Pastores gregis LA 44

Pastoralis regiminis modus et dioecesana communio


44 Ecclesialis communio qua Episcopus afficitur, adducet eum ad quemdam pastoralem modum usque apertiorem, participata cum omnibus opera. Adest genus quoddam circularis actionis inter ea quae Episcopus vocatur ad decernenda cum responsalitate personali pro bono Ecclesiae eius curae concreditae atque operam quam fideles illi offerre possunt per coetus consultationis, qui sunt: synodus dioecesana, consilium presbyterale, consilium episcopale, consilium pastorale.170

Patres synodales non omiserunt commemorare hos modos exercitationis moderaminis episcopalis, per quos actio pastoralis dioecesis ordinatur.171 Ecclesia particularis revera non refertur tantummodo ad triplex munus episcopale, sed etiam ad triplicem missionem propheticam, sacerdotalem et regalem totius Populi Dei. Cuncti fideles, virtute Baptismatis, participant, modo sibi proprio, triplex munusChristi. Eorum realis aequitas in dignitate atque in actione ita efficit, ut omnes ad consociatam operam vocentur in aedificando Christi Corpore, ad efficiendam scilicet missionem quam Deus Ecclesiae in terrarum orbe concredidit, secundum propriam cuiusque condicionem et munus.172

Omnis modus differentiae inter fideles secundum diversa charismata, officia, ministeria in famulatu ordinatur aliorum populi Dei membrorum. Differentia ontologica-functionalis, quae Episcopum collocat « coram » aliis fidelibus, in fundamento plenitudinis sacramenti Ordinis quod accepit, essesignificat pro aliis fidelibus, quod eum non extrahit ex eius esse cum istis.

Ecclesia communitas est organica, quae in dispositione efficitur diversorum charismatum, ministeriorum et famulatuum, ut propositum adimpleatur quod est salus. Episcopus qui curat hanc efficiendam unitatem in diversitate, fovet, sicut in Coetu synodali dictum est, diversorum operatorum synergiam, ita ut liceat simul commune percurrere fidei missionisque iter.173

His dictis tamen, oportet addere munus Episcopi redigi non posse ad officium meri moderatoris. Episcopale munus suapte natura clarum implicat atque inaequivocum ius-officium moderaminis, in quo etiam elementum includitur iurisdictionis. Pastores sunt publici testes atque eorum potestas testandi fidem suam attingit plenitudinem in potestate iudicandi: Episcopus non solum vocatur ad fidem testificandam, sed etiam ad eam existimandam eiusque manifestationes ex parte fidelium pastoralibus suis curis creditorum moderandas. Hoc in suo adimplendo munere ille maximopere contendet ad suscitandum suorum fidelium consensum, sed noverit tandem se ea capturum esse consilia quae necessaria suae pastoris conscientiae videbuntur, sollicitum praesertim de futuro Dei iudicio.

Ecclesialis communio in sua structura personalem implicat Episcopi responsalitatem, sed etiam omnium ordinum fidelium secum fert participationem, quia responsalitatem communicant boni Ecclesiae particularis quam ipsi formant. Id quod auctoritatem huius communionis organicae confirmat, Spiritus Sancti est actio, qui operatur tum in responsalitate personali Episcopi tum in participatione fidelium. Spiritus quidem, aequalitatem instituens baptismalem omnium fidelium sicut etiam uniuscuiusque diversitatem charismaticam et ministerialem, potestatem habet communionem efficaciter exsequendi. Horum principiorum vi Synodi dioecesanae reguntur, quarum canonica indoles, in cann. 460-468 Codicis Iuris Canonici instituta, in Instructione interdicasteriali die 19 Martii anno 1997 est definita.174 Secundum essentiam harum normarum se gerere tenebuntur alii etiam coetus dioecesani, quibus Episcopus praeerit, a sua peculiari responsalitate numquam abdicans.

Si in Baptismate unusquisque christianus amorem accipit Dei per Spiritus Sancti effusionem, Episcopus – uti Coetus synodalis opportune memoravit – per sacramentum Ordinis suo in corde pastoralem Christi caritatem accipit. Haec pastoralis caritas finem proprium habet, ut communionem instituat.175 Antequam hic amor-communio ad lineamenta actionis perducatur, Episcopus contendat ut eum proprio in corde et in corde Ecclesiae praesentem reddat per vitam vere spiritalem.

Si communio essentiam exprimit Ecclesiae, aequum est ut spiritalis vitae communionis ad sese manifestandum tendat tum in ambitu personali tum communitario, novas semper suscitans formas participationis atque corresponsalitatis apud varios fidelium ordines. Episcopus igitur sua in Ecclesia particulari suscitare conabitur structuras communionis atque participationis, quae permittant ut Spiritus auscultetur qui vivit et loquitur in fidelibus, illosque dirigat ad exsequendum quidquid idem Spiritus pro vero Ecclesiae bono inspirat.

