Isaïe (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


ISAIAS (NV)





1 1 Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.
2
Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: " Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
3
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit ".
4
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
5
Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
6
A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo.
7
Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
8
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est.
9
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.

10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae.


11 " Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
12
Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
13
Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni;
14
calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
15
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

Lavamini, auferte malum cogitationum vestrarum - Discite benefacere, quaerite iudicium

16 Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse,
17
discite benefacere: quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.


18 Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt.
19
Si volueritis et audieritis, bona terrae comedetis;
20
quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est ".


21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
22
Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua;
23
principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
24
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: " Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis.
25
Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum.
26
Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis ".
27
Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.
28
Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
29
Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis.
30
Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua;
31
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.

Congregat Dominus nationes universas in pacem aeternam Regni Dei - Et fluent ad montem Domini omnes gentes

2 1 Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ierusalem.
2
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes.
3
Et ibunt populi multi et dicent: " Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius "; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
4
Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium.
5
Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.


6 Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt.
7
Repleta est terra eius argento et auro, et non est finis thesaurorum eius;
8
et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
9
Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne dimittas eis.
10
Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius.
11
Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
12
Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
13
et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan
14
et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos
15
et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum
16
et super omnes naves Tharsis et super omnia navigia pulchra.
17
Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die illa,
18
et idola penitus conterentur.
19
Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
20
In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones.
21
Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
22
Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?


3 1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae,
2
fortem et virum bellatorem, iudicem et prophetam et hariolum et senem,
3
principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium et sapientem magum et prudentem incantatorem.
4
Et dabo pueros principes eorum; et infantes dominabuntur eis.
5
Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
6
Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: " Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua ".
7
Clamabit in die illa dicens: " Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum; nolite constituere me principem populi ".
8
Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius.
9
Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
10
Dicite iusto: " Bene! ", quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
11
Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei!
12
Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant.
13
Surgit ad arguendum Dominus et stat ad iudicandos populos.
14
Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: " Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris.
15
Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis? ", dicit Dominus, Deus exercituum.
16
Et dixit Dominus: " Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus incedebant et catenulis pedum tinniebant,
17
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit ".
18
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et torques
19
et lunulas et inaures et armillas et mitras,
20
discriminalia et periscelidas et fascias et olfactoriola
21
et anulos et ornamenta narium,
22
mutatoria et palliola et linteamina et marsupia,
23
specula et sindones et vittas et pallia.
24
Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispante crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium, stigma pro pulchritudine.
25
Viri tui gladio cadent, et fortes tui in proelio,
26
et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.

4 1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: " Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum ".

Erit exsultatio his qui salvati fuerint

2 In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
3
Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem.
4
Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris,
5
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio,
6
et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.

Vinea Domini exercituum domus Israel est

5 1 Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui;
2
et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas.
3
Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam meam.
4
Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas?
5
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.
6
Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem.
7
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia.


8 Vae, qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?
9
In auribus meis iuravit Dominus exercituum: " Certe domus multae desertae erunt, grandes et pulchrae absque habitatore ".
10
Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
11
Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos!
12
Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant.
13
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit.
14
Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius, et sublimes et tripudiantes in ea.
15
Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur;
16
et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia,
17
et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo, et alieni comedent in ruinis pinguium.
18
Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum!
19
Qui dicunt: " Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud! ".
20
Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum!
21
Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes!
22
Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
23
Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo!
24
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.
25
Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
26
Et levabit signum nationibus procul; et sibilabit ad eum de finibus terrae; et ecce festinus velociter veniet.
27
Non est deficiens neque laborans in eo, non dormitabit neque dormiet; neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corrigia calceamenti eius.
28
Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis.
29
Rugitus eius ut leonis: rugiet ut catuli leonum et frendet; et arripiet praedam et in tuto collocabit, et non erit qui eruat.
30
Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.


6 1 In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum.

Vir pollutus labiis ego sum, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis

2 Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat. 3 Et clamabat alter ad alterum et dicebat: " Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius ". 4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
5
Et dixi: " Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ".

Quem mittam? Et quis ibit nobis? - Ecce ego, mitte me

6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, 7 et tetigit os meum et dixit: " Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur ".
8
Et audivi vocem Domini dicentis: " Quem mittam? Et quis ibit nobis? ". Et dixi: " Ecce ego, mitte me ".


9 Et dixit: " Vade, et dices populo huic: "Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere".
10
Pingue redde cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanetur ".
11
Et dixi: " Usquequo, Domine? ". Et dixit: " Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta ".
12
Et longe adducet Dominus homines, et magna erit desolatio in medio terrae;
13
et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea.

Si non credideritis, non permanebitis

7 1 Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iudae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. 2 Et nuntiaverunt domui David dicentes: " Requievit Syria super Ephraim ". Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
3
Et dixit Dominus ad Isaiam: " Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis;
4
et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae,
5
eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes:
6
"Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel" ".
7
Haec dicit Dominus Deus: " Non stabit et non erit!
8
Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus;
9
et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis ".

