Tertia Pars Qu.51 a.1

Articulus 1. Utrum fuerit conveniens Christum sepeliri


Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens Christum sepeliri.

1. De Christo enim dicitur in Psalmo, factus est sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Sed in sepulcro includuntur corpora mortuorum, quod videtur libertati esse contrarium. Ergo non videtur fuisse conveniens quod corpus Christi sepeliretur.
2. Praeterea, nihil circa Christum fieri debuit quod non esset salutiferum nobis. Sed in nullo videtur ad salutem hominum pertinere quod Christus fuit sepultus. Ergo non fuit conveniens Christum sepeliri.
3. Praeterea, inconveniens esse videtur quod Deus, qui est super caelos excelsos, in terra sepeliretur. Sed illud quod convenit corpori Christi mortuo, attribuitur Deo, ratione unionis. Ergo inconveniens videtur Christum fuisse sepultum.

Sed contra est quod Dominus dicit, Matth. XXVI, de muliere quae eum inunxit, opus bonum operata est in me, et postea subdit, mittens unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

Respondeo dicendum quod conveniens fuit Christum sepeliri. Primo quidem, ad comprobandum veritatem mortis, non enim aliquis in sepulcro ponitur, nisi quando iam de veritate mortis constat. Unde et marci XV legitur quod pilatus, antequam concederet Christum sepeliri, diligenti inquisitione cognovit eum mortuum esse. Secundo, quia per hoc quod Christus de sepulcro resurrexit, datur spes resurgendi per ipsum his qui sunt in sepulcro, secundum illud Ioan. V, omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent. Tertio, ad exemplum eorum qui per mortem Christi spiritualiter moriuntur peccatis, qui scilicet absconduntur a conturbatione hominum. Unde dicitur Coloss. III, mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Unde et baptizati, qui per mortem Christi moriuntur peccatis, quasi consepeliuntur Christo per immersionem, secundum illud Rom. VI, consepulti sumus cum Christo per baptismum in mortem.

Ad primum ergo dicendum quod Christus etiam sepultus ostendit se inter mortuos liberum fuisse, in hoc quod per inclusionem sepulcri non potuit impediri quin ab eo resurgendo exiverit.
Ad secundum dicendum quod, sicut Christi mors efficienter operata est nostram salutem, ita etiam et eius sepultura. Unde Hieronymus dicit, super marc., sepultura Christi resurgimus. Et Isaiae LIII, super illud, dabit impios pro sepultura, dicit Glossa, idest, gentes, quae sine pietate erant, Deo patrique dabit, quia mortuus et sepultus eos acquisivit.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in quodam sermone concilii ephesini, nihil horum quae salvant homines, iniuriam Deo facit, quae ostendunt eum, non passibilem, sed clementem. Et in alio sermone eiusdem concilii legitur, nihil putat iniuriam Deus quod est occasio salutis hominibus. Tu quidem non ita vilem Dei naturam arbitreris, tanquam quae aliquando subiecta possit esse iniuriis.


Articulus 2. Utrum convenienti modo Christo fuerit sepultus


Ad secundum sic proceditur. Videtur non convenienti modo Christum fuisse sepultum.

1. Sepultura enim eius respondet morti ipsius. Sed Christus fuit passus mortem abiectissimam, secundum illud Sap. II, morte turpissima condemnemus eum. Ergo inconveniens videtur fuisse quod Christo exhibita fuit honorabilis sepultura, inquantum a magnatibus fuit tumulatus, scilicet a ioseph ab arimathaea, qui erat nobilis decurio, ut habetur marci XV, et a nicodemo, qui erat princeps iudaeorum, ut habetur Ioan. III.
2. Praeterea, circa Christum non debuit aliquid fieri quod esset superfluitatis exemplum. Videtur autem superfluitatis fuisse quod ad sepeliendum Christum nicodemus venit ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum, ut dicitur Ioan. XIX, praesertim cum mulier praevenerit corpus eius ungere in sepulturam, ut dicitur marci XIV. Non ergo fuit hoc convenienter circa Christum factum.
3. Praeterea, non est conveniens ut aliquod factum sibi ipsi dissonum sit. Sed sepultura Christi fuit simplex ex una parte, quia scilicet ioseph involvit corpus eius in sindone munda, ut dicitur Matth. XXVII, non autem auro aut gemmis aut serico, ut Hieronymus ibidem dicit, ex alia vero parte videtur fuisse ambitiosa, inquantum eum cum aromatibus sepelierunt. Ergo videtur non fuisse conveniens modus sepulturae Christi.
4. Praeterea, quaecumque scripta sunt, et praecipue de Christo, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut dicitur Rom. XV. Sed quaedam scribuntur in evangeliis circa sepulcrum quae in nullo videntur ad nostram doctrinam pertinere, sicut quod fuit sepultus in horto, quod in monumento alieno, et novo, et exciso in petra. Inconveniens igitur fuit modus sepulturae Christi.

Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, et erit sepulcrum eius gloriosum.

Respondeo dicendum quod modus sepulturae Christi ostenditur esse conveniens quantum ad tria. Primo quidem, quantum ad confirmandam fidem mortis et resurrectionis ipsius. Secundo, ad commendandam pietatem eorum qui eum sepelierunt. Unde Augustinus dicit, in I de civ. Dei, laudabiliter commemorantur in evangelio qui corpus eius, de cruce acceptum, diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Tertio, quantum ad mysterium, per quod informantur illi qui Christo consepeliuntur in mortem.

Ad primum ergo dicendum quod, circa mortem Christi, commendantur patientia et constantia ipsius qui mortem est passus, et tanto magis, quanto mors fuit abiectior. Sed in sepultura honorifica consideratur virtus morientis, qui, contra intentionem occidentium, etiam mortuus honorifice sepelitur, et praefiguratur devotio fidelium, qui erant Christo mortuo servituri.
Ad secundum dicendum quod in hoc quod evangelista dicit quod sepelierunt eum sicut mos est iudaeis sepelire, sicut Augustinus dicit, super ioan., admonuit in huiusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cuiusque gentis esse servandum. Erat autem illius gentis consuetudo ut mortuorum corpora variis aromatibus condirentur, ut diutius servarentur illaesa. Unde et in III de doct. Christ. Dicitur quod in omnibus talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Et postea subdit, quod in aliis personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est. Myrrha enim et aloes, propter sui amaritudinem, significant poenitentiam, per quam aliquis in seipso Christum conservat absque corruptione peccati. Odor autem aromatum significat bonam famam.
Ad tertium dicendum quod myrrha et aloes adhibebantur corpori Christi ut immune a corruptione servaretur, quod videbatur ad quandam necessitatem pertinere. Unde datur nobis exemplum ut licite possimus aliquibus pretiosis uti medicinaliter pro necessitate nostri corporis conservandi. Sed involutio corporis pertinebat ad solam quandam decentiam honestatis. Et in talibus, simplicibus debemus esse contenti. Per hoc tamen significabatur, ut Hieronymus dicit, quod ille in sindone munda involvit Iesum, qui mente pura eum susceperit. Et hinc, ut Beda dicit, super marc., ecclesiae mos obtinuit ut sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus Domini est in sindone munda sepultum.
Ad quartum dicendum quod Christus sepelitur in horto, ad significandum quod per mortem et sepulturam ipsius liberamur a morte, quam incurrimus per peccatum adae in horto paradisi commissum. Ideo autem salvator in aliena ponitur sepultura, ut Augustinus dicit, in quodam sermone, quia pro aliorum moriebatur salute, sepulcrum autem mortis est habitaculum. Per hoc etiam considerari potest paupertatis abundantia pro nobis susceptae. Nam qui domum in vita non habuit, post mortem quoque in alieno sepulcro reconditur, et nudus existens a ioseph operitur. In novo autem ponitur monumento, ut Hieronymus dicit, ne, post resurrectionem, ceteris corporibus remanentibus, surrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum mariae virginalem uterum demonstrare. Per hoc etiam datur intelligi quod per Christi sepulturam omnes innovamur, morte et corruptione destructa. In monumento autem deciso in petra conditus est, ut Hieronymus dicit, ne, si ex multis lapidibus aedificatum fuisset, tumuli fundamentis suffossis, sublatus furto diceretur. Unde et saxum magnum quod appositum fuit, ostendit non absque auxilio plurimorum sepulcrum potuisse reserari. Si etiam sepultus fuisset in terra, dicere poterant, suffoderunt terram, et furati sunt eum, sicut Augustinus dicit. Significatur autem mystice per hoc, ut Hilarius dicit, quod per apostolorum doctrinam in pectus duritiae gentilis, quodam doctrinae opere excisum, Christus infertur, rude scilicet ac novum, nullo antea ingressu timori Dei pervium. Et quia nihil oporteat praeter eum in pectora nostra penetrare, lapis ostio advolvitur. Et, sicut Origenes dicit, non fortuito scriptum est, ioseph involvit corpus Christi sindone munda, et posuit in monumento novo, et quod advolvit lapidem magnum, quia omnia quae sunt circa corpus Iesu, munda sunt, et nova, et valde magna.