Ecclesiae particularis varietates


45 Multi Patrum synodalium interventus ad varios pertinebant aspectus et tempora Dioecesis vitae. Ita, sedulam mentem conversa est ad Curiam dioecesanam, structuram scilicet qua Episcopus utitur ad exprimendam propriam caritatem pastoralem eius in variis aspectibus.176 Memorata est, singillatim, opportunitas ut administratio oeconomica Dioecesis concredatur illis qui praeter honestatem peritia sunt praediti, ita ut proponi possit sicut exemplum perspicuitatis omnibus aliis huiusmodi institutionibus ecclesialibus. Si in Dioecesi vivitur spiritalis vitae communio, fieri non poterit, quin singularis praestetur cura de paroeciis et communitatibus pauperioribus, pro viribus laborando ut pars quaedam facultatum oeconomicarum indigentioribus servetur Ecclesiis, praesertim in terris missionis et migrationis.177

Ad paroecias tamen convenienter Patres synodales animum intendere censuerunt, memores Episcopum esse primum responsalem huius communitatis, quae eminet inter omnes in Dioecesi praesentes, cui illius est sedulo prospicere.178 Paroecia revera – sicut saepe dictum est – adhuc in vita cotidiana Dioecesis nucleus manet fundamentalis.

Pastoralis visitatio


46 Hoc in conspectu pondus emergit Visitationis pastoralis, germinum gratiae tempus atque peculiare momentum, immo unum, ratione habita conventus et colloquiorum Episcopi cum fidelibus.179Episcopus Bartholomaeus a Martyribus, quem Nos Ipsi, paucis diebus ab expleta Synodo, beatum declaravimus, suo in classico scripto Stimulus Pastorum, quod ipse Carolus Borromeus magni aestimavit, pastoralem Visitationem definit quasi animam episcopalis regiminis et efficaciter eam describit veluti productionem ipsius spiritalis praesentiae Episcopi inter suos fideles.180

Dum pastoralem visitationem paroeciae peragit, aliis delegatis relicto examine quaestionum administrationis, Episcopus colloquia praeoptet cum personis, a parocho aliisque sacerdotibus incipiens. Hoc est momentum quo ille propius pro populo munus implet verbi, sanctificationis atque pastoralis moderaminis, directe sentiens timores et difficultates, gaudia et exspectationes hominum atque omnes hortans ad spem. Hic maxime Episcopus directam habet necessitudinem cum pauperioribus, senibus et aegrotis. Tali modo effecta, pastoralis Visitatio ostenditur uti est, nempe signum praesentiae Domini, qui suum populum in pace invisit.

Episcopus suo cum presbyterio


47 Non sine causa decretum conciliare Christus Dominus, dum particularem describit Ecclesiam, eam definit veluti fidelium communitatem curae pastorali Episcopi creditam cum cooperatione presbyterii.181 Exstat, revera, inter Episcopum et presbyteros communio e sacramento exoriens, virtute scilicet sacerdotii ministerialis vel hierarchici, quae participatio est unici sacerdotii Christi, et hanc ob rem, etiamsi diverso in gradu, virtute suffulta unius ministerii ecclesialis ordinati et unicae missionis apostolicae.

Presbyteri, et inter eos praesertim parochi, artiores cooperatores sunt ministerii Episcopi. Patres synodales adhortationes et invitationes renovaverunt, iam scriptas in documentis conciliaribus et nuperius receptas in Adhortatione Apostolica Pastores dabo vobis,182 ad peculiarem indolem necessitudinum inter Episcopum et eius presbyteros. Episcopus semper suis cum sacerdotibus sese gerere curabit veluti patrem et fratrem qui eos diligit, eos audit, eos excipit, eos corrigit, eos consolatur, eorum quaerit cooperationem et, quantum fieri potest, eorum bono humano, spiritali, ministeriali et oeconomico sedulo consulit.183

Peculiaris Episcopi affectus pro suis sacerdotibus manifestatur sicut paternus et fraternus actus, quo eos comitatur in praecipuis momentis eorum vitae ministerialis, inde ab exordiis ministerii pastoralis. Fundamentalis manet permanens presbyterorum formatio, quae pro omnibus uti « vocationem in vocatione » constituit, quia, suis in variis et additiciis aspectibus, ad adiuvandum tendit presbyterum ut sit et sicuti presbyterum se gerat secundum exemplum Iesu.

