Centesimus annus LA 37
37 Praeter consumptionis quaestionem, aliquid sollicitudinis habet estque illi arcte iuncta, quaestio oecologica. Homo enim magis habere cupiens et gaudere quam esse et crescere, immodice et sine moderatione opes terrae et suae ipsius vitae absorbet. Stultae locorum naturalium destructioni error subest anthropologicus nostra aetate sane diffusus. Homo, qui intellegit se posse suo opere mundum mutare et quodammodo « creare », obliviscitur hoc opus semper exerceri supra fundamentum primigeniae donationis rerum a Deo factae. Iste cogitat sibi licere arbitrio suo terra uti et frui eam sine condicione voluntati suae subicienti, ac si ea suam non habeat formam et destinationem priorem sibi a Deo tributam, quam homo potest quidem excolere non autem prodere debet. Nedum suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo, non recte homo in Dei locum succedit sicque abit ad concitandam naturae detrectationem quam is potius vexat quam gubernat (76).
Hac in re animadvertitur ante omnia egestas vel illiberalitas obtutus ac prospectus hominis, studentis nempe res potius possidere quam ad veritatem ref erre et destituti illo habitu sui immemore gratuito aesthetico, qui manat ab admiratione rerum quae sunt et pulchritudinis quique spectandum praebet in rebus aspectabilibus nuntium Dei invisibilis qui eas condidit. Quod ad hoc attinet, genus humanum conscium esse debet suorum munerum et officiorum erga futura saecula.
(76) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 34: l. mem., 559 s.; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1990: AAS 82 (1990), 147-156.
38 Praeter insanam locorum naturalium destructionem illa sane gravior est hic commemoranda quae ad hominem ambitum pertinet in quam tamen rem longe abest ut necessaria consideratio intendatur. Dum enim iuste profecto, etsi multo minus quam oportet, cogitatur de areis naturalibus diversorum generum animalium, quae ne exstinguantur periculum est, quoniam intellegitur eorum unumquodque peculiariter conf erre ad terrae generalem temperationem, parum curatur de « oecologiae humanae» condicionibus moralibus tutandis. Non solum terra a Deo homini data est, qui ea uti debet primigenium propositum observans pro quo ei tamquam bonum est data; sed etiam homo sibi ipsi a Deo datus est eique est ideo observanda structura naturalis et moralis qua est donatus. Quod ad haec spectat, mentio est facienda gravium quaestionum urbanae vitae nuperius inductae ac necessitatis prospiciendi ut in eiusmodi studio urbanitatis consulatur vitae personarum, atque attentionis ad « oecologiam socialem laboris ».
Homo suam essentialem a Deo accipit dignitatem simulque potestatem transcendendi omne societatis institutum usque ad veritatem et ad bonum. Is tamen condicionibus adstringitur structurae socialis in qua vivit, tum accepta educatione et locis exterioribusque rebus. Haec possunt efficere ut secundum veritatem aut facilius aut difficilius vivat. Consilia, quibus ambitus humanus constituitur, possunt ergo structuras proprias peccati parere, quae impediunt ne, qui iisdem varie premuntur, piene se qua homines perficiant. Tales structuras demoliri et pro illis veriores convictionis formas substituere, negotium est quod firmum postulat animum et patientiam (77).
(77) Cf. Adhort. Apost. post-synodalis Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), RP 16: AAS 77 (1985), 213-217; PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: l. mem., 219.
39 Prima et fundamentalis « oecologiae humanae » serviens compages est familia, in qua homo primas et praecipuas notiones recipit de veritate deque bono, discit quid sit amare et amari et idcirco, quid sit re esse personam. Intellegenda est hic familia matrimonio innisa, in qua mutuum viri et mulieris sui donum condicionem gignit vitae, in qua infans nasci potest et suas educare facultates, suae dignitatis conscius fieri et se praeparare ad sortem suam obeundam unicam ut quae iterari non possit. Saepe contra accidit ut homo deterreatur ab implendis condicionibus humanae procreationis, et inducatur ad putandum seipsum suamque vitam potius summam esse sensuum experiendorum quam opus efficiendum. Oritur hinc quaedam lacuna libertatis, quae perducit ad respuendum officium quo se perpetuo quis coniungat cum alla persona et filios generet, aut perducit ad liberos aestimandos unam ex tot « rebus » quae haberi possunt aut non haberi secundum propriam libidinem, quaeque cum aliis opportunitatibus certant.
