Centesimus annus LA





SUMMI PONTIFICIS

« CENTESIMUS ANNUS »

LITTERAE ENCYCLICAE

VENERABILIBUS IN EPISCOPATU FRATRIBUS

CLERICISQUE ET RELIGIOSIS FAMILIIS

ECCLESIAE CATHOLICAE FIDELIBUS

UNIVERSIS NECNON BONAE VOLUNTATIS HOMINIBUS

SAECULO IPSO

ENCYCLICIS AB EDITIS LITTERIS

RERUM NOVARUM

TRANSACTO

Venerati Fratres, carissimi Filii et Filiae,

salutem et Apostolicam Benedictionem.

1 1. CENTESIMUS ANNUS a promulgatione Litterarum Encyclicarum Decessoris Nostri v.m. Leonis XIII, quae verbis Rerum novarum incipiunt (1), multum habet in praesenti Ecclesiae et Nostri etiam Pontificatus historia momentum. Singulariter enim illae praestant, quod sollemnibus Summorum Pontificum Documentis commemoratae sunt, a quadragesimo anno postquam foras elatae erant ad nonagesimum usque. Encyclicarum Rerum novarum iter historicum aliis scriptionibus esse notatum dici potest quae de illis monebant easque simul exsequebantur (2).

Centesimo anno ex quo eaedem sunt editae idem facere statuentes plurium Episcoporum rogatu, Institutorum ecclesialium, Sedium studiorum, conductorum et opificum, tum uti privatorum tum uti consociationum participum, ante omnia cupimus gratiam ref erre quam tota Ecclesia debet Pontifici Maximo propter eius « immortales Litteras » (3). Cupimus etiam ostendere copiosum umorem qui ex ea scaturit radice non exhaustum esse procedentibus annis, quin immo esse abundantiorem factum.Id testantur varia incepta quae hanc celebrationem antecesserunt prosequuntur et sequentur, quaeque Conferentiae Episcopales paraverunt, Corpora internationalia, Studiorum Universitates et academicae Institutiones, Consociationes professoriae multaque alia Instituta et personae in tot mundi partibus.

2 2. Hae Litterae Encyclicae huiusmodi celebrationes participant, ut gratiae Deo agantur a quo descendit « omne datum optimum et omne donum perfectum » (Jc 1,17), quia hoc usus est Documento abhinc centum annos prodito a Petri Sede, tantum operans bonum in Ecclesia et in mundo tantamque diffundens lucem. Commemoratio, quae hic fit, ad Litteras Encyclicas Papae Leonis pertinet et simul ad Encyclicas et cetera scripta Nostrorum Decessorum quae multum contulerunt ad eas reddendas praesentes et efficientes volventibus temporibus, illud constituendo quod est postea vocatum « doctrina socialis » vel « disciplina socialis » vel etiam « Ecclesiae Magisterium sociale ».

Ad huius doctrinae auctoritatem respiciunt iam binae Litterae Encyclicae quas de re sociali edidimus Nostri Pontificatus annis: nempe Laborem exercens de hominum labore, et Sollicitudo rei socialisde progressus hominum populorumque praesentibus quaestionibus (4).

3 3. Volumus nunc ut Encyclicae Papae Leonis relegantur invitantes ad « respectandum » in ipsius textum, ut rursus divitiae reperiantur principiorum fundamentalium, quae illae de enodatione quaestionis artificum enuntiant. Sed hortamur etiam ad « circumspectandum », in « res novas » quae nos circumsistunt et in quibus nos sumus demersi, ut ita dicamus; quae saepe longe dissimiles sunt earum « rerum novarum » quae superioris saeculi ultimum decennium distinxerunt. Adhortamur denique ad « futura inspectanda », cum iam aetatis christianae tertium imminet millennium, rerum incognitarum sed etiam promissionum plenum. Quae res et promissiones nostram mentem lacessunt vimque creatricem, nostrique tamquam 'unici magistri' Christi (cf. Mt Mt 23,8) discipulorum officii conscientiam excitant ut `viam' monstremus, `veritatem' profiteamur et `vitam' quae Ipse est (cf. Io Jn 14,6) nuntiemus.

Ita, non solum iterum affirmabitur perpetua huius modi doctrinae vis, sed se indicabit etiam verus sensus Traditionis Ecclesiae, quae semper viva et vitalis super fundamentum aedificat a nostris in fide patribus actum et praecipue super fundamentum quod Apostoli Ecclesiae tradiderunt (5) Iesu Christi nomine, fundamentum praeter quod « aliud nemo potest ponere » (1Co 3,11).

Sui ut successoris Petri muneris conscientia monitus Leo XIII quaestionem tractavit et eadem conscientia eius movetur hodie successor. Sicut is, et ante eum ac post eum Pontifices, evangelicam imaginem repetimus scribae facti discipuli Regni caelorum, quem Dominus dicit similem esse « homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera » (Mt 13,52). Thesaurus magna est Ecclesiae Traditio quae « vetera » continet, accepta et tradita sine ulla intermissione, et simul sinit ut « nova » legantur, inter quae Ecclesiae et mundi vita procedit.

Ad haec nova quae Traditioni inserta fiunt vetera atque opportunitates et materiam suppeditant, qua et ipsa ditior evadat et vita fidei, pertinet etiam fecunda innumerabilium hominum industria qui Magisterii Socialis institutione impulsi hanc segui nisi sunt pro suo officio in mundo. Vel privatim agentes vel multipliciter in coetus consociationes et in corpora glomerati magnum ii generaveruntmotum pro fiumana persona tuenda eiusque dignitate: qui quidem in alternis historiae eventibus multum profuit iustiori societati constituendae vel saltem iniustitiis coercendis et minuendis.

Hae Litterae Encyclicae eo spectant ut in lucem proferant fecunditatem principiorum quae Leo XIII enuntiavit quaeque ad doctrinae Ecclesiae patrimonium pertinent indeque eius magisterii auctoritatem obstringunt. Sed pastoralis sollicitudo Nos induxit etiam ad nonnullorum eventuum recentioris historiae inquisitionem proponendam. Supervacaneum est animadvertere muneris Pastorum partem esse attente considerare eventorum cursum ut cognoscantur novae evangelizationis necessitates. Non est tamen huius inquisitionis iudicia decretoria proferre, quandoquidem ex sese ad propriam magisterii provinciam non illud pertinet.



