Denzinger 2269
2281 1322 1.- Beato Petro eiusque successoribus Christi vicariis ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium a Deo traditam potestatem, dicente Domino: 'Regnum meum non est de hoc mundo' (Jo 18, 36), et iterum: 'Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo' (Lc 20, 25), ac proinde stare Apostolicum illud: 'Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt; itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit' (Rom 13, 1s). Reges ergo et principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subici, neque auctoritate clavium Ecclesiae directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque oboedientia, ac praestito fidelitatis sacramento solvi posse: eamque sententiam publicae tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiae quam Imperio utilem, ut verbo Dei, Patrum traditioni et Sanctorum exemplis consonam, omnino retinendam.
2282 1323 2. Sic inesse Apostolicae Sedi ac Petri successoribus, Christi vicariis, rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant atque immota consistant sanctae oecumenicae Synodi Constantiensis a Sede Apostolica comprobata ipsorumque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiae usu confirmata atque ab ecclesia Gallicana perpetua religione custodita decreta de auctoritate Conciliorum generalium, quae sessione quarta et quinta continentur, nec probari a Gallicana ecclesia, qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant aut ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueant.
2283 1324 3. Hinc Apostolicae potestatis usum moderandum per canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos; valere etiam regulas, mores et instituta a regno et ecclesia Gallicana recepta, patrumque terminos manere inconcussos, atque id pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudines tantae Sedis et ecclesiarum consensione firmatae propriam stabilitatem obtineant.
2284 1325 4. In fidei quoque quaestionibus praecipuas Summi Pontificis esse partes, eiusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse iudicium nisi Ecclesiae consensus accesserit.
2285 1326 (Sent. iudicialis Bullae:) Omnia et singula, quae tam quoad extensionem iuris regaliae, quam quoad declarationem de potestate ecclesiastica ac quattuor in ea contentas propositiones in supradictis Comitiis Cleri Gallicani a. 1682 habitis acta et gesta fuerunt, cum omnibus et singulis mandatis, arrestis, confirmationibus, declarationibus, epistolis, edictis et decretis a quibusvis personis sive ecclesiasticis sive laicis, quomodolibet qualificatis, quavis auctoritate et potestate, etiam individuam expressionem requirente, fungentibus, editis seu publicatis ... ipso iure nulla, irrita, invalida, inania, viribusque et effectu penitus et omnino vacua ab ipso initio fuisse et esse ac perpetuo fore, neminemque ad illorum seu cuiuslibet eorum, etiamsi iuramento vallata sint, observantiam teneri ... tenore praesentium declaramus.
2290 1289 1. Bonitas obiectiva consistit in convenientia obiecti cum natura rationali: formalis vero in conformitate actus cum regula morum. Ad hoc sufficit, ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretative. Hunc homo non tenetur amare neque in principio neque in decursu vitae suae moralis.
2291 1290 2. Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et mortale est transgressio libera divinae legis. Philosophicum, quantumvis grave, in illo, qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum.
2292 1290 (Censura:) Propos. 1: Declarata et damnata uti haeretica. - 2. scandalosa, temeraria, piarum aurium offensiva et erronea.
2301 1291 1. In statu naturae lapsae ad peccatum mortale (Viva: formale) et demeritum sufficit illa libertas, qua voluntarium ac liberum fuit in causa sua, peccato originali et voluntate Adami peccantis.
2302 1292 2. Tametsi detur ignorantia invincibilis iuris naturae, haec in statu naturae lapsae operantem ex ipsa non excusat a peccato formali.
2303 1293 3. Non licet sequi opinionem (probabilem) vel inter probabiles probabilissimam.
2304 1294 4. Christus dedit semetipsum pro nobis oblationem Deo, non pro solis electis, sed pro omnibus et solis fidelibus.
2305 1295 5. Pagani, Judaei, haeretici aliique huius generis nullum omnino accipiunt a Jesu Christo influxum: adeoque hinc recte inferes, in illis esse voluntatem nudam et inermem sine omni gratia sufficienti.
2306 1296 6. Gratia sufficiens statui nostro non tam utilis, quam perniciosa est, sic, ut proinde merito possimus petere: A gratia sufficienti libera nos, Domine.
2307 1297 7. Omnis humana actio deliberata est Dei dilectio vel mundi: si Dei caritas Patris est; si mundi, concupiscentia carnis, hoc est, mala est.
2308 1298 8. Necesse est, infidelem in omni opere peccare.
2309 1299 9. Revera peccat, qui odio habet peccatum mere ob eius turpitudinem et disconvenientiam cum natura, sine ullo ad Deum offensum respectu.
2310 1300 10. Intentio, qua quis detestatur malum et prosequitur bonum mere, ut caelestem obtineat gloriam, non est recta nec Deo placens.
2311 1301 11. Omne, quod non est ex fide christiana supernaturali, quae per dilectionem operatur, peccatum est.
2312 1302 12. Quando in magnis peccatoribus deficit omnis amor, deficit etiam fides: et etiamsi videantur credere, non est fides divina, sed humana.
2313 1303 13. Quisquis etiam aeternae mercedis intuitu Deo famulatur, caritate si caruerit vitio non caret, quoties intuitu licet beatitudinis operatur.
