
Missale Romanum 1957 - PRO INFIRMIS
Introitus Ps. 12, 4
ILLÚMINA óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte, ne quando dicat inimícus meus: Praeválui advérsus eum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Usquequo, Dómine, obliviscéris me in finem ? úsquequo avértis fáciem tuam a me ? V/. Glória Patri.
Oratio
OMNÍPOTENS et miséricors Deus, qui humáno géneri et salútis remédia, et vitae aetérnae múnera contulísti: réspice propítius nos fámulos tuos, et ánimas réfove, quas creásti ; ut in hora éxitus eárum, absque peccáti mácula tibi Creatóri suo per manus sanctórum Angelórum repraesentári mereántur. Per Dóminum.
Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 14, 7-12
FRATRES: Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur. Sive enim vívimus, Dómino vívimus: sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus mórtuus est et resurréxit: ut et mortuórum, et vivórum dominétur. Tu autem quid júdicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? Omnes enim stábimus ante tribúnal Christi. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dóminus, quóniam mihi flectétur omne genu: et omnis lingua confitébitur Deo. Itaque unusquísque nostrum pro se ratiónem reddet Deo.
Graduale Ps. 22, 4 Si ámbulem in médio umbrae mortis, non timébo mala: quóniam tu mecum es, Dómine. V/. Virga tua et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 30, 2-3 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in aetérnum: in justítia tua líbera me, et éripe me: inclína ad me aurem tuam, accélera, ut erípias me. Allelúja.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 24, 17-18 et 1-4 De necessitátibus meis éripe me, Dómine: vide humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea. V/. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei. V/. Etenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur: confundántur omnes faciéntes vana.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 113, 1 In éxitu Israël de AEgýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Allelúja. V/. Ps. 107, 2 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo et psallam tibi, glória mea. Allelúja.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 21, 34-36
IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite vobis, ne forte gravéntur corda vestra in crápula, et ebrietáte, et curis hujus vitae: et supervéniat in vos repentína dies illa: tamquam láqueus enim supervéniet in omnes, qui sedent super fáciem omnis terrae. Vigiláte ítaque, omni témpore orántes, ut digni habeámini fúgere ista ómnia, quae futúra sunt, et stare ante Fílium hóminis.
Offertorium Ps. 30, 15-16 In te sperávi, Dómine ; dixi: Tu es Deus meus: in mánibus tuis témpora mea. (T. P. Allelúja.)
Secreta
SÚSCIPE, quaésumus, Dómine, hóstiam, quam tibi offérimus pro extrémo vitae nostrae, et concéde: ut per eam univérsa nostra purgéntur delícta ; ut, qui tuae dispositiónis flagéllis in hac vita attérimur, in futúra réquiem consequámur aetérnam. Per Dóminum.
Communio Ps. 70, 16-17 et 18 Dómine, memorábor justítiae tuae solíus: Deus, docuísti me a juventúte mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me. (T. P. Allelúja.)
Postcommunio
QUSUMUS cleméntiam tuam, omnípotens Deus, ut per hujus virtútem sacraménti nos fámulos tuos grátia tua confirmáre dignéris: ut in hora mortis nostrae non praeváleat contra nos adversárius ; sed cum Angelis tuis tránsitum habére mereámur ad vitam. Per Dóminum.
Introitus
SALUS pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 77, 1 Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram i n verba oris mei. V/. Glória Patri.
Oratio
INEFFÁBILEM misericórdiam tuam, Dómine, nobis cleménter osténde: ut simul nos et a peccátis ómnibus éxuas ; et a poenis, quas pro his merémur, erípias. Per Dóminum.
Léctio Jeremíae Prophétae.
Jerem. 14, 7-8 et 9
SI iniquitátes nostrae respónderint nobis: Dómine, fac propter nomen tuum, quóniam multae sunt aversiónes nostrae: tibi peccávimus. Exspectátio Israël, salvátor ejus in témpore tribulatiónis. Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen tuum invocátum est super nos, ne derelínquas nos, Dóminus Deus noster.
