Missale Romanum 2002 26


Caput II

DE STRUCTURA MISSAE EIUSQUE ELEMENTIS ET PARTIBUS

I. DE GENERALI STRUCTURA MISSAE

9027 & 4 X

27. In Missa seu Cena dominica populus Dei in unum convocatur, sacerdote praeside personamque Christi gerente, ad memoriale Domini seu sacrificium eucharisticum celebrandum.(37) Quare de huiusmodi sanctae Ecclesiae coadunatione locali eminenter valet promissio Christi: " Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum " (Mt 18,20). In Missae enim celebratione, in qua sacrificium crucis perpetuatur,(38) Christus realiter praesens adest in ipso cotu in suo nomine congregato, in persona ministri, in verbo suo, et quidem substantialiter et continenter sub speciebus eucharisticis.(39)

9028 & 4 X

28. Missa duabus partibus quodammodo constat, liturgia nempe verbi et liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant.(40) Siquidem in Missa mensa tam verbi Dei quam Corporis Christi paratur e qua fideles instituantur et reficiantur.(41) Quidam autem ritus celebrationem aperiunt et concludunt.


II. DE DIVERSIS ELEMENTIS MISSAE

De lectione verbi Dei eiusque explanatione

9029 & 4 X

29. Cum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur, Deus ipse ad populum suum loquitur et Christus, praesens in verbo suo, Evangelium annuntiat. Ideoque lectiones verbi Dei, quae elementum maximi momenti Liturgiae praebent, cum veneratione ab omnibus sunt audiendae. Quamvis autem verbum divinum in lectionibus sacrae Scripturae ad omnes homines cuiusque temporis dirigatur iisque intellegibile sit, eius tamen plenior intellegentia et efficacitas expositione viva, id est homilia, utpote parte actionis liturgicae, fovetur.(42)

De orationibus aliisque partibus ad sacerdotem pertinentibus

9030 & 4 X

30. Inter ea quae sacerdoti tribuuntur, primum locum obtinet Prex eucharistica, quae culmen est totius celebrationis. Accedunt deinde orationes, idest collecta, oratio super oblata et oratio post Communionem. Hae preces a sacerdote, qui cotui personam Christi gerens praeest, ad Deum diriguntur nomine totius

27 & 4 X

Pagina 27.

plebis sanctae et omnium circumstantium.(43) Merito igitur " orationes praesidentiales " nominantur.

9031 & 4 X

31. Item ad sacerdotem, munere praesidis cotus congregati fungentem, spectat proferre quasdam monitiones in ipso ritu praevisas. Ubi a rubricis statuitur, celebranti licet eas aliquatenus aptare ut participantium captui respondeant; curet tamen sacerdos ut sensum monitionis quae in Missali proponitur ipse semper servet eamque paucis verbis exprimat. Sacerdoti praesidi etiam spectat verbum Dei moderari, necnon benedictionem finalem impertire. Ipsi insuper licet, brevissimis verbis, introducere fideles in Missam diei, post salutationem initialem et ante actum paenitentialem; in liturgiam verbi, ante lectiones; in Precem eucharisticam, ante Praefationem, numquam vero intra Precem ipsam; necnon universam actionem sacram, ante dimissionem, concludere.

9032 & 4 X

32. Natura partium " praesidentialium " exigit ut clara et elata voce proferantur et ab omnibus cum attentione auscultentur.(44) Proinde dum sacerdos eas profert aliae orationes vel cantus non habeantur, atque organum vel alia instrumenta musica sileant.

9033 & 4 X

33. Sacerdos etenim, tamquam praeses, nomine Ecclesiae et congregatae communitatis preces effundit, aliquando autem nomine dumtaxat suo, ut ministerium suum maiore cum animi attentione et pietate adimpleat. Huiusmodi preces, quae ante lectionem Evangelii, in praeparatione donorum, necnon ante et post sacerdotis Communionem proponuntur, secreto dicuntur.

De aliis formulis in celebratione occurrentibus

9034 & 4 X

34. Cum Missae celebratio natura sua indolem " communitariam " habeat,(45) dialogis inter sacerdotem et fideles congregatos necnon acclamationibus magna vis inhaeret: (46) etenim non sunt tantum signa externa celebrationis communis, sed communionem inter sacerdotem et populum fovent et efficiunt.

9035 & 4 X

35. Acclamationes et responsiones fidelium salutationibus sacerdotis et orationibus illum participationis actuosae gradum constituunt, qui in omni Missae forma a fidelibus congregatis praestandus est, ut actio totius communitatis clare exprimatur et foveatur.(47)

9036 & 4 X

36. Aliae partes, ad actuosam fidelium participationem manifestandam et fovendam valde utiles, quae universo cotui convocato tribuuntur, sunt praesertim actus paenitentialis, professio fidei, oratio universalis et Oratio dominica.

