Tertia Pars Qu.30 a.4


Quaestio 31

De materia de qua corpus Salvatoris conceptum est


Deinde considerandum est de ipsa conceptione salvatoris.
Et primo, quantum ad materiam de qua corpus eius conceptum est; secundo, quantum ad conceptionis auctorem; tertio, quantum ad modum et ordinem conceptionis.
Circa primum quaeruntur octo.
Primo: utrum caro Christi fuerit sumpta ab adam.
Secundo: utrum fuerit sumpta de david.
Tertio: de genealogia Christi quae in evangeliis ponitur.
Quarto: utrum decuerit Christum nasci de femina quinto, utrum fuerit de purissimis sanguinibus virginis corpus eius formatum.
Sexto: utrum caro Christi fuerit in antiquis patribus secundum aliquid signatum.
Septimo: utrum caro Christi in patribus fuerit peccato obnoxia.
Octavo: utrum fuerit decimata in lumbis abrahae.


Articulus 1. Utrum caro Christi fuerit sumpta ex adam


Ad primum sic proceditur. Videtur quod caro Christi non fuerit sumpta ex adam.

1. Dicit enim Apostolus, I Cor. XV, primus homo de terra, terrenus, secundus homo de caelo, caelestis. Primus autem homo est adam, secundus homo est Christus. Ergo Christus non est ex adam, sed habet ab eo distinctam originem.
2. Praeterea, conceptio Christi debuit esse maxime miraculosa. Sed maius est miraculum formare corpus hominis ex limo terrae quam ex materia humana, quae de adam trahitur. Ergo videtur quod non fuit conveniens Christum ab adam carnem assumpsisse. Ergo videtur quod corpus Christi non debuit formari de massa humani generis derivata ab adam, sed de aliqua alia materia.
3. Praeterea, peccatum in hunc mundum intravit per hominem unum, scilicet adam, quia omnes in eo gentes originaliter peccaverunt, ut patet Rom. V. Sed si corpus Christi fuisset ab adam sumptum, ipse etiam in adam originaliter fuisset quando peccavit. Ergo peccatum originale contraxisset. Quod non decebat Christi puritatem. Non ergo corpus Christi est formatum de materia sumpta ab adam.

Sed contra est quod Apostolus dicit, ad Heb. II, nusquam angelos apprehendit, scilicet filius Dei, sed semen abrahae apprehendit. Semen autem abrahae sumptum est ab adam. Ergo corpus Christi fuit formatum de materia ex adam sumpta.

Respondeo dicendum quod Christus humanam naturam assumpsit ut eam a corruptione purgaret. Non autem purgatione indigebat humana natura nisi secundum quod infecta erat per originem vitiatam qua ex adam descendebat. Et ideo conveniens fuit ut carnem sumeret ex materia ab adam derivata, ut ipsa natura per assumptionem curaretur.

Ad primum ergo dicendum quod secundus homo, idest Christus, dicitur esse de caelo non quidem quantum ad materiam corporis, sed vel quantum ad virtutem formativam corporis; vel etiam quantum ad ipsam eius divinitatem. Secundum autem materiam corpus Christi fuit terrenum, sicut et corpus adae.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, mysterium incarnationis Christi est quiddam miraculosum, non sicut ordinatum ad confirmationem fidei, sed sicut articulus fidei. Et ideo in mysterio incarnationis non requiritur quid sit maius miraculum, sicut in miraculis quae fiunt ad confirmationem fidei, sed quid sit divinae Sapientiae convenientius, et magis expediens humanae saluti, quod requiritur in omnibus quae fidei sunt. Vel potest dici quod in mysterio incarnationis non solum attenditur miraculum ex materia conceptus, sed magis ex modo conceptionis et partus, quia scilicet virgo concepit et peperit Deum.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, corpus Christi fuit in adam secundum corpulentam substantiam, quia scilicet ipsa materia corporalis corporis Christi derivata est ab adam, non autem fuit ibi secundum seminalem rationem, quia non est concepta ex virili semine. Et ideo non contraxit originale peccatum sicut et ceteri, qui ab adam per viam virilis seminis derivantur.


Articulus 2. Utrum Christus sumpserit carnem de semine david


Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sumpserit carnem de semine david.

