LA - NOVO MILLENNIO INEUNTE 42

IV CARITATIS TESTES

42
42. "In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem" (Io 13,35). Vultum Christi se reapse, carissimi Fratres et Sorores, intuiti sumus, facere non poterit ordinatio nostra pastoralis quin se moveat ad "mandatum novum" quod nobis tradidit: "Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem" (Io 13,34).

Alius hic est latissimus campus, in quo necesse erit solidum capiatur operum consilium, tam pro universali quam pro particulari quaque Ecclesia: videlicet de communione (koinonia) quae in se concorporat simulque essentiam ipsam Ecclesiae mysterii demonstrat. Fructus enim communio est ac patefactio illius amoris qui, ex aeterni Patris exortus corde, per Spiritum in nos effunditur quem nobis tribuit Iesus (cfr Rom 5,5) ut ex nobis efficiatur "cor et anima una" (Act 4,32). Hanc proinde amoris communionem in actum deducens Ecclesia sese exhibebit "sacramentum" seu "signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis".26

Domini dicta hac de re clariora sunt quam ut eorum vis imminui possit. Tot namque res, novo etiam saeculo, necessariae erunt ad historicum Ecclesiae cursum; verumtamen si deerit caritas (agape), totum erit supervacaneum reliquum. Idem quidem ipse apostolus Paulus huius nos rei commonefacit in hymno caritatis: si linguis hominum loquemur et angelorum ac fidem habuerimus ut "montes transferamus", caritatem autem non habuerimus, "nihil" nobis proderit (cfr 1 Cor 13,2). Ecclesiae "cor" reapse est caritas, perinde ac probe sancta Teresia Lexoviensis introspexerat, quam idcirco Ecclesiae Doctorem constituere voluimus quod peritissima fuit scientiae amoris: "Ecclesiae cor esse intellexi quod et Amore accensum. Solum Amorem percepi efficere ut Ecclesiae membra agerent... Amorem in se intellexi universas complecti vocationes, Amorem nempe esse omnia".27

Communionis spiritualitas

43
43. Ex Ecclesia domum scholamque communionis exstruere: ecce permagna quae sistit ante nos provocatio in millennio hoc iam incipiente, si fideles quidem esse Dei consilio voluerimus ac mundi simul respondere intimis exspectationibus.

Quid vero haec in re significant? Sermo etiam hic statim in opus et factum transire forsitan possit; at error certe sit simili obsequi impulsui. Ante enim oportet spiritualitatem communionis promoveri quam certa ineantur incepta. Illa namque spiritualitas extollenda est uti educandi principium omnibus iis locis, ubi homo efformatur et christianus, ubi altaris comparantur ministri, consecrati homines ac pastorales operarii, ubi familiae instituuntur et communitates. Communionis spiritualitas in primis significat animum in mysterium Trinitatis intra nos habitantis intentum, cuius praeterea lux percipiatur necesse est in fratrum sororumque vultibus nos circumsistentium. Significat insuper communionis spiritualitas facultatem persentiendi fratrem in fide intra profundam Corporis mystici unitatem veluti "unum ad me quoque pertinentem", ut cum eo partiri sciamus propria gaudia ac dolores, ut eius capere valeamus optata eiusque curam gerere necessitatum, ut veram illi offerre possimus et intimam amicitiam. Communionis pariter spiritualitas secum infert potestatem discernendi ante omnia id quod positivum est in proximo, ut suscipiatur illud et tamquam Dei donum aestimetur: "donum pro me" non solummodo pro fratre qui recta via id accepit. Communionis denique spiritualitas scire significat fratri "spatium concedere", dum "alter alterius onera portamus" (cfr Gal 6,2) atque invitationes omnes repudiare quae nobis insidiantur ac pariunt competitionem, cupiditatem proprii curriculi, diffidentiam, invidiam. Ne nos fallamus! Sine hoc spiritali itinere perpaulum proficient exteriora communionis instrumenta. Apparatus enim evadent sine anima, larvae et personae communionis potius quam eius viae sese exprimendi atque crescendi.

44
44. His super fundamentis novum videre nos saeculum debebit magis quam umquam deditos aestimandis et enucleandis illis locis instrumentisque quibus secundum magnas Concilii Vaticani II directorias normas communio ipsa in tuto collocetur ac protegatur. Atque primum cogitandum est de propriis ministeriis communionis quae sunt ministerium ipsum Petrinum atque cum eo arcte coniuncta episcoporum collegialitas. Ea namque hic aguntur quae fundamentum suum ac firmamentum in consilio Christi de Ecclesia reperiunt,28 at ea de causa omnino sunt continenter comprobanda, unde eorum possit vera servari evangelica animatio.

