Missale Romanum 2002 99


Caput II

DE CALENDARIO

Titulus I - De calendario et celebrationibus in eo inscribendis

48. Ordinatio celebrationis anni liturgici calendario regitur, quod est generale vel particulare, prouti statutum est in usum totius Ritus romani, vel in usum alicuius Ecclesiae particularis vel familiae religiosae.

49. In calendario generali universus cyclus celebrationum inscribitur, tum mysterii salutis in Proprio de tempore, tum eorum Sanctorum qui momentum universale prae se ferunt, et ideo obligatorie ab omnibus celebrantur, tum aliorum qui universalitatem et continuitatem sanctitatis in populo Dei demonstrant. Calendaria vero particularia celebrationes magis proprias continent congruenti ratione cum cyclo generali organice compositas.(15) Singulae enim Ecclesiae vel familiae religiosae Sanctos, qui ipsis sunt peculiari ratione propria, peculiari honore prosequantur oportet. Calendaria tamen particularia, a competenti auctoritate componenda, ab Apostolica Sede sunt probanda.

50. In componendis calendariis particularibus, ad haec attendatur:
a) Proprium de tempore, seu cyclus temporum, sollemnitatum et festorum, quo mysterium redemptionis in anno liturgico explicatur et colitur, integer semper servetur, et debita praeminentia gaudeat super celebrationes particulares.
b) Celebrationes propriae organice cum celebrationibus universalibus componantur, attentis ordine et praecedentia in tabula dierum liturgicorum pro singulis indicatis. Ne tamen calendaria particularia plus aequo onerentur, singuli Sancti unica celebratione in anno liturgico gaudeant, servata, ubi rationes pastorales id suadeant, altera celebratione in forma memoriae ad libitum pro translatione aut inventione sanctorum Patronorum aut Fundatorum Ecclesiarum vel familiarum religiosarum.
c) Celebrationes indultae ne sint duplicatio aliarum celebrationum in cyclo mysterii salutis iam occurrentium, neque numero plus aequo augeantur.

51. Quamvis conveniat ut quaevis diocesis suum Calendarium et Proprium Officiorum atque Missarum habeat, nihil tamen obstat quominus Calendaria et Propria habeantur universae provinciae aut regioni aut nationi, vel etiam latiori dicioni, communia, ab iis quorum interest, mutua cooperatione paranda. Quod principium, aequa ratione, servari potest etiam in calendariis religiosis pro pluribus provinciis eiusdem dicionis civilis.

52. Calendarium particulare conficitur inserendo calendario generali sollemnitates, festa et memorias quae sunt propria, idest:
a) In calendario diocesano, praeter celebrationes Patronorum, et dedicationis ecclesiae cathedralis, Sancti et Beati, qui cum diocesi peculiarem habent necessitudinem, ex. gr. originis, commorationis longioris, obitus.

100 & 4 X

Pagina 100.

b) In calendario religioso, praeter celebrationes Tituli, Fundatoris et Patroni, Sancti et Beati, qui illius familiae religiosae sodales fuerunt vel cum ea peculiarem relationem habuerunt.
c) In calendario singularum ecclesiarum, praeter celebrationes proprias diocesis aut familiae religiosae, celebrationes ipsius ecclesiae propriae, quae in tabula dierum liturgicorum recensentur, necnon Sancti quorum corpus in eadem ecclesia asservatur. Sodales autem familiarum religiosarum cum communitate Ecclesiae localis iunguntur in celebrandis anniversario dedicationis ecclesiae cathedralis et Patronis principalibus loci et amplioris dicionis ubi degunt.

53. Quando aliqua diocesis vel aliqua familia religiosa pluribus Sanctis et Beatis decoratur, cavendum est ne calendarium universae diocesis vel universi Instituti plus aequo gravetur. Proinde:
a) haberi potest imprimis celebratio communis omnium Sanctorum et Beatorum diocesis vel familiae religiosae, vel alicuius ordinis eorum;
b) singulari celebratione inscribantur calendario tantummodo Sancti vel Beati, qui peculiare momentum prae se ferunt pro universa diocesi vel familia religiosa;
c) ceteri Sancti et Beati celebrentur tantum iis in locis cum quibus strictiores habent necessitudines, aut ubi eorum corpus asservatur.

54. Celebrationes propriae, nisi aliter pro aliquibus earum in tabula dierum liturgicorum praevideatur, aut peculiares rationes exstent historicae aut pastorales, ut memoriae obligatoriae vel ad libitum inscribantur. Nihil tamen impedit quominus aliquae celebrationes pro certis locis modo sollemniore fiant quam in universa diocesi vel familia religiosa.