Unusquisque Episcopus dioecesanus inter sua prima officia spiritalem habet curam de eius presbyterio: « Ritus sacerdotis qui die ordinationis presbyteralis proprias ponit manus in manus Episcopi, illi promittens « filialem venerationem et oboedientiam », primo aspectu videri potest ritus unius sensus. Ritus re vera utrumque obligat: sacerdotem et Episcopum. Iuvenis presbyter decernit se Episcopo confidere et Episcopus, ex parte sua, ad has manus custodiendas se obligat ».184

Duobus in aliis momentis, addere velimus, presbyter iuste manifestationem potest exspectare peculiaris propinquitatis ex parte sui Episcopi. Primum evenit cum illi pastoralis concreditur missio, sive hoc primum contingit sicut in casu sacerdotis nuper ordinati, sive in commutatione ministeriali vel pro collatione novi mandati pastoralis. Collatio missionis pastoralis est, pro ipso Episcopo, peculiare tempus paternae responsalitatis erga eius presbyterum. Sanctus Hieronymus verba proponit quae bene ad hanc occasionem referri possunt: « Quod Aaron et filios eius, hoc esse Episcopum et Presbyteros noverimus. Unus Dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium. [...] Gloria patris nonne est filius sapiens? Gaudeat Episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit Sacerdotes ».185

Alterum momentum occurrit cum sacerdos, provectae aetatis causa, effectivum relinquit pastorale moderamen communitatis vel directae responsalitatis officia. In his similibusque rerum adiunctis, Episcopus ita faciat ut sacerdos sentiat tum gratitudinem Ecclesiae particularis de apostolicis laboribus hucusque expletis, tum peculiarem rationem novae collocationis in presbyterio dioecesano: ille enim servat, immo auctam videt, possibilitatem conferendi ad aedificationem Ecclesiae per exemplare testimonium magis assiduae orationis et alacrioris propensionis acquisitae peritiae utilitati iuniorum confratrum impensae. Sacerdotibus insuper qui in eadem versantur condicione propter gravem morbum vel aliam ob formam diuturnae defectionis, Episcopus ostendet propriam fraternam proximitatem, eos adiuvans ad vivam servandam conscientiam « se pergere esse membra nava in Ecclesiae aedificatione, etiam et potissimum propter suam cum Christo patienti communionem aeque cum tot fratribus sororibusque qui in Ecclesia Passionem Domini participant ».186

Episcopus etiam prece atque sedula compassione comitabitur sacerdotes qui, quacumque de causa, in dubio posuerunt propriam vocationem eorumque fidelitatem erga Dominum eos appellantem, atque in suis officiis quodammodo defecerunt.187

Ille tandem non omittet perscrutari signa virtutum heroicarum quae forsitan a sacerdotibus dioecesanis manifestata sunt, cum id opportunum visum erit, promovebit earum publicam recognitionem, necessarium instituens processum ad causam canonizationis incohandam.188

Institutio candidatorum ad presbyteratum


48 Penitius perscrutando argumentum de ministerio presbyterorum, cura Patrum synodalium peculiari ratione conversa est ad institutionem candidatorum ad sacerdotium, quae datur in seminario.189Habita ratione omnium munerum, quae orationem, deditionem, laborem hac in re requirunt, presbyterorum institutio pro Episcopo quandam constituit curam primarii ponderis. Ad rem quod attinet, Patres synodales vere conscii Seminarium bonum esse inter Dioecesis praestantiora, in huius rei attenti institerunt tractatione et haud dubiam necessitatem Seminarii Maioris ostenderunt, haud tamen neglegentes momentum quo etiam fruitur Seminarium Minus ad christianos valores diffundendos ad Christi sequelam quod attinet.190

Unusquisque igitur Episcopus suam declarabit sollicitudinem, praesertim diligentissime seligens futurorum presbyterorum educatores atque aptissimas et accommodatissimas instituens formas ad necessariam eorum praeparationem ad ministerium in ambitu adeo fundamentali pro vita communitatis christianae exercendum. Episcopus non negleget officium saepe invisendi Seminarium, etiamsi, ob peculiaria rerum adiuncta, ipse aliique Episcopi ad deligendum, cum saepe necessitas urget, et immo ad praeoptandum Seminarium interdioecesanum adducti sint.191 Cognitio personalis et perspecta candidatorum ad presbyteratum in propria Ecclesia particulari condicio est quam Episcopus neglegere nequit. His immediatis nisus colloquiis curabit ut in Seminariis personae maturo et aequo animo formentur, capaces instituendi solidas humanas pastoralesque necessitudines, in scientiis theologicis paratae, in spiritali vita fortes, Ecclesiae amantes. Adlaborabit pariter ad promovenda et sollicitanda incepta oeconomica ad firmandos et iuvandos iuvenes candidatos ad presbyteratum.