Ecce virgo concipiet

10 Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens: 11 " Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ". 12 Et dixit Achaz: " Non petam et non tentabo Dominum ".
13
Et dixit: " Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
14
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;


15 butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum.
16
Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges;
17
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum ".
18
Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur;
19
et venient et requiescent omnes in vallibus praeruptis et in cavernis petrarum et in omnibus frutetis et in omnibus pascuis.
20
In die illa radet Dominus in novacula conducta e regione trans flumen C in rege Assyriorum C caput et pilos pedum et barbam quoque abradet.
21
Et erit in die illa: nutriet homo vitulam et duas oves
22
et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae.
23
Et erit in die illa: omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis, spinae et vepres erunt.
24
Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra.
25
Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur, nemo veniet prae terrore spinarum et veprium, et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris.


8 1 Et dixit Dominus ad me: " Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare). 2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae; 3 et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: " Voca nomen eius Maher Salal Has Baz, 4 quia antequam sciat puer clamare: "Pater mi" et "Mater mea", afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum ".
5
Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens:
6
" Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliae,
7
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius;
8
et ibit per Iudam inundans et diffluens, usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel ".
9
Clamorem tollite, populi, et consternemini; et audite, universae procul terrae: accingimini et perterremini, accingimini et perterremini.


10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus.


11 Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens:
12
" Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis ".
13
Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester;
14
et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
15
Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur.
16
Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
17
Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum.
18
Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
19
Et cum dixerint ad vos: " Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ".
20
Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
21
Et transibit per eam afflictus et esuriens; et, cum esurierit, irascetur et maledicet regi suo et deo suo et suspiciet sursum
22
et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et tenebrae, caligo opprimens et obscuritas diffusa.

In Galilaea gentium

23 Non erit enim amplius caligo, ubi erat oppressio. Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium.

Vidit populus lucem magnam

9 1 Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.
2
Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia.
3
Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian.

Filius datus est nobis - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis

4 Quia omnis caliga incedentis cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, cibus ignis.
5
Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis.
6
Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.


7 Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
8
Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes:
9
" Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ".
10
Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius excitavit,
11
Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente, qui devoraverunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
12
Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
13
Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam, palmam et arundinem die una:
14
longaevus et honorabilis vultu ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda;
15
rectores populi istius seducentes et, qui regebantur, perierunt.
16
Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis impius est et nequam, et universum os loquitur stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
17
Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae fumi.
18
In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit.
19
Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat:
20
Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.


10 1 Vae, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scribunt, 2 ut opprimant in iudicio pauperes et vim faciant causae humilium populi mei, ut fiant viduae praeda eorum, et pupillos diripiant! 3 Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis? Ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram? 4 Nam incurvabimini subter captivos et infra occisos cadetis. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.


5 Vae Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio mea! 6 Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. 7 Ipse autem non sic arbitratur, et cor eius non ita existimat; sed in corde suo ad conterendum et ad internecionem gentium non paucarum.


8 Dicet enim: " Numquid non principes mei omnes reges sunt? 9 Numquid non ut Charcamis sic Chalano? Numquid non ut Arphad sic Emath? Numquid non ut Damascus sic Samaria? 10 Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria, 11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulacris eius? ". 12 Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius.

Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea?

13 Dixit enim: " In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes; 14 et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret ". 15 Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam? Quomodo si agitet virga elevantem eam, et exaltet baculus eum, qui non est lignum. 16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis.


17 Et erit Lumen Israel ignis, et Sanctus eius flamma; et succendetur et devorabit spinas eius et vepres in die una. 18 Et gloriam saltus eius et horti eius ab anima usque ad carnem consumet, et erit sicut aeger tabescens; 19 et reliquiae ligni saltus eius tam paucae erunt, ut puer scribat ea.
20
Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate. 21 Reliquiae revertentur, reliquiae, inquam, Iacob, ad Deum fortem. 22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia: 23 interitum enim, qui decretus est, Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae. 24 Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: " Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus. 25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus ad destructionem eorum ". 26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto. 27 Et erit in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et iugum eius de collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon.
28
Veniet in Aiath, transibit per Magron, apud Machmas deponit sarcinas suas; 29 transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus; trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit. 30 Hinni voce tua, Bathgallim; attende, Laisa; responde, Anathoth. 31 Migrat Medemena, habitatores Gabim fugiunt; 32 hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiae Sion, collem Ierusalem. 33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, amputat ramos in terrore, et extrema acumina succiduntur, et sublimes humiliantur; 34 et caeduntur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis suis cadet.

Requiescet super eum Spiritus Domini - Iudicabit in iustitia pauperes

11 1 Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet; 2 et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini; 3 et deliciae eius in timore Domini. Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium decernet; 4 sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium.


5 Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. 6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos. 7 Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas. 8 Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. 9 Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt.
10
In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa.


11 Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto et a Phatros et ab Aethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris; 12 et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae. 13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iudae abscindentur; Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim. 14 Et volabunt in umeros Philisthim ad mare, simul praedabuntur filios orientis: in Edom et Moab extendent manus suas, et filii Ammon oboedient eis. 15 Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos. 16 Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti.


12 1 Et dices in die illa: " Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. 2 Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem ". 3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis. 4 Et dicetis in die illa: " Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. 5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra. 6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel ".


13 1 Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. 2 Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum. 3 Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. 4 Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli; 5 veniunt de terra procul a termino caeli, Dominus et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. 6 Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. 7 Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet. 8 Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum. 9 Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea. 10 Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. 11 Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo. 12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo. 13 Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius. 14 Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. 15 Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio; 16 infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. 17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant nec aurum velint; 18 sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non miserebuntur. 19 Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram. 20 Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi, 21 sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; 22 et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur.


Isaïe (NV) 1