Articulus 3. Utrum corpus Christi in sepulcro fuerit incineratum


Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpus Christi in sepulcro fuerit incineratum.

1. Sicut enim mors est poena peccati primi parentis, ita etiam incineratio, dictum est enim primo homini post peccatum, pulvis es, et in pulverem reverteris, ut dicitur Gen. III. Sed Christus mortem sustinuit ut nos a morte liberaret. Ergo etiam incinerari debuit corpus eius, ut nos ab incineratione liberaret.
2. Praeterea, corpus Christi fuit eiusdem naturae cum corporibus nostris. Sed corpora nostra statim post mortem resolvi incipiunt et ad putrefactionem disponuntur, quia, exhalante calido naturali, supervenit calor extraneus, qui putrefactionem causat. Ergo videtur quod similiter in corpore Christi acciderit.
3. Praeterea, sicut dictum est, Christus sepeliri voluit ut daret hominibus spem resurgendi etiam de sepulcris. Ergo etiam incinerationem pati debuit, ut spem resurgendi incineratis post incinerationem daret.

Sed contra est quod in Psalmo dicitur, non dabis sanctum tuum videre corruptionem, quod Damascenus exponit, in III libro, de corruptione quae est per resolutionem in elementa.

Respondeo dicendum quod non fuit conveniens corpus Christi putrefieri, vel quocumque modo incinerari. Quia putrefactio cuiuscumque corporis provenit ex infirmitate naturae illius corporis, quae non potest amplius corpus continere in unum. Mors autem Christi, sicut supra dictum est, non debuit esse cum infirmitate naturae, ne crederetur non esse voluntaria. Et ideo non ex morbo, sed ex passione illata voluit mori, cui se obtulit sponte. Et ideo Christus, ne mors eius naturae infirmitati adscriberetur, noluit corpus suum qualitercumque putrefieri, aut qualitercumque resolvi, sed, ad ostensionem virtutis divinae, voluit corpus illud incorruptum permanere. Unde Chrysostomus dicit quod, viventibus aliis hominibus, his scilicet qui egerunt strenue, arrident propria gesta, his autem pereuntibus, pereunt. Sed in Christo est totum contrarium, nam ante crucem, omnia sunt maesta et infirma; ut autem crucifixus est, omnia clariora sunt facta, ut noscas non purum hominem crucifixum.

Ad primum ergo dicendum quod Christus, cum non esset subiectus peccato, neque morti erat obnoxius neque incinerationi. Voluntarie tamen mortem sustinuit propter nostram salutem, propter rationes supra dictas. Si autem corpus eius fuisset putrefactum vel resolutum, magis hoc fuisset in detrimentum humanae salutis, dum non crederetur in eo esse virtus divina. Unde ex persona eius in Psalmo dicitur, quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem? Quasi dicat, si corpus meum putrescat, perdetur effusi sanguinis utilitas.
Ad secundum dicendum quod corpus Christi, quantum ad conditionem naturae passibilis, putrefactibile fuit, licet non quantum ad meritum putrefactionis, quod est peccatum. Sed virtus divina corpus Christi a putrefactione reservavit, sicut et resuscitavit a morte.
Ad tertium dicendum quod Christus de sepulcro resurrexit virtute divina, quae nullis terminis coarctatur. Et ideo hoc quod a sepulcro surrexit, sufficiens argumentum fuit quod homines erant resuscitandi virtute divina non solum de sepulcris, sed etiam de quibuscumque cineribus.