1. Matthaeus enim, genealogiam Christi texens, eam ad ioseph perduxit. Ioseph autem non fuit pater Christi, ut supra ostensum est. Non ergo videtur quod Christus de genere david descenderit.
2. Praeterea, aaron fuit de tribu levi, ut patet Exod. VI, maria autem, mater Christi, cognata dicitur elisabeth, quae est filia aaron, ut patet Luc. I. Cum ergo david de tribu Iuda fuerit, ut patet Matth. I, videtur quod Christus de semine david non descenderit.
3. Praeterea, Ierem. XXII dicitur de iechonia, scribe virum istum sterilem, nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium david. Sed de Christo dicitur Isaiae IX, super solium david sedebit. Ergo Christus non fuit de semine iechoniae. Et per consequens nec de genere david, quia matthaeus a david per iechoniam seriem generationis perducit.

Sed contra est quod dicitur Rom. I, qui factus est ei ex semine david secundum carnem.

Respondeo dicendum quod Christus specialiter duorum antiquorum patrum filius dicitur esse, abrahae scilicet et david, ut patet Matth. I. Cuius est multiplex ratio. Prima quidem, quia ad hos specialiter de Christo repromissio facta est. Dictum est enim abrahae, Gen. XXII, benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quod Apostolus de Christo exponit, dicens, Galat. III, abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit et seminibus, quasi in multis, sed, quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Ad david autem dictum est, de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Unde et populi iudaeorum, ut regem honorifice suscipientes, dicebant, Matth. XXI, hosanna filio david. Secunda ratio est quia Christus futurus erat rex, propheta et sacerdos. Abraham autem sacerdos fuit, ut patet ex hoc quod Dominus dixit ad eum, Gen. XV, sume tibi vaccam triennem, etc.. Fuit etiam propheta, secundum id quod dicitur Gen. XX, propheta est, et orabit pro te. David autem rex fuit et propheta. Tertia ratio est quia in abraham primo incoepit circumcisio, in david autem maxime manifestata est Dei electio, secundum illud quod dicitur I Reg. XIII, quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum. Et ideo utriusque filius Christus specialissime dicitur, ut ostendatur esse in salutem circumcisioni et electioni gentilium.

Ad primum ergo dicendum quod obiectio fuit fausti manichaei, volentis probare Christum non esse filium david, quia non est conceptus ex ioseph, usque ad quem seriem generationis matthaeus perducit. Contra quod Augustinus respondet, xxiii libro contra faustum, quod, cum idem evangelista dicat virum mariae esse ioseph, et Christi matrem virginem esse, et Christum ex semine david, quid restat nisi credere mariam non fuisse extraneam a cognatione david; et eam ioseph coniugem non frustra appellatam, propter animorum confoederationem, quamvis ei non fuerit carne commixtus; et quod Potius propter dignitatem virilem ordo generationum ad ioseph perducitur? Sic ergo nos credimus etiam mariam fuisse in cognatione david, quia scripturis credimus, quae utrumque dicunt, et Christum ex semine david secundum carnem, et eius matrem mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem. Ut enim dicit Hieronymus, super matth., ex una tribu fuit ioseph et maria, unde et secundum legem eam accipere cogebatur ut propinquam. Propter quod et simul censentur in bethlehem, quasi de una stirpe generati.
Ad secundum dicendum quod huic obiectioni Gregorius nazianzenus respondet dicens quod hoc nutu superno contigit, ut regium genus sacerdotali stirpi iungeretur, ut Christus, qui rex est et sacerdos, ab utrisque nasceretur secundum carnem. Unde et aaron, qui fuit primus sacerdos secundum legem, duxit ex tribu iudae coniugem elisabeth, filiam aminadab. Sic ergo potuit fieri ut pater elisabeth aliquam uxorem habuerit de stirpe david, ratione cuius beata virgo maria, quae fuit de stirpe david, esset elisabeth cognata. Vel Potius e converso quod pater beatae mariae, de stirpe david existens, uxorem habuerit de stirpe aaron. Vel, sicut Augustinus dicit, xxiii contra faustum, si ioachim, pater mariae, de stirpe aaron fuit (ut faustus haereticus per quasdam scripturas apocryphas asserebat), credendum est quod mater ioachim fuerit de stirpe david, vel etiam uxor eius, ita quod per aliquem modum dicamus mariam fuisse de progenie david.
Ad tertium dicendum quod per illam auctoritatem propheticam, sicut Ambrosius dicit, super luc., non negatur ex semine iechoniae posteros nascituros. Et ideo de semine eius Christus est. Et quod regnavit Christus, non contra prophetiam est, non enim saeculari honore regnavit; ipse enim dixit, regnum meum non est de hoc mundo.


