
Missale Romanum 1957 - vel in captivitate
Oratio
DEUS, qui transtulísti patres nostros per Mare Rubrum, et transvexísti eos per aquam nímiam, laudem tui nóminis decantántes: te supplíciter deprecámur ; ut in navi fámulos tuos, repúlsis adversitátibus, portu semper optábili cursúque tranquíllo tueáris. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, quaésumus, Dómine, preces famulórum tuórum, cum oblatiónibus hostiárum: et eos, pro quibus tua mystéria celebrámus, ab ómnibus defénde perículis. Per Dóminum.
Postcommunio
SANCTIFICÁTI divíno mystério, majestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur, et pétimus: ut fámulos tuos, quos donis facis caeléstibus memorári ; per lignum sanctae Crucis, et a peccátis ábstrahas, et a perículis cunctis miserátus erípias. Per Dóminum.
Oratio
PRAETÉNDE, Dómine, fidélibus tuis déxteram caeléstis auxílii: ut te toto corde perquírant, et quae digne póstulant, cónsequi mereántur. Per Dóminum.
Secreta
PROPITIÁRE, Dómine, supplicatiónibus nostris, et has oblatiónes fidélium tuórum, quas tibi pro incolumitáte eórum offérimus, benígnus assúme: et, ut nullíus sit írritum votum, nullíus vácua postulátio, praesta, quaésumus ; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.
Postcommunio
DA fidélibus tuis, quaésumus, Dómine, in tua fide et sinceritáte constántiam: ut, in caritáte divína firmáti, nullis tentatiónibus ab ejus integritáte vellántur. Per Dóminum.
Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui vivórum domináris simul et mortuórum, omniúmque miseréris, quos tuos fide et ópere futúros esse praenóscis: te súpplices exorámus ; ut, pro quibus effúndere preces decrévimus, quosque vel praesens saéculum adhuc in carne rétinet, vel futúrum jam exútos córpore suscépit, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, pietátis tuae cleméntia ómnium delictórum suórum véniam consequántur. Per Dóminum.
Secreta
DEUS, cui soli cógnitus est númerus electórum in supérna felicitáte locándus: tríbue, quaésumus ; ut, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, universórum, quos in oratióne commendátos suscépimus, et ómnium fidélium nómina, beátae praedestinatiónis liber adscrípta retíneat. Per Dóminum.
Postcommunio
PURÍFICENT nos, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus, sacraménta quae súmpsimus: et, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, praesta ; ut hoc tuum sacraméntum non sit nobis reátus ad poenam, sed intercéssio salutáris ad véniam: sit ablútio scélerum, sit fortitúdo fragílium, sit contra ómnia mundi perícula firmaméntum: sit vivórum atque mortuórum fidélium remíssio ómnium delictórum. Per Dóminum.
* Hac die dicuntur Missae, uti habentur in Proprio Sanctorum ad diem 2 Novembris.
* Pro Defuncto Summo Pontifice, tum in die obitus, seu depositionis, tum in anniversario, dicitur prima Missa ex iis quae habentur in Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, adhibitis tamen Orationibus, quae infra habentur inter Orationes diversas. Idem servatur pro defunctis Cardinalibus, Episcopis et Sacerdotibus, cum Orationibus propriis item ut infra inter Orationes diversas.
Introitus 4 Esdr. 2, 34 et 35
RÉQUIEM aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Ps. 64, 2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet. Réquiem aetérnam.
Oratio
DEUS, cui próprium est miseréri semper et párcere, te súpplices exorámus pro ánima fámuli tui N. (fámulae tuae N.), quam hódie de hoc saéculo migráre jussísti: ut non tradas eam in manus inimíci, neque obliviscáris in finem, sed júbeas eam a sanctis Angelis súscipi et ad pátriam paradísi perdúci ; ut, quia in te sperávit et crédidit, non poenas inférni sustíneat, sed gáudia aetérna possídeat. Per Dóminum.
In die III, VII et XXX
Oratio
QUSUMUS, Dómine, ut ánimae fámuli tui N. (fámulae tuae N.), cujus depositiónis diem tértium (vel séptimum, vel trigésimum) commemorámus, Sanctórum atque electórum tuórum largíri dignéris consórtium: et rorem misericórdiae tuae perénnem infúndas. Per Dóminum.
Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.
