Missale Romanum 2002 9187

C) De muneribus acolythi

9187 & 4 X

187. Munera quae acolythus exercere potest varii sunt generis; plura autem ex iis simul occurrere possunt. Expedit proinde ut opportune inter plures distribuantur; si vero unus tantum acolythus praesens adest, ea quae potioris sunt momenti ipse exsequatur, cetera vero inter plures ministros distribuantur.

Ritus initiales

9188 & 4 X

188. In accessu ad altare crucem, medius inter duos ministros cum cereis accensis, deferre potest. Cum autem ad altare pervenerit, crucem apud altare erigit, ut fiat crux altaris, secus eam in loco digno reponit. Deinde locum suum in presbyterio occupat.

54 & 4 X

Pagina 54.

9189 & 4 X

189. Per totam celebrationem, acolythi est ad sacerdotem vel diaconum, quoties opus sit, accedere, ut ipsis librum praebeat et in aliis quae necessaria sunt eos adiuvet. Convenit proinde ut, quantum fieri possit, locum occupet e quo ministerium suum commode possit implere, sive ad sedem sive ad altare.

Liturgia eucharistica

9190 & 4 X

190. Absente diacono, expleta oratione universali, dum sacerdos ad sedem manet, acolythus super altare ponit corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale. Deinde, si opus est, sacerdotem adiuvat in accipiendis donis populi et, pro opportunitate, panem et vinum ad altare defert et sacerdoti tradit. Si incensum adhibetur, sacerdoti thuribulum exhibet eique assistit in thurificandis oblatis, cruce et altari. Deinde sacerdotem et populum incensat.

9191 & 4 X

191. Acolythus rite institutus, qua minister extraordinarius, sacerdotem, si necesse est, adiuvare potest in Communione populo distribuenda.(100) Quod si Communio sub utraque specie fit, absente diacono, ipse calicem sumentibus ministrat, vel calicem sustinet si Communio per intinctionem praebetur.

9192 & 4 X

192. Itemque acolythus rite institutus, distributione Communionis expleta, sacerdotem vel diaconum in vasis sacris purificandis et componendis adiuvat. Absente vero diacono, acolythus rite institutus vasa sacra ad abacum defert ibique more solito ea purificat, abstergit et componit.

9193 & 4 X

193. Celebratione Missae expleta, acolythus aliique ministri, una cum diacono et sacerdote ad sacristiam revertuntur processionaliter eodem modo et ordine quo venerunt.

D) De muneribus lectoris

Ritus initiales

9194 & 4 X

194. In accessu ad altare, absente diacono, lector, veste probata indutus, Evangeliarium parum elevatum deferre potest: tunc ante sacerdotem incedit; secus cum aliis ministris.

9195 & 4 X

195. Cum ad altare pervenerit, cum aliis facit profundam inclinationem. Si Evangeliarium defert, ad altare accedit et Evangeliarium supra illud deponit. Deinde in presbyterio una cum aliis ministris locum suum occupat.

Liturgia verbi

9196 & 4 X

196. Lectiones, quae Evangelium praecedunt, ex ambone legit. Deficiente vero psalmista, potest et psalmum responsorium post primam lectionem proferre.

9197 & 4 X

197. Absente diacono, post introductionem a sacerdote dictam, intentiones orationis universalis ex ambone proferre potest.

9198 & 4 X

198. Si ad introitum vel ad Communionem non habetur cantus, et antiphonae in Missali propositae a fidelibus non recitantur, tempore conveniente eas proferre potest (cf. nn. 48 , 87 ).

55 & 4 X

Pagina 55.


II. DE MISSA CONCELEBRATA

9199 & 4 X

199. Concelebratio qua unitas sacerdotii et sacrificii necnon totius populi Dei opportune manifestatur ipso ritu praecipitur: in ordinatione Episcopi et presbyterorum, in benedictione abbatis et in Missa chrismatis. Commendatur autem, nisi utilitas christifidelium aliud requirat aut suadeat:
a) ad Missam vespertinam in Cena Domini;
b) ad Missam in Conciliis, Conventibus Episcoporum et Synodis;
c) ad Missam conventualem et ad Missam principalem in ecclesiis et oratoriis;
d) ad Missas in conventibus cuiusvis generis sacerdotum tum saecularium tum religiosorum.(101) Singulo tamen sacerdoti liceat Eucharistiam individuali modo celebrare, non vero eo tempore, quo in eadem ecclesia aut oratorio concelebratio habetur. Attamen feria V in Cena Domini et in Missa Vigiliae paschalis modo individuali sacrum litare non permittitur.