Oportet rursus familia existimetur vitae sacrarium. Ea enim sacra est ; locus est ubi vita Dei donum apte potest accipi et defendi contra multiplices incursiones quibus obicitur, et crescere valet prout verus humanus postulat auctus. Adversus culturam mortis, quae dicitur, familia culturae ipsius vitae est sedes.
Humana mens hac in re propendere potius videtur ad imminuendos tollendos vel delendos vitae fontes, etiam abortione adhibenda in mundo quidem diffusa, quam ad def endendas et aperiendas vias vitae. In Encyclicis Sollicitudo rei socialis vituperatae sunt constantes venditationes contra natorum numerum secundum falsam notionem quaestionis demographicae. Ibi namque « summa violatio patratur liberi eorum consilii, quorum interest, ... qui coercitionibus intolerabilibus haud raro sollicitantur, ut novae huic succumbant formae oppressionis » (78). Scilicet de agendi rationibus agitur quae per novas technicas ita se extendunt ut, quasi in « chemico bello », pluries centenorum milium hominum vitam corrumpant indefensorum.
Hae improbationes non tantum impugnant rationem oeconomicam, quantum rationem ethicam-culturalem. Oeconomia namque solummodo aspectus est et modus multiplicis humanae industriati. Si ea absoluta ducitur, si mercium confectio et consumptio principem locum tenent vitae socialis et evadunt unicum societatis bonum nulli alii obnoxium, hoc fit non solum nec tantopere propter rationem oeconomicam, quam ob id, quod ratio socialis-culturalis ignorans pondus ethicum et religiosum imminutum est et soli bonorum ac servitiorum effectioni vim tribuit (79).
Haec omnia contrahi possunt rursus si affirmatur libertatem oeconomicam solummodo esse libertatis humanae partem. Cum ea autonoma fit, cum scilicet homo censetur confector aut consumptor bonorum potius quam persona quae efficit res et consumit ut vivat, tunc suam amittit cum persona humana necessariam coniunctionem et tandem eam abalienat et opprimit (80).
(78) Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 25: l. mem., 544.
(79) Cf. Ibid., SRS 34: l. mem., 559 s.
(80) Cf. Litt. Enc. Redemptor hominis (4 Martii 1979), RH 15: AAS 71 (1979), 286-289.
40 Reipublicae est illa bona communia defendere et tueri, qualis sunt loca naturae et circumstantia resque exteriores hominis, quae protegi non possunt solis mercatus viis et rationibus. Sicut temporibus veteris capitalismi Respublica debebat iura laboris fundamentalia defendere, ita nunc novo in capitalismo et illa et universa societas bona communia defendere debent, quae ceteroquin saeptum sunt intra quod tantummodo potest quisque legitime sua ipsius consegui proposita.
Alius hic mercatus terminus invenitur necessitates exsistunt communes et qualitativae, quae istius modis et institutis expleri nequeunt. Humana postulata exsistunt quae eius logicam consecutionem effugiunt. Bona exsistunt quae ex sua natura nec possunt nec debent venire et emi. Haud dubie, viae rationesque mercatus multa praebent auxilia; adiuvant praeter cetera, ad melius opibus utendum ; mercium commutationem fovent, et imprimis maximi faciunt voluntates et proposita personae humanae, quae in pactione incidunt in voluntatem et proposita alterius personae; attamen pericula afferunt « idololatriae » mercatus, qui bona esse nescit quae suapte natura nec sint nec esse possint simplices merces.