Articulus 4. Utrum Christus fuerit in sepulcro solum una die et duabus noctibus


Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit in sepulcro solum una die et duabus noctibus.

1. Dicit enim ipse, Matth. XII, sicut fuit ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita filius hominis erit in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Sed in corde terrae fuit in sepulcro existens. Non ergo fuit in sepulcro solum una die et duabus noctibus.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in homilia paschali, quod sicut samson abstulit media nocte portas gazae, ita Christus media nocte, auferens portas inferni, resurrexit. Sed postquam resurrexit, non fuit in sepulcro. Ergo non fuit in sepulcro duabus noctibus integris.
3. Praeterea, per mortem Christi lux praevaluit tenebris. Sed nox ad tenebras pertinet, dies autem ad lucem. Ergo convenientius fuit quod corpus Christi fuerit in sepulcro duabus diebus et una nocte, quam e converso.

Sed contra est quod, sicut Augustinus dicit, in iv de Trin., a vespere sepulturae usque ad diluculum resurrectionis triginta sex horae sunt, idest, nox tota cum die tota et nocte tota.

Respondeo dicendum quod ipsum tempus quo Christus in sepulcro mansit, effectum mortis eius repraesentat. Dictum est enim supra quod per mortem Christi liberati sumus a duplici morte, scilicet a morte animae et a morte corporis. Et hoc significatur per duas noctes quibus Christus in sepulcro permansit. Mors autem eius, quia non fuit ex peccato proveniens sed ex caritate suscepta, non habuit rationem noctis, sed diei. Et ideo significatur per diem integram qua Christus fuit in sepulcro. Et sic conveniens fuit quod Christus una die et duabus noctibus esset in sepulcro.

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de consensu evang., quidam, modum scripturae nescientes, noctem voluerunt animadvertere tres illas horas, a sexta usque ad nonam, quibus sol obscuratus est; et diem, tres horas alias quibus iterum terris est redditus, idest a nona usque ad eius occasum. Sequitur enim nox futura sabbati, qua cum suo die computata, erunt iam duae noctes et duo dies. Post sabbatum autem, sequitur nox primae sabbati, idest illucescentis diei dominici, in qua tunc Dominus resurrexit. Et ita adhuc non constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo ut hoc inveniatur illo scripturarum usitato loquendi modo quo a parte totum intelligitur, ita scilicet quod unam noctem et unam diem accipiamus pro uno die naturali. Et sic primus dies computatur ab extrema parte sui, qua Christus in sexta feria est mortuus et sepultus; secunda autem dies est integra cum viginti quatuor horis nocturnis et diurnis; nox autem sequens pertinet ad tertium diem. Sicut enim primi dies, propter futurum hominis lapsum, a luce in noctem; ita isti, propter hominis reparationem, a tenebris computantur in lucem.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in iv de Trin., Christus in diluculo resurrexit, in quo aliquid lucis apparet, et adhuc tamen aliquid remanet tenebrarum noctis, unde de mulieribus dicitur, Ioan. XX, quod cum tenebrae adhuc essent, venerunt ad monumentum. Ratione ergo harum tenebrarum, Gregorius dicit Christum media nocte surrexisse, non quidem divisa nocte in duas partes aequales, sed infra illam noctem. Illud enim diluculum et pars noctis et pars diei dici potest, propter communicantiam quam habet cum utroque.
Ad tertium dicendum quod in tantum lux in morte Christi praevaluit, quod significatur per unam diem, quod tenebras duarum noctium, idest duplicis mortis nostrae, removit, ut dictum est.



Quaestio 52

De descensu Christi ad inferos


Deinde considerandum est de descensu Christi ad inferos.
Et circa hoc quaeruntur octo.
Primo: utrum conveniens fuerit Christum ad inferos descendere.
Secundo: in quem infernum descenderit.
Tertio: utrum totus fuerit in inferno.
Quarto: utrum aliquam moram ibi contraxerit.
Quinto: utrum sanctos patres ab inferno liberaverit.
Sexto: utrum ab inferno liberaverit damnatos.
Septimo: utrum liberaverit pueros in peccato originali defunctos.
Octavo: utrum liberaverit homines de purgatorio.