9037 & 4 X

37. Demum ex aliis formulis:
a) nonnullae ritum seu actum per se stantem, uti hymnus Glória, psalmus responsorius, Allelúia et versus ante Evangelium, Sanctus, acclamatio anamneseos, cantus post Communionem, constituunt;

28 & 4 X

Pagina 28.

b) nonnullae vero, uti cantus ad introitum, ad offertorium, ad fractionem (Agnus Dei) et ad Communionem, ritum aliquem comitantur.

De modis proferendi varios textus

9038 & 4 X

38. In textibus clara et elata voce proferendis sive a sacerdote vel diacono sive a lectore sive ab omnibus, vox respondeat generi ipsius textus, prouti hic est lectio, oratio, admonitio, acclamatio, cantus; necnon formae celebrationis et sollemnitati cotus. Ratio insuper habeatur indolis diversarum linguarum et ingenii populorum. In rubricis ergo et in normis quae sequuntur, verba " dicere " vel " proferre " intellegi debent sive de cantu sive de recitatione, servatis principiis supra propositis.

De momento cantus

9039 & 4 X

39. Ab Apostolo monentur christifideles qui in unum conveniunt exspectantes adventum Domini sui, ut una simul cantent psalmis, hymnis et canticis spiritualibus (cf. Col 3,16). Cantus enim est signum exsultationis cordis (cf. Ac 2,46). Unde S. Augustinus recte dicit: " cantare amantis est ",(48) et iam antiquitus in proverbium venit: " bis orat qui bene cantat ".

9040 & 4 X

40. Magni ergo fiat usus cantus in Missae celebratione, attentis ingenio populorum et facultatibus cuiuslibet cotus liturgici. Quamvis non semper necessarium sit, v. gr. in Missis ferialibus, omnes textus cantu proferre qui per se cantui destinantur, curandum omnino est ne desit cantus ministrorum et populi in celebrationibus, quae diebus dominicis et festis de praecepto peraguntur. In seligendis tamen partibus quae revera canantur, eae praeferendae sunt quae maioris sunt momenti, et praesertim, quae a sacerdote vel a diacono aut lectore, populo respondente, canendae sunt, aut a sacerdote et populo simul proferendae.(49)

9041 & 4 X

41. Principem locum obtineat, ceteris paribus, cantus gregorianus, utpote Liturgiae romanae proprius. Alia genera musicae sacrae, praesertim vero polyphonia, minime excluduntur, dummodo spiritui actionis liturgicae respondeant et participationem omnium fidelium foveant.(50) Cum frequentius in dies fideles ex diversis nationibus inter se conveniant, expedit ut iidem fideles aliquas saltem partes Ordinarii Missae, praesertim vero symbolum fidei et Orationem dominicam, modulis adhibitis facilioribus, lingua latina simul cantare sciant.(51)

De gestibus et corporis habitibus

9042 & 4 X

42. Gestus et corporis habitus tum sacerdotis, diaconi, et ministrorum, tum populi eo contendere debent ut tota celebratio decore nobilique simplicitate fulgeat,

29 & 4 X

Pagina 29.

diversarum eius partium vera plenaque significatio percipiatur et omnium participatio foveatur.(52) Attendendum igitur erit ad ea quae ab hac Institutione generali et tradita praxi Ritus romani definiuntur, et quae ad commune bonum spirituale populi Dei conferant, potius quam ad privatam propensionem aut arbitrium. Communis corporis habitus, ab omnibus participantibus servandus, signum est unitatis membrorum communitatis christianae ad sacram Liturgiam congregatorum: mentem enim et sensus animi participantium exprimit eosdemque fovet.

9043 & 4 X

43. Fideles stent ab initio cantus ad introitum, vel dum sacerdos accedit ad altare, usque ad collectam inclusive; ad cantum Allelúia ante Evangelium; dum ipsum Evangelium proclamatur; dum professio fidei et oratio universalis fiunt; necnon ab invitatione Oráte fratres ante orationem super oblata usque ad finem Missae, praeter ea quae infra dicuntur. Sedeant autem dum proferuntur lectiones ante Evangelium et psalmus responsorius; ad homiliam et dum fit praeparatio donorum ad offertorium; atque, pro opportunitate, dum sacrum silentium post Communionem servatur. Genuflectant vero, nisi valetudinis causa, vel ob angustiam loci vel frequentiorem numerum adstantium aliasve rationabiles causas impediantur, ad consecrationem. Hi vero qui non genuflectunt ad consecrationem, inclinationem profundam peragant dum sacerdos genuflectit post consecrationem. Est tamen Conferentiae Episcoporum, gestus et corporis habitus in Ordine Missae descriptos ingenio et rationabilibus populorum traditionibus ad normam iuris aptare.(53) Attendendum tamen erit, ut sensui et indoli cuiusque partis celebrationis respondeant. Ubi mos est, populum ab acclamatione Sanctus expleta usque ad finem Precis eucharisticae et ante Communionem quando sacerdos dicit Ecce Agnus Dei genuflexum manere, hic laudabiliter retinetur. Ad uniformitatem in gestibus et corporis habitibus in una eademque celebratione obtinendam, fideles monitionibus obtemperent, quas diaconus, vel minister laicus, vel sacerdos proferunt, iuxta ea quae in Missali statuuntur.