Graduale Ps. 43, 8-9 Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. V/. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in saécula.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 78, 9-10 Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum ? Allelúja.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 24, 17-18 et 1-4 De necessitátibus meis éripe me, Dómine: vide humilitátem meam, et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea. V/. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei. V/. Etenim univérsi qui te exspéctant, non confundéntur: confundántur omnes faciéntes vana.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 78, 9-10 Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum ? Allelúja. V/. Ps. 30, 8 Exsultábo et laetábor in misericórdia tua, quóniam respexísti humilitátem meam: salvásti de necessitátibus ánimam meam. Allelúja.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 11, 22-26
IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Habéte fidem Dei. Amen dico vobis, quia quicúmque díxerit huic monti: Tóllere, et míttere in mare, et non haesitáverit in corde suo, sed credíderit, quia quodcúmque díxerit, fiat, fiet ei. Proptérea dico vobis: Omnia quaecúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vóbis. Et cum stábitis ad orándum, dimíttite, si quid habétis advérsus áliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimíttat vobis peccáta vestra. Quod si vos non dimiséritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimíttet vobis peccáta vestra.
Offertorium Ps. 137, 7 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me, Dómine: et super iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua. (T. P. Allelúja.)
Secreta
PURÍFICET nos, Dómine, quaésumus, múneris praeséntis oblátio: et dignos sacra participatióne perfíciat. Per Dóminum.
Communio Ps. 118, 49-50 Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: haec me consoláta est in humilitáte mea. (T. P. Allelúja.)
Postcommunio
PRAESTA, quaésumus, Dómine: ut, terrénis afféctibus expiáti, ad supérni plenitúdinem sacraménti, cujus libávimus sancta, tendámus. Per Dóminum.
* Dicitur Missa de Ssma Trinitate, vel de Spiritu Sancto, vel de beata Maria Virgine, aut de aliquo Sancto canonizato, in Martyrologio Romano descripto, additis, sub unica conclusione etiam in Missis privatis, sequentibus Orationibus.
Oratio
DEUS, cujus misericórdiae non est númerus, et bonitátis infinítus est thesáurus: piíssimae majestáti tuae pro collátis donis grátias ágimus, tuam semper cleméntiam exorántes ; ut, qui peténtibus postuláta concédis, eósdem non déserens, ad praémia futúra dispónas. Per Dóminum.
Secreta
ODÓREM, Dómine, sacrifícii hujus cum gratiárum actiónibus súscipe, et praesta: ut quos exaudíre et incólumes serváre dignátus es, ab omni in pósterum adversitáte custódias ; et in tuo servítio et amóre concréscant. Per Dóminum.
Postcommunio
DEUS, qui néminem in te sperántem, nímium afflígi permíttis, sed pium précibus praestas audítum: pro postulatiónibus nostris votísque suscéptis grátias ágimus, te piíssime deprecántes ; ut per haec quae súmpsimus, a cunctis éripi mereámur advérsis. Per Dóminum.
Oratio
CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut intercéssio sanctae Dei Genitrícis Maríae, sanctorúmque ómnium Apostolórum, Mártyrum, Confessórum, atque Vírginum, et ómnium electórum tuórum, nos ubíque laetíficet ; ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per eúmdem Dóminum.
Secreta
OBLÁTIS, Dómine, placáre munéribus: et, intercedénte beáta María semper Vírgine, cum ómnibus Sanctis tuis, a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.
Postcommunio
SÚMPSIMUS, Dómine, beátae Maríae semper Vírginis et ómnium Sanctórum tuórum memóriam recoléntes, sacraménta caeléstia: praesta, quaésumus ; ut, quod temporáliter gérimus, aetérnis gáudiis consequámur. Per Dóminum.
Oratio
A CUNCTIS nos, quaésumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis: et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem ; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte. Per eúmdem Dóminum.