2314 1304 14. Timor gehennae non est supernaturalis.
2315 1305 15. Attritio, quae gehennae et poenarum metu concipitur, sine dilectione benevolentiae Dei propter se, non est bonus motus ac supernaturalis.
2316 1306 16. Ordinem praemittendi satisfactionem absolutioni induxit non politia aut institutio Ecclesiae, sed ipsa Christi lex et praescriptio, natura rei id ipsum quodammodo dictante.
2317 1307 17. Per illam praxim mox absolvendi ordo paenitentiae est inversus.
2318 1308 18. Consuetudo moderna quoad administrationem sacramenti paenitentiae, etiamsi eam plurimorum hominum sustentet auctoritas et multi temporis diuturnitas confirmet, nihilominus ab Ecclesia non habetur pro usu sed abusu.
2319 1309 19. Homo debet agere tota vita paenitentiam pro peccato originali.
2320 1310 20. Confessiones apud religiosos factae pleraeque vel sacrilegae sunt vel invalidae.
2321 1311 21. Parochianus potest suspicari de mendicantibus, qui eleemosynis communibus vivunt, de imponenda nimis levi et incongrua paenitentia seu satisfactione ob quaestum seu lucrum subsidii temporalis.
2322 1312 22. Sacrilegi sunt iudicandi, qui ius ad communionem percipiendam praetendunt, antequam condignam de delictis suis paenitentiam egerint.
2323 1313 23. Similiter arcendi sunt a sacra communione, quibus nondum inest amor Dei purissimus et omnis mixtionis expers.
2324 1314 24. Oblatio in templo, quae fiebat a beata Virgine Maria in die purificationis suae pe duos pullos columbarum, unum in holocaustum et alterum pro peccatis, sufficienter testatur, quod indiguerit purificatione, et quod filius (qui offerebatur), etiam macula matris maculatus esset, secundum verba legis.
2325 1315 25. Dei Patris (Viva: sedentis) simulacrum nefas est christiano in templo collocare.
2326 1316 26. Laus, quae defertur Mariae ut Mariae, vana est.
2327 1317 27. Valuit aliquando baptismus sub hac forma collatus: " In nomine Patris etc. ", praetermissis illis: " Ego te baptizo.
2328 1318 28. Valet baptismus collatus a ministro, qui omnem ritum externum formamque baptizandi observat, intus vero in corde suo apud se resolvit: Non intendo, quod facit Ecclesia.
2329 1319 29. Futilis et toties convulsa est assertio de Pontificis Romani supra Concilium oecumenicum auctoritate atque in fidei quaestionibus decernendis infallibilitate.
2330 1320 30. Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare fundatam, illam absolute potest tenere et docere, non respiciendo ad ullam Pontificis Bullam.
2331 1321 31. Bulla URBANI VIII " In eminenti " est subreptitia.
2332 1321 (Censura: Damnatae et prohibitae tamquam) temerariae, scandalosae, male sonantes, iniuriosae, haeresi proximae, haeresim sapientes, erroneae, schismaticae, et haereticae respective.
2340 5006 Qu.: An matrimonium inter apostatas a fide, et antea rite baptizatos, post apostasiam, publice more gentilium vel Mahumetanorum initum, sit vere matrimonium et sacramentum. Resp.: Si adsit pactum dissolubilitatis, non esse matrimonium neque sacramentum; si vero non adsit, esse matrimonium et sacramentum.
2351 1327 1. Datur habitualis status amoris Dei, qui est caritas pura et sine ulla admixtione motivi proprii interesse. Neque timor poenarum, neque desiderium remunerationum habent amplius in eo partem. Non amatur amplius Deus propter meritum, neque propter perfectionem, neque propter felicitatem in eo amando inveniendam.
2352 1328 2. In statu vitae contemplativae sive unitivae amittitur omne motivum interessatum timoris et spei.
2353 1329 3. Id, quod est essentiale in directione animae, est non aliud facere, quam sequi pedetentim gratiam cum infinita patientia, praecautione et subtilitate. Oportet se intra hos limites continere, ut sinatur Deus agere, et numquam ad purum amorem ducere, nisi quando Deus per unctionem interiorem incipit aperire cor huic verbo, quod adeo durum est animabus adhuc sibimet affixis, et adeo potest illas scandalizare aut in perturbationem conicere.
2354 1330 4. In statu sanctae indifferentiae anima non habet amplius desideria voluntaria et deliberata propter suum interesse, exceptis iis occasionibus, in quibus toti suae gratiae fideliter non cooperatur.
2355 1331 5. In eodem statu sanctae indifferentiae nihil nobis, omnia Deo volumus. Nihil volumus, ut simus perfecti et beati propter interesse proprium; sed omnem perfectionem ac beatitudinem volumus, in quantum Deo placet efficere, ut velimus res istas impressione suae gratiae.
2356 1332 6. In hoc sanctae indifferentiae statu nolumus amplius salutem ut salutem propriam, ut liberationem aeternam, ut mercedem nostrorum meritorum, ut nostrum interesse omnium maximum; sed eam volumus voluntate plena, ut gloriam et beneplacitum Dei, ut rem, quam ipse vult, et quam nos vult velle propter ipsum.