1 Thess. 4, 13-18
FRATRES: Nólumus vos ignoráre de dormiéntibus, ut non contristémini, sicut et céteri, qui spem non habent. Si enim crédimus quod Jesus mórtuus est, et resurréxit: ita et Deus eos, qui dormiérunt per Jesum, addúcet cum eo. Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui resídui sumus in advéntum Dómini, non praeveniémus eos, qui dormiérunt. Quóniam ipse Dóminus in jussu, et in voce Archángeli, et in tuba Dei descéndet de caelo: et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi. Deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur, simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Christo in áëra, et sic semper cum Dómino érimus. Itaque consolámini ínvicem in verbis istis.
Graduale 4 Esdr. 2, 34 et 35 Réquiem aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. V/. Ps. 111, 7 In memória aetérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.
Tractus Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. V/. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. V/. Et lucis aetérnae beatitúdine pérfrui.
Sequentia
DIES irae, dies illa,
Solvet saeclum in favílla:
Teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus !
Tuba, mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit, et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus ?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus ?
Rex treméndae majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedísti lassus:
Redemísti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meae non sunt dignae:
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis,
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Judicándus homo reus:
Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem. Amen.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 11, 21-27
IN illo témpore: Dixit Martha ad Jesum: Dómine, si fuísses hic, frater meus non fuísset mórtuus: sed et nunc scio, quia quaecúmque popósceris a Deo, dabit tibi Deus. Dicit illi Jesus: Resúrget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die. Dixit ei Jesus: Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet: et omnis qui vivit, et credit in me, non moriétur in aetérnum. Credis hoc ? Ait illi: Utique, Dómine, ego crédidi, quia tu es Christus Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.
Offertorium Dómine Jesu Christe, Rex glóriae, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de poenis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisísti, et sémini ejus. V/. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam. Quam olim Abrahae promisísti, et sémini ejus.
Secreta
PROPITIÁRE, quaésumus, Dómine, ánimae fámuli tui N. (fámulae tuae N.), pro qua hóstiam laudis tibi immolámus, majestátem tuam supplíciter deprecántes: ut, per haec piae placatiónis offícia, perveníre mereátur ad réquiem sempitérnam. Per Dóminum.
In die III, VII et XXX
Secreta
MÚNERA, quaésumus, Dómine, quae tibi pro ánima fámuli tui N. (fámulae tuae N.), offérimus, placátus inténde: ut, remédiis purgáta caeléstibus, in tua pietáte requiéscat. Per Dóminum.
Praefatio Defunctorum.
Communio 4 Esdr. 2, 35 et 34 Lux aetérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V/. Réquiem aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.
Postcommunio
PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut ánima fámuli tui N. (fámulae tuae N.), quae hódie de hoc saéculo migrávit, his sacrifíciis purgáta et a peccátis expedíta, indulgéntiam páriter et réquiem cápiat sempitérnam. Per Dóminum.
In die III, VII et XXX
Postcommunio
SÚSCIPE, Dómine, preces nostras pro ánima fámuli tui N. (fámulae tuae N.) : ut, si quae ei máculae de terrénis contágiis adhaesérunt, remissiónis tuae misericórdia deleántur. Per Dóminum.
* In die tertio, septimo et trigesimo depositionis defuncti, dicitur Missa ut supra, exceptis Orationibus, ibidem notatis.
Introitus 4 Esdr. 2, 34 et 35
RÉQUIEM aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Ps. 64, 2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet. Réquiem aetérnam.
Pro uno Defuncto vel una Defuncta
Oratio
DEUS, indulgentiárum Dómine: da ánimae fámuli tui N. (fámulae tuae N.), cujus anniversárium depositiónis diem commemorámus, refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem, et lúminis claritátem. Per Dóminum.
Pro pluribus Defunctis
Oratio
DEUS, indulgentiárum Dómine: da animábus famulórum famularúmque tuárum, quorum anniversárium depositiónis diem commemorámus, refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem, et lúminis claritátem. Per Dóminum.
Léctio libri Machabaeórum.
2 Mach. 12, 43-46
IN diébus illis: Vir fortíssimus Judas, facta collatióne, duódecim míllia drachmas argénti misit Jerosólymam, offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans (nisi enim eos, qui cecíderant, resurrectúros speráret, supérfluum viderétur et vanum oráre pro mórtuis): et quia considerábat quod hi, qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam. Sancta ergo et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur.
Graduale 4 Esdr. 2, 34 et 35 Réquiem aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. V/. Ps. 111, 7 In memória aetérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.
