silva talem profert, fronde, flore, germine.

1 Lustra sex qui iam peregit, tempus implens corporis, Sponte libera Redemptor passioni deditus, Agnus in Crucis levátur immolándus stipite.

2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustinet.

1 Felle potus ecce languet; spina, clavi, lancea; Mite corpus perforárunt, unda manat et cruor; Terra, pontus, astra, mundus quo lavántur flumine!

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nobilis; Nulla silva talem profert, fronde, flore, germine.

1 Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa viscera, Et rigor lentéscat ille, quem dedit nativitas, Et superni membra Regis tende miti stipite.

2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustinet.

1 Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam, Atque portum praeparare arca mundo náufrago, Quam sacer cruor perúnxit, fusus Agni corpore.

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nobilis; Nulla silva talem profert, fronde, flore, germine.

Conclusio numquam omittenda:

1 Sempiterna sit beatae Trinitati glória; AEqua Patri Filioque, par decus Paraclito; Unius Triníque nomen laudet universitas. Amen.

2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustinet.


DE QUARTA PARTE ACTIONIS LITURGICAE SEU DE COMMUNIONE

20. Adoratione Crucis expleta, ipsa Crux ab acolythis, vel ministrantibus, qui eam sustentaverant, comitantibus aliis duobus acolythis, vel ministrantibus, cum candelabris accensis, reponatur ad altare, ibique collocatur in medio, et quidem, si altaris dispositio id permittat, adeo in altum ut commode a fidelibus conspici possit, quin celebranti in caeremoniis sequentibus, super altare peragendis, incommodum praebeat. Candelabra vero accensa deponuntur super altare.

21. Postea celebrans et diaconus, dimissa stola nigri coloris, assumunt paramenta violacea, scilicet celebrans stolam et planetam, diaconus stolam et dalmaticam, subdiaconus vero tunicellam.

22. Deinde diaconus, delata bursa super altare, extendit corporale, more solito; acolythus autem, vel ministrans, deponit super altare vas aquae cum purificatorio, ad abluendos et abstergendos digitos post Communionem, et librum disponit in latere Evangelii.

22 a. Antequam processio inchoetur, sacerdos defert et explicat corporale super altare, more solito.

23. Rebus ita dispositis, reportatur Sacramentum e loco repositionis ad altare maius pro Communione peragenda. Portatur autem hoc modo:

Celebrans et subdiaconus, clerus et populus manent in suis locis, sub silentio.

Diaconus cum duobus acolythis, et alio clerico ad umbellam portandam, accedunt ad altare repositionis, in quo praesto sint duo candelabra cum cereis accensis, postmodum ab acolythis sumenda.

Ad altare repositionis genua flectunt; tunc diaconus extrahit sacram pyxidem e tabernaculo seu capsa, et, assumpto velo humerali albi coloris, pyxidem extremitatibus eiusdem veli cooperit et ad altare maius defert.

23a. Omnia fiunt per ipsum celebrantem cum suis ministrantibus.

24. Procedunt ordine quo venerunt; super Sacramentum defertur umbella; acolythi hinc inde procedentes candelabra accensa gestant, omnes in genua procumbunt. Interim schola cantat sequentes antiphonas :

956 1 Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per Crucem tuam redemisti mundum.

957 2 Per lignum servi facti sumus, et per sanctam Crucem liberati sumus: fructus arboris seduxit nos, Filius Dei redemit nos.

958 3 Salvator mundi, salva nos: qui per Crucem et Sanguinem tuum redemisti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.

25. Cum ad altare maius pervenerint, illud ascendunt, diaconus sacram pyxidem super corporale, acolythi autem candelabra super altare deponunt. Genuflexione peracta, diaconus dimittit velum humerale et se retrahit ad latus Epistolae; acolythi vero descendunt hinc inde, et genuflectunt in infimo gradu altaris.

26. Tunc celebrans et subdiaconus accedunt ad altare, utroque genu adorant, illud ascendunt, et facta, una cum diacono, genuflexione, celebrans clara voce recitat, non cantat, praefationem orationis dominicae Oremus. Praeceptis salutaribus moniti.

Totum vero Pater noster, cum sit precatio ad Communionem, omnes praesentes, clerici et fideles, una cum celebrante, solemniter, graviter et distincte recitant, lingua latina, addito quoque ab omnibus Amen.