2357 1333 7. Derelictio non est nisi abnegatio seu sui ipsius renuntiatio, quam Jesus Christus a nobis in Evangelio requirit, postquam externa omnia reliquerimus. Ista nostri ipsorum abnegatio non est nisi quoad interesse proprium ... Extremae probationes, in quibus haec abnegatio seu sui ipsius derelictio exerceri debet, sunt tentationes, quibus Deus aemulator vult purgare amorem, nullum ei ostendendo perfugium neque ullam spem quoad suum interesse proprium, etiam aeternum.
2358 1334 8. Omnia sacrificia, quae fieri solent ab animabus quam maxime disinteressatis circa earum aeternam beatitudinem, sunt condicionalia. ... Sed hoc sacrificium non potest esse absolutum in statu ordinario. In uno extremarum probationum casu hoc sacrificium fit aliquo modo absolutum.
2359 1335 9. In extremis probationibus potest animae invincibiliter persuasum esse persuasione reflexa, et quae non est intimus conscientiae fundus, se iuste reprobatam esse a Deo.
2360 1336 10. Tunc anima divisa a semetipsa exspirat cum Christo in cruce, dicens: 'Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?' (Mt 27, 46.) In hac involuntaria impressione desperationis conficit sacrificium absolutum sui interesse proprii quoad aeternitatem.
2361 1337 11. In hoc statu anima amittit omnem spem sui proprii interesse; sed numquam amittit in parte superiore, id est in suis actibus directis et intimis, spem perfectam, quae est desiderium disinteressatum promissionum.
2362 1338 12. Director tunc potest huic animae permittere, ut simpliciter acquiescat iacturae sui proprii interesse et iustae condemnationi, quam sibi a Deo indictam credit.
2363 1339 13. Inferior Christi pars in cruce non communicavit superiori suas involuntarias perturbationes.
2364 1340 14. In extremis probationibus pro purificatione amoris fit quaedam separatio partis superioris animae ab inferiore. ... In ista separatione actus partis inferioris manant ex omnino caeca et involuntaria perturbatione: nam totum, quod est voluntarium et intellectuale, est partis superioris.
2365 1341 15. Meditatio constat discursivis actibus, qui a se invicem facile distinguuntur. ... Ista compositio actuum discursivorum et reflexorum est propria exercitatio amoris interessati.
2366 1342 16. Datur status contemplationis adeo sublimis adeoque perfectae, ut fiat habitualis: ita ut, quoties anima actu orat, sua oratio sit contemplativa, non discursiva. Tunc non amplius indiget redire ad meditationem eiusque actus methodicos.
2367 1343 17. Animae contemplativae privantur intuitu distincto, sensibili et reflexo Jesu Christi duobus temporibus diversis: primo in fervore nascente earum contemplationis; secundo anima amittit intuitum Jesu Christi in extremis probationibus.
2368 1344 18. In statu passivo exercentur omnes virtutes distinctae, non cogitando, quod sint virtutes. In quolibet momento aliud non cogitatur, quam facere id, quod Deus vult, et amor zelotypus simul efficit, ne quis amplius sibi virtutem velit nec umquam sit adeo virtute praeditus, quam cum virtuti amplius affixus non est.
2369 1345 19. Potest dici in hoc sensu, quod anima passiva et disinteressata nec ipsum amorem vult amplius, quatenus est sua perfectio et sua felicitas, sed solum quatenus est id, quod Deus a nobis vult.
2370 1346 20. In confitendo debent animae transformatae sua peccata detestari et condemnare se et desiderare remissionem suorum peccatorum non ut propriam purificationem et liberationem, sed ut rem, quam Deus vult et vult nos velle propter suam gloriam.
2371 1347 21. Sancti mystici excluserunt a statu animarum transformatarum exercitationes virtutum.
2372 1348 22. Quamvis haec doctrina (de puro amore) esset pura et simplex perfectio evangelica in universa traditione designata, antiqui pastores non proponebant passim multitudini iustorum, nisi exercitia amoris interessati eorum gratiae proportionata.
2373 1349 23. Purus amor ipse solus constituit totam vitam interiorem; et tunc evadit unicum principium et unicum motivum omnium actuum, qui deliberati et meritorii sunt.
2374 1349 (Censura:) ... Librum praedictum ..., quippe ex cuius lectione et usu fideles sensim in errores ab Ecclesia catholica iam damnatos induci possent, ac insuper tamquam continentem propositiones, sive in obvio earum verborum sensu sive attenta sententiarum connexione, temerarias (1s8 10 15-20 22), scandalosas (7 10 12 19-21), male sonantes (4-6 23), piarum aurium offensivas (8 18), in praxi perniciosas (2 14 17) ac etiam erroneas (1-7 10s 13 17-19 22s) respective, tenore praesentium damnamus et reprobamus ipsiusque libri impressionem... prohibemus.