9044 & 4 X

44. In gestibus numerantur etiam actiones et processiones, quibus sacerdos cum diacono, et ministris, ad altare adit; diaconus ante Evangelii proclamationem Evangeliarium seu Librum evangeliorum ad ambonem defert; fideles dona afferunt et ad Communionem accedunt. Convenit ut huiusmodi actiones et processiones decore peragantur, dum cantus ipsis proprii fiunt, iuxta normas pro singulis statutas.

De silentio

9045 & 4 X

45. Sacrum quoque silentium, tamquam pars celebrationis, suo tempore est servandum.(54) Eius autem natura a tempore pendet, quo in singulis celebrationibus occurrit. In actu enim paenitentiali et post invitationem ad orandum singuli ad seipsos convertuntur; lectione autem vel homilia peracta, ea quae audierunt

30 & 4 X

Pagina 30.

breviter meditantur; post Communionem vero in corde suo Deum laudant et orant. Iam ante ipsam celebrationem silentium laudabiliter servatur in ecclesia, in sacristia, in secretario et in locis ipsis propinquioribus, ut omnes se ad sacra peragenda devote et rite disponantur.


III. DE SINGULIS MISSAE PARTIBUS

A) Ritus initiales

9046 & 4 X

46. Ritus qui liturgiam verbi praecedunt, scilicet introitus, salutatio, actus paenitentialis, Kyrie, Glória et collecta, characterem habent exordii, introductionis et praeparationis. Finis eorum est, ut fideles in unum convenientes communionem constituant et recte ad verbum Dei audiendum digneque Eucharistiam celebrandam sese disponant. In quibusdam celebrationibus, quae cum Missa ad normam librorum liturgicorum conectuntur, ritus initiales omittuntur aut modo peculiari peraguntur.

Introitus

9047 & 4 X

47. Populo congregato, dum ingreditur sacerdos cum diacono et ministris, cantus ad introitum incipitur. Finis huius cantus est celebrationem aperire, unionem congregatorum fovere, eorumque mentem in mysterium temporis liturgici vel festivitatis introducere atque processionem sacerdotis ministrorumque comitari.

9048 & 4 X

48. Peragitur autem a schola et populo alternatim, vel simili modo a cantore et populo, vel totus a populo vel a schola sola. Adhiberi potest sive antiphona cum suo psalmo in Graduali romano vel in Graduali simplici exstans, sive alius cantus, actioni sacrae, diei vel temporis indoli congruus,(55) cuius textus a Conferentia Episcoporum sit approbatus. Si ad introitum non habetur cantus, antiphona in Missali proposita recitatur sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore, sin aliter ab ipso sacerdote, qui potest etiam in modum monitionis initialis (cf. n. 31 ) eam aptare.

Salutatio altaris et populi congregati

9049 & 4 X

49. Cum ad presbyterium pervenerint, sacerdos, diaconus, et ministri altare salutant profunda inclinatione. Venerationis autem significandae causa, sacerdos et diaconus ipsum altare deinde osculantur; et sacerdos, pro opportunitate, crucem et altare incensat.

9050 & 4 X

50. Expleto cantu ad introitum, sacerdos, stans ad sedem, una cum universo cotu signat se signo crucis; deinde communitati congregatae praesentiam Domini per salutationem significat. Qua salutatione et populi responsione manifestatur Ecclesiae congregatae mysterium. Salutatione populi facta, sacerdos, vel diaconus, vel minister laicus potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.

31 & 4 X

Pagina 31.