Articulus 1. Utrum fuerit conveniens Christum ad infernum descendere


Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens Christum ad infernum descendere.

1. Dicit enim Augustinus, in epistola ad evodium, nec ipsos quidem inferos uspiam scripturarum in bono appellatos potui reperire. Sed anima Christi non descendit ad aliquod malum, quia nec animae iustorum ad aliquod malum descendunt. Ergo videtur quod non fuerit conveniens Christum ad inferos descendere.
2. Praeterea, descendere ad inferos non potest Christo convenire secundum divinam naturam, quae est omnino immobilis, sed solum convenire potest ei secundum naturam assumptam. Ea vero quae Christus fecit vel passus est in natura assumpta, ordinantur ad humanam salutem. Ad quam non videtur necessarium fuisse quod Christus descenderit ad inferos, quia per passionem suam, quam in hoc mundo sustinuit, nos liberavit a culpa et poena, ut supra dictum est. Non igitur fuit conveniens quod Christus ad infernum descenderet.
3. Praeterea, per mortem Christi separata est anima a corpore eius, quod quidem positum fuerat in sepulcro, ut supra habitum est. Non videtur autem quod secundum animam solam ad infernum descenderit, quia anima, cum sit incorporea, non videtur quod localiter possit moveri; hoc enim est corporum, ut probatur in VI physic.; descensus autem motum corporalem importat. Non ergo fuit conveniens quod Christus ad infernum descenderet.

Sed contra est quod dicitur in symbolo, descendit ad inferos. Et Apostolus dicit, Ephes. IV, quod autem ascendit, quid est nisi quia descendit primum ad inferiores partes terrae? Glossa, idest ad inferos.

Respondeo dicendum quod conveniens fuit Christum ad infernum descendere. Primo quidem, quia ipse venerat poenam nostram portare, ut nos a poena eriperet, secundum illud Isaiae LIII, vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Ex peccato autem homo incurrerat non solum mortem corporis, sed etiam descensum ad inferos. Et ideo, sicut fuit conveniens eum mori ut nos liberaret a morte, ita conveniens fuit eum descendere ad inferos ut nos a descensu ad inferos liberaret. Unde dicitur osee XIII, ero mors tua, o mors. Ero morsus tuus, inferne. Secundo, quia conveniens erat ut, victo diabolo per passionem, vinctos eius eriperet, qui detinebantur in inferno, secundum illud zach. Ix, tu quoque in sanguine testamenti tui vinctos tuos emisisti de lacu. Et Coloss. II dicitur, exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter. Tertio ut, sicut potestatem suam ostendit in terra vivendo et moriendo, ita etiam potestatem suam ostenderet in inferno, ipsum visitando et illuminando; unde dicitur in Psalmo, attollite portas, principes, vestras, Glossa, idest, principes inferni, auferte potestatem vestram, qua usque nunc homines in inferno detinebatis; et sic in nomine Iesu omne genu flectatur, non solum caelestium, sed etiam infernorum, ut dicitur Philipp. II.

Ad primum ergo dicendum quod nomen infernorum sonat in malum poenae, non autem in malum culpae. Unde decuit Christum in infernum descendere, non tanquam ipse esset debitor poena, sed ut eos qui erant poenae obnoxii, liberaret.
Ad secundum dicendum quod passio Christi fuit quaedam causa universalis humanae salutis, tam vivorum quam mortuorum. Causa autem universalis applicatur ad singulares effectus per aliquid speciale. Unde, sicut virtus passionis Christi applicatur viventibus per sacramenta configurantia nos passioni Christi, ita etiam applicata est mortuis per descensum Christi ad inferos. Propter quod signanter dicitur zach. Ix, quod eduxit vinctos de lacu in sanguine testamenti sui, idest per virtutem passionis suae.
Ad tertium dicendum quod anima Christi non descenderit ad inferos eo genere motus quo corpora moventur, sed eo genere motus quo angeli moventur, sicut in prima parte habitum est.


Articulus 2. Utrum Christus descenderit etiam ad infernum damnatorum


Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus descenderit etiam ad infernum damnatorum.