9200 & 4 X

200. Presbyteri peregrini libenter ad concelebrationem eucharisticam accipiantur, dummodo eorum condicio sacerdotalis cognoscatur.

9201 & 4 X

201. Ubi magnus habetur numerus sacerdotum, concelebratio pluries etiam in eodem die fieri potest, ubi necessitas vel pastoralis utilitas id suadeat; fieri tamen debet temporibus subsequentibus vel in locis sacris diversis.(102)

9202 & 4 X

202. Episcopi est, ad normam iuris, concelebrationis disciplinam in omnibus ecclesiis et oratoriis suae diocesis moderari.

9203 & 4 X

203. In singulari honore illa concelebratio habenda est, qua presbyteri alicuius diocesis cum proprio Episcopo concelebrant, in Missa stationali praesertim in diebus sollemnioribus anni liturgici, in Missa ordinationis novi Episcopi diocesis aut eius Coadiutoris vel Auxiliaris, in Missa chrismatis, in Missa vespertina in Cena Domini, in celebrationibus Sancti Fundatoris Ecclesiae localis vel Patroni diocesis, in anniversariis Episcopi, occasione denique Synodi vel visitationis pastoralis. Eadem ratione concelebratio commendatur quoties presbyteri cum proprio Episcopo conveniunt, sive occasione exercitiorum spiritualium, sive alicuius conventus. In his casibus illud signum unitatis sacerdotii necnon Ecclesiae, omni concelebrationi proprium, magis perspicuo modo manifestatur.(103)

9204 & 4 X

204. Ob peculiarem causam, sive significationis ritus sive festivitatis, facultas fit pluries celebrandi vel concelebrandi eodem die, sequentibus in casibus:
a) si quis, feria V Hebdomadae sanctae, Missam chrismatis celebravit aut concelebravit, etiam Missam vespertinam in Cena Domini celebrare aut concelebrare potest;
b) si quis Missam Vigiliae paschalis celebravit aut concelebravit, potest Missam in die Paschae celebrare aut concelebrare;
c) in Nativitate Domini omnes sacerdotes tres Missas celebrare vel concelebrare possunt, dummodo hae suo tempore celebrentur;

56 & 4 X

Pagina 56.

d) die Commemorationis omnium fidelium defunctorum omnes sacerdotes tres Missas celebrare vel concelebrare possunt, dummodo celebrationes diversis temporibus fiant et servatis iis quae circa applicationem secundae et tertiae Missae statuta sunt; (104)
e) si quis in Synodo et in visitatione pastorali cum Episcopo vel eius delegato aut occasione cuiusdam conventus sacerdotum concelebrat, Missam ad utilitatem fidelium iterum celebrare potest. Idem valet, servatis servandis, pro cotibus religiosorum.

9205 & 4 X

205. Missa concelebrata ordinatur, pro qualibet forma, iuxta normas communiter servandas (cf. nn. 112 -198 ), iis tamen servatis aut mutatis quae infra exponentur.

9206 & 4 X

206. Nemo umquam ad concelebrandum accedat neque admittatur incepta iam Missa.

9207 & 4 X

207. In presbyterio parentur:
a) sedes et libelli pro sacerdotibus concelebrantibus;
b) in abaco: calix sufficientis magnitudinis, aut plures calices.

9208 & 4 X

208. Si diaconus non adsit, munera ipsi propria ab aliquibus concelebrantibus perficiuntur. Si neque alii ministri adsint, partes ipsis propriae aliis fidelibus idoneis committi possunt; secus ab aliquibus concelebrantibus absolvuntur.

9209 & 4 X

209. Concelebrantes in secretario, vel alio loco apto, sacras vestes induunt, quas sumere solent cum Missam singuli celebrant. Accedente tamen iusta causa, v. gr. frequentiore concelebrantium numero et deficientia paramentorum, concelebrantes, excepto semper celebrante principali, omittere possunt casulam seu planetam, adhibita stola super albam.

Ritus initiales

9210 & 4 X

210. Omnibus rite dispositis, fit de more processio per ecclesiam ad altare. Sacerdotes concelebrantes incedunt ante celebrantem principalem.

9211 & 4 X

211. Cum ad altare pervenerint, concelebrantes et celebrans principalis, facta profunda inclinatione, altare osculo venerantur, deinde sedem sibi assignatam petunt. Celebrans vero principalis crucem et altare, pro opportunitate, incensat, ac deinde sedem petit.