Plurimum a Concilio Vaticano II ac deinceps est effectum, quod ad Curiae Romanae pertinet reformationem, ad Synodorum constitutionem, ad Conferentiarum Episcopalium temperationem. Sed multum aequabiliter restat perficiendum, quo melius opportunitas horum necessariorum communionis instrumentorum exprimatur, hodie praesertim cum respondere necesse sit cito difficultatibus quibus occurrere debet Ecclesia intra tam veloces nostri temporis mutationes ac conversiones.

45
45. Communionis spatia cotidie colenda sunt necnon amplificanda, in omni vitae ordine, in vitae contextu cuiusque Ecclesiae. Effulgeat communio oportet in necessitudinibus inter Episcopos presbyteros diaconos, inter Pastores universumque Dei Populum, inter clericos ac religiosos, inter consociationes et motus ecclesiales. Hunc ad finem melius usque adhibeantur est necesse illa participationis instituta quae iam Ius Canonicum praevidet, qualia sunt Consilia presbyteralia et pastoralia. Uti patet, non diriguntur ea normis popularis regiminis, quandoquidem per viam consulendi operantur non autem decernendi; 29 non tamen idcirco vim suam amittunt aut significationem. Theologia communionis et spiritualitas videlicet mutuam provehunt efficientemque audientiam inter Pastores ac fideles, dum ex una parte eos retinent coniunctos a priori in omnibus quae sunt necessaria et ex altera pellunt illos ut plerumque consentiant in rebus opinabilibus ad optiones bene ponderatas ac participatas.

Quapropter opus est nostram facere antiquam illam sapientiam quae, nihil sane detrimenti afferens auctoritati ipsorum Pastorum, incitabat eosdem ad saepius et amplius Populum Dei audiendum. Multum hac in re docte id quod sanctus Benedictus admonitum vult caenobii Abbatem, quem hortatur plus ut iuniores auscultet: "Saepe iuniori Dominus revelat quod melius est".30 Item admonet Paulinus Nolanus: "De omnium fidelium ore pendeamus, quia in omnem fidelem Spiritus Dei spirat".31

Si igitur iuridicialis prudentia, qua certae circumscribuntur participationis regulae, compagem Ecclesiae hierarchicam ostendit repellitque invitamenta ad proprium arbitrium aut iniustas postulationes, communionis aliunde spiritualitas suam confert animam corpori institutionis indicatque fiduciam illam ac mentem apertam quae dignitati prorsus respondet ac responsalitati cuiusque sodalis Dei apud Populum.

Vocationum diversitas

46
46. Hic communionis prospectus arte sociatur cum christianae communitatis facultate aperiendi omnibus "donis" Spiritus spatium. Unitas Ecclesiae dicere non vult uniformitatem, sed solidum inter iustas varietates complementum. Res est quae datur pluribus membris in uno corpore, solo Christi Corpore coniunctis (cfr 1 Cor 12,12). Oportet igitur ut Ecclesia tertii millennii omnes baptizatos et confirmatos excitet ad mentem propriae actuosaeque conscientiae in vita ecclesiali sumendam. Simul cum ministerio ordinis, alia ministeria, sive sint instituta, sive simpliciter recognita, florescere possunt in bonum totius communitatis, eamque in pluribus eius necessitatibus roborare, nempe a catechesi ad animationem liturgicam, ab institutione iuvenum ad multiplicia caritatis signa.

Revera officium munificum sumatur oportet - praesertim impensas fundendo preces ad Dominum messis (cfr Mt 9,38) - ad promovendas vocationes ad sacerdotium et eas quae singularem requirunt consecrationem. Et hoc problema magnae gravitatis est pro Ecclesiae vita ubique terrarum. Deinde, quibusdam in nationibus vetere evangelizatione signatis, luctuosum factum est propter socialem contextum et religiosam ariditatem inductam ob immoderatam rerum consumptionem nimiumque morum profanorum affectum. Necessarium ducitur et urgens instituere amplam et subtilem rationem pastoralem vocationum, quae paroecias, instituta educationis, familias amplectatur, attentiorem promovendo mentem de bonis essentialibus vitae, quae synthesim suam decretoriam obtineant in responsionibus quas unusquisque rogatur ut Dei vocationi ferat, praesertim cum haec ad absolutam sui ipsius viriumque deditionem propter Regnum.