* In praefata Oratione A cunctis, sicut et in ejus Postcommunione ad litteram N. exprimitur nomen Titularis propriae Ecclesiae, dummo do Titulus non sit Persona divina, vel Mysterium Domini, aut de ipso Titulo non dicatur Missa, aut facta non sit Commemoratio, aut illius nomen non sit in eadem Oratione A cunctis expressum ; ac nomina sanctorum Angelorum, et sancti Joannis Baptistae, si Titulares fuerint, praeponuntur nomini sancti Joseph. In hisce autem omnibus casibus omittuntur verba atque beáto N. Si vero Missa vel Commemoratio fuerint de sancto Joseph aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, in Oratione et Postcommunione omittuntur verba quae eos respiciunt.
Secreta
EXÁUDI nos , Deus, salutáris noster: ut, per hujus sacraménti virtútem, a cunctis nos mentis et córporis hóstibus tueáris ; grátiam tríbuens in praesénti, et glóriam in futúro. Per Dóminum.
Postcommunio
MUNDET et múniat nos, quaésumus, Dómine, divíni sacraménti munus oblátum: et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beato N. et ómnibus Sanctis ; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expedítos. Per eúmdem Dóminum.
* Vel, si Missa aut Commemoratio fuerint de sancta Maria:
Oratio
A CUNCTIS nos, quaésumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis: et, intercedénte beáto Joseph, cum beátis Apóstolis tuis Petro et P aulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem ; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum.
Secreta
EXÁUDI nos, Deus, salutáris noster: ut, per hujus sacraménti virtútem, a cunctis nos mentis et córporis hóstibus tueáris ; grátiam tríbuens in praesénti, et glóriam in futúro. Per Dóminum.
Postcommunio
MUNDET et múniat nos, quaésumus, Dómine, divíni sacraménti munus oblátum: et, intercedénte beáto Joseph, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beato N. et ómnibus Sanctis ; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expedítos. Per Dóminum.
Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, cujus Spíritu totum corpus Ecclésiae sanctificátur et régitur: exáudi nos pro univéris ordínibus supplicántes ; ut, grátiae tuae múnere, ab ómnibus tibi grádibus fidéliter serviátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem.
Secreta
DA fámulis tuis, Dómine, indulgéntiam peccatórum, consolatiónem vitae, gubernatiónem perpétuam: ut, tibi serviéntes, ad tuam júgiter misericórdiam perveníre mereántur. Per Dóminum.
Postcommunio
LÍBERA, quaésumus, Dómine, a peccátis et hóstibus fámulos tuos, tibi supplicántes: ut, in sancta conversatióne vivéntes, nullis affciántur advérsis. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, ómnium fidélium pastor et rector, fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiae tuae praeésse voluísti, propítius réspice: da ei, quaésumus, verbo et exémplo, quibus praeest, profícere ; ut ad vitam, una cum grege sibi crédito, pervéniat sempitérnam. Per Dóminum.
Secreta
OBLÁTIS, quaésumus, Dómine, placáre munéribus: et fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiae tuae praeésse voluísti, assídua protectióne gubérna. Per Dóminum.
Postcommunio
HAEC nos, quaésumus, Dómine, divíni sacraménti percéptio prótegat: et fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiae tuae praeésse voluísti ; una cum commísso sibi grege, salvet semper, et múniat. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, regnórum ómnium, et christiáni máxime protéctor impérii: da servo tuo imperatóri nostro N. triúmphum virtútis tuae sciénter excólere ; ut, qui tua institutióne est princeps, tuo sit semper múnere potens. Per Dóminum.
* Si non est coronatus, dicatur: elécto imperatóri.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, preces et hóstias Ecclésiae tuae, pro salúte fámuli tui supplicántis: et in protectióne fidélium populórum, antíqua bráchii tui operáre mirácula ; ut, superátis pacis inimícis, secúra tibi sérviat christiána libértas. Per Dóminum.
Postcommunio
DEUS, qui ad praedicándum aetérni Regis Evangélium, Románum impérium praeparásti: praeténde fámulo tuo imperatóri nostro N. arma caeléstia ; ut pax ecclesiárum nulla turbétur tempestáte bellórum. Per Dóminum.