Celebrans, iunctis manibus, dicit solus:

959 Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati, audemus dicere:

Celebrans, item iunctis manibus, et omnes praesentes prosequuntur:

960 Pater noster, qui es in caelis: *
Sanctificetur nomen tuum. *
Adveniat regnum tuum. *
Fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. *
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie: *
Et dimitte nobis debita nostra, *
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. *
Et ne nos inducas in tentationem; *
sed libera nos a malo. *

Amen.

27. Celebrans solus, clara et distincta voce atque manibus extensis, prosequitur:

961 Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, praetéritis, praesentibus et futuris: et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genetrice María, cum beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et omnibus Sanctis, non signat se da propitius pacem in diebus nostris; ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per ómnia saecula saeculorum. Et ab omnibus respondetur: Amen.

28. Et continuo celebrans recitat, submissa voce, sequentem orationem, de more inclinatus, manibusque iunctis super altare positis :

962 Perceptio Corporis tui, Domine Iesu Christe, quod ego indignus sumere praesúmo, non mihi proveniat in iudicium et condemnationem: sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis et corporis, et ad medelam percipiéndam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per ómnia saecula saeculorum. Amen.

29. Tum discooperit pyxidem, et, facta genuflexione, accipit sacram particulam, et, tenens illam supra pyxidem, inclinatus et pectus percutiens, ter dicit, more solito:

963 Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

30. Postea, signans se Sacramento, adiungit submissa voce:

964 Corpus Dómini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.

Et sumit Corpus reverenter, ac paululum in meditatione Sacramenti quiescit.

31. Et continuo diaconus facit confessionem. Tunc celebrans, facta genuflexione, conversus ad populum, manibus iunctis ante pectus, clara voce dicit:

965 Misereatur vestri omnípotens Deus, et, dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam. Omnes respondent: Amen.

966 Celebrans prosequitur: Indulgentiam, absolutionem + et remissionem peccatorum vestrorum tribuat vobis omnípotens et miséricors Dóminus. Omnes respondent: Amen.

32. Deinde ad altare se convertit, genufléctit, apprehendit pyxidem, et more solito conversus ad populum, in medio altaris, dicit clara voce:

967 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Mox subdit: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea; quod iterum ac tertio repetit.

Et procedit ad distributionem Communionis, ut supra
feria V in Cena Domini 159, n. 29, dictum est. Sacerdotes vero stolam violaceam deferunt.

33. Dum sacra Communio distribuitur, cani potest psalmus Ps 21 Deus meus, Deus meus; vel unum aliudve responsorium ex Matutino huius feriae VI.

34. Communione absoluta, celebrans digitos abluit in vase, ac purificatorio abstergit, nihil dicens ; pyxidem vero in tabernaculo reponit.

35. His completis, celebrans stans in medio altaris, habens ante se librum, a dextris et a sinistris ministros sacros, dicit pro gratiarum actione, in tono feriali et manibus iunctis, tres sequentes orationes, omnibus stantibus et Amen respondentibus.

Oremus. Oratio prima
968 Super populum tuum, quaesumus, Domine, qui passionem et mortem Filii tui devota mente recóluit, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succréscat, redemptio sempiterna firmetur. Per eundem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Oremus. Oratio secunda
969 Omnípotens et misericors Deus, qui Christi tui beata passione et morte nos reparásti: conserva in nobis operam misericordiae tuae; ut, huius mysterii participatione, perpetua devotione vivamus. Per eundem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Oremus. Oratio tertia
970 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus, Filius tuus, per suum cruorem, instituit paschale mysterium. Per eundem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

36. Celebrans et ministri sacri de altari descendunt et, facta genuflexione, una cum acolythis, seu ministrantibus, in sacristiam revertuntur.

37. In choro dicitur Completorium, candelis exstinctis, et absque cantu.

38. Tempore opportuno, sanctissima Eucharistia reponatur, forma simplici, ad locum reservationis, et ibidem asservatur, lampade de more accensa. Et denudatur altare.


SABBATO SANCTO

I classis


DE VIGILIA PASCHALI

Statio ad S. Ioannem in Laterano


§ Solemnis Vigilia paschalis celebranda est hora competenti, ea scilicet, quae permittat Missam solemnem eiusdem Vigiliae incipere circa mediam noctem inter Sabbatum sanctum et dominicam Resurrectionis. Ubi tamen, ponderatis fidelium et locorum condicionibus, de iudicio Ordinarii loci, horam celebrandae Vigiliae anticipari conveniat, haec non inchoetur ante diei crepusculum, aut certe non ante solis occasum.