Actus paenitentialis

9051 & 4 X

51. Postea sacerdos invitat ad actum paenitentialem, qui, post brevem pausam silentii, a tota communitate formula confessionis generalis perficitur, et sacerdotis absolutione concluditur, quae tamen efficacia sacramenti Paenitentiae caret. Die dominica, praesertim tempore paschali, loco consueti actus paenitentialis, quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquae in memoriam baptismi.(56) Kyrie, eleison

9052 & 4 X

52. Post actum paenitentialem incipitur semper Kyrie eléison, nisi forte locum iam habuerit in ipso actu paenitentiali. Cum sit cantus quo fideles Dominum acclamant eiusque misericordiam implorant, peragitur de more ab omnibus, partem nempe in eo habentibus populo atque schola vel cantore. Acclamatio quaeque de more bis repetitur, maiore tamen numero non excluso, ratione ingenii diversarum linguarum necnon musicae artis vel rerum adiunctorum. Quando Kyrie cantatur ut pars actus paenitentialis, singulis acclamationibus " tropus " praeponitur.

Gloria in excelsis

9053 & 4 X

53. Glória est antiquissimus et venerabilis hymnus, quo Ecclesia, in Spiritu Sancto congregata, Deum Patrem atque Agnum glorificat eique supplicat. Huius hymni textus cum alio commutari nequit. Inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum schola, vel ab ipsa schola. Si non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi invicem respondentibus. Cantatur autem vel dicitur diebus dominicis extra tempus Adventus et Quadragesimae, necnon in sollemnitatibus et festis, et in peculiaribus celebrationibus sollemnioribus.

Collecta

9054 & 4 X

54. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat; et omnes una cum sacerdote parumper silent, ut conscii fiant se in conspectu Dei stare, et vota sua in animo possint nuncupare. Tunc sacerdos profert orationem, quae solet " collecta " nominari, et per quam indoles celebrationis exprimitur. Ex antiqua traditione Ecclesiae, oratio collecta de more ad Deum Patrem, per Christum in Spiritu Sancto, dirigitur (57) et conclusione trinitaria, idest longiore, concluditur, hoc modo: - si dirigitur ad Patrem: Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculórum; - si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculórum; - si dirigitur ad Filium: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculórum. Populus, precationi se coniungens, acclamatione Amen orationem facit suam. In Missa semper unica dicitur collecta.

32 & 4 X

Pagina 32.

B) Liturgia verbi

9055 & 4 X

55. Partem praecipuam liturgiae verbi constituunt lectiones e sacra Scriptura desumptae cum cantibus inter eas occurrentibus; homilia autem, professio fidei et oratio universalis seu oratio fidelium illam evolvunt et concludunt. Nam in lectionibus, quas homilia exponit, Deus populum suum alloquitur,(58) mysterium redemptionis et salutis patefacit, atque nutrimentum spirituale offert; et ipse Christus per verbum suum in medio fidelium praesens adest.(59) Hoc verbum divinum populus suum facit silentio et cantibus, atque ipsi adhaeret professione fidei; eo autem nutritus, oratione universali pro necessitatibus totius Ecclesiae et pro totius mundi salute preces fundit.

Silentium

9056 & 4 X

56. Liturgia verbi ita celebranda est ut faveat meditationi, ideo plane vitanda est omnis forma festinationis quae recollectionem impediat. In ea conveniunt etiam brevia momenta silentii, cotui congregato accommodata, quibus, Spiritu Sancto fovente, Dei verbum corde percipiatur, ac responsio per orationem praeparetur. Quae momenta silentii opportune servari possunt, ex. gr., antequam inchoetur ipsa liturgia verbi, post primam et secundam lectionem, peracta denique homilia.(60)

Lectiones biblicae

9057 & 4 X

57. In lectionibus mensa verbi Dei paratur fidelibus et thesauri biblici eis aperiuntur.(61) Praestat proinde lectionum biblicarum dispositionem servari, qua unitas utriusque Testamenti et historiae salutis illustratur; neque fas est lectiones et psalmum responsorium, quae verbum Dei continent, cum aliis textibus non biblicis commutari.(62)

9058 & 4 X

58. In celebratione Missae cum populo, lectiones semper ex ambone proferuntur.

9059 & 4 X

59. Munus lectiones proferendi ex traditione non est praesidentiale sed ministeriale. Lectiones ergo a lectore proferantur, Evangelium autem a diacono vel, eo absente, ab alio sacerdote annuntietur. Si tamen diaconus vel alius sacerdos praesto non sit, ipse sacerdos celebrans Evangelium legat; et si alius quoque idoneus lector absit, sacerdos celebrans etiam alias lectiones proferat. Post singulas lectiones qui legit profert acclamationem, cui respondens, populus congregatus honorem tribuit verbo Dei fide et grato animo recepto.