His in adiunctis, magnum quoque pondus assumit quaelibet alia vocatio quae omnino nititur divitiis vitae novae, in Baptismatis Sacramento assumptae. Peculiari modo melius in dies detegenda est propria laicorum vocatio, qui qua tales vocantur ut possint "res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere" 32 nec non ut expleant "suas partes... in Ecclesia et in mundo... ad evangelizationem et sanctificationem hominum".33

Hoc sub eodem aspectu magnae utilitatis ad communionem munus est promovendi varia genera aggregationis, quae, sive in traditis sive in recentioribus formis motuum ecclesialium, Ecclesiae ferre pergunt vitalitatem quae donum Dei est atque authenticum "vernum Spiritus tempus" constituit. Opus est quidem ut associationes et motus, tum in Ecclesia universali, tum in Ecclesiis particularibus, artissima ecclesiali concordia operentur et gravibus Patrum praescriptis obtemperent. Attamen ad omnes vertitur quoque severum ac peremptorium Apostoli monitum: "Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite spernere; omnia autem probate, quod bonum est tenete" (1 Thess 5,19-21).

47
47. Praeterea ad pastoralem familiae operam, peculiaris intendatur consideratio, quae historica nostra aetate utilior efficitur, cum in hanc potissimam institutionem diffusum absolutumque discrimen irrumpit. In christiana matrimonii visione, habitudo inter virum et mulierem - quae mutua, absoluta, unica et indissolubilis est - primigenio congruit Dei consilio, in temporum cursu "duritia cordis" inquinato, quod vero Christus venit ad eius pristinum splendorem redigendum, revelando quod "ab initio" Deus voluit (Mt 19,8). In matrimonio ad sacramenti dignitatem sublato exprimitur deinde "magnum mysterium" amoris sponsalis Christi erga Ecclesiam suam (cfr Eph 5,32).

Ad rem quod attinet, Ecclesia indulgere nequit coercitioni cuiusdam culturae quamvis sit satis diffusa et aliquando acerba. Ita potius agendum est ut, per evangelicam institutionem semper renovandam, christianae familiae solidum offerant exemplum, eo sensu quod matrimonium agi possit ratione Dei consilio et exigentiis humanae personae omnino congruenti: personae scilicet coniugum ac praesertim debilioris personae filiorum. Familiae ipsae magis in dies conscias se praebeant de sollicitudine erga filios et actuosae personae fiant quatenus ad praesentiam ecclesialem et socialem ad illorum iura tuenda.

Oecumenicum officium

48
48. Et quid dicendum de instantia communionem promovendi in difficili ambitu oecumenicae navitatis? Luctuosum ecclesialium laborum legatum temporis acti adhuc prosequitur limina transgrediendo novi millennii. Iubilaris celebratio recensuit quoddam revera propheticum et commovens signum; multum tamen itineris adhuc deest percurrendum.

Reapse, dum nos coegit ad oculos in Christum vertendos, Magnum Iubilaeum nos assumere fecit vividiorem conscientiam de Ecclesia uti mysterio unitatis. "Credo unam Ecclesiam": quod in fidei professione affirmamus, ultimum habet fundamentum in Christo, in quo Ecclesia non est divisa (cfr 1 Cor 1,11-13). Ad eius Corpus quod attinet, in unitate a dono Spiritus proveniente, Ecclesia manet indivisibilis. Factum divisionis in ambitu historico generatur, in habitudine inter filios Ecclesiae, uti consectarium humanae infirmitatis in excipiendo dono quod a Christo-Capite ad Corpus Mysticum continenter profluit. Oratio Iesu in Cenaculo - "sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint" (Io 17,21) - revelatio simul est et invocatio. Illa revelat nobis Christi unitatem cum Patre, veluti fontem unitatis Ecclesiae ac perenne donum quod ipsa usque ad consummationem saeculi mystice recipiet. Unitas haec, quae expleri non desinit in Ecclesia Catholica, non obstantibus humanis limitationibus, etiam diversimode operatur in tot elementis sanctificationis et veritatis quae in interioribus partibus aliarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium inveniuntur; quae elementa, ut dona Ecclesiae Christi propria, impellunt eas ad plenam unitatem.34

Oratio Christi nobis memorat hoc donum necessario in dies altiore ratione excipiendum et explicandum esse. Invocatio "ut unum sint" simul est admonitio quae nos urget, fortitudo quae nos confirmat, salutaris reprehensio ob cordis pigritias et angustias. Oratione Iesu, non vero dotibus nostris, innititur fiducia qua in historia quoque plenam et visibilem communionem cum omnibus christianis assequi possumus.