Tractus Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. V/. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. V/. Et lucis aetérnae beatitúdine pérfrui.
Sequentia
DIES irae, dies illa,
Solvet saeclum in favílla:
Teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus !
Tuba, mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit, et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus ?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus ?
Rex treméndae majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedísti lassus:
Redemísti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meae non sunt dignae:
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis,
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Judicándus homo reus:
Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem. Amen.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 6, 37-40
IN illo témpore: Dixit Jesus turbis Judaeórum: Omne, quod dat mihi Pater, ad me véniet: et eum, qui venit ad me, non ejíciam foras: quia descéndi de caelo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem ejus, qui misit me. Haec est autem volúntas ejus, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die. Haec est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Fílium et credit in eum, hábeat vitam aetérnam, et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
Offertorium Dómine Jesu Christe, Rex glóriae, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de poenis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisísti, et sémini ejus. V/. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam. Quam olim Abrahae promisísti, et sémini ejus.
Pro uno Defuncto vel una Defuncta
Secreta
PROPITIÁRE, Dómine, supplicatiónibus nostris, pro ánima fámuli tui N. (fámulae tuae N.), cujus hódie ánnua dies ágitur: pro qua tibi offérimus sacrifícium laudis ; ut eam Sanctórum tuórum consórtio sociáre dignéris. Per Dóminum.
Pro pluribus Defunctis
Secreta
PROPITIÁRE, Dómine, supplicatiónibus nostris, pro animábus famulórum famularúmque tuárum, quorum hódie ánnua dies ágitur: pro quibus tibi offérimus sacrifícium laudis ; ut eas Sanctórum tuórum consórtio sociáre dignéris. Per Dóminum.
Praefatio Defunctorum.
Communio 4 Esdr. 2, 35 et 34 Lux aetérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V/. Réquiem aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.
Pro uno Defuncto vel una Defuncta
Postcommunio
PRAESTA, quaésumus, Dómine: ut ánima fámuli tui N. (fámulae tuae N.), cujus anniversárium depositiónis diem commemorámus ; his purgáta sacrifíciis, indulgéntiam páriter et réquiem cápiat sempitérnam. Per Dóminum.
Pro pluribus Defunctis
Postcommunio
PRAESTA, quaésumus, Dómine: ut ánimae famulórum famularúmque tuárum, quorum anniversárium depositiónis diem commemorámus ; his purgátae sacrifíciis, indulgéntiam páriter et réquiem cápiant sempitérnam. Per Dóminum.
Introitus 4 Esdr. 2, 34 et 35
RÉQUIEM aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Ps. 64, 2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet. Réquiem aetérnam.
* Si Missa applicetur pro Defunctis in genere, dicuntur sequentes Orationes ; si vero applicetur pro Defunctis certo designatis, prima dicitur pro iisdem Defunctis (deficiente vel ignorata designatione dicitur Oratio Deus, véniae largítor) , secunda ad libitum, tertia Fidélium pro omnibus Defunctis.
Pro defunctis Episcopis seu Sacerdotibus
Oratio
DEUS, qui inter apostólicos Sacerdótes, fámulos tuos pontificáli seu sacerdotáli fecísti dignitáte vigére: praesta, quaésumus ; ut eórum quoque perpétuo aggregéntur consórtio. Per Dóminum.
Pro defunctis fratribus, propinquis et benefactoribus
Oratio
DEUS, véniae largítor et humánae salútis amátor: quaésumus cleméntiam tuam ; ut nostrae congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc saéculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuae beatitúdinis consórtium perveníre concédas. (Per Dóminum).
Pro omnibus fidelibus defunctis
Oratio
FIDÉLIUM, Deus, ómnium cónditor et redémptor: animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum ; ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur: Qui vivis.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 14, 13
IN diébus illis: Audívi vocem de caelo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur. Amodo jam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos.
Graduale 4 Esdr. 2, 34 et 35 Réquiem aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. V/. Ps. 111, 7 In memória aetérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.
Tractus Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. V/. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. V/. Et lucis aetérnae beatitúdine pérfrui.
Sequentia,
quae in Missis lectis omitti potest ad libitum Sacerdotis.
DIES irae, dies illa,
Solvet saeclum in favílla:
Teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus !
Tuba, mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit, et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus ?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus ?