Perspicuum tamen est, vim vocationes excitantem et formantem orationem esse. Oportet vocationes diffusum habeant apud « Dominum messis » rete intercessorum. Quo frequentius quaestio vocationum suscipietur in ambitu orationis, eo magis oratio adiuvabit electum ad vocem auscultandam Illius qui eum vocat.

Cum tempus advenit sacrorum Ordinum, unusquisque Episcopus debitum instituet scrutinium.192 Ad rem quod attinet, conscius suae gravis responsalitatis in conferendo Ordine presbyterali, tantummodo post accuratam inquisitionem et fusam consultationem, ad normam iuris, Episcopus suam in Dioecesim accipiet candidatos provenientes alia ex Dioecesi vel Instituto religioso.193

Episcopus et diaconi permanentes


49 Episcopi, veluti dispensatores sacrorum Ordinum, responsalitatem habent directam etiam de Diaconibus permanentibus, quos Coetus synodalis recognoscit sicut genuina Dei dona ad nuntiandum Evangelium, ad educandas communitates christianas adque promovendum in Familia Dei ministerium caritatis.194

Unusquisque Episcopus igitur magnam adhibebit sollicitudinem de his vocationibus, quarum electionem et formationem ipse veluti postremus responsalis curat. Etiamsi plerumque exercet istam responsalitatem per cooperatores summae fiduciae, obligatos ad agendum modo conformi ad normas Sanctae Sedis,195 Episcopus quaeret, quantum fieri possit, personaliter nosse illos qui se parant ad Diaconatum. Postquam eos ordinaverit, perget esse verus eorum pater, ad amorem Corporis et Sanguinis Christi adhortans, quorum sunt ministri, et ad amorem Sanctae Ecclesiae, cui servire promiserunt; illos autem, qui matrimonio coniuncti sunt, ad exemplarem vitam adhortabitur familiarem.

Episcopi sollicitudo circa personas vitae consecratae


50 Adhortatio Apostolica post-synodalis Vita consecrata iam pondus illustravit quod vita consecrata in ministerio habet Episcopi. Quem revocantes textum hac in postrema Synodo, Patres memoraverunt Episcopi munus in Ecclesia – communione cuius est aestimare et promovere peculiarem vocationem et missionem vitae consecratae, quae continuo et firmiter ad vitam sanctitatemque pertinet Ecclesiae.196 Quae etiam in Ecclesia particulari officium adimplet exemplaris praesentiae et missionis charismaticae. Episcopus igitur diligenter perscrutabitur an inter personas consecratas quae vixerunt in Dioecesi testimonia fuerint heroicae virtutum exercitationis et, si id opportunum videbitur, incohandum canonizationis processum instituet.

Sua in diligenti sollicitudine de omnibus vitae consecratae formis, in sollicitudine quae exprimitur tum in adhortatione tum in vigilantia, Episcopi erit speciale spatium vitae contemplativae servare. Consecrati, ex parte sua, ex animo pastoralia Episcopi accipient consilia, ad plenam intenti communionem cum vita et missione Ecclesiae particularis ubi commorantur. Episcopus revera de apostolica in Dioecesi navitate respondet: sodales vitae consecratae cum illo cooperari tenentur ut, per praesentiam et ministerium, locupletent communionem ecclesialem. Ad rem quod spectat, ratio habeatur de documento Mutuae relationes ac de iure vigente.

Peculiaris sollicitudo de Institutis iuris dioecesani est adhibita, praesertim de iis quae variis in difficultatibus versantur: ea Episcopus paterno singularique animo curabit. Tandem ad iter quod attinet approbationis novorum Institutorum quae in Dioecesi sunt orta, Episcopus agere studeat secundum normas et praescripta Adhortationis Apostolicae Vita consecrata aliarumque instructionum compententium Sanctae Sedis dicasteriorum.197

Christifideles laici in pastorali cura Episcopi


51 Apud Christifideles laicos qui maiorem constituunt partem Populi Dei missionalis vis Baptismatis est manifestanda. Hoc ad propositum illi munimento indigent, adhortatione et adiumento suorum Episcoporum, qui illos ducant ad augendum apostolatum secundum propriam indolem saecularem, ex gratia haurientes sacramentorum Baptismatis et Confirmationis. Hanc ob rem necesse erit peculiaria itinera promovere formationis, quae illos reddant idoneos ad responsalitatem in Ecclesia sumendam intra dioecesanas et paroeciales structuras participationis, praeter varia officia animationis liturgicae, catechesis, religionis catholicae tradendae in scholis, etc.