In hoc prospectu renovati itineris postiubilaris, magna cum spe de Ecclesiis Orientalibus cogitamus, optantes ut illa donorum commutatio quibus Ecclesia primi millennii est ditata in plenitudine resumatur. Memoria temporis illius quo Ecclesia "duobus pulmonibus" respirabat christianos excitet Orientis et Occidentis ad viam iunctim suscipiendam, unitatem fidei servando ac iustas diversitates venerando, in mutua acceptatione et auxilio, ut membra unius Corporis Christi decet.

Simili studio oecumenicum interserendum est colloquium cum fratribus et sororibus Communionis Anglicanae necnon ecclesialium communitatum ex Reformatione ortarum. Theologica comparatio de essentialibus fidei et christianae legis moralis aspectibus, cooperatio in caritate ac praesertim magnus sanctitatis oecumenismus, Deo praestite, tempore futuro facere non poterunt quin suos fructus ferant. Interea iter fidenter pergamus, momentum exoptantes quo, nemine excepto, cum omnibus Christi discipulis elatissima voce canere poterimus: "Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum" (Ps 133,1).

Pignus de caritate ponendum

49
49. Ex communione intra-ecclesiali, caritas suapte natura ad universale expanditur ministerium, sese diffundens in munus operosi et specifici amoris erga quemlibet hominem. Ambitus est hic, qui decretorio pariter modo christianam vitam, ecclesialem stilum et pastoralem rationem describit. Ineuntibus saeculo et millennio, omnes videant oportet, immo in votis est ut maiore ratione intellegant quemnam ad gradum deditionis evehi possit caritas erga pauperiores. Si revera a Christi contemplatione denuo viam incepimus, nostrum erit id advertere in vultu eorum cum quibus ille similis esse voluit: "Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me" (Mt 25,35-36). Pagina haec non est mera adhortatio ad caritatem; agitur de pagina christologica, quae luminis radios effundit in Christi mysterium. Hac pagina, non minus quam aspectu orthodoxiae, Ecclesia nititur ad suam fidelitatem mensurandam uti Sponsa Christi.

Minime quidem est obliviscendum neminem amore nostro privari posse, quandoquidem Filius Dei "incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit".35 Si standum est certissimis Evangelii verbis, in persona pauperum peculiaris eius praesentia invenitur, quae Ecclesiae inicit praeferendam optionem pro ipsis. Per talem optionem testimonium redditur de genere amoris Dei, de eius providentia, de misericordia, et quodammodo adhuc in historiae campo seminantur illa Regni Dei semina quae Ipse Iesus posuit in sua vita terrestri cum obviam veniret omnibus eum adeuntibus propter spiritales et corporales necessitates.

50
50. Iam vero plurimae sunt necessitates quae temporibus nostris christianum sensum inquirunt. Hodierna societas novum incipit millennium onerata contradictionibus ob incrementum oeconomicum, culturale, technologicum, quod paucis fortuna praeditis offert summas facultates, dum mille milleque homines derelinquit non tantum progressione exclusos, verum obnoxios vitae condicionibus infra quid minimum sortis quae decet humanae dignitati. Potestne fieri ut nostra aetate sit adhuc ille qui fame pereat? qui damnatus relinquatur analphabetismo? qui curis medicis essentialibus privetur? qui tecto careat quo confugere possit?

Conspectus paupertatis sine fine dilatari potest, si veteribus nova addimus genera paupertatis, quae saepe quoque afficiunt illos ambitus et ordines qui, quamvis pecuniariis copiis ditatos, adducuntur ad desperationem contra rationem, ad medicamentorum stupefactivorum insidias, ad relictionem eorum qui in aetate provecta vel in morbo versantur, ad segregationem vel discriminationem socialem. Christifidelis qui huic scaenae se profert, actum fidei in Christum facere discat, interpretando monitum quod ex hoc mundo paupertatis ille proclamat. Agitur enim de prosequenda illa tradita caritate quae duobus millenniis iam elapsis plurima habuit signa et hodie forsitan maius requirit inceptum. Hora est novae "inventionis caritatis", quae non tantum explicari possit secundum efficacitatem auxilii iam praestiti, verum etiam secundum facultatem adeundi proximum et solidarietatem exprimendi cum dolentibus, ita ut gestus auxilii non uti nummus indecorus, sed uti fraterna participatio censeatur.