1. Dicitur enim ex ore divinae Sapientiae, Eccli. XXIV, penetrabo omnes inferiores partes terrae. Sed inter partes inferiores terrae computatur etiam infernus damnatorum, secundum illud Psalmi, introibunt in inferiora terrae. Ergo Christus, qui est Dei sapientia, etiam usque ad infernum damnatorum descendit.
2. Praeterea, Act. II dicit petrus quod Deus Christum suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Sed dolores non sunt in inferno patrum, neque etiam in inferno puerorum, qui non puniuntur poena sensus propter peccatum actuale, sed solum poena damni propter peccatum originale. Ergo Christus descendit in infernum damnatorum, vel etiam in purgatorium, ubi homines puniuntur poena sensus pro peccatis actualibus.
3. Praeterea, I pet. III dicitur quod Christus his qui in carcere conclusi erant, spiritu veniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, quod, sicut Athanasius dicit, in epistola ad epictetum, intelligitur de descensu Christi ad inferos. Dicit enim quod corpus Christi fuit in sepulcro positum, quando ipse perrexit praedicare his qui in custodia erant spiritibus, sicut dixit petrus. Constat autem quod increduli erant in inferno damnatorum. Ergo Christus ad infernum damnatorum descendit.
4. Praeterea, Augustinus dicit, in epistola ad evodium, si in illum abrahae sinum Christum mortuum venisse sacra scriptura dixisset non nominato inferno eiusque doloribus, miror si quisquam eum ad inferos descendisse asserere auderet. Sed quia evidentia testimonia et infernum commemorant et dolores, nulla causa occurrit cur illo credatur venisse salvator, nisi ut ab eisdem doloribus salvos faceret. Sed locus dolorum est infernus damnatorum. Ergo Christus in infernum damnatorum descendit.
5. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in quodam sermone de passione, Christus ad infernum descendens omnes iustos qui originali peccato adstricti tenebantur, absolvit. Sed inter illos erat etiam Iob, qui de seipso dicit, Iob XVII, in profundissima inferni descendent omnia mea. Ergo Christus etiam usque ad profundissimum inferni descendit.

Sed contra est quod de inferno damnatorum dicitur, Iob X, antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, etc.. Nulla autem est conventio lucis ad tenebras, ut dicitur II Cor. VI. Ergo Christus, qui est lux, ad illum infernum damnatorum non descendit.

Respondeo dicendum quod dupliciter dicitur aliquid alicubi esse. Uno modo, per suum effectum. Et hoc modo Christus in quemlibet infernum descendit, aliter tamen et aliter. Nam in infernum damnatorum habuit hunc effectum quod, descendens ad inferos, eos de sua incredulitate et malitia confutavit. Illis vero qui detinebantur in purgatorio, spem gloriae consequendae dedit. Sanctis autem patribus, qui pro solo peccato originali detinebantur in inferno, lumen aeternae gloriae infudit. Alio modo dicitur aliquid esse alicubi per suam essentiam. Et hoc modo anima Christi descendit solum ad locum inferni in quo iusti detinebantur, ut quos ipse per gratiam interius visitabat secundum divinitatem, eos etiam secundum animam visitaret et loco. Sic autem in una parte inferni existens, effectum suum aliqualiter ad omnes inferni partes derivavit, sicut, in uno loco terrae passus, totum mundum sua passione liberavit.