9060 & 4 X

60. Lectio Evangelii culmen constituit liturgiae verbi. Maximam venerationem illi esse tribuendam, ipsa Liturgia docet, cum eam prae ceteris lectionibus speciali honore insigniat, sive ex parte ministri ad eam annuntiandam deputati et per benedictionem vel orationem sese praeparantis; sive ex parte fidelium, qui per acclamationes Christum praesentem sibique loquentem agnoscunt et profitentur, et lectionem ipsam stantes auscultant; sive ex ipsis signis venerationis Evangeliario tributis.

33 & 4 X

Pagina 33.

Psalmus responsorius

9061 & 4 X

61. Post primam lectionem sequitur psalmus responsorius, qui est pars integralis liturgiae verbi et magnum momentum liturgicum et pastorale prae se fert, cum verbi Dei meditationem foveat. Psalmus responsorius unicuique lectioni respondeat et e lectionario de more sumatur. Praestat psalmum responsorium cantu proferri, saltem ad populi responsum quod attinet. Psalmista proinde, seu cantor psalmi, in ambone vel alio loco apto profert versus psalmi, tota congregatione sedente et auscultante, immo de more per responsum participante, nisi psalmus modo directo, idest sine responso, proferatur. Ut autem populus responsum psalmodicum facilius proferre valeat, textus aliqui responsorum et psalmorum pro diversis temporibus anni aut pro diversis ordinibus Sanctorum selecti sunt, qui adhiberi valent, loco textus lectioni respondentis, quoties psalmus cantu profertur. Si psalmus cani non potest, recitatur modo aptiore ad meditationem verbi Dei fovendam. Loco psalmi in lectionario assignati cani potest etiam vel responsorium graduale e Graduali romano, vel psalmus responsorius aut alleluiaticus e Graduali simplici, sicut in his libris describuntur.

Acclamatio ante lectionem Evangelii

9062 & 4 X

62. Post lectionem, quae immediate Evangelium praecedit, canitur Allelúia vel alius cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat. Huiusmodi acclamatio ritum seu actum per se stantem constituit, quo fidelium cotus Dominum sibi in Evangelio locuturum excipit atque salutat fidemque suam cantu profitetur. Cantatur ab omnibus stantibus, schola vel cantore praeeunte, et si casus fert, repetitur; versus vero a schola vel a cantore canitur.
a) Allelúia cantatur omni tempore extra Quadragesimam. Versus sumuntur e lectionario vel e Graduali.
b) Tempore Quadragesimae, loco Allelúia cantatur versus ante Evangelium in lectionario exhibitus. Cani etiam potest alius psalmus seu tractus, prout invenitur in Graduali.

9063 & 4 X

63. Quando una tantum habetur lectio ante Evangelium:
a) tempore quo dicendum est Allelúia, haberi potest aut psalmus alleluiaticus, aut psalmus et Allelúia cum suo versu;
b) tempore quo Allelúia non est dicendum, haberi potest aut psalmus et versus ante Evangelium aut psalmus tantum;
c) Allelúia vel versus ante Evangelium, si non cantantur, omitti possunt.

9064 & 4 X

64. Sequentia, quae praeter quam diebus Paschae et Pentecostes, est ad libitum, cantatur ante Allelúia.

Homilia

9065 & 4 X

65. Homilia est pars Liturgiae et valde commendatur: (63) est enim ad nutrimentum vitae christianae necessaria. Sit oportet explicatio aut alicuius aspectus lectionum sacrae Scripturae aut alterius textus ex Ordinario vel Proprio Missae

34 & 4 X

Pagina 34.

diei, ratione habita sive mysterii, quod celebratur, sive peculiarium necessitatum auditorum.(64)

9066 & 4 X

66. Homilia de more ab ipso sacerdote celebrante habeatur vel ab eo committatur sacerdoti concelebranti, vel quandoque, pro opportunitate, etiam diacono, numquam vero laico.(65) In casibus peculiaribus iustaque de causa homilia haberi potest etiam ab Episcopo vel presbytero qui celebrationi interest quin concelebrare possit. Diebus dominicis et festis de praecepto homilia habenda est nec omitti potest nisi gravi de causa, in omnibus Missis, quae concurrente populo celebrantur; ceteris vero diebus commendatur, praesertim in feriis Adventus, Quadragesimae et temporis paschalis, necnon in aliis festis et occasionibus, in quibus populus frequentior ad ecclesiam convenit.(66) Opportune post homiliam breve spatium silentii servatur.

Professio fidei

9067 & 4 X

67. Symbolum seu professio fidei eo tendit ut universus populus congregatus verbo Dei in lectionibus e sacra Scriptura nuntiato et per homiliam exposito respondeat, et ut, regulam fidei proferendo, formula pro usu liturgico probata, magna fidei mysteria recolat et confiteatur, antequam eorum celebratio in Eucharistia incipiatur.