2380 1349a Qu.: Utrum, antequam adulto conferatur baptisma, minister ei teneatur explicare omnia fidei nostrae mysteria, praesertim si est moribundus, quia hoc perturbaret mentem illius? An non sufficeret, si moribundus promitteret fore ut, ubi e morbo convalescet, instruendum se curet, ut in praxim redigat, quod ei praescriptum fuerit? Resp.: Non sufficere promissionem, sed missionarium teneri adulto, etiam moribundo, qui incapax omnino non sit, explicare mysteria fidei, quae sunt necessaria necessitate medii, ut sunt praecipue mysteria Trinitatis et Incarnationis.
10 mai 1703
2381 1349b Qu. 2: An possit baptizari adultus rudis et stupidus, ut contigit in barbaro, si ei detur sola Dei cognitio et aliquorum eius attributorum, praesertim iustitiae remunerativae et vindicativae, iuxta hunc Apostoli locum: Accedentem ad Deum oportet credere, quia est et remunerator est (cf. Hebr 11, 6), ex quo infertur, adultum barbarum in certo casu urgentis necessitatis posse baptizari, quamvis non credat explicite in Iesum Christum. Resp.: Missionarium non posse baptizare non credentem explicite in Dominum Iesum Christum, sed teneri illum instruere de omnibus iis, quae sunt necessaria necessitate medii iuxta captum baptizandi.
2382 1349b Qu. 8: Utrum conferendum sit viaticum aut extrema unctio rnoribundis adultis, quos aliquando baptismi capaces credimus, non autem Communionis aliorumque sacramentorum? Resp.: Non esse administrandum viaticum neophyto moribundo, nisi saltem discernat cibum spiritualem a corporali, cognoscendo et credendo in sacra hostia praesentiam Christi Domini. Non esse pariter conferendum sacramentum extremae unctionis neophyto moribundo quem missionarius capacem baptismi credidit, nisi saltem idem habeat aliquam intentionem recipiendi sacram unctionem in beneficium animae pro mortis tempore ordinatam.
2390 1350 ( 6 vel 25). Ut quaevis imposterum erroris occasio penitus praecidatur, atque omnes catholicae Ecclesiae filii Ecclesiam ipsam audire non tacendo solum (nam et impii in tenebris conticescunt (1 Reg 2,9)) sed et interius obsequendo, quae vera est orthodoxi hominis oboedientia, condiscant: hac Nostra perpetuo valitura constitutione, oboedientiae, quae praeinsertis Apostolicis constitutionibus debetur, obsequioso illo silentio nequaquam satisfieri; sed damnatum in quinque praefatis propositionibus Ianseniani libri sensum, quem illarum verba prae se ferunt, ut praefertur, ab omnibus Christi fidelibus ut haereticum, non ore solum, sed et corde reici ac damnari debere; nec alia mente, animo aut credulitate supradictae formulae subscribi licite posse, ita ut, qui secus aut contra quoad haec omnia et singula senserint, tenuerint, praedicaverint, verbo vel scripto docuerint aut asseruerint, tamquam praefatarum Apostolicarum constitutionum transgressores omnibus et singulis illarum censuris et poenis omnino subiaceant, eadem auctoritate Apostolica decernimus, declaramus, statuimus et ordinamus.
2400 (2) ... Perspicue novimus summam huiusmodi libri perniciem ideo potissimum progredi et invalescere, quod eadem intus lateat et velut improba sanies non nisi secto ulcere foras erumpat, cum ipse liber primo aspectu legentes specie quadam pietatis illiciat ...
2401 1351 (3) 1. Quid aliud remanet animae, quae Deum atque ipsius gratiam amisit, nisi peccatum et peccati consecutiones, superba paupertas et segnis indigentia, hoc est generalis impotentia ad laborem, ad orationem et ad omne opus bonum? - Exstat haec propositio in Observationibus moralibus Quesnelli ad Lc 16, 3.
2402 1352 2. Iesu Christi gratia, principium efficax boni cuiuscumque generis, necessaria est ad omne opus bonum; absque illa non solum nihil fit, sed nec fieri potest. - Jo 15, 5: ed. 1693.
2403 1353 3. In vanum, Domine, praecipis, si tu ipse non das, quod praecipis. - Act 16.10.
2404 1354 4. Ita, Domine, omnia possibilia sunt ei, cui omnia possibilia facis, eadem operando in illo. - Mc 9, 22.
2405 1355 5. Quando Deus non emollit cor per interiorem unctionem gratiae suae, exhortationes et gratiae exteriores non inserviunt nisi ad illud magis obdurandum. - Rom 9, 18: ed. 1693.
2406 1356 6. Discrimen inter foedus iudaicum et christianum est, quod in illo Deus exigit fugam peccati et implementum legis a peccatore, relinquendo illum in sua impotentia: in isto vero Deus peccatori dat quod iubet, illum sua gratia purificando. - Rom 11, 27.
2407 1357 7. Quae utilitas pro homine in vetere foedere, in quo Deus illum reliquit eius propriae infirmitati, imponendo ipsi suam legem? Quae vero felicitas non est admitti ad foedus, in quo Deus nobis donat quod petit a nobis? - Hebr 8, 7.