Ad primum ergo dicendum quod Christus, qui est Dei sapientia, penetravit omnes inferiores partes terrae, non localiter, secundum animam omnes circumeundo; sed effectum suae potentiae aliqualiter ad omnes extendendo. Ita tamen quod solos iustos illuminavit, sequitur enim, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
Ad secundum dicendum quod duplex est dolor. Unus de passione poenae, quam patiuntur homines pro peccato actuali, secundum illud Psalmi, dolores inferni circumdederunt me. Alius autem dolor est de dilatione speratae gloriae, secundum illud Proverb. XIII, spes quae differtur, affligit animam. Quem quidem dolorem etiam patiebantur sancti patres in inferno. Ad quod significandum Augustinus, in sermone de passione, dicit quod lacrymabili obsecratione Christum orabant. Utrosque autem dolores Christus solvit ad infernum descendens, aliter tamen et aliter. Nam dolores poenarum solvit praeservando ab eis, sicut medicus dicitur solvere morbum a quo praeservat per medicinam. Dolores autem causatos ex dilatione gloriae actualiter solvit, gloriam praebendo.
Ad tertium dicendum quod illud quod ibi dicit petrus, a quibusdam refertur ad descensum Christi ad inferos, sic exponentes verbum illud, his qui in carcere conclusi erant, idest in inferno, spiritu, idest secundum animam, Christus veniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando. Unde et Damascenus dicit, in III libro, quod, sicut his qui in terra sunt evangelizavit, ita et his qui in inferno, non quidem ut incredulos ad fidem converteret, sed ut eorum infidelitatem confutaret. Quia et ipsa praedicatio nihil aliud intelligi potest quam manifestatio divinitatis eius, quae manifestata est infernalibus per virtuosum descensum Christi ad inferos. Augustinus tamen melius exponit, in epistola ad evodium, ut referatur, non ad descensum Christi ad inferos, sed ad operationem divinitatis eius, quam exercuit a principio mundi. Ut sit sensus quod his qui in carcere conclusi erant, viventes scilicet in corpore mortali, quod est quasi quidam carcer animae, spiritu suae divinitatis veniens praedicavit, per internas inspirationes, et etiam exteriores admonitiones per ora iustorum, his, inquam, praedicavit qui increduli fuerant aliquando, noe scilicet praedicanti, quando expectabant Dei patientiam, per quam differebatur poena diluvii. Unde subdit, in diebus noe, cum fabricaretur arca.
Ad quartum dicendum quod sinus abrahae potest secundum duo considerari. Uno modo, secundum quietem quae ibi erat a poena sensibili. Et quantum ad hoc non competit ei nec nomen inferni, nec sunt ibi aliqui dolores. Alio modo potest considerari quantum ad privationem gloriae speratae. Et secundum hoc habet rationem inferni et doloris. Et ideo nunc dicitur sinus abrahae illa requies beatorum, non tamen dicitur infernus, nec dicuntur nunc in sinu abrahae esse dolores.
Ad quintum dicendum quod, sicut Gregorius ibidem dicit, ipsa superiora loca inferni profundissimum infernum vocat. Si enim, quantum ad celsitudinem caeli, aer iste caliginosus infernus est; quantum ad eiusdem aeris altitudinem, terra, quae inferius iacet, et infernus intelligi, et profundum potest. Quantum vero ad eiusdem terrae altitudinem, illa loca inferni quae superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc modo inferni profundissimi appellatione significantur.


Articulus 3. Utrum Christus fuit totus in inferno


Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non fuit totus in inferno.

1. Corpus enim Christi est aliqua pars eius. Sed corpus Christi non fuit in inferno. Ergo totus Christus non fuit in inferno.
2. Praeterea, nihil cuius partes ab invicem separatae sunt, potest dici totum. Sed corpus et anima, quae sunt partes humanae naturae, fuerunt ab invicem separata post mortem, ut supra dictum est. Descendit autem ad infernum mortuus existens. Non ergo potuit esse totus in inferno.
3. Praeterea, illud totum dicitur esse in loco cuius nihil est extra locum illum. Sed aliquid Christi erat extra infernum, quia et corpus erat in sepulcro, et divinitas ubique. Ergo Christus non fuit totus in inferno.

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de symbolo, totus filius apud patrem, totus in caelo, totus in terra, totus in utero virginis, totus in cruce, totus in inferno, totus in paradiso quo latronem introduxit.

Respondeo dicendum quod, sicut patet ex his quae in prima parte dicta sunt, masculinum genus refertur ad hypostasim vel personam, neutrum autem genus pertinet ad naturam. In morte autem Christi, licet anima fuerit separata a corpore, neutrum tamen fuit separatum a persona filii Dei, ut supra dictum est. Et ideo, in illo triduo mortis Christi, dicendum est quod totus Christus fuit in sepulcro, quia tota persona fuit ibi per corpus sibi unitum; et similiter totus fuit in inferno, quia tota persona Christi fuit ibi ratione animae sibi unitae; totus etiam Christus tunc erat ubique, ratione divinae naturae.