Articulus 3. Utrum genealogia Christi inconvenienter ab evangelistis texatur


Ad tertium sic proceditur. Videtur quod genealogia Christi inconvenienter ab evangelistis texatur.

1. Dicitur enim Isaiae LIII de Christo, generationem eius quis enarrabit? Ergo non fuit Christi generatio enarranda.
2. Praeterea, impossibile est unum hominem duos patres habere. Sed matthaeus dicit quod Iacob genuit ioseph, virum mariae, lucas autem dicit ioseph fuisse filium heli. Ergo contraria sibi invicem scribunt.
3. Praeterea, videntur in quibusdam a se invicem diversificari. Matthaeus enim, in principio libri incipiens ab abraham, descendendo usque ad ioseph, quadraginta duas generationes enumerat. Lucas autem post baptismum Christi generationem Christi ponit, incipiens a Christo et perducens generationum numerum usque ad Deum, ponens generationes septuaginta septem, utroque extremo computato. Videtur ergo quod inconvenienter generationem Christi describant.
4. Praeterea, iv Reg. VIII legitur quod ioram genuit ochoziam; cui successit ioas, filius eius; huic autem successit filius eius amasias; postea regnavit filius eius azarias, qui appellatur ozias; cui successit ioathan, filius eius. Matthaeus autem dicit quod ioram genuit oziam. Ergo videtur inconvenienter generationem Christi describere, tres reges in medio praetermittens.
5. Praeterea, omnes qui in Christi generatione describuntur patres habuerunt et matres, et plurimi etiam ex eis fratres habuerunt. Matthaeus autem in generatione Christi tres tantum matres nominat scilicet thamar, ruth et uxorem uriae. Fratres autem nominat iudae et iechoniae, et iterum phares et zaram. Quorum nihil posuit lucas. Ergo videntur evangelistae inconvenienter genealogiam Christi descripsisse.

Sed contra est auctoritas scripturae.

Respondeo dicendum quod, sicut dicitur II Tim. III, omnis scriptura sacra est divinitus inspirata. Quae autem divinitus fiunt ordinatissime fiunt, secundum illud Rom. XIII, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Unde convenienti ordine genealogia Christi est ab evangelistis descripta.