55. Celebrationes calendario proprio inscriptae ab omnibus qui ad illud calendarium tenentur servari debent; et nonnisi approbante Apostolica Sede e calendario expungi vel gradu mutari possunt.


Titulus II - De celebrationum die proprio

56. Sanctos consuevit Ecclesia celebrare ipsorum die natalicio: quod opportune servetur etiam in propriis celebrationibus calendario particulari inscribendis. Attamen, etsi celebrationes propriae peculiare momentum habent pro singulis Ecclesiis particularibus vel familiis religiosis, valde tamen expedit ut, in celebrandis sollemnitatibus, festis et memoriis obligatoriis, quae in calendario generali recensentur, unitas, quantum fieri potest, habeatur. Proinde in celebrationibus propriis calendario particulari inscribendis, haec serventur:
a) Celebrationes quae etiam in calendario generali recensentur, eodem die quo ibi inscriptae sunt, calendario proprio inscribantur, mutato, si necesse est, gradu celebrationis. Idem servetur in inscribendis celebrationibus alicui tantum ecclesiae propriis, ad calendarium diocesanum vel religiosum quod attinet.
b) Celebrationes Sanctorum, quae in calendario generali non inveniuntur, diei natalicio assignentur. Quando vero dies natalicius ignoratur, celebratio assignetur diei alia ratione eidem Sancto proprio, ex. gr. diei ordinationis, inventionis, translationis; secus diei qui in calendario particulari liber sit ab aliis celebrationibus.

101 & 4 X

Pagina 101

c) Si vero dies natalicius vel proprius impeditur alia celebratione obligatoria, etiam inferioris gradus, in calendario generali vel particulari, assignetur proximiori diei similiter non impedito.
d) Attamen si agitur de celebrationibus quae ob rationes pastorales ad alium diem transferri nequeunt, transferatur celebratio impediens.
e) Aliae celebrationes, quae indulta vocantur, inscribantur die aptiore sub respectu pastorali.
f) Ut autem cyclus anni liturgici plena sua luce fulgeat, neque celebrationes Sanctorum perpetuo impediantur, dies quibus plerumque tempus Quadragesimae et octava Paschae occurrunt, necnon dies a 17 ad 31 decembris, a celebrationibus particularibus liberi maneant, nisi agatur de memoriis non obligatoriis vel de festis de quibus in tabula dierum liturgicorum, n. 8 a, b, c, d, aut de sollemnitatibus quae ad aliud tempus nequeunt transferri. Sollemnitas S. Ioseph, ubi est de praecepto servanda, si cum Dominica in palmis de Passione Domini occurrit, anticipatur sabbato praecedenti, die 18 martii. Ubi vero non est de praecepto servanda, a Conferentia Episcoporum ad alium diem extra Quadragesimam transferri potest.

57. Si qui Sancti vel Beati una simul calendario inscribuntur, simul semper celebrantur, quoties eodem gradu sunt celebrandi, etsi unus aut aliqui eorum sunt magis proprii. Si vero unus aut aliqui ex his Sanctis vel Beatis gradu superiore sunt celebrandi, fiat Officium de his tantum, omissa celebratione ceterorum, nisi conveniat eos alii diei assignare ad modum memoriae obligatoriae.

58. Ad bonum pastorale fidelium procurandum, in dominicis " per annum ", licet eas celebrationes agere, quae infra hebdomadam occurrunt, quaeque ipsorum fidelium pietati sunt acceptae, dummodo hae in tabula praecedentiae ipsi dominicae praeponantur. De his celebrationibus dici possunt omnes Missae quae concurrente populo celebrantur.

59. Praecedentia inter dies liturgicos, quoad eorum celebrationem, unice regitur sequenti tabula.

Tabula dierum liturgicorum

secundum ordinem præcedentiæ disposita

I 1. Triduum paschale Passionis et Resurrectionis Domini.

2. Nativitas Domini, Epiphania, Ascensio et Pentecostes. Dominicae Adventus, Quadragesimae et Paschae. Feria IV Cinerum. Feriae Hebdomadae sanctae, a feria II ad feriam V inclusive. Dies infra octavam Paschae.

3. Sollemnitates Domini, beatae Mariae Virginis, et Sanctorum in Calendario generali inscriptae. Commemoratio omnium fidelium defunctorum.

102 & 4 X

Pagina 102.

