Exode (VUL) 21
21 1 haec sunt iudicia quae propones eis 2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis 3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul 4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo 5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber 6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum 7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt 8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam 9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi 10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit 11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur 13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat 14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur 15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur 16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur 17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo 19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat 20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit 21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est 22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint 23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima 24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede 25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore 26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit 27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
28 si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit 29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident 30 quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus 31 filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit 32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur 33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam 34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit 35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient 36 sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet
22 1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove 2 si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis 3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur
4 si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet 5 si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet
6 si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit 7 si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet 8 si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui 9 ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo 10 si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit 11 iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur 12 quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino 13 si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet 14 qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur 15 quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui 16 si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem
17 si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt 18 maleficos non patieris vivere 19 qui coierit cum iumento morte moriatur 20 qui immolat diis occidetur praeter Domino soli 21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti 22 viduae et pupillo non nocebitis 23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli 25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes 26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei 27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum 28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices 29 decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi 30 de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi 31 viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus
23 1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium 2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies 3 pauperis quoque non misereberis in negotio 4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum 5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo 6 non declinabis in iudicio pauperis 7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium 8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum 9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius 11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo 12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena 13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis 15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus 16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro 17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo 18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane 19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae
20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi 21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo 22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te 23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo 24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum 25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui 26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo 27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam 28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas 29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae 30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram 31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro 32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum 33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
24 1 Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul 2 solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo 3 venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus 4 scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel 5 misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos 6 tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare 7 adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes 8 ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his 9 ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel 10 et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est 11 nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt
12 dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos 13 surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei 14 senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos 15 cumque ascendisset Moses operuit nubes montem 16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis 17 erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel 18 ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
25 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas 3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes 4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim 6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris 7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale 8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum 9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud
10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem 11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum 12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero 13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro 14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis 15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis 16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi 17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo 18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero 20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi 22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel
23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem 24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam 26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes 27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari 28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam 29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo 30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper
31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia 32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero 33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili 34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno 36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo 37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso 38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo 39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi 40 inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est
26 1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies 2 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria 3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt 4 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari 5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari 6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat 7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi 8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium 9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices 10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur 11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat 12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi 13 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens 14 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem 17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur 18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur 20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt 21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur 22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas 23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi 24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur 25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis 26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi 27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum 29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis 30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum 32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas 33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur 34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum 35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
36 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii 37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
27 1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine 2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere 3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis 4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei 5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium 6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis 7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum 8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est
9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea 11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem 17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel
28 1 adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem 3 et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi 4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi 5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum
6 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito 7 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant 8 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 9 sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel 10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum 11 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos 12 et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem 13 facies et uncinos ex auro 14 et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis
15 rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 16 quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine 17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus 18 in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis 19 in tertio ligyrius achates et amethistus 20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos 21 habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus 22 facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo 23 et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate 24 catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit 26 facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt 27 nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali 28 et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari 29 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum 30 pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper
31 facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam 32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur 33 deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis 34 ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum 35 et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur
36 facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino 37 ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram 38 inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus
39 stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii 40 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi 42 facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina 43 et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum
29 1 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos 2 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies 3 et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes
4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua 5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo 6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram 7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur 8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo 9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum
10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius 11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii 12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius 13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare 14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit 15 unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus 16 quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare 17 ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius 18 et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei 19 tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus 20 quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum 21 cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus 22 tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum 23 tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino 25 suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est 26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam 27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti 28 quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino
29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum 30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario
31 arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto 32 quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent 33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt 34 quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt 35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem 37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur 38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter 39 unum agnum mane et alterum vespere 40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno 41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis 42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te 43 ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea 44 sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi 45 et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus 46 et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum
Exode (VUL) 21