2408 1358 8. Nos non pertinemus ad novum foedus, nisi in quantum participes sumus ipsius novae gratiae, quae operatur in nobis id, quod Deus nobis praecipit. - Hebr 8, 10.
2409 1359 9. Gratia Christi est gratia suprema, sine qua confiteri Christum numquam possumus, et cum qua numquam illum abnegamus. - 1 Cor 12, 3: ed. 1693.
2410 1360 10. Gratia est operatio manus omnipotentis Dei, quam nihil impedire potest aut retardare. - Mt 20, 34.
2411 1361 11. Gratia non est aliud quam voluntas omnipotens Dei iubentis et facientis, quod jubet. - Mc 2, 11.
2412 1362 12. Quando Deus vult salvare animam, quocumque tempore, quocumque loco, effectus indubitabilis sequitur voluntatem Dei. - Mc 2, 12.
2413 1363 13. Quando Deus vult animam salvam facere et eam tangit interiore gratiae suae manu, nulla voluntas humana ei resistit. - Lc 5, 13: ed. 1693.
2414 1364 14. Quantumcumque remotus a salute sit peccator obstinatus, quando Jesus se ei videndum exhibet lumine salutari suae gratiae, oportet ut se dedat, accurrat, sese humiliet et adoret Salvatorem suum. - Mc 5, 67: ed. 1693.
2415 1365 15. Quando Deus mandatum suum et suam externam locutionem comitatur unctione sui Spiritus et interiore vi gratiae suae, operatur illam in corde oboedientiam, quam petit. - Lc 9, 60.
2416 1366 16. Nullae sunt illecebrae, quae non cedant illecebris gratiae; quia nihil resistit Omnipotenti. - Act 8, 12.
2417 1367 17. Gratia est vox illa Patris, quae homines interius docet ac eos venire facit ad Iesum Christum : quicumque ad eum non venit, postquam audivit vocem exteriorem Filii, nullatenus est doctus a Patre. - Jo 6, 45.
2418 1368 18. Semen verbi, quod manus Dei irrigat, semper affert fructum suum. - Act 11, 21.
2419 1369 19. Dei gratia nihil aliud est quam eius omnipotens voluntas: haec est idea, quam Deus ipse nobis tradit in omnibus suis Scripturis. - Rom 14. 4 - ed. 1693.
2420 1370 20. Vera gratiae idea est, quod Deus vult sibi a nobis oboediri, et oboeditur; imperat, et omnia fiunt; loquitur tamquam Dominus, et omnia sibi submissa sunt.- Mc 4, 39.
2421 1371 21. Gratia Jesu Christi est gratia fortis, potens, suprema, invincibilis, utpote quae est operatio voluntatis omnipotentis, sequela et imitatio operationis Dei incarnantis et resuscitantis Filium suum. 2 Cor 5, 21: ed. 1693.
2422 1372 22. Concordia omnipotentis operationis Dei in corde hominis cum libero ipsius voluntatis consensu demonstratur illico nobis in incarnatione, veluti in fonte atque architypo omnium aliarum operationum misericordiae et gratiae, quae omnes ita gratuitae atque ita dependentes a Deo sunt, sicut ipsa originalis operatio. - Lc 1, 48.
2423 1373 23. Deus ipse nobis ideam tradidit omnipotentis operationis suae gratiae, eam significans per illam, quae creaturas e nihilo producit et mortuis reddit vitam. - Rom 4, 17.
2424 1374 24. Iusta idea, quam centurio habet de omnipotentia Dei et Jesu Christi in sanandis corporibus solo motu suae voluntatis, est imago ideae, quae haberi debet de omnipotentia suae gratiae in sanandis animabus a cupiditate. - Lc 7, 7.
2425 1375 25. Deus illuminat animam et eam sanat aeque ac corpus sola sua voluntate : iubet, et ipsi obtemperatur. - Lc 18, 42.
2426 1376 26. Nullae dantur gratiae nisi per fidem. - Lc 8, 48.
2427 1377 27. Fides est prima gratia et fons omnium aliarum. - 2 Pt 1, 3.
2428 1378 28. Prima gratia, quam Deus concedit peccatori, est peccatorum remissio. - Mc 11, 25.
2429 1379 29. Extra Ecclesiam nulla conceditur gratia. - Lc 10, 35 36.
2430 1380 30. Omnes, quos Deus vult salvare per Christum, salvantur infallibiliter. - Jo 6, 40.
2431 1381 31. Desideria Christi semper habent suum effectum: pacem intimo cordium infert, quando eis illam optat. - Jo 20, 19.
2432 1382 32. Jesus Christus se morti tradidit ad liberandum pro semper suo sanguine primogenitos, id est electos, de manu angeli exterminatoris. - Gal 4, 4-7.
2433 1383 33. Proh, quantum oportet bonis terrenis et sibimetipsi renuntiasse, ad hoc, ut quis fiduciam habeat sibi, ut ita dicam, appropriandi Christum Jesum, eius amorem, mortem et mysteria; ut facit sanctus Paulus dicens : 'Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me'. - Gal 2, 20.
2434 1384 34. Gratia Adami non producebat nisi merita humana. - 2 Cor 5, 21 : ed. 1 693.