4. Sollemnitates propriae, nempe:
a) Sollemnitas Patroni principalis loci seu oppidi aut civitatis.
b) Sollemnitas dedicationis et anniversarii dedicationis ecclesiae propriae.
c) Sollemnitas Tituli ecclesiae propriae.
d) Sollemnitas aut Tituli, aut Fundatoris, aut Patroni principalis Ordinis seu Congregationis.

II

5. Festa Domini in Calendario generali inscripta.

6. Dominicae temporis Nativitatis et dominicae " per annum ".

7. Festa beatae Mariae Virginis et Sanctorum Calendarii generalis.

8. Festa propria, nempe:
a) Festum Patroni principalis diocesis.
b) Festum anniversarii dedicationis ecclesiae cathedralis.
c) Festum Patroni principalis regionis aut provinciae, nationis, amplioris territorii.
d) Festum Tituli, Fundatoris, Patroni principalis Ordinis seu Congregationis et provinciae religiosae, salvis praescriptis sub n. 4.
e) Alia festa alicui ecclesiae propria.
f) Alia festa inscripta in calendario cuiusque diocesis vel Ordinis seu Congregationis.

9. Feriae Adventus a die 17 ad 24 decembris inclusive. Dies infra octavam Nativitatis. Feriae Quadragesimae.

III

10. Memoriae obligatoriae Calendarii generalis.

11. Memoriae obligatoriae propriae, nempe:
a) Memoriae Patroni secundarii loci, diocesis, regionis aut provinciae religiosae.
b) Aliae memoriae obligatoriae inscriptae in calendario cuiusque diocesis, vel Ordinis seu Congregationis.

12. Memoriae ad libitum, quae tamen, modo quidem peculiari in Institutionibus generalibus Missalis Romani et de Liturgia Horarum descripto, fieri possunt etiam diebus de quibus sub n. 9. Hac eadem ratione, ut memoriae ad libitum celebrari possunt memoriae obligatoriae, quae accidentaliter occurrunt in feriis Quadragesimae.

13. Feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive. Feriae temporis Nativitatis a die 2 ianuarii ad sabbatum post Epiphaniam. Feriae temporis paschalis a feria II post octavam Paschae ad sabbatum ante Pentecosten inclusive. Feriae " per annum ".

60. Si eodem die plures celebrationes occurrunt, fit de ea quae in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinet locum. Attamen sollemnitas, quae impeditur

103 & 4 X

Pagina 103.

a die liturgico, qui praecedentia gaudeat, ad proximiorem diem transferatur qui sit liber a diebus sub nn. 1-8 in tabula praecedentiae recensitis, servatis iis quae n. 5 statuuntur. Sollemnitas vero Annuntiationis Domini, quotiescumque occurrit aliquo die Hebdomadae sanctae, semper ad feriam II post dominicam II Paschae erit transferenda. Reliquae celebrationes eo anno omittuntur.

61. Si vero eodem die celebrandae sint Vesperae Officii currentis et I Vesperae diei sequentis, praevalent Vesperae celebrationis quae in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinet locum; in casu autem paritatis, Vesperae diei currentis.

104 & 4 X

Pagina 104 1.

105 & 4 X

Pagina 105.



CALENDARIUM ROMANUM GENERALE

IANUARIUS

Cal. 1
In octava Nativitatis
SOLLEMNITAS SANCTAE DEI GENETRICIS MARIAE Sollemnitas
IV 2 Ss. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni, episcoporum et Ecclesiae doctorum Memoria
III 3 Ss.mi Nominis Iesu (*)
Prid. 4
Non. 5
VIII 6 IN EPIPHANIA DOMINI Sollemnitas
VII 7 Ib S. Raimundi de Penyafort, presbyteri
VI 8
V 9
IV 10
III 11
Prid. 12
Idib. 13Ib S. Hilarii, episcopi et Ecclesiae doctoris
XIX 14
XVIII 15
XVII 16
XVI 17 S. Antonii, abbatis Memoria
XV 18
XIV 19
XIII 20 IbS. Fabiani, papae et martyris S. Sebastiani, martyris
XII 21 S. Agnetis, virginis et martyris Memoria
XI 22 IbS. Vincentii, diaconi et martyris
X 23
IX 24 S. Francisci de Sales, episcopi et Ecclesiae doctoris Memoria
VIII 25 In Conversione S. Pauli, apostoli Festum
VII 26 Ss. Timothei et Titi, episcoporum Memoria
VI 27 IbS. Angelae Merici, virginis
V 28 S. Thomae de Aquino, presbyteri et Ecclesiae doctoris Memoria
IV 29
III 30
Prid. 31 S. Ioannis Bosco, presbyteri Memoria
Dominica post diem 6 ianuarii: In baptismate Domini Festum. Ubi sollemnitas Epiphaniae ad dominicam transfertur, quae incidit die 7 vel 8 ianuarii occurrit, festum Baptismatis Domini celebratur feria secunda sequenti.