Christifidelium est praesertim laicorum – et hoc in sensu sunt stimulandi – civilem cultum evangelizare, vim Evangelii inserere in ambitum familiae, laboris, communicationis instrumentorum et vitae publicae nationalis et internationalis. Ob eorum in mundo collocationem Christifideles laici revera magnum habere possunt effectum in ambitu circumiacenti, amplificantes pro tantis viris mulieribusque provincias et prospectus spei. Alia ex parte in condicionibus vitae cotidianae, ob eorum ordinariam vitae optionem strenue versantes, Christifideles laici vocantur, secundum eorum peculiarem indolem saecularem, ut reddant de spe rationem (cfr
1P 3,15) in proprio ambitu laboris, in corde colentes « exspectationem novae terrae ».198 Episcopi, sua ex parte, propinqui sint fidelibus laicis qui, implicatis mundi negotiis detenti, peculiari ratione perturbationi exponuntur et maerori, atque illos sustentent ut christiani sint fortes in spe, firma certitudine nisi, Dominum semper filiis suis adesse.

Considerandum est etiam pondus apostolatus laici associati, tum illius antiquae traditionis, tum illius a novis constituti motibus ecclesialibus. Haec omnia aggregata Ecclesiam locupletant, sed semper indigent ministerio criterii Episcopi, ad cuius missionem pastoralem pertinet complementum inter motiones inspirationis diversae fovere, invigilare eorum progressioni, formationi theologicae et spiritali animatorum, pro interiectione novarum rerum in communitatem dioecesanam et in paroecias a quibus non debent separari.199 Episcopus curabit ut laicorum sodalitates pastoralem vocationum operam in Dioecesi sustentent, adlaborantes ut omnes vocationes accipiantur, praesertim eae quae ministerio ordinato, vitae consecratae et officio missionali devoventur.200

Sollicitudo Episcopi de familia


52 Multae Patrum synodalium voces pronuntiatae sunt pro familia, quae merito « ecclesia domestica » appellata est, necnon spatium praesentiae Domini Iesu apertum, sanctuarium vitae. Ea, instituta in sacramento matrimonii, veluti communitas potioris ponderis apparet, quia in ea tum coniuges tum eorum filii propriam vivunt vocationem atque in caritate progrediuntur. Familia christiana – in Synodo memoratum est – communitas est apostolica, missioni aperta.201

Episcopi re vera est agere ut in civili societate matrimonii bona per iustas optiones politicas et oeconomicas sustineantur et defendantur. Deinde intra communitatem christianam ille adhortabitur praeparationem sponsorum ad matrimonium, comitatum iuvenum coniugum atque formationem coetuum familiarum, qui pastoralem agendi rationem pro familia et, nec postremo, possint familias in difficultatibus adiuvare. Propinquitas Episcopi erga coniuges eorumque filios, etiam per incepta dioecesana varii generis, iis erit validum adiumentum.

Inspicientes educativa ipsius familiae officia, Patres synodales unanimiter agnoverunt scholarum catholicarum momentum pro formatione integra novarum generationum, pro inculturatione fidei ac pro dialogo inter diversas culturas. Ideo necesse est ut Episcopus fulciat et qualitatem tribuat scholis catholicis, promovendo eas ubi non exstant atque adhortando, quod potest, civilia instituta ut effectivae libertati educationis intra Statum faveant.202

Iuvenes, pastoralis in futurum tempus principatus


53 Episcopus, christianae communitatis pastor et pater, peculiariter curabit ut iuvenes evangelizentur et spiritali comitatu adiuventur. Ministerium spei non potest non construere futurum cum illis – iuvenibus revera – quibus posteritas concreditur. Veluti « custodes aurorae » iuvenes auroram exspectant novi mundi. Eventus Dierum Internationalium Iuventutis, quem Episcopi ex corde adhortantur, nobis demonstrat quam multi sint iuvenes ad operam in Ecclesia et in mundo parati, si illis authentica proponatur responsalitas et integra detur christiana formatio.

Hoc in prospectu, tamquam sententiae Patrum synodalium interpretes, peculiarem admovemus adhortationem viris et mulieribus vitae consecratae multorum Institutorum, quae in ambitu operantur formationis educationisque infantium, adulescentium et iuvenum, ne animo deficiant propter difficultates temporis neque ab eorum memorabili opera desistant, sed augeant eam meliores etiam proprios in hac re conatus reddentes.203

Iuvenes, per personalem cum suis pastoribus et formatoribus necessitudinem, ad crescendum in caritate incitentur, ad vitam quandam magnanimam formentur, ad famulatum erga alios promptam, praesertim vere erga indigentes et aegrotos. Hoc modo facilius erit iis loqui etiam de ceteris virtutibus christianis, maxime de castitate. Hoc in itinere intellegere poterunt vitam esse « pulchram » cum donatur ad Iesu exemplum. Hac ratione adimplere poterunt optiones responsales et definitivas, tum in ordine matrimonii, tum in ministerio sacro, tum in vita consecrata.