CAPUT I

ENCYCLICARUM « RERUM NOVARUM »

NOTAE PROPRIAE

4 4. Superiore saeculo exeunte cursui historico occurrit Ecclesia, qui iamdudum in effectu erat sed tunc in magnum erat adductus discrimen. Huius cursus causa praecipua summa fuit mutationum maximi momenti, quae in politica oeconomica et sociali regione sed etiam in regione scientiae et technicae disciplinae factae erant, et insuper multiformis praeponderantium ideologiarum efficacitas. Earum mutationum exitus in provincia politica nova notio societatis et reipublicae fuerat ideoque auctoritatis. Translaticia societas dissolvebatur et alia formari coepta erat spe novorum libertatum conferta sed periculis etiam novorum iniustitiae et servitutis generum.

In campo oeconomico, quo inventa confluebant et scientiarum usus, gradatim perventum erat ad novas rationes pariendi bona hominibus consumenda. Novum apparuerat possessionis genus, id est pecuniae caput et novum genus laboris, nimirum mercede repensi ac duris rationibus conf ectionis signati, sine debita sexus aetatis vel condicionis familiaris observantia, sed tantummodo efficientia determinati, lucri incrementi causa.

Ita labor merx fiebat, quae emi poterai et venire in mercatu cuiusque pretium lege finiebatur postulationis et suppeditationis, nulla habita ratione rerum necessariarum ad sustentandam cum personam tum eius familiam. Praeterea ne certus quidem opif ex erat posse se « propriam » vendere « mercem », cum continuo periclitaretur sine opere esse quod, cum nullae essent providentiae sociales, quodammodo idem valebat ac fame confici posse.

Huius mutationis exitus divisio erat societatis « in duas civium classes ... immenso inter utramque discrimine interiecto » (6). Eiusmodi conditio auctae mutationi politicae iungebatur. Ita vigens tunc politica ratio idoneis legibus, aut contra quolibet consulto interventu negletto, fovere nitebatur plenam libertatem oeconomicam. Eodem tempore oriebatur et constitute formabatur, et quidem non raro violenter, alia possessionis notio atque vitae oeconomicae, quae novum postulabat ordinem publicum et socialem.

In huius contrapositi culmine summo, cum iam perspicue apparerent immanis rerum socialium iniustitia, qualis multis in partibus erat, et periculum civilis commutationis, cui opiniones tunc « socialistae » vocatae favebant, Leo XIII auctoritatem suam interposuit per Documentum quod primum ordinatim conditionem opificum tractabat. Aliquot aliae Litterae illis Encyclicis antecesserunt potius ad institutiones publicas collatae, aliae autem eas sunt secutae (7). In his temporum rerumque adiunctis praecipue commemorandae sunt Encyclicae quae Libertas praestantissimuminscribuntur, ubi fatta mentio est vinculi constitutivi libertatis humanae cum veritate, talis quidem ut libertas, quae renueret se veritate obstringere, in arbitrium prolaberetur et recideret ad serviendum sordidissimis cupidinibus et ad se destruendam. Unde enim omnia mala oriuntur, quibus EncyclicaeRerum novarum obsistere volunt, nisi e libertate quae in campo industriae oeconomicae et socialis ab hominis veritate digreditur!

Pontifex ille adhaerescebat insuper antecessorum doctrinae necnon multis Documentis episcopalibus, scientiarum pervestigationibus a laicis provectis, motuum et consociationum catholicarum actioni atque operibus effectis in regione sociali quae Ecclesiae vitae altero dimidio XIX saeculi propria fuerunt.

5 5. « Novae res », quas Romanus Pontif ex respiciebat, nequaquam bonae erant. In prima Encyclicarum paragrapho, « res novas » ille describit, unde conditum est nomen (Rerum novarum), gravibus quidem verbis « Rerum novarum semel excitatâ cupidine, quae diu quidem commovet civitates, illud erat consecuturum ut commutationum studia a rationibus politicis in oeconomicarum cognatum genus aliquando defluerent. Revera nova industriae incrementa novisque euntes itineribus artes: mutatae dominorum et mercenariorum rationes mutuae divitiarum in exiguo numero affluentia, in multitudine inopia: opificum cum de se confidentia maior, tum inter se necessitudo coniunctior, praeterea versi in deteriora mores, effecere, ut certamen erumperet » (8).

Leo cumque ipso Ecclesia et civilis communitas sistebant ideo ante societatem conflictatione divisam, eo acriore et saeviore quod omnis regulae et normae erat expers. Conflictatio fuit inter pecuniae caput et laborem, vel — ut eam Encyclicae appellavere, — « conditio opificum », de qua circumscripta piane rationibus asperrimis quibus tunc ostendebatur suam Pontifex expromere non timuit sententiam.

Est hic id cogitandum imprimis quod Encyclicae pro hoc nostro tempore suggerunt. Adversus dimicationem, quae hominem contra hominem quasi « lupos » opponebat, etiam alteros in periculo ad victum pertinente alteros in opulentia collocans, Leo non dubitava sibi esse auctoritatem suam interponendam, idque ex conscientia « apostolici muneris » (9), nempe officio ab ipso lesu Christo accepto 'pascendi agnos et oves' (cf. Io
Jn 21,15-17) et 'solvendi ac ligandi in terra' pro Regno caelorum (cf. Mt Mt 16,19). Is profecto pacem restituere cogitabat nec eius aetatis lector potuit non notare obiurgationem certaminis classium quam ipse enuntiavit aperte (10). Sed bene sibi conscius erat pacem super iustitiae fundamentum aedificari: Encyclicarum summa principalis in eo fuit ut fundamentales condiciones iustitiae denuntiarentur in id temporis condicione oeconomica et sociali (11).

Hoc modo Leo XIII, decessorum vestigiis insistens perenne pro Ecclesia exemplum confirmavit. Haec enim habet quod dicat in certis humanis condicionibus, privatis et communibus nationalibus et internationalibus, de quibus veram profert doctrinam, corpus scilicet, quo ipsa usa res sociales inquirat, de iis suum aperiat consilium et directiones indicet ad componendas quaestiones inde exorientes.

Leonis XIII temporibus longe aberat ut eiusmodi notio iurisofficii Ecclesiae communiter probaretur. Colebant namque duplicem maxime mentium inclinationem: alteram ad hunc mundum et ad hanc vitam spectantem a qua fides aliena manere debebat, alteram ad solam transmundanam salutem quae tamen praesentiam in terra nec illustrabat nec dirigebat. Tunc Pontificis animus in vulgandis Encyclicis Rerum novarum Ecclesiam quodam donabat « civitatis statuto » in mutabilibus hominum et Rerumpublicarum vitae publicae eventibus, idque est postea magis firmatum. Revera doctrinam socialem docere et diffundere ad Ecclesiae munus evangelizandi pertinet et nuntii christiani pars est, quandoquidem haec doctrina eius nuntii directas consecutiones exhibet in vita societatis, atque in Christo Salvatore testificando etiam cotidianum laborem quadrat ac contentiones pro iustìtia illi conexas. Ea insuper fontem instituit unitatis et pacis, in conflictationibus, quae necessario in provincia oriuntur oeconomica sociali. Sic fieri potest ut secundum novas condiciones vivatur, non minuta personae humanae transcendenti dignitate nec in seipsis nec ii1 adversariis, illaeque in iustam enodationem adducantur.