Hac de causa ita agendum est nobis ut pauperes, in singulis christianis communitatibus, persentiant se "in domo propria" esse. Hic modus agendi nonne erit suprema et efficax manifestatio boni nuntii Regni? Sine hac forma evangelizationis, quae per caritatem et testimonium christianae paupertatis expletur, nuntius Evangelii, qui etiam primaria est caritas, periculum patitur incomprehensionis aut suffocationis propter affluentiam verborum, cui hodierna societas communicationis cotidie subicitur. Caritas ex operibus certissima vi confirmat caritatem ex verbis.

Huius temporis provocationes

51
51. Et quomodo fieri potest ut detrahamur ante conspectum eversionis oecologicae quae ingentes orbis areas inhospitas et homini hostiles reddit? aut ante difficultates pacis, quae saepe minationibus afficitur sub exitialium bellorum inquietudine? aut ante ludibrium fundamentalium iurium tot personarum, praesertim puerorum? Tot sunt instantiae, de quibus christianus animus detrahi nequit.

Peculiare munus afficere debet quosdam exigentiae evangelicae aspectus, qui saepe parum intelleguntur, ita ut Ecclesiae interventus reddantur impopulares, qui tamen hanc ob causam nequeunt minus praesentes esse in ecclesialibus rebus agendis de caritate. Dicimus de munere assumendo ad vitam cuiusque hominis tuendam inde ab eius conceptu usque ad naturalem transitum. Ministerium homini praestandum pariter instat nos ad opportune et importune clamorem edendum eos, qui novis scientiae progressionibus utuntur praesertim in campo biotechnologico, fundamentalia ethicae postulata nullo tempore neglegere posse, recurrentes forsitan ad dubiam solidarietatem, quae sibi proponit vitam et vitam discernere, propriam cuiusque hominis dignitatem spernendo.

Per efficientiam christiani testimonii, maxime in his delicatis dubiisque campis, summopere interest ut causae doctrinae Ecclesiae convenienter dilucidentur, aperte praesertim affirmando quod non agitur de fidei prospectu non credentibus imponendo, sed de donis propriis ipsius naturae cuiusque hominis interpretandis ac tuendis. Caritas igitur necessario erit famulatus culturae, rei politicae, oeconomicae, familiae praestitus, ut ubique veneratione cumulentur fundamentalia principia, ex quibus humana condicio futurumque culturae pendent.

52
52. Omnia haec, ut patet, specifica christiana ratione sunt peragenda: maxime laici erunt qui praesentes se reddant his in muneribus ad vocationem sibi propriam exsequendam, quin umquam aviditati indulgeant christianas communitates ad socialem tabernam redigendi. Peculiarem in modum, necessitudo cum civili societate ita instituatur ut omnes autonomiam et huius munera revereantur, secundum postulata doctrinae socialis Ecclesiae. Notatu digna est navitas quam Ecclesiae Magisterium adhibuit, praesertim saeculo XX, ad rem socialem sub lumine Evangelii legendam nec non ad offerendam, definite quidem et ordinate, propriam cooperationem ad quaestionem socialem solvendam, quae in hodierna aetate universalis facta est quaestio.

Haec pars ethico-socialis uti indefectibilis mensura christiani testimonii proponitur; tentatio respuenda est spiritalitatis indolis intimae et individualis, quae cum requisitis caritatis haud bene componitur, nec cum logica Incarnationis, nec tandem cum eschatologica christianismi intentione. Si haec ultima conscios nos facit de relativa historiae indole, hoc nobis non permittit ut quodammodo officium neglegamus eam aedificandi. Ut cum maxime viget huiusmodi doctrina Concilii Oecumenici Vaticani II: "Unde apparet christiano nuntio homines ab exstruendo mundo non averti, nec ad bonum sui similium negligendum impelli, sed potius officio haec operandi artius obstringi".36

Solidum signum

53
53. Ut signum feramus huius sensus caritatis et humanae promotionis, quae radices emittit in intimas Evangelii exigentias, voluimus ut ipse Annus Iubilaris, inter innumeros caritatis fructus quos in eius cursu iam tulit - cogitamus in primis subsidium oblatum tot indigentioribus fratribus ut Iubilaei partes habere possent - opus crearet quod quodam modo constitueret fructum et sigillum iubilaris caritatis. Plurimi quidem peregrinantes diversimode stipem dederunt et, una cum illis, etiam multi praecipui curatores oeconomicae actionis munifica tribuerunt subsidia, quae ad dignam iubilaris eventus exsecutionem contulerunt. Solutis nummariis rationibus sumptuum quos opus fuit oppetere huius anni decursu, pecunia parsimoniae ad effectus caritatis destinabitur. Etenim magni est ponderis ut ex hoc religioso praeclaro eventu quaelibet removeatur parvitas quaestus oeconomici. Quod supererit conferet ad renovandam, hodiernis quoque in adiunctis, experientiam multoties habitam in historiae decursu, a tempore quo, in exordiis Ecclesiae, communitas Hierosolymitana obtulit non-christianis commovens spectaculum spontaneae munerum permutationis, usque ad bonorum communionem inter pauperrimos homines (cfr Act 2,44-45).