41 Marxismus exprobravit societates medii ordinis civium possidentium, nominatim eas reprehendens quod vitam humanam mercem reddidissent et abalienassent. Haec obiurgatio nititur falsa et non sufficienti alienationis notione, quae eam promit e sola regione cognationum confectionis et possessionis, eam scilicet in materialismo ponens et insuper negans legitimas et utiles esse necessitudines mercatus etiam in sua ipsarum provincia. Ea doctrina ita demum affirmat una ordinatione sociali generis collectivi aboleri posse alienationem. At experientia historica Nationum socialistarum ostendit alienationem communismo non deleri sed augeri potius, addita rerum necessariarum penuria et oeconomica inefficacia.
Vicissim historica Occidentis experientia ostendit, si explicatio et fundamentum marxianum alienationis falsa sint, alienationem tamen cum veri sensus vitae amissione etiam in societatibus occidentalibus vigere. Haec in rebus consumendis fit, cum homo falsis levibusque voluptatibus implicatur potius quam adiuvatur ad suam humanitatem vere et reapse experiendam. Alienatio fit etiam in opere, cum hoc ita disponitur, ut suos fructus et reditus solos maximi ducat, nec curatur ut opifex suo labore plus aut minus se perficiat qua hominem, prout plus crescat concors communitatis promptae communicatio aut eius solitudo in acerrima commerciorum aemulatione et mutuae ignorationis, ubi eius humanitas instrumentum dumtaxat putatur non finis.
Oportet notio alienationis ad visionem christianam revocetur, pro qua instrumenta et proposita hominis invertuntur : cum non agnoscit praestantiam et magnitudinem personae in seipso et in altero, homo non potest sua humanitate frui nec illam necessitudinem et communionem cum ceteris hominibus participare ad quam Deus eum condidit. Per liberum enim sui donum homo vere is fit qui esse debet (81). Quod donum fieri potest ob essentialem facultatem transcendentiae personae humanae. Homo non potest humanae tantum rerum ordinationi se donare, abstractae cuidam cogitationi vel fucatae utopiae. Uti persona se ipsum potest donare alii personae vel aliis personis et denique Deo, qui auctor est illius rei quae ea est, et unus potest plene eius accipere donum (82). Alienatus est homo qui recusat se ipsum transcendere et donum sui experiri atque formationem verae communitatis humanae, directae ad sortem eius ultimam quae Deus est. Alienata est societas quae suis in formis ordinationis socialis et rerum confectionis atque consumptionis difficiliorem reddit traditionem huius doni et huius inter homines conspirationis constitutionem.
In societatibus occidentalibus est superatus quaestus immitis, saltem secundum illas formas, quas Carolus Marx inquirit et describit. Attamen superata non est alienatio in formis abutentis quaestus multiplicibus, cum homines sibi ipsis vicissim quaestui sunt et, dum usque exquisitius satisf aciunt peculiaribus et secundariis necessitatibus, necessitates praecipuas et veras spernunt quae etiam modos dirigere debent satisfaciendi ceteris postulatis (83). Homo qui solum curat ut potiatur rebus et fruatur, nec iam aptus ad cupiditates et impetus suos refrenandos atque per oboedientiam veritati subiciendos, liber esse non potest. Oboedientia veritati etiam veritati quoad Deum et hominem, est prima libertatis condicio. Nam efficit ut proprii usus, appetitus et modi ad eos sedandos secundum iustum ordinem disponantur ita sane ut rerum possessio ratio fiat qua homo crescat. Huic incremento obesse potest callida usurpatio instrumentorum communicationis socialis, quae bene dispositae pertinaciae vi pariunt consuetudines motusque opinionum, cum considerari non possint fundamenta quibus illa nituntur.
(81) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, GS 24.
(82) Cf. Ibid., GS 41.
(83) Cf. Ibid., GS 26.
42 Initialem quaestionem nunc repetentibus licetne nobis affermare, collapso communismo, capitalismum esse rationem socialem vincentem et ad illam spectare debere Nationum conatus quae operam dant suis oeconomiis reficiendis suisque societatibus? Estne hoc exemplar Nationibus Tertii Mundi proponendum quae verae progressionis oeconomicae et civilis quaerunt viam?