Nunc centum post annis huius propensionis vis opportunitatem Nobis praebet conferendi aliquid ad « doctrinam socialem christianam » elaborandam. « Nova evangelizatio », cuius mundus huius temporis vehementer indiget, et quam saepenumero sumus persecuti, debet suis in partibus potissimis doctrinae socialis Ecclesiae nuntium numerare, etiamnum aptae, sicut temporibus Leonis XIII, ad rectam viam ostendendam, qua magnae huius aetatis provocationes oppetantur, dum ideologiae plus plusque in dies de existimatione sua perdunt. Quemadmodum fecit Leo Pontifex, oportet repetamus non esse extra Evangelium solutionem « qua,estionis socialis » at contra « res novas » posse in eo suum veritatis spatium invenire rectamque moralem collocationem.


6 Cum instituisset certamen illustrare, quod factum erat inter caput pecuniae et opus, Leo XIII opificum iura fundamentalia affirmavit. Eam ob causam principium legendi textum Leonis est opificis dignitas qua talis et eandem ob causam laboris dignitas qui sic definitur: « Hoc est enim operari, exercere se rerum comparandarum caussa, quae sint ad varios vitae usus, potissimumque ad tuitionem sui necessariae » (12). Pontifex affirmat laborem esse `personalem', « quia vis agens adhaeret personae, atque eius omnino est propria, a quo exercetur, et cuius est utilitati nata » (13). Ita labor ad vocationem pertinet cuiusque personae; quin homo suo labore se exprimit et perficit. Simul labor rationem habet 'socialem', tum ob suam cum familia necessitudinem tum etiam cum bono communi, cum « verissimum sit, non aliunde quam ex opificum labore gigni divitias civitatum » (14). Haec in Encyclicis Litteris Laborem exercens (15) iteravimus et enucleavimus.

Aliud magni momenti principium haud dubie istud est: iuris dominii personis singularibus tributi(16). Ipsum spatium, quod in Encyclicis huic iuri conceditur, quanti illud aestimetur ostendit. Pontifex quidem non ignorat possessionem privatam non pondus habere absolutum nec proclamare cessat principia alicuius completivae rationis, quale est principium bonorum terrae addictionis universalis (17).

Aliunde est sane verum genus privatae possessionis, quod is praecipue in oculis habet, genus esse possessionis terrae (18). At id non impedit quin causae allatae ad possessionem privatam tuendam, hoc est ut ius affirmetur possidendi necessaria ad personalem propriaeque familiae profectum — quaecumque est huius iuris forma certa et definita — vim suam retineant.

Id est rursus adseverandum tum in conspectu mutationum quas videmus in constitutionibus factas ubi opum ad producendum aptarum possessio communis praeponderabat, tum etiam in conspectu crescentium indiciorum paupertatis vel potius impedimentorum possessionis privatae quae emergunt in tot mundi partibus, iis non exceptis in quibus praevalent constitutiones quae affirmationem iuris possessionis privatae suum faciunt fundamentum. Propter memoratas rerum mutationes necnon permanentem egestatem necessaria omnino iudicatur altior quaedam totius quaestionis investigatio, perinde ac perficietur deinde.


7 Arcte vero cum proprietatis iure inculcant Leonis XIII Encyclicae alia iura similiter quae ad humanam spectant personam neque ab ea abalienari possunt. Eminet inter haec, ipsam ob spatii amplitudinem quam ei Pontifex destinat ob pondusque simul quod illi tribuit, illud ius quo « privatas societates finire concessum est homini », scilicet « iure naturae », quod quidem etiam licere significat consociationes institui tum dominorum atque operariorum tum horum dumtaxat (19). Ratio hinc ducitur cur tueatur Ecclesia et probet constitutionem opificum collegiorum quae plerumque fere syndicatus nuncupantur: profecto non quibusdam ex opinionum praeiudiciis nec propter indulgentiam in mentem vel sententiam de classibus, sed quod se consociare « ius naturae » nominatim est hominibus innatum ideoque antecedens eorum insertionem politicam in societatem. Namque « est ... ad praesidium iuris naturalis instituta civitas, non ad interitum eaque si civium coetus sociari vetuerit, piane secum pugnantia agat » (20).

Una autem hoc cum iure quod — uti efferri decet — Pontifex aperte opificibus adsignat sive, nempe secundum ipsius vocem, `proletariis', adfirmantur consimili claritate ius quoque ne opus « in plures extrahatur horas », ius ad quiescendi intervalla, ius diversum puerorum et decus in muliebri genere, quantum naturam attingit diuturnitatemque operis (21).

Si praeterea eorum habetur ratio, quae tradit historia de rationibus legitimis aut iure saltem haud prohibitis, quod ad stipulationes pertinet, sine ulla praestita fide super operis horis neque de publicae salubritatis condicionibus in operis locis neglectisque prorsus aetate sexuque candidatorum ad opus, probissime gravitas percipitur Pontificis adseverationis. « Scilicet tantum exigi operis, ut hebescat animus labore nimio », — scribit ipse — « unaque corpus defatigationi succumbat, non iustitia, non humanitas patitur ». Atque accuratius contractum definiens, unde videlicet possint `operis rationes' reapse valere, adfirmat : « In omni obligatione, quae dominis atque artificibus invicem contrahatur, haec semper aut adscripta aut tacita condicio inest, utrique generi quiescendi ut cautum sit », « quantum cum viribus compensetur labore consumptis », et denique concludit: « neque enim honestum esset convenire secus » (22).