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super matth., isaias loquitur de generatione divinitatis Christi. Matthaeus autem enarrat generationem Christi secundum humanitatem, non quidem explicans modum incarnationis, quia hoc etiam est ineffabile; sed enumerat patres ex quibus Christus secundum carnem processit.
Ad secundum dicendum quod ad hanc obiectionem, quam movit iulianus apostata, diversimode ab aliquibus respondetur. Quidam enim, ut Gregorius nazianzenus dicit, dicunt eosdem esse quos uterque evangelista enumerat, sed sub diversis nominibus, quasi binomios. Sed hoc stare non potest, quia matthaeus ponit unum filiorum david scilicet salomonem, lucas autem ponit alium, scilicet nathan, quos secundum historiam libri regum constat fratres fuisse. Unde alii dixerunt quod matthaeus veram genealogiam Christi tradidit, lucas autem putativam, unde incoepit, ut putabatur, filius ioseph. Erant enim aliqui ex iudaeis qui, propter peccata regum Iuda, credebant Christum ex david non per reges, sed per aliam eius stirpem hominum privatorum, esse nasciturum. Alii vero dixerunt quod matthaeus posuit patres carnales, lucas autem posuit patres spirituales, scilicet iustos viros, qui dicuntur patres propter similitudinem honestatis. In libro vero de quaest. Nov. Et vet. Test., respondetur quod non est intelligendum quod ioseph a luca dicatur esse filius heli, sed quia heli et ioseph fuerunt tempore Christi diversimode a david descendentes. Unde de Christo dicitur quod putabatur filius ioseph, et quod ipse etiam Christus fuit heli filius, quasi diceret quod Christus ea ratione qua dicitur filius ioseph, potest dici filius heli, et omnium eorum qui ex stirpe david descendunt; sicut Apostolus dicit, Rom. IX, ex quibus, scilicet iudaeis, Christus est secundum carnem. Augustinus vero, in libro de quaest. Evang., tripliciter solvit, dicens, tres causae occurrunt, quarum aliquam evangelista secutus est. Aut enim unus evangelista patrem ioseph a quo genitus est, nominavit, alter vero vel avum maternum, vel aliquem de cognatis maioribus posuit. Aut unus erat ioseph naturalis pater, et alter eum adoptaverat. Aut, more iudaeorum, cum sine filiis unus decessisset, eius uxorem propinquus accipiens, filium quem genuit propinquo mortuo deputavit, quod etiam quoddam genus adoptionis legalis est, ut ipse Augustinus dicit, in II de consensu evang.. Et haec ultima causa est verior, quam etiam Hieronymus, super matth., ponit; et eusebius caesariensis, in ecclesiastica historia, ab africano historiographo traditum asserit. Dicunt enim quod mathan et melchi diversis temporibus de una eademque uxore, estha nomine, singulos filios procrearunt. Quia mathan, qui per salomonem descendit, uxorem eam primum ceperat, et, relicto filio uno, Iacob nomine, defunctus est; post cuius obitum, quoniam lex viduam alii viro non vetat nubere, melchi, qui per nathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu sed non ex eodem genere, relictam mathan accepit uxorem, ex qua et ipse suscepit filium, nomine heli; et sic ex diverso patrum genere efficiuntur Iacob et heli uterini fratres. Quorum alter, idest Iacob, fratris sui heli, sine liberis defuncti, ex mandato legis accipiens uxorem, genuit ioseph, natura quidem generis suum filium, secundum vero legis praeceptum, heli efficitur filius. Et ideo matthaeus dicit, Iacob genuit ioseph, sed lucas, quia legalem generationem describit, nullum nominat aliquem genuisse. Et quamvis Damascenus dicat quod beata virgo maria ioseph attinebat secundum illam originem qua pater eius dicitur heli, quia dicit eam ex melchi descendisse, tamen credendum est quod etiam ex salomone originem duxerit, secundum aliquem modum, per illos patres quos enumerat matthaeus, qui carnalem Christi generationem dicitur enarrare; praesertim cum Ambrosius dicat Christum de semine iechoniae descendisse.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de consensu evang., matthaeus regiam in Christo instituerat insinuare personam, lucas autem sacerdotalem. Unde in generationibus matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum a Domino Iesu Christo, inquantum scilicet per carnis originem similitudinem carnis peccati assumpsit. In generationibus autem Lucae significatur nostrorum ablutio peccatorum, quae est per sacrificium Christi. Et ideo generationes matthaeus descendens enumerat, lucas autem ascendens. Inde etiam est quod matthaeus ab ipso david per salomonem descendit, in cuius matre ille peccavit, lucas vero ad ipsum david per nathan ascendit per cuius nominis prophetam Deus peccatum illius expiavit. Et inde est etiam quod, quia matthaeus ad mortalitatem nostram Christum descendentem voluit significare, ipsas generationes ab abraham usque ad ioseph, et usque ad ipsius Christi nativitatem, descendendo commemoravit ab initio evangelii sui. Lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationem narrat, nec descendendo, sed ascendendo, tanquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans ubi testimonium ioannes perhibuit, dicens, ecce qui tollit peccatum mundi. Ascendendo autem, transit abraham et pervenit ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Merito etiam adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei; per carnalem vero generationem filius Dei filius hominis factus est. Satis autem demonstravit non se ideo dixisse ioseph filium heli quod de illo sit genitus, sed quod ab illo fuerat adoptatus, cum et ipsum adam filium Dei dixit, cum sit factus a Deo. Numerus etiam quadragenarius ad tempus praesentis vitae pertinet, propter quatuor partes mundi, in quo mortalem vitam ducimus sub Christo regnante. Quadraginta autem quater habent decem, et ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur. Posset etiam denarius ad decalogum referri, et quaternarius ad praesentem vitam; vel etiam ad quatuor evangelia, secundum quod Christus regnat in nobis. Et ideo matthaeus, regiam personam Christi commendans, quadraginta personas posuit excepto ipso. Sed hoc intelligendum est si sit idem iechonias qui ponitur in fine secundi quaterdenarii et in principio tertii, ut Augustinus vult. Quod dicit factum esse ad significandum quod in iechonia facta est quaedam deflexio ad extraneas gentes, quando in babyloniam transmigratum est, quod etiam praefigurabat Christum a circumcisione ad praeputium migraturum. Hieronymus autem dicit duos fuisse ioachim, idest iechonias, patrem scilicet et filium, quorum uterque in generatione Christi assumitur, ut constet distinctio generationum, quas evangelista per tres quaterdenarios distinguit. Quod ascendit ad quadraginta duas personas. Qui etiam numerus convenit sanctae ecclesiae. Hic enim numerus consurgit ex senario, qui significat laborem praesentis vitae, et septenario, qui significat quietem vitae futurae, sexies enim septem sunt quadraginta duo. Ipse etiam quaterdenarius, qui ex denario et quaternario constituitur per aggregationem, ad eandem significationem pertinere potest quae attributa est quadragenario qui consurgit ex eisdem numeris secundum multiplicationem. Numerus autem quo lucas utitur in generationibus Christi, significat universitatem peccatorum. Denarius enim, tanquam iustitiae numerus, in decem praeceptis legis ostenditur. Peccatum autem est legis transgressio. Denarii vero numeri transgressio est undenarius. Septenarius autem significat universitatem, quia universum tempus septenario dierum numero volvitur. Septies autem undecim sunt septuaginta septem. Et ita per hoc significatur universitas peccatorum, quae per Christum tolluntur.
Ad quartum dicendum quod, sicut Hieronymus, super matth., dicit, quia ioram rex generi se miscuerat impiissimae iezabel, idcirco usque ad tertiam generationem eius memoria tollitur, ne in sancto nativitatis ordine poneretur. Et ita, ut Chrysostomus dicit, quanta benedictio facta est super iehu, qui vindictam fecerat super domum achab et iezabel, tanta est maledictio super domum ioram, propter filiam iniqui achab et iezabel, ut usque ad quartam generationem praecidantur filii eius de numero regum, sicut scriptum est Exod. XX, reddam peccatum parentum in filios usque ad tertiam et quartam generationem. Est etiam attendendum quod et alii reges fuerunt peccatores, qui in genealogia Christi ponuntur, sed non fuit eorum continua impietas. Nam, ut dicitur in libro quaest. Novi et vet. Test., salomon merito patris sui remissus in regno est, roboam merito asae, filii abiae, filii sui. Horum autem trium continua fuit impietas.
Ad quintum dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super matth., in genealogia salvatoris nulla sanctarum mulierum assumitur, sed eas quas scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat, de peccatoribus nascens, omnium peccata deleret. Unde ponitur thamar, quae reprehenditur de socerino concubitu; et rahab, quae fuit meretrix; et ruth, quae fuit alienigena; et bethsabee, uxor uriae, quae fuit adultera. Quae tamen proprio nomine non ponitur, sed ex nomine viri designatur, tum propter peccatum ipsius, quia fuit adulterii et homicidii conscia; tum etiam ut, nominato viro, peccatum david ad memoriam revocetur. Et quia lucas Christum designare intendit ut peccatorum expiatorem, talium mulierum mentionem non facit. Fratres autem iudae commemorat, ut ostendat eos ad Dei populum pertinere, cum tamen ismael, frater isaac, et esau, frater Iacob, a populo Dei fuerint separati; propter quod in generatione Christi non commemorantur. Et etiam ut superbiam de nobilitate excludat, multi enim fratrum iudae ex ancillis nati fuerunt, sed omnes simul erant patriarchae et tribuum principes. Phares autem et zaram simul nominantur, ut Ambrosius dicit, super luc., quia per eos gemina describitur vita populorum, una secundum legem, quae significatur per zaram; altera per fidem, quae significatur per phares. Fratres autem iechoniae ponit, quia omnes regnaverunt diversis temporibus, quod in aliis regibus non acciderat. Vel quia eorum similis fuit et iniquitas et miseria.