Rex treméndae majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedísti lassus:
Redemísti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meae non sunt dignae:
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis,
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Judicándus homo reus:
Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem. Amen.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 6, 51-55
IN illo témpore: Dixit Jesus turbis Judaeórum: Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigábant ergo Judaéi ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum ? Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis, et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
Offertorium Dómine Jesu Christe, Rex glóriae, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de poenis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisísti, et sémini ejus. V/. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam. Quam olim Abrahae promisísti, et sémini ejus.
Pro defunctis Episcopis seu Sacerdotibus
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro animábus famulórum tuórum Pontíficum seu Sacerdótum, quas offérimus, hóstias: ut, quibus in hoc saéculo pontificále seu sacerdotále donásti méritum, in caelésti regno Sanctórum tuórum júbeas jungi consórtio. Per Dóminum.
Pro defunctis fratribus, propinquis et benefactoribus
Secreta
DEUS, cujus misericórdiae non est númerus, súscipe propítius preces humilitátis nostrae: et animábus fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, quibus tui nóminis dedísti confessiónem, per haec sacraménta salútis nostrae, cunctórum remissiónem tríbue peccatórum. (Per Dóminum).
Pro omnibus fidelibus defunctis
Secreta
HÓSTIAS, quaésumus, Dómine, quas tibi pro animábus famulórum, famularúmque tuárum offérimus, propitiátus inténde: ut, quibus fídei christiánae méritum contulísti, dones et praémium. Per Dóminum.
Praefatio Defunctorum.
Communio 4 Esdr. 2, 35 et 34 Lux aetérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V/. Réquiem aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.
Pro defunctis Episcopis seu Sacerdotibus
Postcommunio
PROSIT, quaésumus, Dómine, animábus famulórum tuórum Pontíficum seu Sacerdótum, misericórdiae tuae imploráta cleméntia: ut ejus, in quo speravérunt et credidérunt, aetérnum cápiant, te miseránte, consórtium. Per Dóminum.
Pro defunctis fratribus, propinquis et benefactoribus
Postcommunio
PRAESTA, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus: ut ánimae fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuae obtúlimus majestáti ; per hujus virtútem sacraménti a peccátis ómnibus expiátae, lucis perpétuae, te miseránte, recípiant beatitúdinem. (Per Dóminum).
Pro omnibus fidelibus defunctis
Postcommunio
ANIMÁBUS, quaésumus, Dómine, famulórum famularúmque tuárum orátio profíciat supplicántium: ut eas et a peccátis ómnibus éxuas, et tuae redemptiónis fácias esse partícipes. Qui vivis.
Oratio
DEUS, qui inter summos Sacerdótes fámulum tuum N. ineffábili tua dispositióne connumerári voluísti: praesta, quaésumus ; ut, qui Unigéniti Fílii tui vices in terris gerébat, sanctórum tuórum Pontíficum consórtio perpétuo aggregétur. Per eúmdem Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro ánima fámuli tui N., Summi Pontíficis, quas offérimus, hóstias: ut, cui in hoc saéculo pontificále donásti méritum, in caelésti regno Sanctórum tuórum júbeas jungi consórtio. Per Dóminum.
Postcommunio
PROSIT, quaésumus, Dómine, ánimae fámuli tui N., Summi Pontíficis, misericórdiae tuae imploráta cleméntia: ut ejus, in quo sperávit et crédidit, aetérnum cápiat, te miseránte, consórtium. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui inter apostólicos Sacerdótes fámulum tuum N. pontificáli fecísti dignitáte vigére: praesta, quaésumus ; ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro ánima fámuli tui N. Pontíficis, quas offérimus, hóstias: ut, cui in hoc saéculo pontificále donásti méritum, in caelésti regno Sanctórum tuórum júbeas jungi consórtio. Per Dóminum.
Postcommunio
PROSIT, quaésumus, Dómine, ánimae fámuli tui N. Pontíficis, misericórdiae tuae imploráta cleméntia: ut ejus, in quo sperávit et crédidit, aetérnum cápiat, te miseránte, consórtium. Per Dóminum.
* Si pro pluribus, Orationes dicuntur ut infra:
Oratio
DEUS, qui inter apostólicos Sacerdótes fámulos tuos N. et N. pontificáli fecísti dignitáte vigére: praesta, quaésumus ; ut eórum quoque perpétuo aggregéntur consórtio. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro animábus famulórum tuórum N. et N. Pontíficum, quas offérimus, hóstias: ut, quibus in hoc saéculo pontificále donásti méritum, in caelésti regno Sanctórum tuórum júbeas jungi consórtio. Per Dóminum.