106 & 4 X

Pagina 106

FEBRUARIUS

Cal. 1
IV 2 IN PRAESENTATIONE DOMINI Festum
III 3 S. Blasii, episcopi et martyris; S. Ansgarii, episcopi
Prid. 4
Non. 5 S. Agathae, virginis et martyris Memoria
VIII 6 Ss. Pauli Miki et sociorum, martyrum Memoria
VII 7
VI 8 S. Hieronymi Emiliani; S. Iosephinae Bakhita, virginis
V 9
IV 10 S. Scholasticae, virginis Memoria
III 11 B. Mariae Virginis de Lourdes
Prid. 12
Idib. 13
XVI 14 Ss. Cyrilli, monachi, et Methodii, episcopi Memoria
XV 15
XIV 16
XIII 17 Ss. septem Fundatorum Ordinis Servorum B.M.V.
XII 18
XI 19
X 20
IX 21 S. Petri Damiani, episcopi et Ecclesiae doctoris
VIII 22 Cathedrae S. Petri, apostoli Festum
VII 23 S. Polycarpi, episcopi et martyris Memoria
VI 24
V 25
IV 26
III 27
Prid. 28

107 & 4 X

Pagina 107 2.

MARTIUS

Cal. 1
VI 2
V 3
IV 4 S. Casimiri
III 5
Prid. 6
Non. 7 Ss. Perpetuae et Felicitatis, martyrum Memoria
VIII 8 S. Ioannis a Deo, religiosi
VII 9 S. Franciscae Romanae, religiosae
VI 10
V 11
IV 12
III 13
Prid. 14
Idib. 15
XVII 16
XVI 17 S. Patricii, episcopi
XV 18 S. Cyrilli Hierosolymitani, episcopi et Ecclesiae doctoris
XIV 19 S. IOSEPH, SPONSI B. M. V. Sollemnitas
XIII 20
XII 21
XI 22
X 23 S. Turibii de Mogrovejo, episcopi
IX 24
VIII 25 IN ANNUNTIATIONE DOMINI Sollemnitas
VII 26
VI 27
V 28
IV 29
III 30
Prid. 31

108 & 4 X

Pagina 108.

APRILIS

Cal. 1
IV 2 S. Francisci de Paola, eremitae
III 3
Prid. 4 S. Isidori, episcopi et Ecclesiae doctoris
Non. 5 S. Vincentii Ferrer, presbyteri
VIII 6
VII 7 S. Ioannis Baptistae de la Salle, presbyteri Memoria
VI 8
V 9
IV 10
III 11 S. Stanislai, episcopi et martyris Memoria
Prid. 12
Idib. 13 S. Martini I, papae et martyris
XVIII 14
XVII 15
XVI 16
XV 17
XIV 18
XIII 19
XII 20
XI 21 S. Anselmi, episcopi et Ecclesiae doctoris
X 22
IX 23 S. Georgii, martyris; S. Adalberti, episcopi et martyris
VIII 24 S. Fidelis de Sigmaringen, presbyteri et martyris
VII 25 S. Marci, evangelistae Festum
VI 26
V 27
IV 28 S. Petri Chanel, presbyteri et martyris; S. Ludovici Mariae Grignion de Montfort, presbyteri
III 29 S. Catharinae Senensis, virginis et Ecclesiae doctoris Memoria
Prid. 30 S. Pii V, papae

109 & 4 X

Pagina 109.

MAIUS

Cal. 1 S. Ioseph Opificis
VI 2 S. Athanasii, episcopi et Ecclesiae doctoris Memoria
V 3 Ss. Philippi et Iacobi, apostolorum Festum
IV 4
III 5
Prid. 6
Non. 7
VIII 8
VII 9
VI 10
V 11
IV 12 Ss. Nerei et Achillei, martyrum; S. Pancratii, martyris
III 13 B. Mariae Virginis de Fatima
Prid. 14 S. Matthiae, apostoli Festum
Idib. 15
XVII 16
XVI 17
XV 18 S. Ioannis I, papae et martyris
XIV 19
XIII 20 S. Bernardini Senensis, presbyteri
XII 21 Ss. Christophori Magallanes, presbyteri, et sociorum, martyrum
XI 22 S. Ritae, de Cascia religiosae
X 23
IX 24
VIII 25 S. Bedae Venerabilis, presbyteri et Ecclesiae doctoris; S. Gregorii VII, papae; S. Mariae Magdalenae de' Pazzi, virginis
VII 26 S. Philippi Neri, presbyteri Memoria
VI 27 S. Augustini Cantuariensis, episcopi
V 28
IV 29
III 30
Prid. 31 In Visitatione B. Mariae Virginis Festum

Dominica prima post Pentecosten:
SS.MAE TRINITATIS Sollemnitas

Feria V post Ss.mam Trinitatem:
SS.MI CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI Sollemnitas

110 & 4 X

Pagina 110.