Responsio sane implicata est. Si « capitalismus » existimatur ratio oeconomica, quae pondus praecipuum et positivum agnoscit administrationis, mercatus, possessionis privatae et hinc consequentis responsalis officii de instrumentis confectionis, liberae hominis facultatis moliendi in oeconomiae regione, responsio est certe adfirmans, etsi forte magis proprium est loqui de « oeconomia administrationis », vel « oeconomia mercatus », vel simpliciter « oeconomia libera ». At si « capitalismus » existimatur ratio, ubi libertas in provincia oeconomiae, non in solidum contextum politicum tamquam in formam stabilem includitur, qui eam immittat ad ministerium integrae libertatis humanae eamque putet peculiarem mensuram libertatis cuius cardo ethicus est et religiosus, tum responsio tantundem negans est.
Marxismi solutio male cessit sed manent in mundo quaedam condiciones derelictionis et abusionis (praesertim in Tertio Mundo), necnon alienationis humanae (praecipue in Nationibus excultioribus), contra quas Ecclesia vocem suam fortiter attollit. Tot multitudines etiam nunc in miseria versantur cum corporum tum animorum. Marxismi casus in tot Nationibus aufert certe impedimentum in his quaestionibus apte et ad rerum veritatem obeundis sed eas non dirimit. Quin immo periculum est ne radicalis diffundatur ideologia capitalismo consentanea, quae renuit eas etiam tractandas suscipere, cum iam in antecessum putet irritum fore omnem nisum eis occurrendi, easque temere credit componendas augescentibus mercatus viribus.
43 Ecclesia exempla non habet quae proponat. Exempla ad res attinentia et vere efficacia solum oriri possunt in diversis condicionibus historicis, si ii quorum est operam navant quaestionibus definite profligandis pro earum singulis aspectibus socialibus oeconomicis politicis et culturalibus quae mutuo nectuntur (84). Huic negotio Ecclesia praebet, tamquam necessariam directionem optimam, suam doctrinam socialem, qua — ut iam diximus — probatur utilitas mercatus et administrationis sed simul significatur necesse esse et illum et hanc in bonum intendi commune. Ea legitimos indicat conatus opificum, quibus plenam adipisci student suae dignitatis aestimationem et amplius vitam administrationis participare adeo ut, etsi cum aliis et sub aliis moderantibus, possint quodam modo, « in re propria laborare » (85), suam intellegentiam et libertatem exercentes.
Integer personae humanae progressus in labore non adversatur quin immo feracitati et efficaciae adstipulatur operis, quamvis in controversiam deducere possit ordines potestatis defixos. Administratio haberi non potest tantummodo « capitum pecuniarum societas » ; ea simul est « societas personarum », cuius participes sunt, modo diverso et propriis cum oneribus, simul illi qui caput suppeditant ad eius actionem necessarium, simul qui per suum laborem cooperantur. Ut haec proposita capiantur, opus est etiam magno opificum motu sociato pro personae humanae liberatione et piena progressione.
« Rebus novis » praelucentibus huius aetatis, est rursus ponderata necessidudo possessionis cuiusque seu privatae cum universali bonorum destinatione. Homo se perficit per suam intellegentiam et suam libertatem ; et hoc agens sumit uti obiectum et instrumentum res mundi easque suas facit. In hac ipsius industria nititur ius suscipiendi res easque privatim possidendi. Suo labore homo semper curam adhibet non de se solo, sed etiam de ceteris et cum ceteris eam suscipit quisque cooperatur alieno labori et bono. Homo laborat ut necessitatibus subveniat familiae suae, communitatis cuius est pars, Nationis et, ad summam, totius humani generis (86). Is insuper interest operibus aliorum qui in eadem administratione operantur, et etiam laboribus provisorum atque consumptioni clientium, instar coniunctionis continuae, quae gradatim se extendit. Etiam possessio instrumentorum bonis gignendis tum in quaestuosa industria, tum in agricultura iusta est et legitima, si labori utili servit; sed illicita evadit cum in profectum non vertitur, aut usurpatur ut labori alieno impedimento sit, ad lucrum consequendum, quod non oritur ex universali amplificatione operis et divitiarum socialium, sed potius ex horum coercitione, ex illicito lucro, ex quaestibus faciendis et ex abruptione illius necessitudinis in provincia laboris (87). Eiusmodi possessio nullam habet excusationem, sed est contra usus improbus coram Deo et hominibus.