Oratio
QUSUMUS, omnípotens Deus: ut fámulus tuus N., rex noster, qui tua miseratióne suscépit regni gubernácula, virtútum étiam ómnium percípiat increménta ; quibus decénter ornátus, et vitiórum monstra devitáre, et ad te, qui via, véritas, et vita es, gratiósus váleat perveníre. Per Dóminum.
Secreta
MÚNERA, Dómine, quaésumus, obláta sanctífica: ut et nobis Unigéniti tui corpus et sanguis fiant ; et regi nostro ad obtinéndam ánimae, corporísque salútem, et peragéndum injúnctum offícium, te largiénte, usquequáque profíciant. Per eúmdem Dóminum.
Postcommunio
HAEC, Dómine, oblátio salutáris fámulum tuum N., regem nostrum, ab ómnibus tueátur advérsis: quátenus et ecclesiásticae pacis obtíneat tranquillitátem ; et post hujus témporis decúrsum, ad aetérnam pervéniat hereditátem. Per Dóminum.
Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui facis mirabília magna solus: praeténde super fámulos tuos, et super congregatiónes illis commíssas, spíritum grátiae salutáris ; et, ut in veritáte tibi compláceant, perpétuum eis rorem tuae benedictiónis infúnde. Per Dóminum.
Secreta
HÓSTIAS, Dómine, famulórum tuórum placátus inténde: et quas in honórem nóminis tui devóta mente pro eis celebrámus, profícere sibi séntiant ad medélam. Per Dóminum.
Postcommunio
QUOS caelésti récreas múnere, perpétuo, Dómine, comitáre praesídio: et, quos fovére non désinis, dignos fíeri sempitérna redemptióne concéde. Per Dóminum.
Oratio
DEFÉNDE, quaésumus, Dómine, beáta María semper Vírgine intercedénte, istam ab omni adversitáte famíliam: et toto corde tibi prostrátam, ab hóstium propítius tuére cleménter insídiis. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, quaésumus, omnípotens Deus, oblatiónem nostrae devotiónis: et per virtútem hujus sacraménti, fámulos tuos a cunctis adversitátibus prótege. Per Dóminum.
Postcommunio
SUMPTIS redemptiónis nostrae munéribus: praesta, quaésumus, miséricors Deus ; eórum nobis celebratióne, tuae protectiónis contra omnes adversitátes subsídium. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, largítor pacis, et amátor caritátis: da fámulis tuis veram cum tua voluntáte concórdiam ; ut ab ómnibus, quae nos pulsant, tentatiónibus liberémur. Per Dóminum.
Secreta
HIS sacrifíciis, Dómine, quaésumus, concéde placátus: ut, qui própriis orámus absólvi delíctis, non gravémur extérnis. Per Dóminum.
Postcommunio
SPÍRITUM nobis, Dómine, tuae caritátis infúnde: ut, quos uno pane caelésti satiásti, tua fácias pietáte concórdes. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.
Oratio
ECCLÉSIAE tuae, quaésumus, Dómine, preces placátus admítte: ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum.
Secreta
PRÓTEGE nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes: ut, divínis rebus inhaeréntes, et córpore tibi famulémur, et mente. Per Dóminum.
Postcommunio
QUSUMUS, Dómine Deus noster: ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dóminum.
Oratio
HÓSTIUM nostrórum, quaésumus, Dómine, elíde supérbiam: et eórum contumáciam déxterae tuae virtúte prostérne. Per Dóminum.
Secreta
HUJUS, Dómine, virtúte mystérii, et a própriis mundémur occúltis, et ab inimicórum liberémur insídiis. Per Dóminum.
Postcommunio
PROTÉCTOR noster áspice, Deus, et ab inimicórum nos defénde perículis: ut, omni perturbatióne submóta, líberis tibi méntibus serviámus. Per Dóminum.
* Omittitur Dominica 22a post Pentecosten.