Opus quod efficietur parvus tantummodo erit rivulus qui confluet in magnum flumen christianae caritatis historiam percurrens. Parvus, significans tamen rivulus: Iubilaeum coegit terrarum orbem ad Romam, ad Ecclesiam contuendam, quae "praesidet in caritate",37 et ad propriam stipem Petro offerendam. Nunc caritas expressa in corde catholicitatis quodam modo denuo vertitur in mundum per hoc signum, quod maneat volumus uti fructus et vivens memoria communionis habitae occasione Iubilaei.

Dialogus ac missio

54
54. Novum saeculum, novum millennium patent sub Christi lumine. Attamen non omnes hoc lumen contuentur. Mirum nos decet officium ut "repercussus" huius luminis efficiamur. Est mysterium lunae valde addictum contemplationi Patrum, qui per hanc imaginem dependentiam docebant a Christo, Sole, cuius lumen illa replicat.38 Genus erat exprimendi quidquid Ipse Christus dixerat cum exhibebatur uti "lux mundi" (Io 8,12) et cum pariter suos hortabatur discipulos ut essent "lux mundi" (Mt 5,14).

Munus est hoc, quod contremiscere nos facit, si ad infirmitatem attendimus quae saepe opacos nos efficit et umbris confertos. Est tamen possibile munus, si nos ostendimus luci Christi et nos aperimus gratiae quae novos nos reddit homines.

55
55. Hac in visione exponitur magna provocatio colloquii interreligiosi, cui novum saeculum intentos nos videbit secundum lineamenta Concilii Oecumenici Vaticani II.39 Annis quibus Magnum Iubilaeum apparabatur, Ecclesia per conventus dignos symbolica gravitate curavit describendam relationem aperturae et dialogi erga praepositos aliis religionibus. Dialogus prosequi debet. Condicione praehabita perspicui pluralismi culturalis et religiosi, prout in societate novi millennii ostenditur, dialogus hic magni erit ponderis ad parandam quoque solidam pacis condicionem, et ad spectrum bellorum inter religiones repellendum, quae plures historiae hominis periodos sanguine consperserunt. Nomen unici Dei magis magisque sit oportet, sicuti est, nomen pacis et monitum ad pacem.

56
56. Dialogus tamen religioso indifferentismo inniti nequit, et ad nos christianos officium attinet dialogum explicandi dum testimonium offerimus plenum spe quae in nobis est (cfr 1 Pt 3,15). Ne timeamus quominus identitatem aliorum laedat id quod secus est laetus nuntius doni omnibus concessi et omnibus propositi maxima cum libertatis reverentia: donum dicimus revelationis Dei-Amoris qui "sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret" (Io 3,16). Hoc quidem, prout in Declaratione Dominus Iesus recenter in luce est positum, subici nequit cuidam speciei dialogicae pactionis, ac si esset pro nobis simplex opinio; est nobis autem gratia quae gaudio nos replet; est nuntius, quem nuntiare tenemur.

Ecclesia igitur detrahi nequit ab actione missionali inter populos, et uti munus primarium missionis ad gentes permanet nuntius qui est in Christo, "Via et Veritate et Vita" (cfr Io 14,6), in quo homines salutem inveniunt. Dialogus interreligiosus "nuntium simpliciter substituere nequit, ad nuntium tamen usque convertitur".40 Missionale tamen munus non impedit nos quin dialogum suscipiamus penitus prompti ad audiendum. Novimus enim, coram gratiae mysterio dimensionibus et consectariis infinite ditato pro vita et historia hominis, Ecclesiam ipsam nullo tempore investigationes esse intermissuram, quoniam auxilio se committit Paracliti, Spiritus veritatis (Io 14,17), cui competit eam deducere "in omnem veritatem" (Io 16,13).