Officium quaerendi victum in propriae frontis sudore simul ius quoddam praemittit. Societas, in qua hoc ius constanter negatur, in qua consilia rationis oeconomicae non sinunt opifices aptas adipisci operae condiciones, nec ut honesta probari potest nec iustam persequi pacem socialem (88). Sicut persona piene se perficit libero sui dono, ita possessio recte comprobatur si occasiones laboris et auctus humani pro omnibus generat ex modis temporibusque legitimis.
(84) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, GS 36; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima adveniens, 2-5: l. mem., 402-405.
(85) CL Litt. Enc. Laborem exercens, LE 15: l. mem., 616-618.
(86) Cf. Ibid., LE 10: l. mem., 600-602.
(87) Cf. Ibid., LE 14: l. mem., 612-616.
44 Non Leo XIII nesciebat sanam Civitatis doctrinam omnino posci unde recte procederet humanarum actionum progressus, profectus videlicet rerum spiritalium et materialium quae essent utraeque necessariae (89). Hanc propter causam ipse quodam Rerum novarum loco societatis compagem demonstrat tribus potestatibus pollentis — potestate scilicet legum ferendarum, potestate exsecutoria et iudiciali idque vero illis temporibus novum quiddam habebatur in Ecclesiae magisterio (90). Ratio autem haec de natura sociali hominis intellectum rerum quendam ad veritatem versum ostendit, cui nempe legibus opus est congruentibus ad omnium libertatem tuendam. Idcirco satius est compensari omnem potestatem cum aliis muneribus imperiisque quae eiusdem servent fines. Hoc est « Civitatis iuris » principium, in qua non arbitrariae voluntates hominum, at leges potissimum dominantur.
Huic vero doctrinae hodiernis temporibus totalitarismus obstitit, qui sub marxiana et leniniana specie existimat nonnullos peritiores gnarosque legum societatis progressus vel ex genere quodam oriundos et propiores collectivae cognitionis reconditioribus fontibus omnino carere erroribus atque proinde summam imperii sibi vindicare. Illud addatur: totalitarismum ex veritate obiective negata oriri: si enim transcendens non datur veritas cui obtemperans homo suam plenam capessit proprietatem, tum vero nullum datur principium stabile quod iustas necessitudines inter homines praestet. Etenim quod ordinis, coetus cuiusdam, Nationis proprium est necessario efficit ut alii contra alios decertent. Nisi transcendens aliqua veritas agnoscitur, vis imperii superat, atque quae habet instrumenta quisque penitus adhibere contendit ut suum commodum imponat suamque mentem, iuribus aliorum contemptis. Sic proinde tantundem homini parcitur, quantum veluti instrumentum adhiberi potest ad solum dominantium profectum. Hodierni igitur totalitarismi radix in negatione reperitur dignitatis transcendentis humanae personae, quae est visibilis imago Dei invisibilis, quapropter per se ipsa iurium subiectum, quam nemini licet violare : neque scilicet individuo, neque numero cuidam neque ordini neque Civitati Nationive. Ne maiori quidem socialis corporis parti istud permittitur contra minorem partem ut se ponat et eam secludat, opprimat, abutatur eandemque delere studeat (91).
(88) Cf. Ibid., LE 18: l. mem., 622-625.
(89) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 126-128.
(90) Cf. Ibid.: 1. mem., 121 s.