Liturgia verbi

9212 & 4 X

212. Durante liturgia verbi concelebrantes locum suum occupant et sedent et surgunt eadem ratione ac celebrans principalis. Incepto Allelúia, omnes surgunt, excepto Episcopo, qui imponit incensum nihil dicens et benedicit diaconum vel, eo absente, concelebrantem qui Evangelium est proclamaturus. In concelebratione tamen cui presbyter praeest, concelebrans qui, absente diacono, Evangelium proclamat, benedictionem celebrantis principalis nec petit nec accipit.

57 & 4 X

Pagina 57.

9213 & 4 X

213. Homiliam habet de more celebrans principalis, vel unus e concelebrantibus.

Liturgia eucharistica

9214 & 4 X

214. Praeparatio donorum (cf. nn. 139 -146 ) perficitur a celebrante principali, aliis concelebrantibus suis locis manentibus.

9215 & 4 X

215. Post dictam a celebrante principali orationem super oblata, concelebrantes ad altare accedunt et circa illud consistunt, ita tamen ut impedimento non sint in ritibus peragendis, et actio sacra a fidelibus bene conspiciatur, neque impedimento sint diacono quando ad altare, ratione sui ministerii, accedere debet. Diaconus suo ministerio prope altare fungatur, quando opus est calici et missali ministrando. Attamen, quantum fieri potest stat aliquantulum retro, post sacerdotes concelebrantes, qui circa celebrantem principalem consistunt.

De modo proferendi Precem eucharisticam

9216 & 4 X

216. Praefatio cantatur vel dicitur a solo sacerdote celebrante principali; Sanctus vero ab omnibus concelebrantibus una cum populo et schola cantatur vel recitatur.

9217 & 4 X

217. Sanctus expleto, sacerdotes concelebrantes Precem eucharisticam modo infra descripto prosequuntur. Solus celebrans principalis gestus facit, nisi aliter notetur.

9218 & 4 X

218. Partes quae ab omnibus concelebrantibus simul proferuntur, et praesertim consecrationis verba, quae exprimere omnes tenentur, in recitatione ita dicendae sunt, ut eas concelebrantes submissa voce proferant et vox celebrantis principalis clare audiatur. Hac ratione verba a populo facilius percipiuntur. Partes ab omnibus concelebrantibus simul dicendae, quae notis in missali ornantur, laudabiliter cantu proferuntur.

Prex eucharistica I, seu Canon romanus

9219 & 4 X

219. In Prece eucharistica I, seu Canone romano Te ígitur a solo celebrante principali, extensis manibus, dicitur.

9220 & 4 X

220. Meménto vivorum et Communicántes uni alterive e sacerdotibus concelebrantibus committi convenit, qui solus has preces, manibus extensis, et elata voce profert.

9221 & 4 X

221. Hanc ígitur a solo celebrante principali iterum dicitur, manibus extensis.

9222 & 4 X

222. A Quam oblatiónem usque ad Súpplices, celebrans principalis gestus facit, omnes vero concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Quam oblatiónem, manibus ad oblata extensis;
b) Qui prídie et Símili modo, manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Unde et mémores et Supra quae, manibus extensis;

58 & 4 X

Pagina 58.

e) Súpplices, inclinati et manibus iunctis usque ad verba ex hac altáris participatióne, ac deinde erecti et se signantes ad verba omni benedictióne caelésti et grátia repleámur.

9223 & 4 X

223. Meménto defunctorum et Nobis quoque peccatóribus uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus ea, manibus extensis et elata voce, profert.

9224 & 4 X

224. Ad verba Nobis quoque peccatóribus omnes concelebrantes pectus sibi percutiunt.

9225 & 4 X

225. Per quem haec ómnia a solo celebrante principali dicitur.

Prex eucharistica II

9226 & 4 X

226. In Prece eucharistica II Vere Sanctus a solo celebrante principali, extensis manibus, profertur.

9227 & 4 X

227. Ab Haec ergo dona usque ad Et súpplices omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Haec ergo dona, manibus ad oblata extensis;
b) Qui cum passióni et Símili modo, manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Mémores ígitur atque Et súpplices, manibus extensis.

9228 & 4 X

228. Intercessiones pro vivis: Recordáre, Dómine, et pro defunctis: Meménto étiam fratrum nostrórum, uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus eas, manibus extensis et elata voce, profert.