Navitas pastoralis vocationalis


54 Summi momenti est promotio culturae vocationalis latiore sensu sumptae: oportet ut iuvenes ad ipsam vitam inveniendam sicuti vocationem educentur. Episcopi erit familias, communitates paroeciales et instituta educationis adhortari, ut adulescentes adiuvent et iuvenes ad inveniendum consilium Dei de ipsorum vita, vocationem accipiendo ad sanctitatem quam Deus in origine unicuique donat.204

Ad rem quod pertinet, maximi est ponderis totius navitatis pastoralis corroborare vocationalem prospectum. Episcopus hanc ob rem curabit ut navitas pastoralis iuvenilis et vocationalis sacerdotibus et illis concredatur qui, ardore et exemplo propriae vitae, idonei sunt ad amorem erga Iesum transmittendum. Eorum erit iuvenes per personalem amicitiam et, si fieri potest, per spiritale moderamen comitari, ut ad signa colligenda divinae appellationis eos adiuvent adque vim quaerendam ad respondendum per Sacramentorum gratiam et in vita orationis, quae est praesertim auscultatio Dei qui loquitur.

Hi sunt quidam aspectus in quibus Episcopus suum exercet munus moderaminis et erga portionem Populi Dei sibi concreditam caritatem exprimit pastoralem quae eum animat. Una ex formis huius caritatis est compassio, ad imitationem Christi, Summi Sacerdotis, qui misertus est humanae fragilitatis, ipse tentatus per omnia veluti nos, etiamsi aliter ac nos, absque peccato (cfr
He 4,15). Haec compassio semper cum responsalitate coniungitur quam Episcopus erga Deum et Ecclesiam sumpsit. Sic ille promissiones emittit et officia die Ordinationis episcopalis sumpta, cum libere suum dedit assensum Ecclesiae petitioni ut curam adhiberet, paterno amore, de Dei populo sancto eumque in via salutis duceret; ut semper esset hospitalis et misericors, in nomine Domini, erga pauperes, aegrotos et omnes consolatione adiumentoque indigentes et immo, veluti pastor bonus, ad quaerendas iret oves amissas ut ad Christi ovile eas adduceret.205



CAPUT VI


IN ECCLESIARUM COMMUNIONE


« Sollicitudo omnium Ecclesiarum » (2Co 11,28)


55 Cum ad Corinthios christianos scriberet, Paulus apostolus quae ipse pro Evangelio passus est repetiit: « In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate; praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum » (2Co 11,26-28). Ad exitum ipse pervenit animi cum commotione proferens interrogationem: « Quis infirmatur et non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror? » (2Co 11,29). Eadem est interrogatio quae uniuscuiusque Episcopi conscientiam afficit, quippe qui Collegii episcopalis sit sodalis.

Id palam Concilium Vaticanum II memorat, cum illud edicit: omnes Episcopi, qua membra Collegii episcopalis et legitimi Apostolorum successores in universam Ecclesiam ex Christi institutione et praecepto suam sollicitudinem producere tenentur. « Debent enim omnes Episcopi promovere et tueri unitatem fidei et disciplinam cunctae Ecclesiae communem, fideles edocere ad amorem totius Corporis mystici Christi, praesertim ad membrorum pauperum, dolentium et eorum qui persecutionem patiuntur propter iustitiam (cfr Mt Mt 5,10), tandem promovere omnem actuositatem quae toti Ecclesiae communis est, praesertim ut fides incrementum capiat et lux plenae veritatis omnibus hominibus oriatur. Ceterum hoc sanctum est quod bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis, ipsi efficaciter conferunt ad bonum totius mystici Corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum ».206

Accidit ut quisque Episcopus eodem tempore sua cum particulari Ecclesia coniungatur et cum universali Ecclesia. Ipse namque Episcopus, qui adspectabile est principium unitatisque sua in Ecclesia particulari fundamentum, adspectabile est quoque vinculum ecclesiasticae communionis suam inter Ecclesiam particularem et universalem Ecclesiam. Itaque omnes Episcopi, suis in Ecclesiis particularibus domicilium habentes, iique usque hierarchicam communionem cum Collegii episcopalis Capite et cum Collegio ipso servantes, soliditatem ac significationem Ecclesiae catholicitati conferunt eademque opera suae Ecclesiae particulari catholicitatis notam tribuunt. Quisque ideo Episcopus fere momentum est coniunctionis suae particularis Ecclesiae cum Ecclesia universali atque visibile testimonium Christi unius Ecclesiae praesentiae sua in Ecclesia particulari. Quocirca in Ecclesiarum communione, suae particularis Ecclesiae agit personam Episcopus atque in eadem Ecclesiarum is agit communionis partes. Per ministerium enim episcopale portiones Ecclesiae totam Unam-Sanctam communicant, dum haec idem per ministerium in singulis Ecclesiae portionibus adest.207