Postcommunio
PROSIT, quaésumus, Dómine, animábus famulórum tuórum N. et N. Pontíficum misericórdiae tuae imploráta cleméntia: ut ejus, in quo speravérunt et credidérunt, aetérnum cápiant, te miseránte, consórtium. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui inter apostólicos Sacerdótes fámulum tuum N., Epíscopum (Presbýterum) Cardinálem, pontificáli fecísti dignitáte vigére: praesta, quaésumus ; ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro ánima fámuli tui N., Epíscopi (Presbýteri) Cardinális, quas offérimus hóstias: ut, cui in hoc saéculo pontificále donásti méritum, in caelésti regno Sanctórum tuórum júbeas jungi consórtio. Per Dóminum.
Postcommunio
PROSIT, quaésumus, Dómine, ánimae fámuli tui N., Epíscopi (Presbýteri) Cardinális, misericórdiae tuae imploráta cleméntia: ut ejus, in quo sperávit et crédidit, aetérnum cápiat, te miseránte, consórtium. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui inter apostólicos Sacerdótes fámulum tuum N., Presbýterum (Diáconum) Cardinálem, sacerdotáli fecísti dignitáte vigére: praesta, quaésumus ; ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro ánima fámuli tui N., Presbýteri (Diáconi) Cardinális, quas offérimus, hóstias: ut, cui in hoc saéculo sacerdotále donásti méritum, in caelésti regno Sanctórum tuórum júbeas jungi consórtio. Per Dóminum.
Postcommunio
PROSIT, quaésumus, Dómine, ánimae fámuli tui N., Presbýteri (Diáconi) Cardinális, misericórdiae tuae imploráta cleméntia: ut ejus, in quo sperávit et crédidit, aetérnum cápiat, te miseránte, consórtium. Per Dóminum.
Oratio
INCLÍNA, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam súpplices deprecámur: ut ánimam fámuli tui N., Diáconi Cardinális, quam de hoc saéculo migráre jussísti, in pacis ac lucis regióne constítuas, et Sanctórum tuórum júbeas esse consórtem. Per Dóminum.
Secreta
ANNUE nobis, quaésumus, Dómine, ut ánimae fámuli tui N., Diáconi Cardinális, haec prosit oblátio: quam immolándo, totíus mundi tribuísti relaxári delícta. Per Dóminum.
Postcommunio
ABSÓLVE, quaésumus, Dómine, ánimam fámuli tui N., Diáconi Cardinális, ab omni vínculo delictórum: ut in resurrectiónis glória inter Sanctos et eléctos tuos resuscitátus respíret. Per Dóminum.
Oratio
DA nobis, Dómine, ut ánimam fámuli tui N. Epíscopi, quam de hujus saéculi eduxísti laborióso certámine, Sanctórum tuórum tríbuas esse consórtem. Per Dóminum.
Secreta
ANNUE nobis, quaésumus, Dómine, ut ánimae fámuli tui N. Epíscopi haec prosit oblátio: quam immolándo, totíus mundi tribuísti relaxári delícta. Per Dóminum.
Postcommunio
HIS sacrifíciis, quaésumus, omnípotens Deus, purgáta ánima fámuli tui N. Epíscopi, ad indulgéntiam et refrigérium sempitérnum perveníre mereátur. Per Dóminum.
* Si pro pluribus, Orationes dicuntur ut infra:
Oratio
DA nobis, Dómine, ut ánimas famulórum tuórum N. et N. Pontíficum, quas de hujus saéculi eduxísti laborióso certámine, Sanctórum tuórum tríbuas esse consórtes. Per Dóminum.
Secreta
ANNUE nobis, quaésumus, Dómine, ut animábus famulórum tuórum N. et N. Pontíficum haec prosit oblátio: quam immolándo, totíus mundi tribuísti relaxári delícta. Per Dóminum.
Postcommunio
HIS sacrifíciis, quaésumus, omnípotens Deus, purgátae ánimae famulórum tuórum N. et N. Pontíficum, ad indulgéntiam et refrigérium sempitérnum perveníre mereántur. Per Dóminum.