Prex eucharistica III

9229 & 4 X

229. In Prece eucharistica III Vere Sanctus a solo celebrante principali, extensis manibus, profertur.

9230 & 4 X

230. A Súpplices ergo te, Dómine, usque ad Réspice, quaesumus, omnes concelebrantes omnia simul proferunt hoc modo:
a) Súpplices ergo te, Dómine, manibus ad oblata extensis;
b) Ipse enim in qua nocte tradebátur et Símili modo, manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Mémores ígitur et Réspice, quaesumus, manibus extensis.

9231 & 4 X

231. Intercessiones: Ipse nos, Haec hóstia nostrae reconciliatiónis, et Fratres nostros uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus eas, manibus extensis et elata voce, profert.

Prex eucharistica IV

9232 & 4 X

232. In Prece eucharistica IV Confitémur tibi, Pater sancte, usque ad omnem sanctificatiónem compléret, a solo celebrante principali, extensis manibus, profertur.

59 & 4 X

Pagina 59.

9233 & 4 X

233. A Quaesumus ígitur, Dómine, usque ad Réspice, Dómine, omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Quaesumus ígitur, Dómine, manibus ad oblata extensis;
b) Ipse enim, cum hora venísset et Símili modo, manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Unde et nos et Réspice, Dómine, manibus extensis.

9234 & 4 X

234. Intercessiones: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, et Nobis ómnibus uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus eas, manibus extensis et elata voce, profert.

9235 & 4 X

235. Quoad alias Preces eucharisticas ab Apostolica Sede approbatas, serventur normae pro singulis statutae.

9236 & 4 X

236. Doxologia finalis Precis eucharisticae solummodo a sacerdote celebrante principali et, si placuerit, una cum aliis concelebrantibus profertur, non autem a fidelibus.

Ritus Communionis

9237 & 4 X

237. Deinde celebrans principalis, iunctis manibus, dicit monitionem ante Orationem dominicam ac deinde, manibus extensis, una cum ceteris concelebrantibus, qui et manus extendunt, et cum populo ipsam Orationem dominicam.

9238 & 4 X

238. Líbera nos dicitur a solo celebrante principali, manibus extensis. Omnes concelebrantes, una cum populo, acclamationem finalem proferunt: Quia tuum est regnum.

9239 & 4 X

239. Post monitionem diaconi vel, eo absente, unius e concelebrantibus: Offérte vobis pacem, omnes sibi invicem pacem tradunt. Qui propiores sunt celebranti principali pacem ab ipso recipiunt ante diaconum.

9240 & 4 X

240. Dum Agnus Dei profertur, diaconi vel aliqui e concelebrantibus celebrantem principalem adiuvare possunt ad hostias frangendas, sive pro concelebrantium sive pro populi Communione.

9241 & 4 X

241. Immixtione peracta, solus celebrans principalis, manibus iunctis, dicit secreto orationem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio Córporis et Sánguinis.

9242 & 4 X

242. Oratione ante Communionem expleta, celebrans principalis genuflectit et paulum recedit. Concelebrantes vero unus post alium ad medium altaris accedunt, genuflectunt et Corpus Christi reverenter ex altari accipiunt, atque manu dextera illud tenentes, eique manum sinistram supponentes, ad loca sua recedunt. Possunt tamen concelebrantes suis locis remanere et Corpus Christi e patena sumere, quam celebrans principalis aut unus vel plures e concelebrantibus tenent, ante ipsos transeundo, vel etiam tradendo patenam sequenti et ita usque ad ultimum.

9243 & 4 X

243. Deinde celebrans principalis accipit hostiam in eadem Missa consecratam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum dicit: Ecce Agnus Dei, et prosequitur cum concelebrantibus et populo, dicens: Dómine, non sum dignus.

60 & 4 X

Pagina 60.

9244 & 4 X

244. Deinde celebrans principalis, ad altare versus, secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam, et Corpus Christi reverenter sumit. Similiter faciunt concelebrantes seipsos communicantes. Post eos diaconus a celebrante principali Corpus et Sanguinem Domini accipit.

9245 & 4 X

245. Sanguis Domini sumi potest vel ex ipso calice directe bibendo, vel per intinctionem, vel cum calamo, vel cum cochleari.