IUNIUS

Cal. 1 S. Iustini, martyris Memoria
IV 2 Ss. Marcellini et Petri, martyrum
III 3 Ss. Caroli Lwanga et sociorum, martyrum Memoria
Prid. 4
Non. 5 S. Bonifatii, episcopi et martyris Memoria
VIII 6 S. Norberti, episcopi
VII 7
VI 8
V 9 S. Ephraem, diaconi et Ecclesiae doctoris
IV 10
III 11 S. Barnabae, apostoli Memoria
Prid. 12
Idib. 13 S. Antonii de Padova, presbyteri et Ecclesiae doctoris Memoria
XVIII 14
XVII 15
XVI 16
XV 17
XIV 18
XIII 19 S. Romualdi, abbatis
XII 20
XI 21 S. Aloisii Gonzaga, religiosi Memoria
X 22 S. Paulini Nolani, episcopi; Ss. Ioannis Fisher, episcopi, et Thomae More, martyrum
IX 23
VIII 24 IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE Sollemnitas
VII 25
VI 26
V 27 S. Cyrilli Alexandrini, episcopi et Ecclesiae doctoris
IV 28 S. Irenaei, episcopi et martyris Memoria
III 29 Ss. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM Sollemnitas
Prid. 30 Ss. Protomartyrum S. Romanae Ecclesiae

Feria VI post dominicam secundam post Pentecosten:
SACRATISSIMI CORDIS IESU Sollemnitas

Sabbato post dominicam secundam post Pentecosten:
Immaculati Cordis B. Mariae Virginis Memoria

111 & 4 X

Pagina 111.

IULIUS

Cal. 1
VI 2
V 3 S. Thomae, apostoli Festum
IV 4 S. Elisabeth Lusitaniae
III 5 S. Antonii Mariae Zaccaria, presbyteri
Prid. 6 S. Mariae Goretti, virginis et martyris
Non. 7
VIII 8
VII 9 Ss. Augustini Zhao Rong, presbyteri, et sociorum, martyrum
VI 10
V 11 S. Benedicti, abbatis Memoria
IV 12
III 13 S. Henrici
Prid. 14 S. Camilli de Lellis, presbyteri
Idib. 15 S. Bonaventurae, episcopi et Ecclesiae doctoris Memoria
XVII 16 B. Mariae Virginis de Monte Carmelo
XVI 17
XV 18
XIV 19
XIII 20 S. Apollinaris, episcopi et martyris
XII 21 S. Laurentii de Brindisi, presbyteri et Ecclesiae doctoris
XI 22 S. Mariae Magdalenae Memoria
X 23 S. Birgittae, religiosae
IX 24 S. Sarbelii Makhluf, presbyteri
VIII 25 S. Iacobi, apostoli Festum
VII 26 Ss. Ioachim et Annae, parentum B.M.V. Memoria
VI 27
V 28
IV 29 S. Marthae Memoria
III 30 S. Petri Chrysologi, episcopi et Ecclesiae doctoris
Prid. 31 S. Ignatii de Loyola, presbyteri Memoria

112 & 4 X

Pagina 112.