8 Continuo vero post aliud Pontifex commemorat operarii tamquam personae ius. Ius quidem agitur 'salarli iusti' quod tamen definiri minime licet « libero consensu itaque dominus rei, pacta mercede persoluta, libera visse fidem, nec ultra debere quidquam videatur » (23). Status proinde — quem ad modum id dicebatur aetatis — intercedere non valet ut horum contractuum viae decernantur, nisi ut ea curet universa implenda quae conceptis sint verbis pacta. Similis insuper notio ipsarum necessitudinum dominos inter operariosque solummodo pragmatica et informata rigido studio cuiusque singillatim hominis acriter in Litteris Encyclicis vituperatur, quandoquidem duplici adversatur operis naturae, quippe quod esse debeat personale ac necessarium. Etenim si opus, quatenus personale est, ad ipsum pertinet liberum usum quem habet quisque facultatum propriarum et virium, verum quatenus necessarium est, gravi illo regitur officio quo nempe quemque oportet « manere in vita ». Quocirca colligit Pontif ex: « Hinc ius reperiendarum rerum, quibus vita sustentatur, necessario nascitur quarum rerum facultatem infimo cuique non nisi quaesita labore merces suppeditat » (24).

Alendo opifici eiusque domui par sit merces necesse est. Quod si necessitate opifex coactus, aut mali peioris metu permotus duriorem conditionem accipiat, quae, etiamsi nolit, accipienda sit, quod a domino vel a redemptore operum imponitur, istud quidem est subire vim, cui iustitia reclamat » (25).

Utinam hae voces tum conscriptae, cum sic appellatus « capitalismus effrenus » grassabatur, hodie ne pariter essent eadem cum severitate repetendae ! Proh dolor! etiamnum contractuum deprehenduntur exempla ubi quaevis minima praetermittitur iustitia in argumento illo laboris puerorum minorum vel mulierum, in operis horariis ac salubritate condicionum apud officinas, in ipsa tandem aequa mercede. Quod etiam contingit, quantumvis multae effectae sint Declarationes et Conventiones eadem de causa inter gentes (26) sintque pariter intra Nationes ipsas opportunae latae leges. Adscripsit proin Pontifex « officiis non paucis neque levibus » quidem ipsorum « populo bene consulentium principum » munus navandi simul operam ut opificum prospiceretur saluti ac prosperitati, quia iis praetermissis officiis iustitia violaretur ; quin nec loqui dubitavit de « distributiva ... iustitia » (27).


9 Aliud dein ius Leo XIII iuribus istius modi adiungit quod aequabiliter operariorum respicit condicionem. Cuius ob momentum Nobis memorare magnopere placet : ius id est libere religionis obligationes complendi. Inter cetera sane iura officiaque opificum Pontifex illud reponit quamquam omnium fere animus eo tempore quasdam quaestiones iudicabat potius pertinentes funditus ad privatam vitam. Necessitatem ille confirmat quietis festivae ut ad cogitationem caelestium bonorum referatur homo necnon cultum divinae maiestati debitum (28). Hoc insuper iure nequit destituere quisquam hominem ut quod mandato etiam claro innitatur: « Nemini licet hominis dignitatem, de qua Deus ipse disponit cum magna reverentia, impune violare »; quapropter Statum confirmare oportet opifici ipsi talis usum libertatis (29).

Quicumque vero hac in perlucida adfirmatione prima initia dispiciat principii illius de religiosae libertatis iure, quod est deinceps argumentum factum complurium sollemnium Declarationum atqueConventionum inter gentes (30) necnon proprietas ipsius Conciliaris Declarationis Nostrique simul magisterii (31), haudquaquam ipsemet erret. Qua in re interrogandum prorsus est vigentesne hodie legum institutiones et consuetudines societatum industriis fabrilibus auctarum revera primarium ius requietis festivae praestent.


10 Alia magni quidem momenti nota, quae doctrinis abundat nostrum in tempus utilibus, ipsa notio est necessitudinum inter Statum intercedentium ac cives. Litterae Rerum novarum utrumque reprehendunt sociale et oeconomicum institutum socialismum videlicet et liberalismum. Illi nominatim dicatur prior Litterarum praevia pars, ubi proprietatis privatae denuo adfirmatur ius; huic autem non peculiaris inscribitur pars sed — quod memoratu est piane dignum — vituperationes intenduntur, cum totum argumentum officiorum Status perpenditur (32). Statui enim haud licet « parti civium consulere », quae scilicet dives est ac prospera, simul aliunde « partem negligere », quae sine dubio multitudinis socialis maximum complectitur numerum; secus iustitiae nocetur ipsi quae praecipit suum ut cuique reddatur. « In ipsis protegendis privatorum iuribus, praecipue est infirmorum atque inopum habenda ratio. Siquidem natio divitum, suis septa praesidiis, minus eget tutela publica miserum vulgus, nullis opibus suis tutum, in patrimonio reipublicae maxime nititur. Quocirca mercenarios, cum in multitudine egena numerentur, debet curà providentiâque singulari complecti respublica » (33).

Consilia vero haec temporibus istis potissimum valent, conspectis novis egestatis formis per orbem, atque etiam quoniam adseverationes sunt quae iam non certa aliqua pendent ex Status notione neque unica e politica doctrina. Principale enim hic principium Pontifex premit cuiuslibet politicae institutionis ut singuli nempe cives, quo minus intra societatem defendantur, plus eo indigeant studiosis auxiliis curationeque aliorum et praesertim publicae auctoritatis subsidio.

Hoc nimirum pacto principium solidarietatis, prout nostra nominatur aetate, cuius vim simul intra cuiusque Nationis socialem ordinem simul inter orbis civitates Litteris inscriptis Sollicitudo rei socialis iteravimus (34), percipitur veluti primorum principiorum unum ipsius christianae mentis de rerum ordinatione sociali ac politica. Crebrius quidem a Leone XIII sub « amicitiae » titulo memoratur, quam apud Graecos iam reperimus philosophos; a Pontifice Pio IX nomine haud minus significante appellatur « socialis caritatis », dum Paulus VI ipse loquitur de « civili amoris cultu » (35), specie videlicet eiusdem rei prolatata secundum recentiores multiplicesque quaestionis socialis modos.


11 Litterarum Encyclicarum repetitio sub lumine condicionum temporis nostri efficit quidem utEcclesiae perpetua sollicitudo ac devotio aestimetur illos erga hominum ordines qui ab ipso Iesu Domino magis diliguntur. Documenti enim res insigniter profecto continuatam in Ecclesia testificatur ita dictam « optionem praeoptatam pro pauperibus », quae et a Nobis ipsis definita quoque est « singularis forma primarum partium tenendarum in caritatis christianae exercitatione » (36). De « operariorum quaestione » Encyclicae sic ad egentes referuntur miseramque simul ad condicionem vitae in quam novus nec raro violentus processus machinalium industriarum permagnas hominum redegerat multitudines. At hodie quoque plurimis in orbis terrestris locis consimiles processus commutationis oeconomicae socialis politicae eadem ipsa mala important.