9068 & 4 X

68. Symbolum cantandum vel dicendum est a sacerdote cum populo diebus dominicis et in sollemnitatibus; dici potest etiam in peculiaribus celebrationibus sollemnioribus. Si in cantu profertur, inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum schola. Si non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi invicem respondentibus.

Oratio universalis

9069 & 4 X

69. In oratione universali, seu oratione fidelium, populus, verbo Dei in fide suscepto quodammodo respondet et, sui sacerdotii baptismalis munus exercens, preces Deo offert pro salute omnium. Expedit ut huiusmodi oratio in Missis cum populo de more habeatur, ita ut obsecrationes fiant pro sancta Ecclesia, pro iis qui in potestate nos regunt, pro iis qui variis premuntur necessitatibus, ac pro omnibus hominibus totiusque mundi salute.(67)

9070 & 4 X

70. Intentionum series de more sint:
a) pro necessitatibus Ecclesiae,
b) pro rem publicam moderantibus et salute totius mundi,

35 & 4 X

Pagina 35.

c) pro oppressis quacumque difficultate,
d) pro communitate locali. Attamen in celebratione aliqua particulari, uti Confirmatione, Matrimonio, Exsequiis, ordo intentionum pressius respicere potest particularem occasionem.

9071 & 4 X

71. Est sacerdotis celebrantis precationem a sede moderari. Ipse eam brevi monitione introducit, qua fideles ad orandum invitat, ipsamque oratione concludit. Intentiones quae proponuntur sint sobriae, sapienti libertate et paucis verbis compositae et precationem universae communitatis exprimant. Proferuntur ex ambone aut ex alio loco convenienti, a diacono vel a cantore vel a lectore, vel a fideli laico.(68) Populus vero stans precationem suam exprimit sive invocatione communi post singulas intentiones prolatas, sive orando sub silentio.

C) Liturgia eucharistica

9072 & 4 X

72. In Cena novissima, Christus sacrificium et convivium paschale instituit, quo sacrificium crucis in Ecclesia continue praesens efficitur, cum sacerdos, Christum Dominum repraesentans, idem perficit quod ipse Dominus egit atque discipulis in sui memoriam faciendum tradidit.(69) Christus enim accepit panem et calicem, gratias egit, fregit deditque discipulis suis, dicens: Accipite, manducate, bibite; hoc est Corpus meum; hic est calix Sanguinis mei. Hoc facite in meam commemorationem. Proinde Ecclesia totam celebrationem Liturgiae eucharisticae partibus hisce Christi verbis et actibus respondentibus ordinavit. Siquidem:
1) In praeparatione donorum, ad altare afferuntur panis et vinum cum aqua, ea nempe elementa, quae Christus in manus suas accepit.
2) In Prece eucharistica Deo pro toto opere salutis gratiae aguntur, et oblata Christi Corpus et Sanguis fiunt.
3) Per fractionem panis et per Communionem fideles, quamvis multi, ex uno pane accipiunt Corpus et ex uno calice Sanguinem Domini eodem modo ac Apostoli de manibus ipsius Christi.

Praeparatio donorum

9073 & 4 X

73. Initio Liturgiae eucharisticae dona, quae Corpus et Sanguis Christi efficientur, ad altare afferuntur. Imprimis altare, seu mensa dominica, quae centrum est totius liturgiae eucharisticae, (70) praeparatur, cum corporale, purificatorium, missale et calix, nisi ad abacum paratur, in eo collocantur. Oblationes deinde afferuntur: panis et vinum laudabiliter a fidelibus praesentantur, a sacerdote autem vel a diacono loco opportuno accipiuntur ad altare deferenda. Quamvis fideles panem et vinum ad liturgiam destinata non iam de

36 & 4 X

Pagina 36.

suis proferant sicut olim, ritus tamen illa deferendi vim et significationem spiritualem servat. Etiam pecunia vel alia dona pro pauperibus vel pro ecclesia a fidelibus allata vel in ecclesia collecta accepta habentur; quapropter loco apto extra mensam eucharisticam collocantur.

9074 & 4 X

74. Processionem, qua dona afferuntur, cantus ad offertorium comitatur (cf. n. 37 , b), qui protrahitur saltem usquedum dona super altare deposita sunt. Normae de modo cantandi eaedem sunt ac pro cantu ad introitum (cf. n. 48 ). Cantus potest semper ritus ad offertorium sociare, etiam sine processione cum donis.

9075 & 4 X

75. Panis et vinum super altare a sacerdote deponuntur comitantibus formulis statutis; sacerdos dona super altare collocata incensare potest, dein crucem et ipsum altare, ut oblatio Ecclesiae eiusque oratio sicut incensum in conspectum Dei ascendere significentur. Deinde sacerdos, propter sacrum ministerium, et populus, ratione baptismalis dignitatis, incensari possunt a diacono vel ab alio ministro.