2435 1385 35. Gratia Adami est sequela creationis et erat debita naturae sanae et integrae. - 2 Cor 5, 21.
2436 1386 36. Differentia essentialis inter gratiam Adami et status innocentiae ac gratiam christianam est, quod primam unusquisque in propria persona recepisset, ista vero non recipitur, nisi in persona Jesu Christi resuscitati, cui nos uniti sumus. - Rom 7, 4.
2437 1387 37. Gratia Adami, sanctificando illum in semetipso, erat illi proportionata: gratia christiana, nos sanctificando in Jesu Christo, est omnipotens et digna Filio Dei. - Eph 1, 6.
2438 1388 38. Peccator non est liber nisi ad malum sine gratia Liberatoris. -Lc 8, 9.
2439 1389 39. Voluntas, quam gratia non praevenit, nihil habet luminis nisi ad aberrandum, ardoris nisi ad se praecipitandum, virium nisi ad se vulnerandum, est capax omnis mali et incapax ad omne bonum. - Mt 20, 34.
2440 1390 40. Sine gratia nihil amare possumus nisi ad nostram condemnationem. - 2 Thess 3, 18: ed. 1693.
2441 1391 41. Omnis cognitio Dei, etiam naturalis, etiam in philosophis ethnicis, non potest venire nisi a Deo ; et sine gratia non producit nisi praesumptionem, vanitatem et oppositionem ad ipsum Deum loco affectuum adorationis, gratitudinis et amoris. - Rom 1, 19.
2442 1392 42. Sola gratia Christi reddit hominem aptum ad sacrificium fidei ; sine hoc nihil nisi impuritas, nihil nisi indignitas. - Act 11, 9.
2443 1393 43. Primus effectus gratiae baptismalis est facere, ut moriamur peccato, adeo ut spiritus, cor, sensus non habeant plus vitae pro peccato, quam homo mortuus habeat pro rebus mundi. - Rom 6, 2: ed. 1693.
2444 1394 44. Non sunt nisi duo amores, unde volitiones et actiones omnes nostrae nascuntur : amor Dei, qui omnia agit propter Deum, quemque Deus remuneratur, et amor, quo nos ipsos ac mundum diligimus, qui, quod ad Deum referendum est, non refert et propter hoc ipsum fit malus. - Jo 5, 29.
2445 1395 45. Amore Dei in corde peccatorum non amplius regnante necesse est, ut in eo carnalis regnet cupiditas omnesque actiones eius corrumpat. - Lc 15, 13: ed. 1693.
2446 1396 46. Cupiditas aut caritas usum sensuum bonum vel malum faciunt. - Mt 5, 28.
2447 1397 47. Oboedientia legis profluere debet ex fonte, et hic fons est caritas. Quando Dei amor est illius principium interius, et Dei gloria eius finis, tunc purum est, quod apparet exterius; alioquin non est nisi hypocrisis aut falsa iustitia. - Mt 25, 26: ed. 1693.
2448 1398 48. Quid aliud esse possumus, nisi tenebrae, nisi aberratio et nisi peccatum, sine fidei lumine, sine Christo et sine caritate? -Eph 5, 8.
2449 1399 49. Ut nullum peccatum est sine amore nostri, ita nullum est opus bonum sine amore Dei. - Mc 7, 22 23.
2450 1400 50. Frustra clamamus ad Deum: 'Pater mi', si spiritus caritatis non est ille, qui clamat. - Rom 8, 15.
2451 1401 51. Fides iustificat, quando operatur, sed ipsa non operatur nisi per caritatem. - Act 13, 39.
2452 1402 52. Omnia alia salutis media continentur in fide tamquam in suo germine et semine ; sed haec fides non est absque amore et fiducia. - Act 10, 43.
2453 1403 53. Sola caritas christiano modo facit (actiones christianas) per relationem ad Deum et Jesum Christum. - Col 3, 14.
2454 1404 54. Sola caritas est, quae Deo loquitur; eam solam Deus audit. - 1 Cor 13, 1.
2455 1405 55. Deus non coronat nisi caritatem: qui currit ex alio impulsu et ex alio motivo, in vanum currit. - 1 Cor 9, 24.
2456 1406 56. Deus non remunerat nisi caritatem: quoniam caritas sola Deum honorat. - Mt 25, 36.
2457 1407 57. Totum deest peccatori, quando ei deest spes; et non est spes in Deo, ubi non est amor Dei. - Mt 27, 5.
2458 1408 58. Nec Deus est nec religio, ubi non est caritas. - 1 Jo 4, 8.
2459 1409 59. Oratio impiorum est novum peccatum; et quod Deus illis concedit, est novum in eos judicium. Jo 10.25 : ed. 1693
2460 1410 60. Si solus supplicii timor animat paenitentiam, quo haec est magis violenta, eo magis ducit ad desperationem. - Mt 27, 5.
2461 1411 61. Timor nonnisi manum cohibet, cor autem tamdiu peccato addicitur, quamdiu ab amore iustitiae non ducitur. - Lc 20, 19.
2462 1412 62. Qui a malo non abstinet nisi timore poenae, illud committit in corde suo et iam est reus coram Deo. - Mt 21, 46.
