Psalms (VUL) 1



PSALMI (VUL)


Ce document a un découpage différent des autres versions. Pour cette raison, il n'est pas mis en page.


Capitulum 1

1 1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
2
sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3
et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4
non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae
5
ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6
quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit


Capitulum 2

2 1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
2
adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
3
disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
4
qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
5
tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
6
ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
7
Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
9
reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
10
et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
11
servite Domino in timore et exultate ei in tremore
12
adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta 13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo


Capitulum 3

3 1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2
Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
3
multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma
4
tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
5
voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
6
ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
7
non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
8
quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
9
Domini est salus et super populum tuum benedictio tua


Capitulum 4

4 1 in finem in carminibus psalmus David
2
cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
3
filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma
4
et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum
5
irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma
6
sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona
7
signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
8
a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
9
in pace in id ipsum dormiam et requiescam 10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me


Capitulum 5

5 1 in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David
2
verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum
3
intende voci orationis meae rex meus et Deus meus
4
quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
5
mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es
6
neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos
7
odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8
ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
9
Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam
10
quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
11
sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine
12
et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum
13
quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos


Capitulum 6

6 1 in finem in carminibus pro octava psalmus David
2
Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3
miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
4
et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
5
convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam
6
quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi
7
laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo
8
turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos
9
discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei
10
exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
11
erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter


Capitulum 7

7 1 psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini
2
Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me
3
nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat
4
Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
5
si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis
6
persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma
7
exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
8
et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere
9
Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me
10
consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus
11
iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
12
Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies
13
nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum
14
et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit
15
ecce parturiit iniustitiam et concepit dolorem et peperit iniquitatem
16
lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit
17
convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet
18
confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi


Capitulum 8

8 1 in finem pro torcularibus psalmus David
2
Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3
ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
4
quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
5
quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
6
minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
7
et constituisti eum super opera manuum tuarum
8
omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
9
volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
10
Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra


Capitulum 9

9 1 in finem pro occultis filii psalmus David
2
confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
3
laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
4
in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua
5
quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam
6
increpasti gentes et periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi
7
inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu
8
et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum
9
et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia
10
et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione
11
et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
12
psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius
13
quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum
14
miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
15
qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion
16
exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum
17
cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
18
convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum
19
quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem
20
exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo
21
constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma 22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione 23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant 24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur 25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret 26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur 27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo 28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor 29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem 30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum 31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum 32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem 33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum 34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret 35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor 36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur 37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius 38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua 39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram


Capitulum 10

10 1 in finem psalmus David
2
in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
3
quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4
quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit
5
Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
6
Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7
pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8
quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius


Capitulum 11

11 1 in finem pro octava psalmus David
2
salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum
3
vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt
4
disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
5
qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est
6
propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
7
eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum 8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum 9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum


Capitulum 12

12 1 in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me
2
quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
3
usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4
respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
5
nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero
6
ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi


Capitulum 13

13 1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum
2
Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum
3
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum
4
nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
5
Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor
6
quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est 7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel


Capitulum 14

14 1 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo
2
qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3
qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
4
ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
5
qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum


Capitulum 15

15 1 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi
2
dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges
3
sanctis qui sunt in terra eius mirificavit mihi omnes voluntates meas in eis
4
multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea
5
Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi 6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi 7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei 8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear 9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem


Capitulum 16

16 1 oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis
2
de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
3
probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas
4
ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras
5
perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea
6
ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea
7
mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te
8
a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me
9
a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt super me
10
adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
11
proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram 12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis 13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam 14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis 15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua


Capitulum 17

17 1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
2
diligam te Domine fortitudo mea
3
Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
4
laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5
circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
6
dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
7
cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
8
et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
9
ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
10
inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11
et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
12
et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
13
prae fulgore in conspectu eius nubes eius transierunt grando et carbones ignis
14
et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis
15
et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos 16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae 17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis 18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me 19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus 20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me 21 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi 22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo 23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me 24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea 25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius 26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris 27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris 28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis 29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas 30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum 31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum 32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum 33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam 34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me 35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea 36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit 37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea 38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant 39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos 40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me 41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti 42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos 43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos 44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium 45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi 46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis 47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae 48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis 49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me 50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo 51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum


Capitulum 18

18 1 in finem psalmus David
2
caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum
3
dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4
non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
5
in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
6
in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam
7
a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius
8
lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9
iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos
10
timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa
11
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum
12
etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
13
delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
14
et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
15
et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus


Capitulum 19

19 1 in finem psalmus David
2
exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
3
mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
4
memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
5
tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
6
laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
7
impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
8
hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
9
ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
10
Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te


Capitulum 20

20 1 in finem psalmus David
2
Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer
3
desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma
4
quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
5
vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi
6
magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum
7
quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo
8
quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur
9
inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt
10
pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis 11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum 12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire 13 quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum 14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas


Capitulum 21

21 1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David
2
Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
3
Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
4
tu autem in sancto habitas Laus Israhel
5
in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
6
ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
7
ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
8
omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
9
speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
10
quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
11
in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
12
ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
13
circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
14
aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens 15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei 16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me 17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos 18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me 19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice 21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam 22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam 23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te 24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum 25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me 26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum 27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi 28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium 29 quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium 30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram 31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi 32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus


Capitulum 22

22 1 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
2
in loco pascuae ibi me conlocavit super aquam refectionis educavit me
3
animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum
4
nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
5
parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est
6
et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum


Capitulum 23

23 1 psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi qui habitant in eo
2
quia ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
3
quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius
4
innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo
5
hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo
6
haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma 7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio 9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma


Capitulum 24

24 1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam
2
Deus meus in te confido non erubescam
3
neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
4
confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me
5
dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
6
reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
7
delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam Domine
8
dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
9
diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
10
universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius 11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim 12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit 13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram 14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis 15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego 17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me 18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea 19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te 21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te 22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis


Capitulum 25

25 1 psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor
2
proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3
quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua
4
non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo
5
odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
6
lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine
7
ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
8
Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
9
ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam
10
in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus
11
ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei
12
pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te Domine



Psalms (VUL) 1