(91) Cf. LEO PP. XIII, Litt. Enc. Libertas praestantissimum: l. mem., 224-226.
45 Cultus et totalitarismi usus Ecclesiae negationem pariter sibi conciliat. Civitas namque vel factio, quae bonum se absolutum efficere posse in historia existimat quaeque similiter ultra principia cuncta se locat, pati non potest iudicium obiectivum de bono maloque dari, extra Civitatis moderatorum voluntatem, quo pro re nata ipsorum quoque habitus et mores diiudicentur. Id quidem demonstrat cur totalitarismus Ecclesiam exstinguere conetur vel saltem eandem in servitutem redigere, ipsam adhibens sui apparatus doctrinalis instrumentum (92).
Omnia moderans absolute Civitas Nationem exinde et societatem familiam ac religiosas communitates exsorbere et occupare contendit in se ipsosque homines singulos. Dum ergo suam libertatem tuetur Ecclesia, personae humanae libertatem tutatur ipsa, a qua Deo potius est oboediendum quam hominibus (cf. Ac 5,29), libertatem aequabiliter familiae, socialium institutorum et Nationum quae omnes suo fruuntur immunitatis ambitu et potestatis.
(92) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, GS 76.
46 Magni sane ducit Ecclesia populare regimen, quippe quod amplam tribuat civibus potestatem in politicis consiliis partes agendi, ac subditis pariter facultatem suppeditat sive praepositos eligendi ac temperandi, sive pacifice eosdem et pro opportunitate amovendi (93).
Ipsa ideo, ut conclusi praepositorum circuli constituantur, adiuvare non potest, qui emolumentorum privatorum gratia vel ex doctrinae principiis Civitatis regimen arripiunt.
Sincerum quidem populare regimen tantummodo in Civitate iuris exstare valet idemque in recta personae humanae notione consistit. Etenim haec poscit ut condiciones impleantur sive necessariae ad singulas personas provehendas, optimis traditis inculcatisque praeceptis, sive societatis subiectivitati necessariae, inducta participationis structura communisque officii. Hodiernis profecto temporibus arbitrantur homines agnosticismum itemque relativismum scepticum philosophiam agnosci ac primarium habitum, quae in genere Reipublicae populari inveniantur, atque eos quotquot sibi sint conscii se veritatem novisse eidemque firmiter adhaereant, non esse fidos quoad populare regimen, cum minime probent veritatem a maiore civium parte statui vel pro politicae vicissitudinis varietate flecti. Nunc vero illud est animadvertendum, nulla si sit postrema veritas quae quidem politicam actionem dirigat et moderetur, ideo notiones et persuasiones ad imperium adipiscendurn veluti instrumenta commode usurpari posse. Populare tandem regimen principiis carens in totalitarismum manifestum occultumve prompte vertitur, ut hominum annales commonstrant.
Haudquaquam Ecclesia fanatismi vel fundamentalismi praetermittit periculum eorum qui sub doctrinae cuiusdam titulo, quae scientificam se audet praebere religiosamve, iniungere reliquis se posse existimant suam de veritate notionem et de bono. Ad hoc revera genus christiana veritas non pertinet.
Cum non sit ipsa ideologica, christiana fides certis cancellis versicolorem naturam socialium et politicarum rerum circumscribi non postulat, quae simul fatetur nempe hominis vitam per aetates effici in multiplicibus condicionibus nec semper iis perfectis. Ecclesia igitur, quandoquidem transcendentem hominis dignitatem agnoscit, libertatis observantiam tenet suam videlicet ut rationem et viam (94).
At suscepta tantummodo veritate piene et perfecte aestimatur libertas : sine veritate in terrarum orbe nihil sane habet ponderis libertas ac homo libidinum incursioni obicitur et condicionibus adstringitur apertis abditisque. Christianus autem libertatem vivit (cf. Jn 8,31-32) eidemque inservit, secundum suae vocationis naturam missionariam dum veritatem quam cognovit usque prae se fert. Omni autem veritatis spectata particula quae in cuiusque vitae experientia occurrit et singulorum Nationumque in cultura, ipse cum aliis hominibus colloquens testari non desistit id quod de humana persona docuit fides rectusque rationis usus (95).