Ad primum ergo dicendum quod corpus quod tunc erat in sepulcro, non est pars personae increatae, sed naturae assumptae. Et ideo per hoc quod corpus Christi non fuit in inferno, non excluditur quin totus Christus fuerit, sed ostenditur quod non fuit ibi totum quod pertinet ad humanam naturam.
Ad secundum dicendum quod ex anima et corpore unitis constituitur totalitas humanae naturae, non autem totalitas divinae personae. Et ideo, soluta unione animae et corporis per mortem, remansit totus Christus, sed non remansit humana natura in sua totalitate.
Ad tertium dicendum quod persona Christi est tota in quolibet loco, sed non totaliter, quia nullo loco circumscribitur. Sed nec omnia loca simul accepta eius immensitatem comprehendere possunt. Quinimmo ipse sua immensitate omnia comprehendit. Hoc autem locum habet in his quae corporaliter et circumscriptive sunt in loco, quod, si totum sit alicubi, nihil eius sit extra. Sed hoc in Deo locum non habet. Unde Augustinus dicit, in sermone de symbolo, non per diversa tempora vel loca dicimus ubique Christum esse totum, ut modo ibi totus sit, et alio tempore alibi totus, sed ut semper ubique sit totus.


Articulus 4. Utrum Christus aliquam moram contraxit in inferno


Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus nullam moram contraxit in inferno.

1. Christus enim ad hoc in infernum descendit ut ex eo homines liberaret. Sed hoc statim ab eo factum est in ipso suo descensu, facile enim est in conspectu Dei subito honestare pauperem, ut dicitur Eccli. XI. Ergo videtur quod nullam moram in inferno contraxit.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in sermone de passione, quod sine aliqua mora, ad imperium Domini ac salvatoris, omnes ferrei confracti sunt vectes. Unde ex persona angelorum concomitantium Christum dicitur, tollite portas, principes, vestras. Ad hoc autem Christus illuc descendit ut vectes inferni confringeret. Ergo Christus in inferno nullam moram contraxit.
3. Praeterea, Luc. XXIII dicitur quod Dominus, in cruce pendens, dixit latroni, hodie mecum eris in paradiso, ex quo patet quod eadem die Christus fuit in paradiso. Non autem secundum corpus, quod positum fuit in sepulcro. Ergo secundum animam, quae ad infernum descenderat. Et ita videtur quod non contraxit moram in inferno.

Sed contra est quod petrus dicit, Act. II, quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Ergo videtur quod usque ad horam resurrectionis mansit in inferno.

Respondeo dicendum quod sicut Christus, ut nostras poenas in se susciperet, voluit corpus suum in sepulcro poni, ita etiam voluit animam suam ad infernum descendere. Corpus autem eius mansit in sepulcro per diem integrum et duas noctes ad comprobandum veritatem mortis suae. Unde etiam tantundem credendum est animam eius fuisse in inferno, ut simul anima eius educeretur de inferno, et corpus de sepulcro.

Ad primum ergo dicendum quod Christus, ad infernum descendens, sanctos ibi existentes liberavit, non quidem statim educendo eos de loco inferni, sed in ipso inferno eos luce gloriae illustrando. Et tamen conveniens fuit ut tandiu anima eius remaneret in inferno quandiu corpus manebat in sepulcro.
Ad secundum dicendum quod vectes inferni dicuntur impedimenta quibus sancti patres de inferno exire prohibebantur, reatu culpae primi parentis. Quos Christus statim descendens ad inferos, virtute suae passionis et mortis confregit. Et tamen voluit in inferno aliquandiu remanere, propter rationem praedictam.
Ad tertium dicendum quod illud verbum Domini est intelligendum, non de paradiso terrestri corporeo, sed de paradiso spirituali, in quo esse dicuntur quicumque divina gloria perfruuntur. Unde latro loco quidem cum Christo ad infernum descendit, ut cum Christo esset, quia dictum est ei, mecum eris in paradiso, sed praemio in paradiso fuit, quia ibi divinitate Christi fruebatur, sicut et alii sancti.



Tertia Pars Qu.51 a.1