Articulus 4. Utrum materia corporis Christi debuit esse assumpta de femina


Ad quartum sic proceditur. Videtur quod materia corporis Christi non debuit esse assumpta de femina.

1. Sexus enim masculinus est nobilior quam sexus femininus. Sed maxime decuit ut Christus assumeret id quod est perfectum in humana natura. Ergo non videtur quod debuerit de femina carnem assumere, sed magis de viro, sicut heva de costa viri formata est.
2. Praeterea, quicumque ex femina concipitur, utero feminae includitur. Sed Deo, qui caelum et terram implet, ut dicitur Ierem. XXIII, non competit ut parvo feminae utero includatur. Ergo videtur quod non debuit concipi de femina.
3. Praeterea, illi qui concipiuntur ex femina, quandam immunditiam patiuntur, ut dicitur Iob XXV, nunquid iustificari potest homo comparatus Deo? Aut apparere mundus natus de muliere? Sed in Christo nulla immunditia esse debuit, ipse enim est Dei sapientia, de qua dicitur, Sap. VII, quod nihil inquinatum in illam incurrit. Ergo non videtur quod debuerit carnem assumpsisse de femina.

Sed contra est quod dicitur Galat. IV, misit Deus filium suum factum ex muliere.

Respondeo dicendum quod, licet filius Dei carnem humanam assumere potuerit de quacumque materia voluisset, convenientissimum tamen fuit ut de femina carnem acciperet. Primo quidem, quia per hoc tota humana natura nobilitata est. Unde Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaest., hominis liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo, quia virum oportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, conveniens erat ut feminei sexus liberatio hinc appareret quia ille vir de femina natus est. Secundo, quia per hoc veritas incarnationis adstruitur. Unde Ambrosius dicit, in libro de incarnatione, multa secundum naturam invenies, et ultra naturam. Secundum conditionem etenim naturae in utero, feminei scilicet corporis, fuit; sed supra conditionem virgo concepit, virgo generavit, ut crederes quia Deus erat qui innovabat naturam; et homo erat, qui secundum naturam nascebatur ex homine. Et Augustinus dicit, in epistola ad volusianum, si omnipotens Deus hominem, ubicumque formatum, non ex materno utero crearet, sed repentinum inferret aspectibus, nonne opinionem confirmaret erroris; nec hominem verum suscepisse ullo modo crederetur; et, dum omnia mirabiliter facit, auferret quod misericorditer fecit? Nunc vero ita inter Deum et hominem mediator apparuit ut, in unitate personae copulans utramque naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret. Tertio, quia per hunc modum completur omnis diversitas generationis humanae. Nam primus homo productus est ex limo terrae sine viro et femina; heva vero producta est ex viro sine femina; ceteri vero homines producuntur ex viro et femina. Unde hoc quartum quasi Christo proprium relinquebatur, ut produceretur ex femina sine viro.

Ad primum ergo dicendum quod sexus masculinus est nobilior quam femineus, ideo humanam naturam in masculino sexu assumpsit. Ne tamen sexus femininus contemneretur, congruum fuit ut carnem assumeret de femina. Unde Augustinus dicit, in libro de agone christiano, nolite vos ipsos contemnere, viri, filius Dei virum suscepit. Nolite vos ipsas contemnere, feminae, filius Dei natus est ex femina.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, xxiii libro contra faustum, qui hac obiectione utebatur, non plane, inquit, catholica fides, quae Christum, Dei filium, natum secundum carnem credit ex virgine ullo modo eundem Dei filium sic in utero mulieris includit quasi extra non sit, quasi caeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a patre recesserit. Sed vos, manichaei, corde illo quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista omnino non capitis. Ut enim dicit in epistola ad volusianum, hominum iste sensus est nihil nisi corpora valentium cogitare, quorum nullum potest esse ubique totum, quoniam per innumerabiles partes aliud alibi habeat necesse est. Longe aliud est natura animae quam corporis. Quanto magis Dei, qui creator est animae et corporis. Novit ubique totus esse, et nullo contineri loco; novit venire, non recedendo ubi erat; novit abire, non deserendo quo venerat.
Ad tertium dicendum quod in conceptione viri ex femina non est aliquid immundum inquantum est opus Dei, unde dicitur Act. X, quod Deus creavit, tu ne commune dixeris, idest immundum. Est tamen aliqua ibi immunditia ex peccato proveniens, prout cum libidine aliquis concipitur ex commixtione maris et feminae. Quod tamen in Christo non fuit, ut supra ostensum est. Si tamen aliqua ibi esset immunditia, ex ea non inquinaretur Dei verbum, quod nullo modo est mutabile. Unde Augustinus dicit, in libro contra quinque haereses, dicit Deus, creator hominis, quid est quod te permovet in mea nativitate? Non sum libidinis conceptus cupiditate. Ego matrem de qua nascerer, feci. Si solis radius cloacarum sordes siccare novit, eis inquinari non novit multo magis splendor lucis aeternae quocumque radiaverit mundare potest, ipse pollui non potest.


Articulus 5. Utrum caro Christi fuerit concepta ex purissimis sanguinibus virginis


Ad quintum sic proceditur. Videtur quod caro Christi non fuerit concepta ex purissimis sanguinibus virginis.