Civitatem autem ipsam si Leo XIII cohortatur ut pauperum statui ad iustitiae normam prospiciat, idcirco sane hoc suscipit quoniam convenienter animadvertit Reipublicae esse bonum regere commune capereque consilia ut omnis vitae socialis provincia etiam oeconomica aliquid conducat ad illud provehendum bonum dum sui iuris condicionem singulorum observet. Hoc tamen neminem adducere debet ut ad Leonis Pontificis mentem arbitretur omnem difficultatis socialis dissolutionem ab ipso Statu proficisci oportere. Ex contrario quin immo saepius ille necessarios terminos inculcat intervenientis Status eiusque indolem uti instrumenti, cum unusquisque homo et familia et societas Statum antegrediantur ipseque eo exsistat ut iura tum illius tum earum defendat neve ea opprimat (37).

Praesens vero harum cogitationum utilitas non quemquam quidem praeterit. Ad grave autem argumentum limitum Status ipsius naturae ingenitorum redire decebit postmodum. Interea tamen capita illustrata haec, quae non sola in Encyclicis notanda sunt, sese apte componunt cum sociali Ecclesiae Magisterio, recepta etiam sana notione privatae proprietatis et operis, progressionis oeconomicae et Status concreti at in primis hominis ipsius. Memorabuntur deinde aliae pariter quaestiones, cum rationes quaedam expendentur rerum istius aetatis; verum iam nunc illud prae oculis teneatur necesse est quod iter munit quodamque modo viam indicat Encyclicis Litteris universaeque item Ecclesiae sociali institutioni: nempe rectus personae humanae conceptus eiusque unicum momentum, quando homo « in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit » (38). In illo enim suam sculpsit imaginem similitudinemque (cf. Gn
Gn 1,26) atque incomparandam ei tribuit dignitatem quam saepius sane Encyclicae Litterae efferunt. Re quidem vera, ea extra iura quae opere sibi suo homo adipiscitur, alia inveniuntur pariter iura quae nulli ab homine peracto respondent operi sed quae ipsius veluti personae ex essentia ipsa profluunt.



CAPUT II

AD « NOVAS RES » HODIE VERSUS


12 Nisi hodiernas quoque ad rerum condiciones conicerentur oculi, Litterarum « Rerum Novarum » manca omnino deficeret celebratio. Iam sua ob principia interiora Documentum sese praebet ad talem deliberationem aptissimum quoniam historica eventuum descriptio necnon venturae aetatis praesagium ibidem reposita mirum omnino in modum accurata exactaque deprehenduntur, iis perceptis quae post Litteras evenerant.

Nominatim vero illud confirmatur iudicium ipsis rerum conversionibus quae extremis anni MCMLXXXIX mensibus primisque anni mcmxc interciderunt. Etenim nec istae nec subsequentes penitus terrarum mutationes explanantur nisi secundum priores quasdam rerum condiciones quibus praevidentes Leonis XIII aestimationes quadamtenus concorporantur vel sanciuntur sicut et peiora usque temporum signa quae successores eius similiter perceperunt. Namque Leo Pontifex mala consectaria prospexit sub omni aspectu — politico sociali oeconomico — cuiusdam societatis regiminis « socialismum » suadentis qui id aetatis investigabatur per socialem aliquam philosophiam quique tractabatur tamquam motus plus minus bene ordinatus. Forsan quis miretur hodie cepisse a « socialismo » Pontificem initium reprehendendi remedia quae tum adderentur « opificum quaestioni », cum is nondum in alicuius Status figura subsisteret qui validus esset ac potens universis opibus et viribus praesto iacentibus, prout dein contigit. Subtiliter tamen ipse aestimavit periculum ne multitudines per speciem solutionis tam simplicis quam radicalis « operariorum quaestionis » tunc temporis allicerentur. Id quidem magis patet si sub lumine consideratur terribilis condicionis iniquitatis in qua turbae proletariae versabantur, in Nationibus quae modo ad fabriles industrias provectae erant.

Duae res hic sunt collustrandae: primum mira quaedam claritudo, qua proletariorum vera percepta est condicio tota sua in atrocitate, tum virorum tum feminarum tum puerorum; deinde neque minor perspicuitas qua solutionis malum intellegitur, quod per inversionem quandam pauperum divitumque status detrimentum reapse iis quidem inferebat quos iuvare cupiebat. Remedium mali peius idcirco exstabat quam malum. In natura socialismi definienda illius aetatis, scilicet in privatis possessionibus demendis, Leo XIII penitus attigit quaestionis caput.

Ipsius verba digna sunt quae attente legantur « Ad huius sanationem mali Socialistae quidem, sollicitata egentium in locupletes invidia, evertere privatas bonorum possessiones contendunt oportere, earumque loco communia universis singulorum bona facere Sed est adeo eorum ratio ad contentionem dirimendam inepta, ut ipsum opificum genus afficiat incomm odo: eademque praeterea est valde iniusta, quia vim possessoribus legitimis affert, pervertit officia reipublicae, penitusque miscet civitates » (39). Mala nimirum melius non potuerunt ostendi quae huius generis socialismi constitutione inducta sunt, qui penitus rempublicam uti institutum occupabat quemque postea « socialismum realem » nuncupaturi erant.


13 Si quam rem suscepimus altius perscrutamur, positis ob oculos Litterarum quoque Encyclicarum nostrarum verbis quae sunt Laborem exercens atque Sollicitudo rei socialis, hoc profecto est addendum, praecipuum errorem « socialismi » generis esse anthropologici. Inibi enim ipse homo elementum tantum consideratur atque corporis socialis particula ita ut uniuscuiusque bonum ad machinamenti socialis et oeconomici congruentem motum penitus subiciatur, dum contra idem individui bonum exsistere posse iudicatur sine libera ipsius electione minimeque spectato eius officio pro bono malove. Sic homo ad seriem quandam deducitur socialium oeconomicarumque necessitudinum atque notio personae evanescit veluti liberi subiecti cuiusdam moralis voluntatis, quod hanc per voluntatem ordinem socialem constituit. Ex hac autem perperam concepta de persona notione oriuntur iuris ipsius vitium, quod terminos definit libertatis personae eiusdemque condiciones, necnon privatae possessionis eversio. Etenim homo omnibus rebus si penitus diripitur ut aliquam rem « suam » nuncupare nequeat et si ipse facultate sustentandi se libero opere privatur, sociali videlicet machinae subditur et iis qui eandem gubernant: quapropter dignitatis personae humanae agnitio difficilior evadit atque sic iter impeditur quod verae humariae communitatis ad constitutionem perducit.