9246 & 4 X

246. Si Communio fit bibendo directe ex calice, unus ex his modis potest adhiberi:
a) Celebrans principalis, stans in medio altaris, accipit calicem et secreto dicit: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam, et paulum Sanguinis sumit et calicem diacono vel concelebranti tradit. Communionem fidelibus deinde distribuit (cf. nn. 160 - 162 ). Concelebrantes unus post alium, vel bini si duo calices adhibentur, ad altare accedunt, genuflectunt, Sanguinem sumunt, labrum calicis abstergunt et ad suam sedem redeunt.
b) Celebrans principalis Sanguinem Domini sumit de more stans in medio altaris. Concelebrantes vero Sanguinem Domini sumere possunt locis suis manendo et ex calice, ipsis a diacono vel ab uno concelebrante oblato, bibendo; aut etiam tradendo sibi deinceps calicem. Calix semper abstergitur vel ab eo qui bibit vel ab illo qui calicem praesentat. Singuli, cum communicaverint, ad suam sedem redeunt.

9247 & 4 X

247. Diaconus totum Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter sumit, adiuvantibus, si casus fert, aliquibus concelebrantibus, dein calicem ad abacum transfert, ibique ipse vel acolythus rite institutus more solito eum purificat, abstergit et componit (cf. n. 183 ).

9248 & 4 X

248. Communio concelebrantium ita etiam potest ordinari, ut singuli ad altare Corpori et, statim postea, Sanguini Domini communicent. Hoc in casu, celebrans principalis sub utraque specie Communionem more solito sumit (cf. n. 158 ), servato tamen ritu pro Communione calicis singulis in casibus electo, quem ceteri concelebrantes sequantur. Communione autem celebrantis principalis peracta, calix ad latus altaris super aliud corporale deponitur. Concelebrantes unus post alium ad medium altaris accedunt, genuflectunt et Corpori Domini communicant; transeunt deinde ad latus altaris, et Sanguinem Domini sumunt, iuxta ritum pro Communione calicis electum, ut supra dictum est. Eodem modo ac supra fiunt et Communio diaconi et purificatio calicis.

9249 & 4 X

249. Si Communio concelebrantium fit per intinctionem, celebrans principalis more solito Corpus et Sanguinem Domini sumit, attendens tamen ut in calice satis Sanguinis remaneat ad Communionem concelebrantium. Diaconus deinde, vel unus e concelebrantibus, calicem aut in medio altaris, aut ad latus eius super aliud corporale, una cum patena continente particulas hostiae, opportune disponit. Concelebrantes, unus post alium, ad altare accedunt, genuflectunt, particulam accipiunt, eam partim in calicem intingunt et, purificatorium ori submittentes, intinctam particulam sumunt, ac deinde ad loca sua recedunt ut initio Missae. Per intinctionem Communionem accipit etiam diaconus, qui Amen respondet concelebranti sibi dicenti: Corpus et Sanguis Christi. Diaconus autem ad

61 & 4 X

Pagina 61.

altare totum Sanguinem qui remansit sumit, adiuvantibus, si casus fert, aliquibus concelebrantibus, calicem ad abacum transfert, ibique ipse vel acolythus rite institutus more solito eum purificat, abstergit et componit.

Ritus conclusionis

9250 & 4 X

250. Cetera usque ad finem Missae fiunt more solito (cf. nn. 166-168) a celebrante principali, concelebrantibus suis sedibus remanentibus.

9251 & 4 X

251. Concelebrantes, antequam ab altari discedant, altari profundam inclinationem faciunt. Celebrans vero principalis cum diacono altare de more osculo veneratur.


III. DE MISSA, CUIUS UNUS TANTUM MINISTER PARTICIPAT

9252 & 4 X

252. In Missa quae celebratur a sacerdote cui unus tantum minister assistit et respondet, servatur ritus Missae cum populo (cf. nn. 120 - 169 ), ministro, pro opportunitate, partes populi proferente.

9253 & 4 X

253. Si tamen minister est diaconus, ipse munera sibi propria peragit (cf. nn. 171 -186 ), necnon alias partes populi adimplet.

9254 & 4 X

254. Celebratio sine ministro vel aliquo saltem fideli ne fiat nisi iusta et rationabili de causa. Hoc in casu salutationes, monitiones et benedictio in fine Missae omittuntur.

9255 & 4 X

255. Ante Missam vasa necessaria parantur vel ad abacum, vel super altare ad latus dexterum.

Ritus initiales

9256 & 4 X

256. Sacerdos ad altare accedit et, facta cum ministro profunda inclinatione, osculo veneratur altare et sedem petit. Si libet, sacerdos potest ad altare manere; hoc in casu, ibi etiam missale paratur. Tunc minister vel sacerdos dicit antiphonam ad introitum.