DE BENEDICTIONE NOVI IGNIS

1. Hora competenti tobaleis cooperiuntur altaria, sed candelae exstinctae manent usque ad principium Missae. Interim excutitur ignis de lapide, et ex eo accenduntur carbones.

2. Celebrans induitur amictu, alba, cingulo, stola et pluviali violacei coloris; ministri sacri amictu, alba, cingulo, diaconus stola et dalmatica, subdiaconus tunicella, eiusdem coloris.

2 a. Sacerdos induitur amictu, alba, cingulo, stola et pluviali violaceo, vel manet sine casula.

3. Adstantibus ministris, seu ministrantibus, cum cruce, aqua benedicta et incenso, sive ante portam, sive in aditu ecclesiae, vel intus eam, ubi scilicet populus ritum sacrum melius sequi possit, celebrans benedicit novum ignem, dicens:

V. Dóminus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

971 Oremus. Oratio

Deus, qui per Fílium tuum, angularem scilicet lapidem, claritatis tuae ignem fidelibus contulisti: productum e silice, nostris profuturum usibus, novum hunc ignem sancti + fica: et concede nobis, ita per haec festa paschália caeléstibus desideriis inflammári; ut ad perpetuae claritatis, puris mentibus, valeamus festa pertingere. Per eundem Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

Deinde ignem ter aspergit, nihil dicens.

4. Acolythus, seu unus ministrantium, assumens de carbonibus benedictis, ponit in thuribulo; celebrans vero ponit incensum in thuribulo, benedicens illud more solito, ignemque ter adolet incenso.


DE BENEDICTIONE CEREI PASCHALIS

5. Novo igne benedicto, acolythus, seu unus ministrantium, portat cereum paschalem in medium, ante celebrantem, qui cum stilo, inter extrema foramina ad insertionem granorum incensi destinata, incidit crucem. Deinde facit super eam litteram graecam Alpha, subtus vero litteram Omega, et inter bracchia crucis quatuor numeros exprimentes annum currentem, interim dicens :

972 (1) Christus heri et hodie (incidit hastam erectam),
(2) Principium et Finis (incidit hastam transversam),
(3) Alpha (incidit supra hastam erectam litteram A)
(4) et Omega (incidit subtus hastam erectam litteram Q) ;
(5) Ipsius sunt tempora (incidit primum numerum anni currentis in angulo sinistro superiore crucis)
(6) et saecula (incidit secundum numerum anni currentis in angulo dextro superiore crucis);
(7) Ipsi glória et imperium (incidit tertium numerum anni currentis in angulo sinistro inferiore crucis)
(8) per universa aeternitátis saecula. Amen (incidit quartum numerum anni currentis in angulo dextro inferiore crucis).

A
1 9
6 3
W

6. Incisione crucis et aliorum signorum, quae coloribus vel alio modo antea praeparari possunt, peracta, diaconus, seu alius ministrantium, praebet celebranti grana incensi, quae idem celebrans, si non sunt benedicta, ter aspergit et ter adolet incenso, nihil dicens. Deinde infigit quinque grana in foramina, interim dicens:

973 (1) Per sua sancta vulnera 973
(2) gloriosa
(3) custodiat
(4) et conservet nos
(5) Christus Dóminus. Amen.

1
425
3

7. Tum diaconus, seu unus ministrantium, porrigit celebranti parvam candelam, de novo igne accensam, qua cereum accendit, dicens:

974 Lumen Christi gloriose resurgéntis
Dissipet tenebras cordis et mentis.

8. Mox, celebrans benedicit cereum accensum, dicens:

V. Dóminus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio

975 Veniat, quaesumus, omnípotens Deus, super hunc incensum cereum larga tuae bene + dictionis infusio: et hunc noctúrnum splendorem, invisibilis regenerátor, intende ; ut non solum sacrificium, quod hac nocte litátum est, arcana luminis tui admixtione refúlgeat; sed in quocumque loco ex huius sanctificationis mysterio aliquid fuerit deportátum, expúlsa diabólicae fraudis nequitia, virtus tuae maiestatis assístat. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

9. Interim  luminaria  ecclesiae exstinguuntur.


DE SOLEMNI PROCESSIONE ET DE PRAECONIO PASCHALI

10. Tum celebrans iterum ponit incensum in thuribulo; postea diaconus, depositis paramentis violaceis, et indutus stola et dalmatica albi coloris, accipit cereum paschalem accensum, et ordinatur processio: praecedit thuriferarius, sequitur subdiaconus cum cruce, diaconus cum cereo accenso, post eum statim celebrans, deinde clerus per ordinem, et populus.