(93) Cf. Ibid., GS 29; Pius PP. XII, Nuntius radiophonicus natalicius die 24 Decembris 1944 datus: AAS 37 (1945), 10-20.
(94) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa.
(95) Cf. Litt. Enc. Redemptoris missio, RH 11: diurnarium « L'Osservatore Romano », 23 Ianuarii 1991.
47 Totalitarismo marxiano necnon compluribus ex toto imperiosis regiminibus subversis et iis quibus « nationalis securitatis » nomen imposuerunt, popularis figura gubernii plerumque hodie prospectatur, quamvis insit aliquid concertationis, quacum de humanis iuribus iungitur studiosa sollicitudo. At hac ipsa de re necesse est populi suas leges emendaturi sincerum solidumque iaciant popularis auctoritatis fundamentum, palam illa iura agnoscentes (96). Inter ea primum ius vitae est memorandum cui ius sub praecordiis matris crescendi proxime consociatur postquam vita est concepta, tum etiam ius in iuncta familia agendi aetatem et in loco propriae personae ad progressum apto, tum augendi proprium intellectum propriamque libertatem in veritate anquirenda et ea congoscenda, praeterea ius opus faciendi, ut terrae bona recte percipiantur atque ex ipsa eveniat sustentatio cuiusque et eius necessariorum, tum denique ius f amiliam libere condendi filiosque suscipiendi et instituendi, dum sexualitas pro officio adhibetur. Fons exinde et talium iurium comprehensio est quodammodo religiosa libertas, quae veluti ius intellegitur in propriae fidei veritate vivendi et secundum transcendentem dignitatem propriae personae (97).
In Nationibus quoque illis, in quibus popularia florent regimina, haud semper iura integre servantur. Nec tantummodo sermo est de abortus scandalo, sed de variis etiam partibus discriminis popularium regiminum quae interdum potestatem secundum bonum commune decernendi amisisse videntur. Quae autem a societate hominum flagitantur, non excutiuntur secundum iustitiae iudicia et honestatis, sed ad suffragiorum vim rationemque nummariam illorum coetuum ex quibus pendent. Haec politici moris depravatio progrediente tempore diffidentiam gignit et socordiam; quapropter politica participatio imminuitur civisque sensus extenuatur apud ipsum populum qui detrimento se affici animadvertit et frustratione. Hanc propter causam illud evenit ut plus plusque difficulter particulares commoditates aptentur ad boni communis congruentem iudicationem. Bonum namque commune non est particularium bonorum summa, sed aestimationem quandam et compositionem requirit, quae aequo e bonorum ordine oriuntur, et certum intellectum dignitatis iuriumque humanae personae ad extremum deposcit (98).
Convenientem libertatem popularis ordinis legitimam veretur Ecclesia quae nullo quidem pollet iure quamlibet formam legis constitutionisve anteponendi. Hac de re ipsa tantam eidem ordini opem fert ut personae humanae dignitas concipiatur, quae palam pleneque omnino in Verbi Incarnati mysterio declaratur (99).
(96) Cf. Litt. Enc. Redemptor hominis, RH 17: l. mem., 270-272.
(97) Cf. Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1988: l. mem., 1572-1580; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1991: diurnarium « L'Osservatore Romano », 19 Decembris 1990; CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa, DH 1-2.
(98) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, GS 26.
(99) Cf. Ibid., GS 22.
48 Ea autem quae consideravimus in partes recidunt Civitatis quod ad res oeconomicas attinet. Oeconomica enim actio, potissimum quae mercatum respicit, deficientibus institutionum legibus ac iudicialibus normis et politicis, explicari non potest. Contra ipsa fiduciam praeponit de libertate singulorum et rerum possessione praeter rem nummariam stabilem et publica ministeria valida. Itaque Civitatis praecipuum munus in securitate ponitur ita praestanda ut opifex aeque ac rerum confector sui fructibus operis frui possint atque inde ad opus efficaciter honesteque f aciendum concitentur. Haec quidem securitas si deest, grassante publicarum potestatum corruptione et increbrescentibus rei familiaris illicite augendae capitibus ac facili lucro, quae omnia in actibus constant illegitimis vel simpliciter speculativis, unum ex praecipuis habetur impedimentum ad progressum oeconomicumque ordinem.