Oratio
DEUS, refúgium nostrum et virtus: adésto piis Ecclésiae tuae précibus, auctor ipse pietátis, et praesta ; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.
Secreta
DA, miséricors Deus: ut haec salutáris oblátio et a própriis nos reátibus indesinénter expédiat, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum.
Postcommunio
SÚMPSIMUS, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes: ut, quae in tui commemoratiónem nos fácere praecepísti, in nostrae profíciant infirmitátis auxílium: Qui vivis.
Oratio
NE despícias, omnípotens Deus, pópulum tuum in afflictióne clamántem: sed propter glóriam nóminis tui, tribulátis succúrre placátus. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, propítius hóstias, quibus et te placári voluísti, et nobis salútem poténti pietáte restítui. Per Dóminum.
Postcommunio
TRIBULATIÓNEM nostram, quaésumus, Dómine, propítius réspice: et iram tuae indignatiónis, quam juste merémur, avérte. Per Dóminum.
Oratio
DA nobis, quaésumus, Dómine, piae supplicatiónis efféctum: et famem propitiátus avérte ; ut mortálium corda cognóscant, et te indignánte tália flagélla prodíre, et te miseránte cessáre. Per Dóminum.
Secreta
DEUS, qui humáni géneris utrámque substántiam, praeséntium múnerum et aliménto végetas, et rénovas sacraménto: tríbue, quaésumus ; ut eórum et corpóribus nostris subsídium non desit, et méntibus. Per Dóminum.
Postcommunio
GUBÉRNA, quaésumus, Dómine, temporálibus aliméntis: quos dignáris aetérnis informáre mystériis. Per Dóminum.
Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui réspicis terram et facis eam trémere: parce metuéntibus, propitiáre supplícibus ; ut, cujus iram terrae fundaménta concutiéntem expávimus, cleméntiam contritiónes ejus sanántem júgiter sentiámus. Per Dóminum.
Secreta
DEUS, qui fundásti terram super stabilitátem suam, súscipe oblatiónes et preces pópuli tui: ac, treméntis terrae perículis pénitus amótis, divínae tuae iracúndiae terróres in humánae salútis remédia convérte ; ut, qui de terra sunt et in terram reverténtur, gáudeant se fíeri sancta conversatióne caeléstes. Per Dóminum.
Postcommunio
TUÉRE nos, Dómine, quaésumus, tua sancta suméntes: et terram, quam vídimus nostris iniquitátibus treméntem, supérno múnere firma ; ut mortálium corda cognóscant, et te indignánte tália flagélla prodíre, et te miseránte, cessáre. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, in quo vívimus, movémur et sumus: plúviam nobis tríbue congruéntem ; ut, praeséntibus subsídiis sufficiénter adjúti, sempitérna fiduciálius appetámus. Per Dóminum.
Secreta
OBLÁTIS, quaésumus, Dómine, placáre munéribus: et opportúnum nobis tríbue plúviae sufficiéntis auxílium. Per Dóminum.
Postcommunio
DA nobis, quaésumus, Dómine, plúviam salutárem: et áridam terrae fáciem fluéntis caeléstibus dignánter infúnde. Per Dóminum.
Oratio
AD te nos, Dómine, clamántes exáudi: et áëris serenitátem nobis tríbue supplicántibus ; ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, misericórdia tua praeveniénte, cleméntiam sentiámus. Per Dóminum.
Secreta
PRAEVÉNIAT nos, quaésumus, Dómine, grátia tua semper, et subsequátur: et has oblatiónes, quas pro peccátis nostris nómini tuo consecrándas deférimus, benígnus assúme ; ut, per intercessiónem Sanctórum tuórum, cunctis nobis profíciant ad salútem. Per Dóminum.
Postcommunio
QUSUMUS, omnípotens Deus, cleméntiam tuam: ut inundántiam coérceas ímbrium, et hilaritátem vultus tui nobis impertíri dignéris. Per Dóminum.