Hoc principium fundamentum est non tantum inexhausti perscrutationis theologicae de christiana veritate, verum etiam de christiano colloquio cum philosophiis, culturis, religionibus. Haud raro Spiritus Dei, qui "ubi vult, spirat" (Io 3,8), in universali hominis experientia, non obstantibus omnibus humanis limitationibus, signa concitat suae praesentiae, quae ipsos Christi discipulos movent ad nuntium penitius percipiendum, cuius sunt praecones. Nonne accidit forsitan ut hac humili ac fidenti apertura Concilium Oecumenicum Vaticanum II "signa temporum" legere studeret? 41 Ecclesia, quamvis operosum ac sedulum agens discrimen ad discernenda "vera signa praesentiae vel consilii Dei",42 agnoscit se non tantum dedisse, verum etiam accepisse "ex humani generis historia et evolutione".43 Hunc gestum aperturae et pariter diligentis discriminis Concilium inauguravit respiciens quoque alias religiones. Ad nos pertinet doctrinam excipere et magna cum fidelitate vestigium persequi.

Sub Concilii lumine

57
57. Quot divitiae, dilectissimi Fratres et Sorores, inveniuntur in normis quas nobis proposuit Concilium Oecumenicum Vaticanum II! Hanc ob causam, tempore praeparationis Magni Iubilaei, ab Ecclesia quaesivimus ut sese interrogaret de acceptatione Concilii.44 Estne hoc factum? Congressio in hac Vaticana Civitate habita punctum temporis huius considerationis exstitit, et ominamur ut in omnibus Ecclesiis particularibus, etsi diversimode, hoc similiter evenerit. Per annorum decursum, hi textus pretium non amittunt nec fulgorem. Necesse est ut congruenter legantur et noscantur et approprientur uti textus idonei et directorii Magisterii, in ambitu Ecclesiasticae Traditionis. Iubilaeo concluso, ut quam maxime assumimus officium ostendendi Concilium uti summam gratiam qua Ecclesia saeculo XX est ditata: in eo nobis tutissimus offertur index ad iter hoc ineunte saeculo detegendum.

CONCLUSIO

DUC IN ALTUM!

58
58. Progrediamur oportet in spe! Coram Ecclesia novum patet millennium veluti apertum mare, in quod, Christo auxilium ferente, est committendum. Filius Dei, qui abhinc duo milia annorum propter hominis dilectionem est incarnatus, opus suum hodie quoque explet: argutos oculos habeamus oportet ad id contuendum et praesertim validum cor ut nosmet ipsi illius efficiamur instrumenta. Nonne fuit forsitan nostra Anni Iubilaris celebratio ad restaurandum colloquium cum hoc vivido fonte spei nostrae? Nunc autem Christus, spectatus et amatus, iterum iterumque nos invitat ut iter suscipiamus: "Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti" (Mt 28,19). Missionale praeceptum in tertium millennium nos inducit ad eundem hortando fervorem quo praediti erant christifideles primae horae: confidere possumus fortitudini eiusdem Spiritus qui Pentecostes die effusus est, et in praesens urget nos ad instaurandam viam illa suffulti spe "quae non decipit" (Rom 5,5).

Gressus noster, hoc novo ineunte saeculo, necesse est speditior fiat ad orbis terrarum vias denuo percurrendas. Viae, per quas unusquisque nostrum et singulae ecclesiae incedimus, plurimae sunt, sed distantia dari nequit inter illos qui unica communione sociantur, communione nempe quae cotidie alitur ad mensam Panis Eucharistici et Verbi Vitae. Singulis diebus dominicis Christus resuscitatus admissionem nobis concedit in Cenaculo, ubi "sero die illa prima sabbatorum" (Io 20,19) coram suis stetit ut insufflaret in eos vivificans donum Spiritus eosque duceret in magnam evangelizationis audaciam.

Hoc in itinere nos comitatur Virgo beatissima, cui, aliquot elapsis mensibus, una cum plurimis Episcopis, qui Romam venerunt ex omnibus mundi partibus, tertium commendavimus millennium. Pluries his annis eam monstravimus et invocavimus ut "Stellam novae evangelizationis". Nunc eam indicamus ut fulgentem auroram et certissimam nostro in itinere ductricem. "Mulier, ecce filii tui!", eidem rursus dicimus, eandem resonantes vocem Iesu (cfr Io 19-26), et sumentes apud eam vocem filialis dilectionis totius Ecclesiae.