Civitas porro vigilare debet et exercitium humanorum iurium in oeconomica provincia moderari; sed primum munus hac de re non ad Civitatem spectat, verum ad singulos variasque consociationes et numeros, quibus coagmentatur societas. Civitas ius operis praestare directe non potest quin militari paene modo cunctam vitam oeconomicam gubernet et singulorum impulsum debilitet. Ex quo minime infertur nullum sustinere officium Regimen hac provincia, quem ad modum asseverarunt ii qui in re oeconomica nullas dari leges defendunt. Civitas immo administrationum operam fovere debet, condicionibus inducendis unde habeantur operis occasiones ut ea opera fortassis insufficiens excitetur et magnis difficultatibus imminentibus sustentetur.
Ius habet exinde Civitas ut auctoritatem suam interponat, cum monopoli condiciones impedimenta quaedam inferunt et ad progressionem retardationes. Sed haec praeter officia conciliationis et directionis ad progressum, in peculiaribus temporibus vicariam potestatem ipsa explere potest, cum societatis quaedam partes vel industriarum ordines, utpote debiles vel modo enati, suis officiis impares sunt. Vicaria haec opera, instantibus rationibus comprobata de bono communi, quantum fieri potest, intra certi temporis fines se continere debet, ne dictis societatis partibus et industriarum ordinibus propria munera usque subducantur neve immoderate interventum modus amplificetur Regiminis, unde nullum oeconomica libertas et civilis patiatur detrimentum.
Recentioribus iam temporibus haec Civitatis actionum provincia valde ita prolata est, ut quodammodo novum Status genus exstiterit, scilicet « Civitas prosperitatis seu commodorum ». Hae progressiones evenerunt nonnullis in Civitatibus magis magisque ut aequarentur compluribus necessitatibus egestatibusque, cum de quibusdam paupertatibus et angustiis persona humana indignis inita essent consiliis. At vero non defuerunt intemperantiae et abusus quae recentioribus potissimum temporibus acerbas reprehensiones isti « Civitati commodorum » concitarent, «Civitati auxiliari » vocitatae. Vitia autem et pravitates « Civitatis auxiliaris » munerum ipsius Civitatis ex manco intellectu oriuntur. Hac quoque in re subsidiaritatis principium est servandum, per quod illud asseritur : superioris ordinis societatem invadere non debere societatis ordinis inferioris in interiorem vitam et eam propriis officiis exuere, quae ex contrario est potius in necessitatibus sustentanda et adiuvanda, ut eius actio cum reliquis socialibus partibus componatur, videlicet in bonum commune conversa (100).
Directe se admiscens et sensum ideo officii detrahens de societate Civitas auxiliaris sociales vires humanasque deprimit atque apparatum publicum amplificat qui saepe grapheocraticis rationibus gubernatur potius quam sollicitudine de ministerio civibus praestando, permagno sumptuum addito augmento. Qui necessitati autem est propinquior, quin immo egenti proximus, intellegere melius et subvenire posse is videtur. Illud exinde addatur cuiusdam generis postulatis esse occurrendum non modo materiali subsidio, verum eorum altiora humana requisita esse explenda. Cogitetur de exulum advenarumque condicionibus, simul et derelictorum, senum vel aegotorum deque omnibus variisque adiumentorum formis, ut in medicamento stupefactivo utentibus accidit cunctae hae personae, praeterquam medicinae curis, vere fraterno oblato praesidio iuvari efficaciter possunt.
(100) Cf. PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, I: l. mem., 184-186.
Centesimus annus LA 37