At contra ex christiana doctrina personae recta necessario societatis eruitur notio. Ad Rerum novarum sententias socialemque similiter Ecclesiae doctrinam socialitas hominis minime ab ipsa republica absorbetur, sed in aliis inferioribus sodaliciis explicatur, capto a familia initio usque ad oeconomicas et sociales politicas et culturales consociationes quae ex hominis natura orientes — bono communi usque servato — sua ipsorum fruuntur libertate. Id quidem ipsum « subiectivitatem societatis » vocavimus quae una cum individui subiectivitate a « socialismo reali » deleta est (40).

Si quis ultro interroget unde haec personae humanae falsa notio ac societatis « subiectivitas » oriantur, necesse sit respondeat easdem potissimum ab atheismo dimanare. Deo autem ipsi qui rebus etiam mundanis iuvantibus vocat cum respondet homo, sibi fit idem conscius de sua transcendenti dignitate. Haec responsio ab unoquoque homine elici debet in qua humanitatis illius f astigium invenitur quamque nullum sociale machinamentum vel subiectum commune substituere potest. Si vero Deum haud esse asseverant, de persona ipsius detrahunt fundamentum; tum idcirco socialis ordo impellitur ut reficiatur, auctoritate penitus et personae dignitate neglecta.

Ceterum atheismus de quo disseritur arcte cum rationalismo illuministico coniungitur, qui humanam rem machinae modo iudicat. Itaque de germana hominis granditate hoc modo praeciduntur aestimatio suprema itemque eiusdem transcendentia prae mundanis rebus, discrepantia consiliorum in ipsius corde insita, cum inter boni plenitudinem iactatur et imparilitatem ad idem consequendum, et in primis salutis desiderium quod inde proficiscitur.


14 Eadem ex radice et ratione atheistarum instrumenta colliguntur quae pertinent ad actionem propriam socialismi, qui Rerum novarum verbis damnatur. Agitur nimirum de contentione inter ordines. Pontif ex ipse — vere confiteamur — damnare non vult omnem et quamlibet controversiam socialem: probe enim novit Ecclesia inter societatis ordines quasdam exsurgere dimicationes aliqua quasi e necessitate, ob quas crebro est christiano decernendum prompte et congruenter. Ceterum Litterae Encyclicae quarum titulus Laborem Exercens contentionis aequitatem agnoverunt, cum ipsa 'pro sociali iustitia in certamen' vertitur (41). In Litteris Quadragesimo anno autem scribitur: « Classium enim pugna, modo ab inimicitiis mutuoque odio abstineat, paulatim transit in honestam quandam disceptationem, iustitiae studio fundatam » (42).

De contentione inter ordines potissimum damnatur notio cuiusdam pugnae quae non ethicis rationibus vel iuridicis finitur, quae videlicet dignitatem personae alterius respuit (eadem proinde semet quoque reicit ipsa), quae idcirco omnem accommodationem amovet atque nihil universum societatis bonum persequitur, sed bonum particulare quod in bonum commune subrogatur et cuncta adversa tollere studet. Revocatur denique doctrina de eo quod est « bellum universale », ratione quidem spectata controversiae de socialibus ordinibus, quod nimia rei bellicae cura cupidoque dominandi illa aetate ad necessitudines inter nationes inferebat. Pro congruenti aequabilitate perquirenda inter variarum nationum commoda doctrina inducebatur talis quae asseveraret propriam partem prorsus praevalere debere, adhibitis quoque mendaciis et in cives terroribus, et armis excidii totius (quae tunc temporis coepta sunt excogitari) ut adversariorum opes exstinguerentur. Inter ordines igitur certamen ad marxianam sententiam atque secundum nimium bellicae rei studium eiusdem stirpis sunt: ex atheismo scilicet oriuntur et humanae personae contemptione, unde roboris potius quam rationis iurisque praevaleat principium.


15 Rerum novarum Litterae Encyclicae instrumentis rerum efficiendarum obstant quae publice ministrantur, quandocumque quilibet civis ita quasi « segmentum » denticulatae rotae fit in Statu. Eae simul resistunt pari cum impetu illis doctrinis, quae omnino detineri volunt extra Rempublicam rem oeconomicam. Certe oeconomicae actioni aliquid proprii legitime conceditur, a quo Civitas arcenda est. At ipsa iuridicas condiciones inducere debet, in quibus rationes oeconomicae explicentur, et sic prima principia servare in oeconomica libertate, quae aequalitatem quandam postulat inter partes, ne quaedam pars tantum polleat ut reliquae in servitutem revera redigantur (43).

Hac autem de re Rerum novarum Encyclicae Litterae suadent congruarum reformationum iter, quae operi dignitatem reddant ad liberas hominis actiones spectantem. Ipsae quidem conscientiam officii a societate postulant et a regimine, unde opifex contra gravissimam curam coactae vacuitatis lucrosorum operum potissimum defendatur. Praeteritis vero temporibus duas propter rationes eodem vergentes id fiebat, simul cum politica oeconomica ageretur quae aequum auctum iuvaret, simul cum coactae ab opere cessationis cautio interponeretur et renovata educatio in artibus et professionibus secundaretur, ut opifices ad res transire possent fioridiores ex operibus et muneribus minus valentibus et infirmatis.

Societas exinde et Status tanta salaria praestare debent ut convenienter sustententur opifex eiusdemque domus, peculii cuiusdam repositi data quoque facultate. Haud mediocrem id requirit nisum et conatum ad cognitiones opificibus praebendas et facultates magis magisque aptiores, ut eorum opus melius feraciusque evadat; verum assiduam quoque vigilantiam postulat idem, valde consentaneis iuvantibus legibus ut foeda abusio tollatur quae humilioris ordinis apprime respicit opifices, alienigenas item et segregatos. Decretoria existimantur hac in re opificum collegia, quae minima salaria paciscuntur et operis condiciones.

Operis tandem horaria « humana » serventur quietisque necnon ius suam cuiusque indolem patefaciendi in ipso operis loco ac sine conscientiae ulla violatione dignitatisve. Munus hic profecto repetatur collegiorum quae sunt non modo pactionts veluti instrumentum verum etiam tamquam quidam « lo-ci », ubi opificum natura declaratur : ipsa quidem progressibus inserviunt certi cultus operis opemque pariter ferunt ut vitam modo vere humano fabricae participent opifices (44).