9257 & 4 X

257. Deinde sacerdos cum ministro, stans, signat se signo crucis et dicit: In nómine Patris; conversus ad ministrum eum salutat, unam e formulis propositis eligendo.

9258 & 4 X

258. Deinde peragitur actus paenitentialis, et, iuxta rubricas, dicitur Kyrie et Glória.

9259 & 4 X

259. Deinde, manibus iunctis, dicit Orémus et, interposita mora convenienti, manibus extensis, profert collectam. In fine minister acclamat: Amen.

Liturgia verbi

9260 & 4 X

260. Lectiones, quantum fieri potest, ex ambone vel ex pluteo proferuntur.

9261 & 4 X

261. Dicta collecta, minister legit primam lectionem et psalmum, et, quando dicenda est, secundam lectionem atque versum ad Allelúia vel alterum cantum.

62 & 4 X

Pagina 62.

9262 & 4 X

262. Deinde sacerdos, profunde inclinatus, dicit: Munda cor meum, et postea legit Evangelium. In fine dicit: Verbum Dómini, cui minister respondet: Laus tibi, Christe. Sacerdos deinde librum osculo veneratur, secreto dicens: Per evangélica dicta.

9263 & 4 X

263. Sacerdos postea symbolum, iuxta rubricas, una cum ministro recitat.

9264 & 4 X

264. Sequitur oratio universalis, quae etiam in hac Missa dici potest. Sacerdos introducit et concludit orationem, minister vero intentiones profert.

Liturgia eucharistica

9265 & 4 X

265. In Liturgia eucharistica omnia fiunt sicut in Missa cum populo, praeter ea quae sequuntur.

9266 & 4 X

266. Expleta acclamatione in fine embolismi qui sequitur Orationem dominicam, sacerdos dicit orationem Dómine Iesu Christe, qui dixísti; ac deinde subiungit: Pax Dómini sit semper vobíscum, cui minister respondet: Et cum spíritu tuo. Pro opportunitate sacerdos dat pacem ministro.

9267 & 4 X

267. Deinde, dum dicit Agnus Dei cum ministro, sacerdos frangit hostiam super patenam. Expleto Agnus Dei, facit immixtionem, dicens secreto: Haec commíxtio.

9268 & 4 X

268. Post immixtionem, sacerdos dicit secreto orationem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio; deinde genuflectit, hostiam accipit et, si minister Communionem recipit, versus ad eum et hostiam aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, dicit: Ecce Agnus Dei et cum ipso subdit: Dómine, non sum dignus. Deinde, ad altare conversus, Corpus Christi sumit. Si vero minister Communionem non recipit, facta genuflexione, sacerdos hostiam accipit et, ad altare conversus, dicit secreto: Dómine, non sum dignus, et Corpus Christi custódiat ac dein Christi Corpus sumit. Deinde accipit calicem et secreto dicit: Sanguis Christi custódiat et Sanguinem sumit.

9269 & 4 X

269. Antequam Communio detur ministro, dicitur a ministro vel ab ipso sacerdote antiphona ad Communionem.

9270 & 4 X

270. Sacerdos calicem purificat ad abacum vel ad altare. Si calix ad altare purificatur, potest ad abacum a ministro deferri, aut super altare ad latus reponi.

9271 & 4 X

271. Purificatione calicis expleta, oportet ut sacerdos aliquam pausam silentii servet; postea vero dicit orationem post Communionem.

Ritus conclusionis

9272 & 4 X

272. Ritus conclusionis perficiuntur sicut in Missa cum populo, Ite, missa est omisso. Sacerdos altare de more osculo veneratur et, facta profunda inclinatione cum ministro, recedit.

63 & 4 X

Pagina 63.


IV. QUAEDAM NORMAE GENERALIORES PRO OMNIBUS FORMIS MISSAE

De veneratione altaris et Evangeliarii

9273 & 4 X

273. Iuxta morem traditum, veneratio altaris et Evangeliarii osculo perficitur. Attamen, ubi huiusmodi signum non congruit cum traditionibus aut ingenio alicuius regionis, ibi est Conferentiae Episcoporum aliud signum statuere loco illius adhibendum, consentiente Sede Apostolica.