AUGUSTUS

Cal. 1 S. Alfonsi Mariae de' Liguori, episcopi et Ecclesiae doctoris Memoria
IV 2 S. Eusebii Vercellensis, episcopi; S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri
III 3
Prid. 4 S. Ioannis Mariae Vianney, presbyteri Memoria
Non. 5 In Dedicatione basilicae S. Mariae
VIII 6 In Transfiguratione Domini Festum
VII 7 ISs. Xysti II, papae, et sociorum, martyrum; S. Caietani, presbyteri
VI 8 S. Dominici, presbyteri Memoria
V 9 S. Teresiae Benedictae a Cruce, virginis et martyris
IV 10 S. Laurentii, diaconi et martyris Festum
III 11 S. Clarae, virginis Memoria
Prid. 12 S. Ioannae Franciscae de Chantal, religiosae
Idib. 13 Ss. Pontiani, papae, et Hippolyti, presbyteri, martyrum
XIX 14 S. Maximiliani Mariae Kolbe, presbyteri et martyris Memoria
XVIII 15 IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS Sollemnitas
XVII 16 S. Stephani Hungariae
XVI 17
XV 18
XIV 19 S. Ioannis Eudes, presbyteri
XIII 20 S. Bernardi, abbatis et Ecclesiae doctoris Memoria
XII 21 S. Pii X, papae Memoria
XI 22 B. Mariae Virginis Reginae Memoria
X 23 S. Rosae de Lima, virginis
IX 24 S. Bartholomaei, apostoli Festum
VIII 25 S. Ludovici; S. Iosephi de Calasanz, presbyteri
VII 26
VI 27 S. Monicae Memoria
V 28 S. Augustini, episcopi et Ecclesiae doctoris Memoria
IV 29 In Passione S. Ioannis Baptistae, martyris Memoria
III 30
Prid. 31

113 & 4 X

Pagina 113.

SEPTEMBER

Cal. 1
IV 2
III 3 S. Gregorii Magni, papae et Ecclesiae doctoris Memoria
Prid. 4
Non. 5
VIII 6
VII 7
VI 8 In Nativitate B. Mariae Virginis Festum
V 9 S. Petri Claver, presbyteri
IV 10
III 11
Prid. 12 Ss.mi Nominis Mariae
Idib. 13 S. Ioannis Chrysostomi, episcopi et Ecclesiae doctoris Memoria
XVIII 14 In Exaltatione sanctae Crucis Festum
XVII 15 B. Mariae Virginis Perdolentis Memoria
XVI 16 Ss. Cornelii, papae, et Cypriani, episcopi, martyrum Memoria
XV 17 S. Roberti Bellarmino, episcopi et Ecclesiae doctoris
XIV 18
XIII 19 S. Ianuarii, episcopi et martyris
XII 20 Ss. Andreae Kim Tae-gon, presbyteri, Pauli Chong Ha-sang et sociorum, martyrum Memoria
XI 21 S. Matthaei, apostoli et evangelistae Festum
X 22
IX 23
VIII 24
VII 25
VI 26 Ss. Cosmae et Damiani, martyrum
V 27 S. Vincentii de Paul, presbyteri Memoria
IV 28 S. Venceslai, martyris; Ss. Laurentii Ruiz et sociorum, martyrum
III 29 Ss. Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, archangelorum Festum
Prid. 30 S. Hieronymi, presbyteri et Ecclesiae doctoris Memoria

114 & 4 X

Pagina 114.

OCTOBER

Cal. 1 S. Teresiae a Iesu Infante, virginis et Ecclesiae doctoris Memoria
VI 2 Ss. Angelorum Custodum Memoria
V 3
IV 4 S. Francisci Assisiensis Memoria
III 5
Prid. 6 S. Brunonis, presbyteri
Non. 7 B. Mariae Virginis a Rosario Memoria
VIII 8
VII 9 Ss. Dionysii, episcopi, et sociorum, martyrum; S. Ioannis Leonardi, presbyteri
VI 10
V 11
IV 12
III 13
Prid. 14 S. Callisti I, papae et martyris
Idib. 15 S. Teresiae a Iesu, virginis et Ecclesiae doctoris Memoria
XVII 16 S. Hedvigis, religiosae; S. Margaritae Mariae Alacoque, virginis
XVI 17 S. Ignatii Antiocheni, episcopi et martyris Memoria
XV 18 S. Lucae, evangelistae Festum
XIV 19 Ss. Ioannis de Brébeuf et Isaac Jogues, presbyterorum, et sociorum, martyrum; S. Pauli a Cruce, presbyteri
XIII 20
XII 21
XI 22
X 23 S. Ioannis de Capestrano, presbyteri
IX 24 S. Antonii Mariae Claret, episcopi
VIII 25
VII 26
VI 27
V 28 Ss. Simonis et Iudae, apostolorum Festum
IV 29
III 30
Prid. 31

115 & 4 X

Pagina 115.