Oratio
A DOMO tua, quaésumus, Dómine, spiritáles nequítiae repellántur: et aëreárum discédat malígnitas tempestátum. Per Dóminum.
Secreta
OFFÉRIMUS tibi, Dómine, laudes et múnera, pro concéssis benefíciis grátias referéntes, et pro concedéndis semper supplíciter deprecántes. Per Dóminum.
Postcommunio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui nos et castigándo sanas et ignoscéndo consérvas: praesta supplícibus tuis ; ut et tranquillitátibus hujus optátae consolatiónis laetémur, et dono tuae pietátis semper utámur. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui labóribus hóminum étiam de mutis animálibus solátia subrogásti: súpplices te rogámus ; ut, sine quibus non álitur humána condítio, nostris fácias úsibus non períre. Per Dóminum.
Secreta
SACRIFÍCIIS, Dómine, placátus oblátis: opem tuam nostris tempóribus cleménter impénde. Per Dóminum.
Postcommunio
BENEDICTIÓNEM tuam, Dómine, pópulus fidélis accípiat, qua córpore salvétur, et mente: et cóngruam tibi exhíbeat servitútem, et propitiatiónis tuae benefícia semper invéniat. Per Dóminum.
Oratio
OMNÍPOTENS et miséricors Deus, humilitátis meae preces benígnus inténde: et me fámulum tuum, quem, nullis suffragántibus méritis, sed imménsa cleméntiae tuae largitáte, caeléstibus mystériis servíre tribuísti, dignum sacris altáribus fac minístrum ; ut, quod mea voce deprómitur, tua sanctificatióne firmétur. Per Dóminum.
Secreta
HUJUS, Dómine, virtúte sacraménti, peccatórum meórum máculas abstérge: et praesta ; ut ad exsequéndum injúncti offícii ministérium, me tua grátia dignum effíciat. Per Dóminum.
Postcommunio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui me peccatórem sacris altáribus astáre voluísti, et sancti nóminis tui laudáre poténtiam: concéde propítius, per hujus sacraménti mystérium, meórum mihi véniam peccatórum ; ut tuae majestáti digne mérear famulári. Per Dóminum.
Oratio
OMNÍPOTENS et mitíssime Deus, qui sitiénti pópulo fontem vivéntis aquae de petra produxísti: educ de cordis nostri durítia lácrimas compunctiónis ; ut peccáta nostra plángere valeámus, remissionémque eórum, te miseránte, mereámur accípere. Per Dóminum.
Secreta
HANC oblatiónem, quaésumus, Dómine Deus, quam tuae majestáti pro peccátis nostris offérimus, propítius réspice: et produc de óculis nostris lacrimárum flúmina, quibus débita flammárum incéndia valeámus exstínguere. Per Dóminum.
Postcommunio
GRÁTIAM Spíritus Sancti, Dómine Deus, córdibus nostris cleménter infúnde: quae nos gemítibus lacrimárum effíciat máculas nostrórum dilúere peccatórum ; atque optátae nobis, te largiénte, indulgéntiae praestet efféctum. Per Dóminum in unitáte ejúsdem.
Oratio
DEUS, qui nullum réspuis, sed quantúmvis peccántibus, per paeniténtiam pia miseratióne placáris: réspice propítius ad preces humilitátis nostrae, et illúmina corda nostra ; ut tua valeámus implére praecépta. Per Dóminum.
Secreta
PRAESENS sacrifícium, Dómine, quod tibi pro delíctis nostris offérimus, sit tibi munus accéptum: et tam vivéntibus quam defúnctis profíciat ad salútem. Per Dóminum.
Postcommunio
EXÁUDI preces famíliae tuae, omnípotens Deus: et praesta ; ut sancta haec, quae a te súmpsimus, incorrúpta in nobis, te donánte, servéntur. Per Dóminum.
Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, confiténtibus tibi fámulis tuis pro tua pietáte reláxa peccáta: ut non ámplius eis nóceat consciéntiae reátus ad poenam, quam indulgéntia tuae propitiatiónis prosit ad véniam. Per Dóminum.