2463 1413 63. Baptizatus adhuc est sub lege sicut Judaeus, si legem non adimpleat, aut adimpleat ex solo timore. - Rom 6, 14.
2464 1414 64. Sub maledicto legis numquam fit bonum; quia peccatur sive faciendo malum sive illud nonnisi ob timorem evitando. - Gal 5, 18.
2465 1415 65. Moyses, Prophetae, sacerdotes et doctores Legis mortui sunt absque eo, quod ullum Deo dederint filium, cum non effecerint nisi mancipia per timorem. - Mc 12, 19.
2466 1416 66. Qui vult Deo appropinquare, nec debet ad ipsum venire cum brutalibus passionibus neque adduci per instinctum naturalem aut per timorem sicuti bestiae, sed per fidem et per amorem sicuti filii. - Hebr 12, 20: ed. 1693.
2467 1417 67. Timor servilis non sibi repraesentat Deum nisi ut dominum durum, imperiosum, iniustum, intractabilem. - Lc 19, 21: ed. 1693.
2468 1418 68. Dei bonitas abbreviavit viam salutis, claudendo totum in fide et precibus. - Act 2, 21.
2469 1419 69. Fides, usus, augmentum et praemium fidei, totum est donum purae liberalitatis Dei. - Mc 9, 22.
2470 1420 70. Numquam Deus affligit innocentes; et afflictiones semper serviunt vel ad puniendum peccatum vel ad purificandum peccatorem. - Jo 9, 3.
2471 1421 71. Homo ob sui conservationem potest sese dispensare ab ea lege, quam Deus condidit propter eius utilitatem. - Mc 2, 28.
2472 1422 72. Nota Ecclesiae christianae est, quod sit catholica, comprehendens et omnes angelos caeli et omnes electos et iustos terrae et omnium saeculorum. - Hebr 12, 22-24.
2473 1423 73. Quid est Ecclesia, nisi coetus filiorum Dei manentium in eius sinu, adoptatorum in Christo, subsistentium in eius persona, redemptorum eius sanguine, viventium eius spiritu, agentium per eius gratiam, et exspectantium gratiam futuri saeculi ? - 2 Thess 1, 1s: ed. 1693.
2474 1424 74. Ecclesia sive integer Christus incarnatum Verbum habet ut caput, omnes vero Sanctos ut membra. - 1 Tim 3, 16.
2475 1425 75. Ecclesia est unus solus homo compositus ex pluribus membris, quorum Christus est caput, vita, subsistentia et persona; unus solus Christus compositus ex pluribus Sanctis, quorum est sanctificator. - Eph 2, 14-16.
2476 1426 76. Nihil spatiosius Ecclesia Dei: quia omnes electi et iusti omnium saeculorum illam componunt. - Eph 2, 22.
2477 1427 77. Qui non ducit vitam dignam filio Dei et membro Christi, cessat interius habere Deum pro Patre et Christum pro capite. - 1 Jo 2, 24: ed. 1 693.
2478 1428 78. Separatur quis a populo electo, cuius figura fuit populus Judaicus et caput est Jesus Christus, tam non vivendo secundum Evangelium quam non credendo Evangelio. - Act 3, 23.
2479 1429 79. Utile et necessarium est omni tempore, omni loco et omni personarum generi, studere et cognoscere spiritum, pietatem et mysteria sacrae Scripturae. - 1 Cor 14, 5.
2480 1430 80. Lectio sacrae Scripturae est pro omnibus. - Act 8, 28.
2481 1431 81. Obscuritas sancta verbi Dei non est laicis ratio dispensandi se ipsos ab eius lectione. - Act 8, 31.
2482 1432 82. Dies Dominicus a Christianis debet sanctificari lectionibus pietatis et super omnia sanctarum Scripturarum. Damnosum est, velle Christianum ab hac lectione retrahere. - Act 15, 21.
2483 1433 83. Est illusio sibi persuadere, quod notitia mysteriorum religionis non debeat communicari feminis lectione sacrorum librorum. Non ex feminarum simplicitate, sed ex superba virorum scientia ortus est Scripturarum abusus, et natae sunt haereses. - Jo 4, 26.
2484 1434 84. Abripere e Christianorum manibus Novum Testamentum seu eis illud clausum tenere auferendo eis modum illud intelligendi, est illis Christi os obturare. - Mt 5, 2.
2485 1435 85. Interdicere Christianis lectionem sacrae Scripturae, praesertim Evangelii, est interdicere usum luminis filiis lucis et facere, ut patiantur speciem quandam excommunicationis. - Lc 11, 33: ed. 1693.
2486 1436 86. Eripere simplici populo hoc solatium iungendi vocem suam voci totius Ecclesiae (cf. DS 2666), est usus contrarius praxi apostolicae et intentioni Dei. - 1 Cor 14, 16.
2487 1437 87. Modus plenus sapientia, lumine et caritate est dare animabus tempus portandi cum humilitate et sentiendi statum peccati, petendi spiritum paenitentiae et contritionis, et incipiendi ad minus satisfacere iustitiae Dei, antequam reconcilientur. - Act 8, 9.