NOVEMBER

Cal. 1 OMNIUM SANCTORUM Sollemnitas
IV 2 IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM
III 3 S. Martini de Porres, religiosi
Prid. 4 S. Caroli Borromeo, episcopi Memoria
Non. 5
VIII 6
VII 7
VI 8
V 9 In Dedicatione basilicae Lateranensis Festum
IV 10 S. Leonis Magni, papae et Ecclesiae doctoris Memoria
III 11 S. Martini Turonensis, episcopi Memoria
Prid. 12 S. Iosaphat, episcopi et martyris Memoria
Idib. 13
XVIII 14
XVII 15 S. Alberti Magni, episcopi et Ecclesiae doctoris
XVI 16 S. Margaritae Scotiae; S. Gertrudis, virginis
XV 17 S. Elisabeth Hungariae, religiosae Memoria
XIV 18 In Dedicatione basilicarum Ss. Petri et Pauli, apostolorum
XIII 19
XII 20
XI 21 In Praesentatione B. Mariae Virginis Memoria
X 22 S. Caeciliae, virginis et martyris Memoria
IX 23 S. Clementis I, papae et martyris; S. Columbani, abbatis
VIII 24 Ss. Andreae Dung Lac, presbyteri, et sociorum, martyrum Memoria
VII 25 S. Catharinae Alexandrinae, virginis et martyris
VI 26
V 27
IV 28
III 29
Prid. 30 S. Andreae, apostoli Festum

Dominica ultima " per annum ":
D. N. I. C. UNIVERSORUM REGIS
Sollemnitas

116 & 4 X

Pagina 116.

DECEMBER

Cal. 1
IV 2
III 3 S. Francisci Xavier, presbyteri Memoria
Prid. 4 S. Ioannis Damasceni, presbyteri et Ecclesiae doctoris
Non. 5
VIII 6 S. Nicolai, episcopi
VII 7 S. Ambrosii, episcopi et Ecclesiae doctoris Memoria
VI 8 IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATAE MARIAE VIRGINIS Sollemnitas
V 9
IV 10
III 11 S. Damasi I, papae
Prid. 12
Idib. 13 S. Luciae, virginis et martyris Memoria
XIX 14 S. Ioannis a Cruce, presbyteri et Ecclesiae doctoris Memoria
XVIII 15
XVII 16
XVI 17
XV 18
XIV 19
XIII 20
XII 21 S. Petri Canisii, presbyteri et Ecclesiae doctoris
XI 22
X 23 S. Ioannis de Kety, presbyteri
IX 24
VIII 25 IN NATIVITATE DOMINI Sollemnitas
VII 26 S. Stephani, protomartyris Festum
VI 27 S. Ioannis, apostoli et evangelistae Festum
V 28 Ss. Innocentium, martyrum Festum
IV 29 S. Thomae Becket, episcopi et martyris
III 30 Prid. 31 S. Silvestri I, papae

Dominica infra octavam Nativitatis, vel, ea deficiente, die 30 decembris:
Sanctae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph Festum

117 & 4 X

Pagina 117.

TABELLA TEMPORARIA

praecipuarum celebrationum anni liturgici

118 & 4 X

Pagina 118.

119 & 4 X

Pagina 119.


PROPRIUM DE TEMPORE


120 & 4 X

Pagina 120.

121 & 4 X

Pagina 121.

TEMPUS ADVENTUS

DOMINICA I ADVENTUS

Ant. ad introitum Cf. Ps 24,1-3 Ad te levávi ánimam meam, Deus meus, in te confído, non erubéscam. Neque irrídeant me inimíci mei, étenim univérsi qui te exspéctant non confundéntur.

Non dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Da, quaesumus, omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus voluntátem, ut, Christo tuo veniénti iustis opéribus occurréntes, eius déxterae sociáti, regnum mereántur possidére caeléste. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera quae de tuis offérimus colláta benefíciis, et, quod nostrae devotióni concédis éffici temporáli, tuae nobis fiat praemium redemptiónis aetérnae. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Ps 84,13 Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum.

Post communionem Prosint nobis, quaesumus, Dómine, frequentáta mystéria, quibus nos, inter praetereúntia ambulántes, iam nunc instítuis amáre caeléstia et inhaerére mansúris. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 606 .

122 & 4 X

Pagina 122.

Feria secunda

Ant. ad introitum Cf. Jr 31,10; Is 35,4 Audíte verbum Dómini, gentes, et annuntiáte illud in fínibus terrae: Ecce Salvátor noster advéniet, et iam nolíte timére.

Collecta Fac nos, quaesumus, Dómine Deus noster, advéntum Christi Fílii tui sollícitos exspectáre, ut, dum vénerit pulsans, oratiónibus vigilántes, et in suis invéniat láudibus exsultántes. Qui tecum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera quae de tuis offérimus colláta benefíciis, et, quod nostrae devotióni concédis éffici temporáli, tuae nobis fiat praemium redemptiónis aetérnae. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Ps 105,4-5 Is 38,3 Veni, Dómine, visitáre nos in pace, ut laetémur coram te corde perfécto.