Secreta
PRAESTA, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus: ut haec salutáris oblátio fámulos tuos et a própriis reátibus indesinénter expédiat, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum.
Postcommunio
OMNÍPOTENS et miséricors Deus, qui omnem ánimam paeniténtem et confiténtem tibi, magis vis emendáre quam pérdere: réspice super hos fámulos tuos ; et per haec sancta sacraménta quae súmpsimus, avérte ab eis iram indignatiónis tuae, et ómnia eórum peccáta dimítte. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui justíficas ímpium, et non vis mortem peccatóris, majestátem tuam supplíciter deprecámur: ut fámulos tuos de tua misericórdia confidéntes, caelésti prótegas benígnus auxílio, et assídua protectióne consérves ; ut tibi júgiter famuléntur, et nullis tentatiónibus a te separéntur. Per Dóminum.
Secreta
HUJUS, quaésumus, Dómine, virtúte mystérii, et a própriis nos munda delíctis, et fámulos tuos ab ómnibus absólve peccátis. Per Dóminum.
Postcommunio
PURÍFICENT nos, quaésumus, Dómine, sacraménta quae súmpsimus: et fámulos tuos ab omni culpa líberos esse concéde ; ut, qui consciéntiae reátu constringúntur, caeléstis remédii plenitúdine gloriéntur. Per Dóminum.
Oratio
OMNÍPOTENS et mitíssime Deus, réspice propítius ad preces nostras: et líbera corda nostra de malárum tentatiónibus cogitatiónum: ut Sancti Spíritus dignum fíeri habitáculum mereámur. Per Dóminum in unitáte ejúsdem.
Secreta
HAS tibi, Dómine, offérimus oblatiónes pro salúte nostra: quátenus ánimas nostras ab immúndis cogitatiónibus purges, illaesásque custódias, et Sanc ti Spíritus grátia illumináre dignéris. Per Dóminum in unitáte ejúsdem.
Postcommunio
DEUS, qui illúminas omnem hóminem veniéntem in hunc mundum: illúmina, quaésumus, corda nostra grátiae tuae splendóre ; ut digna ac plácita majestáti tuae cogitáre semper, et te sincére dilígere valeámus. Per Dóminum.
Oratio
URE igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum, Dómine: ut tibi casto córpore serviámus, et mundo corde placeámus. Per Dóminum in unitáte ejúsdem.
Secreta
DIRÚMPE, Dómine, víncula peccatórum nostrórum: et, ut sacrificáre tibi hóstiam laudis absolúta libertáte ac munda mente possímus, retríbue quae ante tribuísti ; et salva nos per indulgéntiam, quos dignátus es salváre per grátiam. Per Dóminum.
Postcommunio
DÓMINE, adjútor et protéctor noster, ádjuva nos: et reflóreat cor et caro nostra vigóre pudicítiae, et castimóniae novitáte ; ut per hoc sacrifícium, quod tuae obtúlimus pietáti, ab ómnibus tentatiónibus emundémur. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui supérbis resístis, et grátiam praestas humílibus: concéde nobis verae humilitátis virtútem, cujus in se formam fidélibus Unigénitus tuus exhíbuit ; ut numquam indignatiónem tuam provocémus eláti, sed pótius grátiae tuae capiámus dona subjécti. Per eúmdem Dóminum.
Secreta
HAEC oblátio, Dómine, quaésumus, verae nobis humilitátis grátiam obtíneat: simúlque a córdibus nostris concupiscéntiam carnis et oculórum, atque ambitiónem saéculi áuferat ; quátenus sóbrie, juste, piéque vivéntes, praémia consequámur aetérna. Per Dóminum.
Postcommunio
HUJUS, Dómine, sacraménti percéptio peccatórum nostrórum máculas abstérgat: et nos per humilitátis exhibitiónem ad caeléstia regna perdúcat. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui Unigéniti tui patiéntia antíqui hostis contrivísti supérbiam: da nobis, quaésumus, quae idem pie pro nobis pértulit, digne recólere ; sicque, exémplo ejus, nobis adversántia aequanímiter toleráre. Per eúmdem Dóminum.