Haec ad proposita consequenda tam directe quam oblique operam suam conferre debet Respublica: oblique scilicet necnon ad subsidiaritatis principium, feliciores quidem inducendo condiciones quae actionis oeconomicae libero usui favean t unde copiosae praebeantur operis opportunitates et divitiarum capita; directe ac secundum solidarietatis principium, fines quosdam qui humiliores tueantur constituendo ipsi partium libertati quae operis condiciones decernunt, itemque illud prospiciendo ut minimum vitale subsidium habeat opere carens opifex (45).

Litterae hae Encyclicae et cum iis coniunctum Magisterium sociale in saeculi xIx et xx traiectu variam multiplicemque habuerunt vim. Quae vis in innumeris reformationibus conspicitur, in providentiis scilicet socialibus et pensionibus atque calamitatum cautionibus, intra rationes videlicet ampliores quibus melius opificum iura serventur (46).


16 Hae autem reformationes a Nationibus partim inductae sunt, quibus tamen in obtinendis magnum praestitit officium industria opificum Motus. Repellendarum iniuriarum et damnorum causa exortus ex conscientia morali ceteroqui in ampia regione egit, in opificum collegiis, in reformationibus provehendis, procul a quarundam doctrinarum caligine proximusque contra opificibus eorundemque cotidianis necessitatibus. Hac in provincia eiusdem nisus cum christianorum opera iugati sunt, quo in melius obtineretur mutatio condicionum opificum vitae. Idem vero deinceps Motus ea ipsa temperabatur quademtenus marxiana opinatione cui refragatae Rerum novarum Litterae erant.

Reformationes ipsae etiam libero quodam processo societatis se ipsam bene componentis sunt illatae, solidarietatis apte conciliatis instrumentis, quae auctum quendam oeconomicum sustinerent personae bonis obsequentiorem. Multiplex hic est memoranda actio, bene christianis iuvantibus, in coetus sodalium condendos rerum gignendarum et consumendarum causa et pecuniae creditae gratia, in popularem institutionem provehendam et artis formationem, in varias formas experiendas easdemque ad fabricae vitam participandam versas et generatim societatis.

Est igitur cur Deo gratias agamus, si praeterita respicimus, quandoquidem praeclarae hae Litterae Encyclicae haudquaquam expertes fuerunt vocis de cordibus resilientis, quin immo ad liberalitatem et sollertiam impulerunt; attamen oblivisci non possumus nuntium hunc propheticum ex iisdem Litteris piene non esse receptum illius temporis ab hominibus atque idcirco magnas evenisse calamitates.


17 Si Litteras Encyclicas legimus prae oculis locuples Leonis Magisterium tenentes (47), prorsus animadvertimus, ad extremum in sociali provincia et oeconomica alicuius erroris latioris consectaria easdem significare. Error hic, ut supra memoravimus, in doctrina illa versatur libertatis humanae quae veritatis ab oboedentia ipsam abstrahit, ac propterea ab officio iurium observandorum alienorum. Libertas exinde fit sui amor usque ad Dei contemptionem et proximi, qui amor in immensum utilitatem suam extollit neque ullo vinculo finitur iustitiae (48).

Hic ipse error illa in bellorum serie ad pessimum exitum pervenit, quae Europam everterunt orbemque inter MCMXIV et mcmxix annum. Haec nempe bella ex militari furore orta sunt et elato nationis studio et quodam genere unius dominatus quibuscum iungebantur, et bella quae ex classium certamine originem trahebant tum etiam bella civilia et doctrinarum. Acre illud odium si demptum esset et invidia, quae nationes inter se atque propria intra moenia ob sociales iniurias concitaverat, talis profecto vastitas, in qua magnarum Nationum omnes insumptae sunt vires in qua omnia sancta violata in qua consilia capta sunt integras gentes necandi et sociales coetus, haudquaquam exstitisset. Meminimus omnino Iudaicam nationem, cuius sors veluti exemplum nunc habetur summum malorum quae homini contingere possunt contra Deum se vertenti.

Iamvero odium iniquitasque totas Nationes pervadunt easdemque ad agendum compellunt cum ipsa comprobantur et doctrinis illis conformantur quae in iis consistunt potius quam in hominis veritate (49). Rerum novarum Litterae cum doctrinis illis odium concitantibus dimicaverunt ac pariter viam commonstrarunt ad vim tollendam et per iustitiam invidiam. Utinam infelicissimorum illorum eventuum recordatio omnium hominum dirigat actus, nominatim populorum nostra aetate rectorum, ubi nova odia conflant aliae iniustitiae, ubi demum novae prospectantur doctrinae quae vim extollunt !


18 Certe ab MCMXLV anno in Europa silent arma, vera tamen — id memoria teneatur — pax non exstat ex militum victoria, at potius ex causis remotis bellorum ex sinceraque inter populos concordia. Complures autem annos in Europa totoque orbe aliquod non-bellum potius viguit quam vera pax. Marxianus dominatus dimidiam Europaeae continentis partem temperavit, dum altera pars periculum illud idem vitare nitebatur. Multi igitur populi potestatem amittunt se ipsi moderandi, qui intra imperii presse strangulati fines cohibentur dum eorum historica memoria deletur et eorundem cultus saeculares radices. Innumerae gentes suum ipsorum solum deserere coguntur, partitione hac per vim inducta, et aliquo violentar amandantur.

Insanum quidem armorum studium haurit opes necessarias ad progressum rerum oeconomicarum cuiusque Nationis necnon ad Civitates iuvandas improsperas. Humanae autem cognitionis progressio pariter ac technicae artis, quae hominum commoditati servire debet ac prosperitati, instrumentum fit belli. Arma quae efficiunt magis magisque perfecta et mortifera, adhibentur scientia et ars, dum ex ideologia quae philosophiae verae est perversio comprobatio postulatur et ratio ad novum bellum suscipiendum. Et id quidem bellum non modo praesentitur et providetur, verum etiam cruentam per caedem geritur multis terrarum in locis. Nationum foederatarum imperiorumve ratio, quae in Documentis Ecclesiae reprehenditur et recens in Litteris Encyclicis Sollicitudo rei socialis(50), facit ut omnes controversiae et dissentiones in Tertii Mundi Nationibus orientes excitentur et amplificentur, unde adversarii imperium in angustias adducatur.