Universalis ministerii episcopalis ratio plene manifestatur atque perficitur cum universi Episcopi, in hierarchica cum Romano Pontifice communione, tamquam Collegium operantur. In Concilio Oecumenico sollemniter coadunati vel in terrarum orbe sparsi, at semper cum Romano Pontifice hierarchica in communione, Collegium apostolicum ipsi continuant.208 Sed aliis quoque rationibus omnes Episcopi inter se et cum Romano Pontifice in bonum totius Ecclesiae sociatam conferunt operam, atque id usu venit ut in toto orbe nuntietur Evangelium itemque variis quaestionibus occurratur, quibus multiplices Ecclesiae particulares implicantur. Eodem tempore Petri Successoris pro universa Ecclesia singulisque Ecclesiis particularibus explicatum ministerium ac simul Collegii qua talis actio multum iuvare possunt, ut in particularibus Ecclesiis singulorum dioecesanorum Episcoporum pastorali curae commissis fidei unitas ac disciplina universae Ecclesiae communis serventur. In Petri cathedra Episcopi, sive singuli sive ut Collegium coadunati, perpetuum visibileque unitatis fidei necnon communionis principium et fundamentum reperiunt.209

Episcopi dioecesani cum suprema auctoritate rationes


56 Concilium Vaticanum II docet: « Episcopis, ut Apostolorum Successoribus, in dioecesibus ipsis commissis per se omnis competit potestas ordinaria, propria ac immediata, quae ad exercitium eorum muneris pastoralis requiritur, firma semper omnibus potestate quam, muneris sui vi, Romanus Pontifex habet sibi vel alii Auctoritati causas servandi ».210

In synodali aula quidam quaestionem posuit, possetne inter Episcopum ac supremam auctoritatem necessitudo sub principii subsidiarietatis lumine tractari, potissimum quod ad necessitudinem attinet inter Episcopum et Curiam Romanam, dum exoptatur ut hae necessitudines, cum ecclesiologia communi congruentes, servatis uniuscuiusque officiis explicentur et propterea in ampliore decentralizatione quae dicitur efficienda. Id quoque quaesitum est ut facultas quaedam vestigetur hoc principium in Ecclesiae vitam inferendi, dum quoquo modo illud tenetur constitutivum principium ad episcopalem auctoritatem explicandam esse singulorum Episcoporum hierarchicam communionem cum Romano Pontifice episcopalique Collegio.

Ut notum est, subsidiarii officii principium a Decessore Nostro Pio XI, recolendae memoriae, de civili societate est enuntiatum.211 Concilium Vaticanum II, quod « subsidiarietatem » vocem numquam usurpavit, est autem cohortatum ut inter

Ecclesiae instituta communicatio vigeat, novam theologicam inquisitionem de Episcopatu incohans, quae fructus gignere cepit, collegialitatis principio ad ecclesialem communionem re accommodato. Synodales tamen Patres putaverunt, quod ad episcopalis auctoritatis exercitium spectat, subsidiarietatis notionem esse ambiguam iique institerunt ut theologice altius vestigaretur principii communionis sub lumine episcopalis auctoritatis natura.212

In synodali congressione de communionis principio saepenumero est tractatum.213 Agitur de organica communione, quae ex figura oritur Christi Corporis, de quo Paulus apostolus loquitur, cum supplementi mutuique adiumenti ministeria inter unius corporis varia membra extollit (cfr
1Co 12,12-31).

Ut communionis principium recte efficaciterque adhibeatur, quaedam hac de re necessaria erunt elementa. In primis illud est servandum: in Ecclesia particulari dioecesanum Episcopum omnem habere ordinariam, propriam immediatamque potestatem, quae ad eius pastorale ministerium obeundum est necessaria. Quocirca ad eum proprius huius auctoritatis exercendae suo iure ambitus pertinet, quem ambitum agnoscunt et leges universae tutantur.214 Potestas autem Episcopi, altera ex parte, una cum suprema Romani Pontificis potestate exsistit, ipsa quoque episcopali, ordinaria et immediata quae singulas Ecclesias earumque sodalitates, omnes pastores fidelesque complectitur.215