2488 1438 88. Ignoramus, quid sit peccatum et vera paenitentia, quando volumus statim restitui possessioni bonorum illorum, quibus nos peccatum spoliavit, et detrectamus separationis istius ferre confusionem. - Lc 17, 11, 12.
2489 1439 89. Quartus decimus gradus conversionis peccatoris est, quod, cum sit iam reconciliatus, habet ius assistendi sacrificio Ecclesiae. - Lc 15, 23.
2490 1440 90. Ecclesia auctoritatem excommunicandi habet, ut eam exerceat per primos pastores de consensu saltem praesumpto totius corporis. - Mt 18, 17.
2491 1441 91. Excommunicationis iniustae metus numquam debet nos impedire ab implendo debito nostro; numquam eximus ab Ecclesia, etiam quando hominum nequitia videmur ab ea expulsi, quando Deo, Jesu Christo, atque ipsi Ecclesiae per caritatem affixi sumus. - Jo 9, 22 23.
2492 1442 92. Pati potius in pace excommunicationem et anathema iniustum, quam prodere veritatem, est imitari sanctum Paulum; tantum abest, ut sit erigere se contra auctoritatem aut scindere unitatem. - Rom 9, 3.
2493 1443 Jesus quandoque sanat vulnera, quae praeceps primorum pastorum festinatio infligit sine ipsius mandato. Jesus restituit, quod ipsi inconsiderato zelo rescindunt. - Jo 18, 11.
2494 1444 94. Nihil peiorem de Ecclesia opinionem ingerit eius inimicis, quam videre illic dominatum exerceri supra fidem fidelium, et foveri divisiones propter res, quae nec fidem laedunt nec mores. - Rom 14, 16.
2495 1445 95. Veritates eo devenerunt, ut sint lingua quasi peregrina plerisque Christianis, et modus eas praedicandi est veluti idioma incognitum; adeo remotus est a simplicitate Apostolorum, et supra communem captum fideiium; neque satis advertitur, quod hic defectus sit unum ex signis maxime sensibilibus senectutis Ecclesiae et irae Dei in filios suos. - 1 Cor 14, 21.
2496 1446 96. Deus permittit, ut omnes potestates sint contrariae praedicatoribus veritatis, ut eius victoria attribui non possit nisi divinae gratiae. - Act 17, 8.
2497 1447 97. Nimis saepe contingit, membra illa, quae magis sancte ac magis stricte unita Ecclesiae sunt, respici atque tractari tamquam indigna, ut sint in Ecclesia, vel tamquam ab ea separata ; sed 'iustus vivit ex fide' (Rom 1, 17), et non ex opinione hominum. - Act 4, 11.
2498 1448 98. Status persecutionis et poenarum, quas quis tolerat tamquam haereticus, flagitiosus et impius, ultima plerumque probatio est et maxime meritoria, utpote quae facit hominem magis conformem Jesu Christo - Lc 22, 37.
2499 1449 99. Pervicacia, praeventio, obstinatio in nolendo aut aliquid examinare aut agnoscere, se fuisse deceptum, mutant quotidie quoad multos in odorem mortis id, quod Deus in sua Ecclesia posuit, ut in ea esset odor vitae, verbi gratia bonos libros, instructiones, sancta exempla, etc. - 2 Cor 2, 16.
2500 1450 100. Tempus deplorabile, quo creditur honorari Deus persequendo veritatem eiusque discipulos! Tempus hoc advenit. ... Haberi et tractari a religionis ministris tamquam impium et indignum omni commercio cum Deo, tamquam membrum putridum, capax corrumpendi omnia in societate Sanctorum, est hominibus piis morte corporis mors terribilior. Frustra quis sibi blanditur de suarum intentionum puritate et zelo quodam religionis, persequendo flamma ferroque viros probos, si propria passione est excaecatus aut abreptus aliena, propterea quod nihil vult examinare. Frequenter credimus sacrificare Deo impium, et sacrificamus diabolo Dei servum. - Jo 16, 2.
2501 1451 101. Nihil spiritui Dei et doctrinae Jesu Christi magis opponitur, quam communia facere iuramenta in Ecclesia; quia hoc est multiplicare occasiones peierandi, laqueos tendere infirmis et idiotis, et efficere, ut nomen et veritas Dei aliquando deserviant consilio impiorum. - Mt 5, 37.
2502 1451 (Censura:) ... Propositiones praeinsertas tamquam falsas, captiosas, male sonantes, piarum aurium offensivas, scandalosas, perniciosas, temerarias, Ecclesiae et eius praxi iniuriosas, neque in Ecclesiam solum, sed etiam in potestates saeculi contumeliosas, seditiosas, impias, blasphemas, suspectas de haeresi ac haeresim ipsam sapientes, necnon haereticis et haeresibus ac etiam schismati faventes, erroneas, haeresi proximas, pluries damnatas, ac demum haereticas, variasque haereses et potissimum illas, quae in famosis Jansenii propositionibus, et quidem in eo sensu, in quo hae damnatae fuerunt, acceptis continentur, manifeste innovantes respective... declaramus, damnamus et reprobamus.
Denzinger 2269