De genuflexione et inclinatione

9274 & 4 X

274. Genuflexio, quae fit dextero genu flectendo usque ad terram, adorationem significat; ideoque reservatur Ss.mo Sacramento, et sanctae Cruci inde a sollemni adoratione in Actione liturgica feriae VI in Passione Domini usque ad initium Vigiliae paschalis. In Missa tres genuflexiones fiunt a sacerdote celebrante, hoc est: post ostensionem hostiae, post ostensionem calicis et ante Communionem. Peculiaritates in Missa concelebrata servandae suis locis notantur (cf. nn. 210-251). Si vero tabernaculum cum SS.mo Sacramento sit in presbyterio, sacerdos, diaconus et alii ministri genuflectunt, cum ad altare perveniunt et ab eo recedunt, non autem durante ipsa Missae celebratione. Secus genuflectunt omnes qui ante Ss.mum Sacramentum transeunt, nisi processionaliter incedant. Ministri qui crucem processionalem vel cereos deferunt, loco genuflexionis inclinationem capitis faciunt.

9275 & 4 X

275. Inclinatione significatur reverentia et honor quae personis ipsis vel eorum signis tribuitur. Duae species inclinationum habentur, scilicet capitis et corporis:
a) Inclinatio capitis fit cum tres Divinae Personae simul nominantur, et ad nomen Iesu, beatae Mariae Virginis et Sancti in cuius honorem celebratur Missa.
b) Inclinatio corporis seu inclinatio profunda, fit: ad altare; ad orationes Munda cor meum et In spíritu humilitátis; in symbolo ad verba Et incarnátus est; in Canone romano ad verba Súpplices te rogámus. Eadem inclinatio fit a diacono, cum petit benedictionem ante proclamationem Evangelii. Sacerdos insuper parum se inclinat cum, in consecratione, verba Domini profert.

De incensatione

9276 & 4 X

276. Thurificatio seu incensatio reverentiam exprimit et orationem, ut in Sacra Scriptura significatur (cf. Ps 140, 2; Apoc 8, 3). Incensum ad libitum adhiberi potest in qualibet forma Missae:
a) durante processione ingressus;
b) initio Missae, ad crucem et altare thurificandum;
c) ad processionem et ad proclamationem Evangelii;
d) pane et calice super altare depositis, ad thurificanda oblata, crucem et altare, necnon sacerdotem et populum;
e) ad ostensionem hostiae et calicis post consecrationem.

64 & 4 X

Pagina 64.

9277 & 4 X

277. Sacerdos, cum incensum ponit in thuribulum, illud benedicit signo crucis, nihil dicens. Ante et post thurificationem fit profunda inclinatio personae vel rei quae incensatur, altari et oblatis pro Missae sacrificio exceptis. Tribus ductibus thuribuli incensantur: Ss.mum Sacramentum, reliquia sanctae Crucis et imagines Domini publicae venerationi expositae, oblata pro Missae sacrificio, crux altaris, Evangeliarium, cereus paschalis, sacerdos et populus. Duobus ductibus incensantur reliquiae et imagines Sanctorum publicae venerationi expositae, et quidem unice initio tantum celebrationis, post incensationem altaris. Altare incensatur singulis ictibus hoc modo:
a) si altare est a pariete seiunctum, sacerdos illud circumeundo incensat;
b) si vero altare non est a pariete seiunctum, sacerdos transeundo incensat primo partem dexteram, deinde partem sinistram. Crux, si est super altare vel apud ipsum, thurificatur ante altaris incensationem, secus cum sacerdos transit ante ipsam. Oblata incensat sacerdos tribus ductibus thuribuli, ante incensationem crucis et altaris, vel signum crucis super oblata thuribulo producens.

De purificatione

9278 & 4 X

278. Quoties aliquod fragmentum hostiae digitis adhaeserit, praecipue post fractionem vel fidelium Communionem, sacerdos digitos super patenam abstergat vel pro necessitate abluat. Similiter fragmenta, si quae extra patenam sint, colligat.

9279 & 4 X

279. Vasa sacra purificantur a sacerdote vel a diacono vel ab acolytho instituto post Communionem vel post Missam, quantum fieri potest ad abacum. Purificatio calicis fit cum aqua vel cum aqua et vino, quae ab ipso qui purificat, sumitur. Patena de more purificatorio detergeatur. Attendendum est ut quod de Sanguine Christi post Communionis distributionem forte remanet statim ex integro sumatur ad altare.

9280 & 4 X

280. Si hostia vel aliqua particula dilabatur, reverenter accipiatur; si quid vero Sanguinis fundatur, locus ubi ceciderit aqua lavetur, et haec aqua postea in sacrarium in sacristia collocatum mittatur.

