Genèse (VUL) 25

Capitulum 25

25 1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram 2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue 3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim 4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
5
deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac 6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
7
fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni 8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum 9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre 10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
11
et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
12
hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae 13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam 14 Masma quoque et Duma et Massa 15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma 16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
17
anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum 18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
19
hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac 20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban 21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae 22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
23
qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
24
iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt 25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob 26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
27
quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis 28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
29
coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus 30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom 31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua 32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita 33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita 34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset


Capitulum 26

26 1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara 2 apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi 3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo 4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae 5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit 6 mansit itaque Isaac in Geraris
7
qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem 8 cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua 9 et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam 10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens 11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
12
seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus 13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est 14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
15
omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo 16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde 17 et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
18
rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat 19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam 20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam 21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias 22 profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
23
ascendit autem ex illo loco in Bersabee 24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
25
itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
26
ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum 27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis 28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus 29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini 30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum 31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
32
ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam 33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
34
Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci 35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae


Capitulum 27

27 1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum 2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae 3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis 4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar 5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
6
dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei 7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar 8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis 9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur 10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur 11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis 12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione 13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi 14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius 15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum 16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit 17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
18
quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi 19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua 20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam 21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non 22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau 23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi 24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum 25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto
26
dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
27
accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus
28
det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini
29
et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
30
vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau 31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua 32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau 33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus 34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi 35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam 36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem 37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam 38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
39
motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
40
erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
41
oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum 42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te 43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran 44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui 45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die
46
dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere


Capitulum 28

28 1 vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan 2 sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum 4 et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo 5 cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae
6
videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan 7 quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam 8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus 9 ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
10
igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran 11 cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco 12 viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam 13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo 14 eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae 15 et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
16
cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam 17 pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli 18 surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper 19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
20
vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum 21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum 22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi


Capitulum 29

29 1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem 2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur 3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
4
dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran 5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus 6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo 7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite 8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
9
adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat 10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur 11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit 12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo 13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris 14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
15
dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias 16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel 17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu 18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis 19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
20
servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine 21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam 22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias 23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum 24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam 25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi 26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias 27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
28
adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem 29 cui pater servam Balam dederat 30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
31
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente 32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus 33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon 34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi 35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere


Capitulum 30

30 1 cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar 2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui 3 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios 4 deditque illi Balam in coniugium quae 5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium 6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan 7 rursumque Bala concipiens peperit alterum 8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim
9
sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit 10 qua post conceptum edente filium 11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad 12 peperit quoque Zelpha alterum 13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
14
egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui 15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui 16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa 17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum 18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar
19
rursum Lia concipiens peperit sextum filium 20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon 21 post quem peperit filiam nomine Dinam
22
recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius 23 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum 24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum
25
nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam 26 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi 27 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te 28 constitue mercedem tuam quam dem tibi 29 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua 30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae 31 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
32
gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea 33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent 34 dixit Laban gratum habeo quod petis 35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum 36 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius
37
tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius 38 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent 39 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa 40 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus 41 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent 42 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob 43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos


Capitulum 31

31 1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus 2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius 3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum 4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges 5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum 6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro 7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi 8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt 9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi 10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum 11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum 12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban 13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
14
responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri 15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum 16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
17
surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit 18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
19
eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui 20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret 21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
22
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob 23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad 24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob 25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
26
et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio 27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara 28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc 29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius 30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
31
respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas 32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola 33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis 34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti 35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
36
tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me 37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te 38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi 39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas 40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis 41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus 42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
43
respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis 44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te 45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum 46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum 47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae 48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis 49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis 50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit 51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te 52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans 53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac 54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi 55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum


Capitulum 32

32 1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
2
quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra 3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
4
praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem 5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo 6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
7
timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas 8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur 9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
10
minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior 11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis 12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest 13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
14
capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti 15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem 16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem 17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris 18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit 19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum 20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi 21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris 22 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
23
transductisque omnibus quae ad se pertinebant 24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane 25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit 26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi 27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob 28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis 29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco 30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
31
ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede 32 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit



Genèse (VUL) 25