Alia res ob oculos est habenda: Ecclesiae unitas in episcopatus unitate innititur, qui, ut unus sit, Collegii Caput requirit. Ecclesia similiter, ut una sit, postulat Ecclesiam quandam veluti Ecclesiarum Caput, Romanam scilicet, cuius Episcopus, Petri Successor, Caput est Collegii.216 « Ut autem unaquaeque Ecclesia particularis plene sit Ecclesia, particularis nempe praesentia Ecclesiae universalis cum omnibus ipsius essentialibus elementis, ideoque ad imaginem Ecclesiae universalis formata, adsit in ipsa necesse est, tamquam elementum proprium, suprema Ecclesiae auctoritas. [...] Primatus Romani Episcopi atque Collegium episcopale elementa sunt propria Ecclesiae universalis “non derivata ex particularitate Ecclesiarum”, sed nihilominus intima cuicumque Ecclesiae particulari. [...] Ministerium Successoris Petri intimum esse unicuique Ecclesiae particulari necessaria exsistit expressio fundamentalis illius mutuae interioritatis Ecclesiam universalem inter et Ecclesiam particularem intercedentis ».217

Christi Ecclesia, sua in catholicitatis nota, in unaquaque particulari Ecclesia plene efficitur, quae cuncta naturalia ac supernaturalia instrumenta ad missionem complendam recipit, quam Deus Ecclesiae in mundo absolvendam commendavit. In his ordinaria, propria et immediata exsistit Episcopi potestas, quae ad eius sustinendum pastorale munus postulatur, cuius tamen exercitium universalibus legibus subditur et limitibus, quos ius decretumve Summi Pontificis supremae auctoritati vel alii ecclesiasticae auctoritati imponunt.218

Proprii facultas regiminis, quae magisterii authentici quoque exercitium complectitur,219 quaeque intrinsece ad Episcopum eius in Dioecesi pertinet, illa intra Ecclesiae mysterii naturam reperitur, quae efficit ut in Ecclesia particulari immanens sit universalis Ecclesia, quae praesentem reddit supremam auctoritatem, scilicet Romanum Pontificem et Episcoporum Collegium cum eorum suprema, plena, ordinaria atque immediata potestate omnes in fideles pastoresque.220

Ad Concilii Vaticani II doctrinam edici oportet munus docendi aeque ac munus regendi – scilicet congruentem magisterii regiminisque potestatem – in particulari Ecclesia ab unoquoque exerceri dioecesano Episcopo, propria natura, in hierarchica cum Collegii Capite ipsoque Collegio communione.221 Id episcopalem auctoritatem haud extenuat, immo roborat, quandoquidem hierarchicae communionis vincula, quibus Episcopi cum Apostolica Sede iugantur, necessariam dioecesani Episcopi ac supremae auctoritatis responsalitatis compositionem postulant, quam ipsa Ecclesiae natura requirit. Ius ipsum divinum utriusque exercitii fines statuit. Episcoporum idcirco « potestas a suprema et universali potestate non eliditur, sed e contra asseritur, roboratur et vindicatur, Spiritu Sancto constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam indefectibiliter servante ».222

Bene ideo enuntiavit Paulus VI, cum tertia Concilii Vaticani II Sessio initium cepit, cum haec effatus est: « Quemadmodum vobis, Venerabiles Fratres in episcopatu, varias terrarum orbis partes incolentibus, ut veram Ecclesiae notam catholicam efficiatis atque ostendatis, necessarium omnino est centrum et principium unitatis fidei et communionis, quod sane in hac Petri Cathedra habetis, ita Nos semper vestram praesentem operam expetimus, ut vultum Apostolicae Sedis pulchritudine niteat neve eadem careat vi atque momento suo humano et historico, immo ut fides eius consonanter servetur, officia eius in exemplum impleantur, in eius angustiis solacium ipsi praebeatur ».223

Communionis natura, quae cunctis intraecclesialibus necessitudinibus subest 224 quaeque in synodali quoque disceptatione in lucem prolata est, reciprocationis necessitudinem efficit inter Romanum Pontificem atque Episcopos. Etenim si una ex parte Episcopus, ut suum ipsum in plenitudine obeat officium atque Ecclesiae suae catholicitatem fundet, proprium munus regendi exercere debet, in hierarchica cum Romano Pontifice episcopalique Collegio communione, ex altera parte Romanus Pontifex, Collegii Caput, suo in supremi Ecclesiae pastoris munere praestando, cum ceteris omnibus Episcopis in communione, immo cum tota Ecclesia, semper agit.225 In communione ergo ecclesiali, sicut Episcopus non est solus, sed usque ad Collegium refertur eiusque Caput et ipse ab iis sustinetur, sic etiam Romanus Pontifex non est solus, sed usque ad Episcopos refertur et ab ipsis sustinetur. Quae est alia ratio ob quam supremae potestatis Romani Pontificis exercitium haud dissolvit, sed confirmat, roborat et vindicat ipsam ordinariam, propriam et immediatam potestatem, quae est Episcopo in Ecclesia particulari.


Pastores gregis LA 44