10 a. Tum sacerdos, depositis paramentis violaceis, et indutus stola et dalmatica albi coloris, iterum ponit incensum in thuribulo; postea accipit cereum paschalem accensum, et ordinatur processio : praecedit thuriferarius, sequitur crucifer, post eum statim sacerdos cum cereo accenso, deinde ceteri ministrantes, et populus.

976 11. Cum diaconus ingressus est ecclesiam, stans, cantat solus:

Lumen Chri-sti,

cui omnes alii, praeter subdiaconum et thuriferarium, genuflectentes versus cereum benedictum, respondent:

R. De- o grá- ti- as.

Celebrans vero de cereo benedicto propriam candelam accendit.

Procedens ad medium ecclesiae, ibi eodem modo diaconus altius cantat : Lumen Christi, cui omnes, ut supra, genuflectentes, respondent: Deo gratias. Et de cereo benedicto accenduntur candelae cleri.

Tertio procedens ante altare, in medio chori, rursum adhuc altius cantat: Lumen Christi, cui tertio omnes, ut supra, genuflectentes, respondent: Deo gratias. Et accenduntur candelae populi de cereo benedicto, et luminaria ecclesiae.

11 a. Cum sacerdos ingressus est ecclesiam, stans, cantat solus: Lumen Christi, cui omnes alii, praeter cruciferum et thuriferarium, genuflectentes versus cereum benedictum, respondent: Deo gratias. Tunc unus ex ministrantibus de cereo benedicto candelam pro sacerdote accendit.
Procedens ad medium ecclesiae, ibi eodem modo sacerdos altius cantat: Lumen Christi, cui omnes, ut supra, genuflectentes, respondent: Deo gratias. Et de cereo benedicto accenduntur candelae ministrantium.
Tertio procedens ante altare, in medio chori, rursum adhuc altius cantat: Lumen Christi, cui tertio omnes, ut supra genuflectentes, respondent: Deo gratias. Et accenduntur candelae populi de cereo benedicto, et luminaria ecclesiae.

12. Tunc celebrans vadit ad locum suum in choro, in latere Epistolae; subdiaconus cum cruce stat in latere Evangelii, contra legile; clerus locum suum occupat in scamnis.
Diaconus deponit cereum paschalem in medio chori, supra parvum sustentaculum, et, postquam celebrans posuerit incensum in thuribulo, accipiens librum, petit benedictionem, dicens:

Iube, domne, benedicere.

Et celebrans subiungit:

977 Dóminus sit in corde tuo, et in labiis tuis: ut digne et competénter annúnties suum paschale praecónium: In nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti.

Et diaconus respondet:

Amen.

12 a. Sacerdos deponit cereum paschalem in medio chori, supra parvum sustentaculum, seque recipit ad abacum; crucifer stat in latere Evangelii, contra legile; ceteri ministrantes disponuntur hinc et inde.

Sacerdos vero, postquam posuerit incensum in thuribulo, accepto libro, dicit:

978 Iube, Domine, benedicere. - Dóminus sit in corde meo, et in labiis meis: ut digne et competénter annuntiem suum paschale praeconium. Amen.

13. Postea diaconus vadit ad legile, strato albo coopertum, et ponit super eo librum, et incensat ; deinde, circumiens cereum paschalem, etiam illum thurificat.
Tunc surgentibus omnibus, et stantibus, ut fit ad Evangelium, diaconus cantat praeconium paschale, habens ante se cereum paschalem, a dextris altare, a sinistris aulam ecclesiae. Dum canitur praeconium paschale, convenit, ut clerus et populus candelas accensas gestent.

13 a. Postea sacerdos vadit ad legile, strato albo coopertum, et ponit super eo librum, et incensat; deinde, circumiens cereum paschalem, etiam illum thurificat.
Tunc surgentibus omnibus, et stantibus, ut fit ad Evangelium, ipse sacerdos cantat vel legit praeconium paschale, habens ante se cereum paschalem, a dextris altare, a sinistris aulam ecclesiae. Dum canitur proeconium paschale, convenit, ut clerus et populus candelas accensas gestent.


Missale 1962 932