9076 & 4 X

76. Deinde sacerdos manus lavat ad latus altaris, quo ritu desiderium internae purificationis exprimitur.

Oratio super oblata

9077 & 4 X

77. Depositione oblatorum facta et ritibus qui eam comitantur perfectis, per invitationem ad orandum una cum sacerdote et per orationem super oblata praeparatio donorum concluditur et Prex eucharistica praeparatur. In Missa unica dicitur oratio super oblata, quae concluditur conclusione breviore, idest: Per Christum Dóminum nostrum; si vero in fine ipsius fit mentio Filii: Qui vivit et regnat in saecula saeculórum. Populus, precationi se coniungens, acclamatione Amen orationem facit suam.

Prex eucharistica

9078 & 4 X

78. Nunc centrum et culmen totius celebrationis initium habet, ipsa nempe Prex eucharistica, prex scilicet gratiarum actionis et sanctificationis. Sacerdos populum ad corda versus Dominum in oratione et gratiarum actione elevanda invitat eumque sibi sociat in oratione, quam nomine totius communitatis per Iesum Christum in Spiritu Sancto ad Deum Patrem dirigit. Sensus autem huius orationis est, ut tota congregatio fidelium se cum Christo coniungat in confessione magnalium Dei et in oblatione sacrificii. Prex eucharistica exigit ut omnes reverentia et silentio eam auscultent.

9079 & 4 X

79. Praecipua elementa e quibus Prex eucharistica constat, hoc modo distingui possunt:
a) Gratiarum actio (quae praesertim in Praefatione exprimitur), in qua sacerdos nomine totius populi sancti Deum Patrem glorificat et ei gratias agit pro toto opere salutis vel aliqua eius ratione particulari, secundum diversitatem diei, festivitatis vel temporis.
b) Acclamatio: qua tota congregatio, caelestibus virtutibus se iungens, cantat Sanctus. Haec acclamatio, quae partem ipsius Precis eucharisticae constituit, ab omni populo cum sacerdote profertur.

37 & 4 X

Pagina 37.

c) Epiclesis: qua per invocationes peculiares Ecclesia Spiritus Sancti virtutem implorat, ut dona ab hominibus oblata consecrentur, seu Corpus et Sanguis Christi fiant, et ut hostia immaculata, in Communione sumenda, sit in salutem eorum qui illam participaturi sunt.
d) Narratio institutionis et consecratio: verbis et actionibus Christi sacrificium peragitur, quod ipse Christus in Cena novissima instituit, cum suum Corpus et Sanguinem sub speciebus panis et vini obtulit, Apostolisque manducandum et bibendum dedit et iis mandatum reliquit idem mysterium perpetuandi.
e) Anamnesis: per quam, mandatum adimplens, quod a Christo Domino per Apostolos accepit, Ecclesia memoriam ipsius Christi agit, recolens praecipue eius beatam passionem, gloriosam resurrectionem et ad caelos ascensionem.
f) Oblatio: per quam in ipsa hac memoria Ecclesia, eaque praesertim hic et nunc congregata, in Spiritu Sancto hostiam immaculatam Patri offert. Intendit vero Ecclesia ut fideles non solummodo immaculatam hostiam offerant sed etiam seipsos offerre discant,(71) et de die in diem consummentur, Christo mediatore, in unitatem cum Deo et inter se, ut sit tandem Deus omnia in omnibus.(72)
g) Intercessiones: per quas exprimitur Eucharistiam celebrari in communione cum tota Ecclesia tam caelesti quam terrestri, oblationemque fieri pro ipsa et omnibus eius membris vivis atque defunctis, quae ad participandam redemptionem et salutem per Christi Corpus et Sanguinem acquisitam vocata sunt.
h) Doxologia finalis: qua glorificatio Dei exprimitur, quaeque acclamatione Amen populi confirmatur et concluditur.

Ritus Communionis

9080 & 4 X

80. Cum celebratio eucharistica convivium paschale sit, expedit ut, iuxta mandatum Domini, Corpus et Sanguis eius a fidelibus rite dispositis ut cibus spiritualis accipiantur. Ad hoc tendunt fractio aliique ritus praeparatorii, quibus fideles ad Communionem immediate adducuntur.