59
59. Carissimi Fratres et Sorores! Symbolum Portae Sanctae post terga nostra clauditur, sed ut relinquatur quam maxime aperta Porta vivens quae Christus est. Post iubilarem fervorem ad cotidianam consuetudinem non regredimur. Secus enim, peregrinatio nostra, si authentica fuit, crura nostra protendit per viam quae nos praestolatur. Apostoli Pauli audaciam sequamur: "Ad ea vero, quae ante sunt, extendens me ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu" (Philp 3,13-14). Imitemur insimul contemplationem Mariae, quae, post peregrinationem in sanctam civitatem Ierusalem, in domum Nazarethanam regrediebatur mysterium Filii conservans in corde suo (cfr Lc 2,51).

Iesus resuscitatus, qui nostris in viis comitem se praebet et notum nobis se facit sicut olim discipulis Emmaus "in fractione panis" (Lc 24,35), vigiles nos inveniat et promptos ad vultum eius noscendum et nostros fratres adeundos ut magnum iis perferamus nuntium: "Vidimus Dominum!" (Io 20,25).

Hic est enim optatissimus fructus Iubilaei anni bismillesimi, Iubilaei videlicet quod vivida ratione iterum nostros ante oculos proposuit mysterium Iesu Nazarethani, Filii Dei hominisque Redemptoris. Dum Iubilaeum concluditur et futurum spei nobis reseratur, laus gratiarumque actiones totius Ecclesiae ad Patrem effundantur, per Christum, in Spiritu Sancto.

Haec ominantes omnibus vobis imo ex pectore Nostram impertimus Benedictionem.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, in Sollemnitate Epiphaniae Domini, anno bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

IOANNES PAULUS PP. II



1) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 11.
2) Cfr Bulla Incarnationis mysterium (29 Novembris 1998), 3: AAS 91 (1999), 132.
3) Ibid., 4, l.m., 133.
4) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.
5) De civ. Dei, XVIII, 51,2: PL 41,614; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.
6) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 55: AAS 87 (1995), 38.
7) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.
8) Comm. in Is., Prol.: PL 24,17.
9) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 19.
10) "Sequentes igitur sanctos Patres, unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere unum eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter non in duas personas partitum sive divisum, sed unum et eundem Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Iesum Christum": DS 301-302.
11) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.
12) Hac de re admonet sanctus Anasthasius: "Homo cum re creata coniunctus non potuisset divinus effici, nisi Filius verus Deus esset", Oratio II contra Arianos 70: PG 26, 425 B.
13) N. 78.
14) Ultimi Colloqui. Quaderno giallo, 6 Iulii 1897: Opere complete, Cittą del Vaticano 1997, 1003.
15) S. Cyprianus, De Orat. Dom., 23: PL 4,553; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4.
16) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 40.
17) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.
18) Cfr Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula de quibusdam rationibus christianae meditationis Orationis formas (15 Octobris 1989): AAS 82 (1990), 362-379.
19) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.
20) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Dies Domini (31 Maii 1998), 19: AAS 90 (1998), 724.
21) Ibid., 2: l.m., 714.
22) Cfr ibid., 35: l.m., 734.
23) Cfr 18: AAS 77 (1985), 224.
24) Ibid., 31: l.m., 258.
25) Tertullianus, Apol., 50,13: PL 1,534.
26) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.
27) MsB 3vo, Opere complete, Cittą del Vaticano, 1997, 223.
28) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, c. III.
29) Cfr Congr. de Clericis et aliae, Instr. de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium spectantem Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997): AAS 89 (1997), 852-877, praesertim art. 5: De cooperationis compagibus in Ecclesia particulari.
30) Reg. III,3.
31) Epist. 23,36 ad Sulpicium Severum: CSEL 29,193.
32) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 31.
33) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam actuositatem, 2.
34) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.
35) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.
36) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 34.
37) Cfr S. Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, Praef., ed. Funk, I,252.
38) Ita, v.gr., S. Augustinus: "Luna intelligitur Ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab Unigenito Filio Dei, qui multis locis in Sanctis Scripturis allegorice sol est appellatus": Enarr. in Ps. 10,3.
39) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de Ecclesiae habitudine ad religiones non-christianas Nostra aetate.
40) Instr. Congr. pro Gentium Evangelizatione et Pontificii Consilii pro Dialogo Inter Religiones, Dialogo e annuncio: riflessioni e orientamenti (19 Maii 1991), 82: AAS 84 (1992), 444.
41) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 4.
42) Ibid., 11.
43) Ibid., 44.
44) Cfr Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 36: AAS 87 (1995), 28.



LA - NOVO MILLENNIO INEUNTE 42