Post communionem Prosint nobis, quaesumus, Dómine, frequentáta mystéria, quibus nos, inter praetereúntia ambulántes, iam nunc instítuis amáre caeléstia et inhaerére mansúris. Per Christum.


123 & 4 X

Pagina 123.

Feria tertia

Ant. ad introitum Cf. Za 14,5 Za 7 Ecce Dóminus véniet, et omnes sancti eius cum eo; et erit in die illa lux magna.

Collecta Propitiáre, Dómine Deus, supplicatiónibus nostris, et tribulántibus, quaesumus, tuae concéde pietátis auxílium, ut, de Fílii tui veniéntis praeséntia consoláti, nullis iam polluámur contágiis vetustátis. Per Dóminum.

Super oblata Placáre, Dómine, quaesumus, nostrae précibus humilitátis et hóstiis, et, ubi nulla súppetunt suffrágia meritórum, tuae nobis indulgéntiae succúrre praesídiis. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. 2Tm 4,8 Corónam iustítiae reddet iustus iudex iis qui díligunt advéntum eius.

Post communionem Repléti cibo spiritális alimóniae, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, huius participatióne mystérii, dóceas nos terréna sapiénter perpéndere, et caeléstibus inhaerére. Per Christum.


124 & 4 X

Pagina 124.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ha 2,3; 1Co 4,5 Véniet Dóminus et non tardábit, et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit se ad omnes gentes.

Collecta Praepara, quaesumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur aetérnae vitae convívio, et cibum caeléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Qui tecum.

Super oblata Devotiónis nostrae tibi, Dómine, quaesumus, hóstia iúgiter immolétur, quae et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum nobis poténter operétur. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Is 40,10 Is 35,5 Ecce Dóminus noster cum virtúte véniet, ut illúminet óculos servórum suórum.

Post communionem Tuam, Dómine, cleméntiam implorámus, ut haec divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos praeparent. Per Christum.


125 & 4 X

Pagina 125.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ps 118,151-152 Prope es tu, Dómine, et omnes viae tuae véritas; inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in aetérnum tu es.

Collecta Excita, Dómine, poténtiam tuam, et magna nobis virtúte succúrre, ut, quod nostra peccáta praepédiunt, grátia tuae propitiatiónis accéleret. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera, quae de tuis offérimus colláta benefíciis, et, quod nostrae devotióni concédis éffici temporáli, tuae nobis fiat praemium redemptiónis aetérnae. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Tt 2,12-13 Iuste et pie vivámus in hoc saeculo, exspectántes beátam spem et advéntum glóriae magni Dei.

Post communionem Prosint nobis, quaesumus, Dómine, frequentáta mystéria, quibus nos, inter praetereúntia ambulántes, iam nunc instítuis amáre caeléstia et inhaerére mansúris. Per Christum.


126 & 4 X

Pagina 126.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ecce Dóminus véniet cum splendóre descéndens visitáre pópulum suum in pace, et constitúere super eum vitam sempitérnam.

Collecta Excita, quaesumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut, ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus per ómnia saecula saeculórum.

Super oblata Placáre, Dómine, quaesumus, nostrae précibus humilitátis et hóstiis, et, ubi nulla súppetunt suffrágia meritórum, tuae nobis indulgéntiae succúrre praesídiis. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Ph 3,20-21 Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostrae, configurátum córpori claritátis suae.

Post communionem Repléti cibo spiritális alimóniae, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, huius participatióne mystérii, dóceas nos terréna sapiénter perpéndere, et caeléstibus inhaerére. Per Christum.


127 & 4 X

Pagina 127.

Sabbato

Ant. ad introitum Cf. Ps 79,4 Ps 2 Veni, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine, qui sedes super Chérubim, et salvi érimus.

Collecta Deus, qui, ad liberándum humánum genus a vetustátis condicióne, Unigénitum tuum in hunc mundum misísti, largíre devóte exspectántibus supérnae tuae grátiam pietátis, ut ad verae perveniámus praemium libertátis. Per Dóminum.

Super oblata Devotiónis nostrae tibi, Dómine, quaesumus, hóstia iúgiter immolétur, quae et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum nobis poténter operétur. Per Christum.

Praefatio I de Adventu, p. 518 .

Ant. ad communionem Cf. Ap 22,12 Ecce vénio cito et merces mea mecum est, dicit Dóminus, dare unicuíque secúndum ópera sua.

Post communionem Tuam, Dómine, cleméntiam implorámus, ut haec divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos praeparent. Per Christum.



Missale Romanum 2002 99