Oratio dominica

9081 & 4 X

81. In Oratione dominica panis cotidianus petitur, quo christianis praecipue panis eucharisticus innuitur, atque purificatio a peccatis imploratur, ita ut sancta revera sanctis dentur. Sacerdos invitationem ad orationem profert, omnes vero fideles orationem una cum sacerdote dicunt, et sacerdos solus embolismum adiungit, quem populus doxologia concludit. Embolismus, ultimam petitionem ipsius Orationis dominicae evolvens, liberationem a potestate mali pro tota communitate fidelium expetit. Invitatio, oratio ipsa, embolismus et doxologia qua populus haec concludit, cantu vel clara voce proferuntur.

Ritus pacis

9082 & 4 X

82. Sequitur ritus pacis, quo Ecclesia pacem et unitatem pro se ipsa et universa hominum familia implorat et fideles ecclesialem communionem mutuamque caritatem sibi exprimunt, priusquam Sacramento communicent.

38 & 4 X

Pagina 38.

Ad ipsum signum pacis tradendae quod attinet, modus a Conferentiis Episcoporum, secundum ingenium et mores populorum, statuatur. Convenit tamen ut unusquisque solummodo sibi propinquioribus sobrie pacem significet.

Fractio panis

9083 & 4 X

83. Sacerdos panem eucharisticum frangit, adiuvante, si casus fert, diacono vel concelebrante. Gestus fractionis a Christo in ultima cena peractus, qui tempore apostolico toti actioni eucharisticae nomen dedit, significat fideles multos in Communione ex uno pane vitae, qui est Christus pro mundi salute mortuus et resurgens, unum corpus effici (1Co 10,17). Fractio inchoatur post pacem traditam, et debita cum reverentia peragitur, ne tamen innecessarie protrahatur nec immoderato momento aestimetur. Ritus iste sacerdoti et diacono reservatur. Sacerdos panem frangit et partem hostiae in calicem immittit, ad significandam unitatem Corporis et Sanguinis Domini, in opere salutis, scilicet Corporis Christi Iesu viventis et gloriosi. Supplicatio Agnus Dei a schola vel a cantore, populo respondente, de more cantatur, vel saltem elata voce dicitur. Invocatio fractionem panis comitatur, quare repeti potest quoties necesse est adusque ritum peractum. Ultima vice concluditur verbis dona nobis pacem.

Communio

9084 & 4 X

84. Sacerdos oratione secreta se praeparat, ut Corpus et Sanguinem Christi fructuose accipiat. Fideles idem faciunt silentio orantes. Deinde sacerdos panem eucharisticum super patenam vel super calicem fidelibus ostendit eosque ad Christi convivium invitat; simul autem cum fidelibus actum humilitatis, verbis utens evangelicis praescriptis, elicit.

9085 & 4 X

85. Valde optandum est, ut fideles, sicut et ipse sacerdos facere tenetur, ex hostiis, in eadem Missa consecratis, Corpus dominicum accipiant et in casibus praevisis calicem (cf. n. 283 ) participent, quo etiam per signa Communio melius appareat participatio sacrificii, quod actu celebratur.(73)

9086 & 4 X

86. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem, cuius est spiritualem unionem communicantium per unitatem vocum exprimere, gaudium cordis demonstrare et indolem " communitariam " processionis ad Eucharistiam suscipiendam magis in lucem ponere. Cantus protrahitur, dum fidelibus Sacramentum ministratur.(74) Si tamen hymnus post Communionem habetur, cantus ad Communionem tempestive claudatur. Curetur ut etiam cantores commode communicare possint.

9087 & 4 X

87. Pro cantu ad Communionem adhiberi potest aut antiphona ex Graduali romano sive cum psalmo sive sola, aut antiphona cum psalmo e Graduali simplici, aut alius cantus congruus a Conferentia Episcoporum approbatus. Cantatur sive a schola sola, sive a schola vel cantore cum populo. Si autem non habetur cantus, antiphona in Missali proposita recitari potest sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore, sin aliter ab

39 & 4 X

Pagina 39.

ipso sacerdote postquam ipse communicavit, antequam Communionem distribuat fidelibus.

9088 & 4 X

88. Distributione Communionis expleta, pro opportunitate, sacerdos et fideles per aliquod temporis spatium secreto orant. Si placet, etiam psalmus vel aliud laudis canticum vel hymnus a tota congregatione persolvi potest.

9089 & 4 X

89. Ad precationem populi Dei complendam, necnon totum ritum Communionis concludendum, sacerdos orationem post Communionem profert, in qua pro fructibus mysterii celebrati deprecatur. In Missa unica dicitur oratio post Communionem, quae terminatur conclusione breviore, idest:
- si dirigitur ad Patrem: Per Christum Dóminum nostrum;
- si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii: Qui vivit et regnat in saecula saeculórum;
- si dirigitur ad Filium: Qui vivis et regnas in saecula saeculórum.
Populus acclamatione Amen orationem facit suam.


Missale Romanum 2002 26