Secreta
MÚNERA nostrae oblatiónis, quaésumus, Dómine, suscípe placátus: quae, ut nobis patiéntiae donum largíri dignéris, majestáti tuae devóta offérimus actióne. Per Dóminum.
Postcommunio
MYSTÉRIA, Dómine, sacrosáncta quae súmpsimus, amíssam nobis, quaésumus, reconcílient grátiam: atque munus patiéntiae in illátis ómnibus, semper et ubíque protegéndo, impértiant. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui diligéntibus te facis cuncta prodésse: da córdibus nostris inviolábilem tuae caritátis afféctum ; ut desidéria, de tua inspiratióne concépta, nulla possint tentatióne mutári. Per Dóminum.
Secreta
DEUS, qui nos ad imáginem tuam sacraméntis rénovas et praecéptis: pérfice gressus nostros in sémitis tuis ; ut caritátis donum, quod fecísti a nobis sperári, per haec, quae offérimus sacrifícia, fácias veráciter apprehéndi. Per Dóminum.
Postcommunio
SANCTI Spíritus grátia, quaésumus, Dómine, corda nostra illúminet: et perféctae caritátis dulcédine abundánter refíciat. Per Dóminum in unitáte ejúsdem.
Oratio
DEUS, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis ; ut te tota virtúte díligant et, quae tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.
Secreta
MISERÉRE, quaésumus, Dómine, fámulis et famulábus tuis, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuae offérimus majestáti: ut, per haec sancta, supérnae benedictiónis grátiam obtíneant, et glóriam aetérnae beatitúdinis acquírant. Per Dóminum.
Postcommunio
DIVÍNA libántes mystéria, quaésumus, Dómine: ut haec salutária sacraménta illis profíciant ad prosperitátem et pacem ; pro quorum quarúmque dilectióne haec tuae obtúlimus majestáti. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, pacis caritatísque amátor et custos: da ómnibus inimícis nostris pacem caritatémque veram ; et cunctórum eis remissiónem tríbue peccatórum, nosque ab eórum insídiis poténter éripe. Per Dóminum.
Secreta
OBLÁTIS, quaésumus, Dómine, placáre munéribus: et nos ab inimícis nostris cleménter éripe, eísque indulgéntiam tríbue delictórum. Per Dóminum.
Postcommunio
HAEC nos commúnio, Dómine, éruat a delíctis: et ab inimicórum deféndat insídiis. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui beátum Petrum Apóstolum a vínculis absolútum, illaésum abíre fecísti: fámuli tui in captivitáte pósiti víncula absólve ; eúmque ipsíus méritis illaésum abíre concéde. Per Dóminum.
Secreta
SUPER has, quaésumus, Dómine, hóstias benedíctio copiósa descéndat: quae captívi hujus víncula solvat, et de ejus liberatióne nos cito laetíficet. Per Dóminum.
Postcommunio
PRECES nostras, quaésumus, Dómine, cleménter exáudi: et per haec sacraménta quae súmpsimus, fámulum tuum a vínculis suae captivitátis absólve. Per Dóminum.
Eadem Oratio in plurali.
Oratio
DEUS, qui beátum Petrum Apóstolum a vínculis absolútum, illaésum abíre fecísti: famulórum tuórum in captivitáte positórum víncula absólve ; eósque ipsíus méritis illaésos abíre concéde. Per Dóminum.
Secreta
SUPER has, quaésumus, Dómine, hóstias benedíctio copiósa descéndat: quae captivórum horum víncula solvat, et de eórum liberatióne nos cito laetíficet. Per Dóminum.
Postcommunio
PRECES nostras, quaésumus, Dómine, cleménter exáudi: et per haec sacraménta quae súmpsimus, fámulos tuos a vínculis suae captivitátis absólve. Per Dóminum.
Missale Romanum 1957 - PRO INFIRMIS