2 Crónicas (VUL) 22

Capitulum 22

22 1 constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda 2 filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Otholia filia Amri
3
sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim eius inpulit eum ut impie ageret 4 fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius
5
ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram 6 qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem
7
voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab 8 cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Iuda et filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei et interfecit illos 9 ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae
10
siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram 11 porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae pontificis soror Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum 12 fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram


Capitulum 23

23 1 anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium Iohanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus 2 qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iuda et principes familiarum Israhel veneruntque in Hierusalem 3 iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David 4 iste est ergo sermo quem facietis 5 tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini 6 nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini 7 Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente
8
fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant 9 deditque Ioiadae sacerdos centurionibus lanceas clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini 10 constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis 11 et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex
12
quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini 13 cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiae insidiae 14 egressus autem Ioiadae pontifex ad centuriones et principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et interficiatur foris gladio praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini 15 et inposuerunt cervicibus eius manus cumque intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi 16 pepigit autem Ioiadae foedus inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini 17 itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras 18 constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David 19 constituit quoque ianitores in portis domus Domini ut non ingrederetur eam inmundus in omni re 20 adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali 21 laetatusque est omnis populus terrae et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio


Capitulum 24

24 1 septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee
2
fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis 3 accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios et filias
4
post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini 5 congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius 6 vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii 7 Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum Domini et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim
8
praecepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus 9 et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in deserto 10 laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur 11 cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia 12 quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur 13 egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt 14 cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae
15
senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum 16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israhel et cum domo eius
17
postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis 18 et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum 19 mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant 20 spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos 21 qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini 22 et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat
23
cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum 24 et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia 25 et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum 26 insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et Iozabath filius Semarith Moabitidis
27
porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius eius pro eo


Capitulum 25

25 1 viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem
2
fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto 3 cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum 4 sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur
5
congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum 6 mercede quoque conduxit de Israhel centum milia robustorum centum talentis argenti
7
venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et cunctis filiis Ephraim 8 quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere 9 dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura 10 separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam
11
porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia 12 et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps qui universi crepuerunt
13
at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam
14
Amasias vero post caedem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum 15 quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua 16 cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo
17
igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni videamus nos mutuo 18 at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum 19 dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum 20 noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom 21 ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae 22 corruitque Iudas coram Israhel et fugit in tabernacula sua 23 porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis 24 omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam
25
vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis
26
reliqua vero sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
27
qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi 28 reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David


Capitulum 26

26 1 omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia 2 ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis 3 sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hiechelia de Hierusalem
4
fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Amasias pater eius 5 et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus 6 denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim 7 et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas 8 pendebantque Ammanitae munera Oziae et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias 9 aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas 10 extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus 11 fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad proelia sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub manu Ananiae qui erat de ducibus regis 12 omnisque numerus principum per familias virorum fortium duum milium sescentorum 13 et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant 14 praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides 15 et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum
16
sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis 17 statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi 18 restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo 19 iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis 20 cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini 21 fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae 22 reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Esaias filius Amos propheta 23 dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Ioatham filius eius pro eo


Capitulum 27

27 1 viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc 2 fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat
3
ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit 4 urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres 5 ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio 6 corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo 7 reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda 8 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem
9
dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo


Capitulum 28

28 1 viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius 2 sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas fudit Baalim 3 ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel 4 sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso 5 tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi
6
occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum 7 eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum a rege 8 ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam 9 ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas 10 insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro 11 sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis 12 steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de proelio 13 et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel 14 dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae ceperant coram principibus et omni multitudine 15 steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam
16
tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans 17 veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt praedam magnam 18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis 19 humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum 20 adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit 21 igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit 22 insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz 23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel 24 direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem 25 in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum
26
reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel 27 dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo


Capitulum 29

29 1 igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae
2
fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius
3
ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas 4 adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem 5 dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario 6 peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum 7 cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel 8 concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris 9 en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus 10 nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae 11 filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum
12
surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha 13 at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias 14 necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel 15 congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei 16 sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras 17 coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt 18 ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis 19 cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini
20
consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini 21 obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini 22 mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem 23 adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos 24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato 25 constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius 26 steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas 27 et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare 28 omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum 29 cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt 30 praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt
31
Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota 32 porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos 33 sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia 34 sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes 35 fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini 36 laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat


Capitulum 30

30 1 misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel 2 inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo 3 non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem 4 placuitque sermo regi et omni multitudini 5 et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est
6
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum 7 nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis 8 nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius 9 si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum 10 igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos 11 attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem 12 in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini
13
congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo 14 et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron 15 immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini 16 steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum 17 eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino 18 magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur 19 cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt 20 quem exaudivit Dominus et placatus est populo
21
feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant 22 et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum 23 placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio 24 Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo 25 et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda 26 factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non fuerat 27 surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli



2 Crónicas (VUL) 22