Novissimarum rerum molitores, qui controversias armis expedire contendunt, commode quidem politica fulcimenta et militaria reperiunt, armati videlicet et in rebus bellicis instituti; sed contra ii qui negotia pacifice solvere student et humaniter quique pariter congrua iura omnium partium servant, prorsus segregantur et ab adversariis suis circumveniuntur. « Tertii Mundi » quoque complurium Nationum militaris institutio atque intestina bella in quibus versantur, tum terrorum propagatio et magis magisque barbara instrumenta ad politicas militaresque pugnas adhibita, instabili pace potissimum foventur, quae bellum alterum mundanum consecuta est. Toti tandem orbi imminet atque instat bellum atomicum quod delere radicitus genus hominum potest. Ars denique et scientia in militares res versa praebet odio utique quibusdam doctrinis amplificato summum instrumentum. Quoniam vero bellum in interitum hominum ab ipsis patratum desinere potest, nullis quidem victoribus nullisque victis, via propterea funditus est declinanda quae eodem perducit, et sententia simul est repudianda: pugnam in adversarium delendum, contentionem et bellum ipsum, afferre profectum et progressum historiae (51). Necessitate nimirum huius immutationis intellecta, procul dubio oportet ambigere de « universalis belli » doctrina aeque ac « de certamine inter ordines ».


19 Bello autem altero orbis terminato, talis progressio in hominis conscientia adhuc perficitur; et illud vero eminet et apparet: totalitarismum marxianum ultra proferri dimidiam Europae partem et in maxima orbis parte versari. Bellum profecto, cuius munus esse credebatur libertatem singulis restituere et ius gentium instaurare, re prorsus infecta ad exitum pervenit; quin immo, multis spectatis populis et iis qui praesertim belli diritatem passi sunt, cum his propositis omnino discrepat. Effecisse hanc ita natam condicionem asseverare licet responsa variantia.

Quibusdam in Nationibus et quibusdam sub modis nisus conatusque conspiciuntur societatem popularem resarciendi post belli calamitates; quae societas iustitia sociali perfundatur et ipsum communismum vi cupiditateque rerum novarum exuat, quas hominum multitudines demonstrant vexatae et oppressati. Conamina autem haec liberi mercatus rationes plerumque servare nituntur, dum per stabiles res nummarias et in socialibus necessitudinibus per veram concordiam prospicitur talibus condicionibus ubi sanus sit auctus oeconomicus et constans, in quo homines sibi ipsi filiisque operantes prosperius, futurum tempus provident. Eodem tempore ipsi contendunt prohibere ne mercatus machinae novissimus finis habeantur pro tota hominis vita et publicae vigilantiae subicere eas volunt, unde terrae bonorum communis destinationis principium efficaciter imponatur.

Operis occasiones frequentiores, socialis securitatis solidum institutum quod opus pariter procuret, libera consociatio collegiorum efficienter agentium, cautio si forte desit opus, instrumenta socialis vitae populariter partecipandae, debent hac in re opus ipsum ex « mercis » condicione vindicare et piane efficere ut id digne praestetur.

Vires deinde sociales adsunt aliae et motus quae marxismo resistunt ratione quadam inducta « nationalis securitatis » quae societati toti minutatim invigilet ut marxismus irrepere nequeat et illabi. Opibus autem Reipublicae celebratis cumulatisque cogitant a communismo arcere gentes. Sed hac adhibita via periculum prorsus est ne libertas personaeque bona tollantur, quorum sub titulo illi est obsistendum.

Alia vero ratio et consuetudo in commodorum societate residet vel in rerum consumptionis societate, quae eadem intra regionem meri alicuius materialismi marxismum profligare cogitat, dum demonstrat societatem liberi mercatus plenius necessitates explere posse quam marxismum, sepositis similiter spiritalibus bonis.

Revera sociale eiusmodi specimen, sicut hinc demonstrat placita marxiana conatibus defuisse novam creandi societatem atque meliorem, ita illinc, quotiens et vitae autonomiam et moralis rationis praestantiam necnon tum iuris tum humani cultus tum etiam Religionis momentum infitiatur, eatenus cum marxianis confluit, ut homines ad regionem oeconomiae omnino redigat et ad voluptatem usuum materialium.


20 Eadem vero aetate ingens peragitur opus « coloniarum demolitionis » quo complures adipiscuntur aut denuo consequuntur Nationes sui iuris condicionem iusque ipsum de se libere decernendi. Maiestate autem sic status recuperata plerumque eaedem Civitates modo iter primum ingrediuntur ad veram suam libertatem stabiliendam. Partes namque praestantes ipsius rei familiaris seu oeconomicae adhuc retinentur magnis a societatibus extrariis quae se obligari perpetuo nolunt progressibus alicuius Nationis se accipientis; vita sic politica potestatibus exterioribus regitur, dum intra Civitatis ipsius fines versantur vivuntque simul tribus nondum in veram nationis communitatem conglobatae. Desideratur praeterea publicorum peritorum numerus a quibus probe honesteque Status temperentur instituta; item compages requiruntur aptae videlicet ad rem oeconomicam efficaciter gerendam.

Ante hanc populorum praesentem condicionem existimant plurimi posse rationem marxistarum adferre quasi quoddam viae compendium ad Nationis ac Status institutionem; inde ergo variantes socialismi exoriuntur formae cum indole cuiusque nationis propria. Multis ideo cum doctrinis, quae vario quidem modo identidem componuntur, permiscentur legitima salutis patriae postulata necnon studia sui solius populi ac militaris ardoris, tum etiam quaedam principia popularibus e traditionibus deducta quae cum sociali christianorum doctrina non numquam concinunt, et notiones denique marxismi-leninismi.


21 Reminisci tandem oportet, profligato altero omnium gentium bello nisuque facto contra eius crudelitates, acriorem disseminatam esse sollicitudinem de hominum iuribus quae ad extremum est agnita et suscepta variis in Documentis Nationum (52) ideoque in ipso contexendo — dici profecto licet — novo « iure gentium » cui Apostolica Sedes suas continenter contulit partes. Fulcimen et velut huius progressionis cardo fuit Consociatio Nationum Unitarum. At non una dumtaxat conscientia crevit iurium cuiusque hominis, verum singularum quoque Nationum, cum necesse esse simul intellegeretur aliquid effici ut magnae inaequabilitates sanarentur inter latiores orbis regiones, quae quodam pacto quaestionis socialis caput a nationum ipsarum provincia in omnium gentium circuitum transtulerunt (53).

Hac rerum progressione perlibenter denotata, aliunde tamen silentio praeteriri haud decet totam summam omnium viarum auxiliandi ipsis progressibus non semper in bonam exire partem. Nec ipsi quidem Consociationi Nationum Unitarum adhuc feliciter contigit ut idonea instrumenta conficiantur ad pugnas inter gentes absque bello dirimendas; quae nempe difficultas maxima videtur quam populorum communitas dissolvat in posterum oportebit.



Centesimus annus LA