Oratio
DEUS, qui inter apostólicos Sacerdótes fámulum tuum N. sacerdotáli fecísti dignitáte vigére: praesta, quaésumus ; ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro ánima fámuli tui N. Sacerdótis, quas offérimus, hóstias: ut, cui in hoc saéculo sacerdotále donásti méritum, in caelésti regno Sanctórum tuórum júbeas jungi consórtio. Per Dóminum.
Postcommunio
PROSIT, quaésumus, Dómine, ánimae fámuli tui N. Sacerdótis, misericórdiae tuae imploráta cleméntia: ut ejus, in quo sperávit et crédidit, aetérnum cápiat, te miseránte, consórtium. Per Dóminum.
* Si pro pluribus, Orationes dicuntur ut infra:
Oratio
DEUS, qui inter apostólicos Sacerdótes fámulos tuos N. et N. sacerdotáli fecísti dignitáte vigére: praesta, quaésumus ; ut eórum quoque perpétuo aggregéntur consórtio. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro animábus famulórum tuórum N. et N. Sacerdótum, quas offérimus hóstias: ut, quibus in hoc saéculo sacerdotále donásti méritum, in caelésti regno Sanctórum tuórum júbeas jungi consórtio. Per Dóminum.
Postcommunio
PROSIT, quaésumus, Dómine, animábus famulórum tuórum N. et N. Sacerdótum misericórdiae tuae imploráta cleméntia: ut ejus, in quo speravérunt et credidérunt, aetérnum cápiant, te miseránte, consórtium. Per Dóminum.
Oratio
PRAESTA, quaésumus, Dómine: ut ánima fámuli tui N. Sacerdótis, quem, in hoc saéculo commorántem, sacris munéribus decorásti ; in caelésti sede gloriósa semper exsúltet. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro ánima fámuli tui N. Sacerdótis, quas offérimus, hóstias: ut, cui sacerdotále donásti méritum, dones et praémium. Per Dóminum.
Postcommunio
PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut ánimam fámuli tui N. Sacerdótis in congregatióne justórum aetérnae beatitúdinis júbeas esse consórtem. Per Dóminum.
* Si pro pluribus, Orationes dicuntur ut infra:
Oratio
PRAESTA, quaésumus, Dómine: ut ánimae famulórum tuórum N. et N. Sacerdótum, quos, in hoc saéculo commorántes, sacris munéribus decorásti ; in caelésti sede gloriósae semper exsúltent. Per Dóminum.
Secreta
SÚSCIPE, Dómine, quaésumus, pro animábus famulórum tuórum N. et N. Sacerdótum, quas offérimus, hóstias: ut, quibus sacerdotále donásti méritum, dones et praémium. Per Dóminum.
Postcommunio
PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut ánimas famulórum tuórum N. et N. Sacerdótum in congregatióne justórum aetérnae beatitúdinis júbeas esse consórtes. Per Dóminum.
Oratio
INCLÍNA, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam súpplices deprecámur: ut ánimam fámuli tui N., quam de hoc saéculo migráre jussísti ; in pacis ac lucis regióne constítuas, et Sanctórum tuórum júbeas esse consórtem. Per Dóminum.
Secreta
ANNUE nobis, quaésumus, Dómine, ut ánimae fámuli tui N. haec prosit oblátio: quam immolándo, totíus mundi tribuísti relaxári delícta. Per Dóminum.
Postcommunio
ABSÓLVE, quaésumus, Dómine, ánimam fámuli tui N. ab omni vínculo delictórum: ut in resurrectiónis glória inter Sanctos et eléctos tuos resuscitátus respíret. Per Dóminum.
* Si pro pluribus, Orationes dicuntur ut infra:
Oratio
INCLÍNA, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam súpplices deprecámur: ut ánimas famulórum tuórum N. et N. quas de hoc saéculo migráre jussísti ; in pacis ac lucis regióne constítuas, et Sanctórum tuórum júbeas esse consórtes. Per Dóminum.
Secreta
ANNUE nobis, quaésumus, Dómine, ut animábus famulórum tuórum N. et N. haec prosit oblátio: quam immolándo, totíus mundi tribuísti relaxári delícta. Per Dóminum.
Postcommunio
ABSÓLVE, quaésumus, Dómine, ánimas famulórum tuórum N. et N. ab omni vínculo delictórum: ut in resurrectiónis glória inter Sanctos et eléctos tuos resuscitáti respírent. Per Dóminum.
Missale Romanum 1957 - vel in captivitate