1. Dicitur enim in collecta quod Deus verbum suum de virgine carnem sumere voluit. Sed caro differt a sanguine. Ergo corpus Christi non est sumptum de sanguine virginis.
2. Praeterea, sicut mulier formata est miraculose de viro, ita corpus Christi miraculose formatum est de virgine. Sed mulier non dicitur esse formata de sanguine viri, sed magis de carne et ossibus eius, secundum illud quod dicitur Gen. II, hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Ergo videtur quod nec etiam corpus Christi formari debuerit de sanguine virginis, sed de carnibus et ossibus eius.
3. Praeterea, corpus Christi fuit eiusdem speciei cum corporibus aliorum hominum. Sed corpora aliorum hominum non formantur ex purissimo sanguine, sed ex semine et sanguine menstruo. Ergo videtur quod nec etiam corpus Christi fuerit conceptum ex purissimis sanguinibus virginis.

Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod filius Dei construxit sibi ipsi ex castis et purissimis sanguinibus virginis carnem animatam anima rationali.

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in conceptione Christi fuit secundum conditionem naturae quod est natus ex femina, sed supra conditionem naturae quod est natus ex virgine. Habet autem hoc naturalis conditio, quod in generatione animalis femina materiam ministret, ex parte autem maris sit activum principium in generatione, sicut probat Philosophus, in libro de generat. Animal.. Femina autem quae ex mare concipit, non est virgo. Et ideo ad supernaturalem modum generationis Christi pertinet quod activum principium in generatione illa fuerit virtus supernaturalis divina, sed ad naturalem modum generationis eius pertinet quod materia de qua corpus eius conceptum est, sit conformis materiae quam aliae feminae subministrant ad conceptionem prolis. Haec autem materia, secundum Philosophum, in libro de generat. Animal., est sanguis mulieris, non quicumque, sed perductus ad quandam ampliorem digestionem per virtutem generativam matris, ut sit materia apta ad conceptum. Et ideo ex tali materia fuit corpus Christi conceptum.

Ad primum ergo dicendum quod, cum beata virgo fuerit eiusdem naturae cum aliis feminis, consequens est quod habuerit carnem et ossa eiusdem naturae. Carnes autem et ossa in aliis feminis sunt actuales corporis partes, ex quibus constituitur integritas corporis, et ideo subtrahi non possunt sine corruptione corporis vel deminutione. Christus autem, qui venerat corrupta reparare, nullam corruptionem aut deminutionem integritati matris eius inferre debuit. Et ideo non debuit corpus Christi formari de carne vel ossibus virginis, sed de sanguine, qui nondum est actu pars, sed est potentia totum, ut dicitur in libro de generat. Animal.. Et ideo dicitur carnem de virgine sumpsisse, non quod materia corporis fuerit actu caro, sed sanguis, qui est potentia caro.
Ad secundum dicendum quod, sicut in prima parte dictum est, adam, quia institutus erat ut principium quoddam humanae naturae, habebat in suo corpore aliquid carnis et ossis quod non pertinebat ad integritatem personalem ipsius, sed solum inquantum erat naturae humanae principium. Et de tali formata est mulier, absque viri detrimento. Sed nihil tale fuit in corpore virginis, ex quo corpus Christi posset formari sine corruptione materni corporis.
Ad tertium dicendum quod semen feminae non est generationi aptum, sed est quiddam imperfectum in genere seminis, quod non potuit produci ad perfectum seminis complementum, propter imperfectionem virtutis femineae. Et ideo tale semen non est materia quae de necessitate requiratur ad conceptum, sicut Philosophus dicit, in libro de generat. Animal.. Et ideo in conceptione Christi non fuit, praesertim quia, licet sit imperfectum in genere seminis, tamen cum quadam concupiscentia resolvitur, sicut et semen maris; in illo autem conceptu virginali concupiscentia locum habere non potuit. Et ideo Damascenus dicit quod corpus Christi non seminaliter conceptum est. Sanguis autem menstruus, quem feminae per singulos menses emittunt, impuritatem quandam naturalem habet corruptionis, sicut et ceterae superfluitates, quibus natura non indiget, sed eas expellit. Ex tali autem menstruo corruptionem habente, quod natura repudiat, non formatur conceptus, sed hoc est purgamentum quoddam illius puri sanguinis qui digestione quadam est praeparatus ad conceptum, quasi purior et perfectior alio sanguine. Habet tamen impuritatem libidinis in conceptione aliorum hominum, inquantum ex ipsa commixtione maris et feminae talis sanguis ad locum generationi congruum attrahitur. Sed hoc in conceptione Christi non fuit, quia operatione spiritus sancti talis sanguis in utero virginis adunatus est et formatus in prolem. Et ideo dicitur corpus Christi ex castissimis et purissimis sanguinibus virginis formatum.