De Communione sub utraque specie

9281 & 4 X

281. Formam ratione signi pleniorem habet sacra Communio cum fit sub utraque specie. In ea enim forma signum eucharistici convivii perfectius elucet, et clarius exprimitur voluntas divina qua novum et aeternum Testamentum in Sanguine Domini ratum habetur, necnon ratio inter convivium eucharisticum et convivium eschatologicum in regno Patris.(105)

9282 & 4 X

282. Curent sacri pastores fidelibus, qui ritum participant, vel ei intersunt, aptiore quo fieri potest modo doctrinam catholicam de forma sacrae Communionis in mentem revocare iuxta Concilium Ocumenicum Tridentinum. In primis

65 & 4 X

Pagina 65.

christifideles moneant fidem catholicam docere etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque Sacramentum sumi, ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari qui unam speciem solam recipiant.(106) Doceant insuper Ecclesiam potestatem habere in Sacramentorum dispensatione, salva eorum substantia, statuendi vel mutandi quae ipsorum venerationi vel suscipientium utilitati pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire iudicaverit.(107) Simul tamen fideles moneantur ut sacrum ritum, quo signum eucharistici convivii plenius elucet, impensius participare velint.

9283 & 4 X

283. Communio sub utraque specie permittitur, praeter casus in libris ritualibus expositos:
a) sacerdotibus qui sacrum celebrare vel concelebrare non possunt;
b) diacono et ceteris qui aliquod officium in Missa implent;
c) sodalibus communitatum in Missa conventuali vel in illa quae " communitatis " dicitur, alumnis seminariorum, omnibus qui exercitiis spiritualibus vacant vel conventum spiritualem aut pastoralem participant. Episcopus diocesanus normas circa Communionem sub utraque specie pro sua diocesi definire potest, etiam in ecclesiis religiosorum et in parvis cotibus servandas. Eidem Episcopo facultas datur Communionem sub utraque specie permittendi, quoties id sacerdoti cui, uti pastori proprio, communitas commissa est, opportunum videatur, dummodo fideles bene instructi sint et absit omne periculum profanationis Sacramenti, vel ritus difficilior evadat ob multitudinem participantium aliamve causam. Quod autem ad modum distribuendi fidelibus sacram Communionem sub utraque specie, et ad facultatis extensionem Conferentiae Episcoporum normas edere possunt, actis a Sede Apostolica recognitis.

9284 & 4 X

284. Cum Communio sub utraque specie distribuitur:
a) ad calicem de more ministrat diaconus vel, eo absente, presbyter; vel etiam acolythus rite institutus aut alius minister extraordinarius sacrae Communionis; aut fidelis, cui, in casu necessitatis, hoc officium ad actum concreditur;
b) quod de Sanguine Christi forte remanet sumitur ad altare a sacerdote, vel diacono, vel ab acolytho rite instituto, qui calici ministravit et vasa sacra more solito purificat, abstergit et componit. Fidelibus, qui forte sub specie tantum panis communicare volunt, sacra Communio hac forma praebeatur.

9285 & 4 X

285. Ad Communionem sub utraque specie distribuendam, parentur:
a) si Communio calicis fit bibendo directe ex calice, vel calix sufficientis magnitudinis, vel plures calices, cauto semper tamen ut praevideatur ne copia Sanguinis Christi plus aequo remaneat in fine celebrationis sumenda;
b) si per intinctionem fit, hostiae ne sint nimis tenues neque nimis parvae, sed paulum spissiores solito, ut, Sanguine partim intinctae, possint commode distribui.

9286 & 4 X

286. Si Communio Sanguinis fit bibendo e calice, communicandus postquam Corpus Christi accepit, transit ad calicis ministrum et stat coram eo.

66 & 4 X

Pagina 66.

Minister dicit: Sanguis Christi; communicandus respondet: Amen, et minister porrigit ei calicem, quem communicandus ipse manibus suis ori admovet. Communicandus paulum e calice bibit, eum ministro restituit et recedit; minister autem labrum calicis purificatorio abstergit.

9287 & 4 X

287. Si Communio calicis fit per intinctionem, communicandus, patinam sub ore tenens, accedit ad sacerdotem, qui vas cum sacris particulis tenet et ad cuius latus sistit minister qui calicem sustinet. Sacerdos hostiam accipit, partem eius in calicem intingit et eam ostendendo dicit: Corpus et Sanguis Christi; communicandus respondet: Amen, a sacerdote Sacramentum ore recipit, ac postea recedit.

67 & 4 X

Pagina 67.


Missale Romanum 2002 9187