Articulus 6. Utrum corpus Christi fuerit secundum aliquid signatum in adam et in aliis patribus


Ad sextum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi fuerit secundum aliquid signatum in adam et in aliis patribus.

1. Dicit enim Augustinus, X super Gen. ad litt., quod caro Christi fuit in adam et abraham secundum corpulentam substantiam. Sed corpulenta substantia est quiddam signatum. Ergo caro Christi fuit in adam et abraham et in aliis patribus secundum aliquid signatum.
2. Praeterea, Rom. I dicitur quod Christus factus est ex semine david secundum carnem. Sed semen david fuit aliquid signatum in ipso. Ergo Christus fuit in david secundum aliquid signatum, et eadem ratione in aliis patribus.
3. Praeterea, Christus ad humanum genus affinitatem habet inquantum ex humano genere carnem assumpsit. Sed si caro illa non fuit secundum aliquid signatum in adam, nullam videtur habere affinitatem ad humanum genus, quod ex adam derivatur, sed magis ad alias res, unde materia carnis eius assumpta est. Videtur ergo quod caro Christi fuerit in adam et aliis patribus secundum aliquid signatum.

Sed contra est quod Augustinus dicit, X super Gen. ad litt., quocumque modo Christus fuit in adam et abraham, alii homines ibi fuerunt, sed non convertitur. Alii autem homines non fuerunt in adam et abraham secundum aliquam materiam signatam, sed solum secundum originem, ut in prima parte habitum est. Ergo neque Christus fuit in adam et abraham secundum aliquid signatum, et, eadem ratione, nec in aliis patribus.

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, materia corporis Christi non fuit caro et os beatae virginis, nec aliquid quod fuerit actu pars corporis eius, sed sanguis, qui est potentia caro. Quidquid autem fuit in beata virgine a parentibus acceptum, fuit actu pars corporis beatae virginis. Unde illud quod fuit in beata virgine a parentibus acceptum, non fuit materia corporis Christi. Et ideo dicendum est quod corpus Christi non fuit in adam et aliis patribus secundum aliquid signatum, ita scilicet quod aliqua pars corporis adae, vel alicuius alterius, posset designari determinate, ut diceretur quod ex hac materia formabitur corpus Christi, sed fuit ibi secundum originem, sicut et caro aliorum hominum. Corpus enim Christi habet relationem ad adam et alios patres mediante corpore matris eius. Unde nullo alio modo fuit in patribus corpus Christi quam corpus matris eius, quod non fuit in patribus secundum materiam signatam, sicut nec corpora aliorum hominum, ut in prima parte dictum est.

Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur Christus fuisse in adam secundum corpulentam substantiam, non est intelligendum hoc modo, quod corpus Christi in adam fuerit quaedam corpulenta substantia, sed quia corpulenta substantia corporis Christi, idest materia quam sumpsit ex virgine, fuit in adam sicut in principio activo, non autem sicut in principio materiali; quia scilicet per virtutem generativam adae, et aliorum ab adam descendentium usque ad beatam virginem, factum est ut illa materia taliter praepararetur ad conceptum corporis Christi. Non autem fuit materia illa formata in corpus Christi per virtutem seminis ab adam derivatam. Et ideo Christus dicitur fuisse in adam originaliter secundum corpulentam substantiam, non autem secundum seminalem rationem.
Ad secundum dicendum quod, quamvis corpus Christi non fuerit in adam et in aliis patribus secundum seminalem rationem, corpus tamen beatae virginis, quod ex semine maris est conceptum, fuit in adam et in aliis patribus secundum rationem seminalem. Et ideo, mediante beata virgine, Christus secundum carnem dicitur esse ex semine david per modum originis.
Ad tertium dicendum quod Christus habet affinitatem ad humanum genus secundum similitudinem speciei. Similitudo autem speciei attenditur, non secundum materiam remotam, sed secundum materiam proximam, et secundum principium activum, quod generat sibi simile in specie. Sic igitur affinitas Christi ad humanum genus sufficienter conservatur per hoc quod corpus Christi formatum est ex sanguinibus virginis, derivatis secundum originem ab adam et aliis patribus. Nec refert ad hanc affinitatem undecumque materia illorum sanguinum sumpta fuerit, sicut nec hoc refert in generatione aliorum hominum, sicut in prima parte dictum est.



Tertia Pars Qu.30 a.4