Isaïe (NV) 41
41 1 Taceant ante me insulae, et gentes renovent fortitudinem; accedant et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus. 2 Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius. 3 Persequetur eos, transibit in pace; semita sub pedibus eius non apparebit. 4 Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum. 5 Viderunt insulae et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt. 6 Unusquisque proximo suo auxiliabitur et fratri suo dicet: " Confortare ". 7 Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: " Bonum est "; et roborat eum clavis, ut non moveatur.
8 Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei, 9 quem apprehendi ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi: " Servus meus es tu; elegi te et non abieci te ". 10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae.
11 Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi. 12 Quaeres eos et non invenies viros, qui rixantur tecum; erunt quasi non sint et veluti nihilum, viri bellantes adversum te.
13 Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: " Ne timeas; ego auxiliabor tibi. 14 Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi ", dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel.
15 Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones. 16 Ventilabis eos, et ventus tollet eos, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis.
17 Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. 18 Aperiam in decalvatis collibus flumina et in medio vallium fontes; ponam desertum in stagna aquarum et terram aridam in rivos aquarum. 19 Plantabo in deserto cedrum, acaciam et myrtum et lignum olivae; ponam in solitudine abietem, ulmum et cupressum simul, 20 ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud.
21 Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. 22 Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis. 23 Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul. 24 Ecce vos estis nihilum, et opus vestrum nihil valet; abominatio est, qui eligit vos.
25 Suscitavi ab aquilone, et venit ab ortu solis; vocavi eum nomine; et conculcabit potentes quasi lutum et velut plastes calcans humum. 26 Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: " Iustum est "? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros. 27 Primus ad Sion: Ecce adsunt; et Ierusalem laeta nuntiantem do. 28 Et vidi, et nemo erat, ex istis nullus consiliator, ut, si eos interrogarem, responderent verbum. 29 Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.
42 1 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. 2 Non clamabit neque vociferabitur, nec audietur vox eius foris. 3 Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium.
4 Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant.
5 Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
6 " Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, 7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
8 Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. 9 Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam ".
10 Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum. 11 Exsultent desertum et civitates eius, vici, quos habitat Cedar. Iubilent habitatores Petrae, de vertice montium clament. 12 Ponant Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntient. 13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit. 14 " Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens ululabo, gemam et fremam simul. 15 Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam. 16 Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos ". 17 Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: " Vos dii nostri ".
18 Surdi, audite; et caeci, intuemini ad videndum. 19 Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? 20 Multa vidisti, sed non servas; aures aperuisti, sed non audis. 21 Dominus voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere. 22 Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: " Redde! ". 23 Quis est in vobis, qui audiat hoc, attendat et auscultet futura? 24 Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. 25 Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.
43 1 Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: " Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu. 2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, 3 quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. 4 Quoniam pretiosus factus es in oculis meis et gloriosus, ego diligo te et dabo homines pro te et populos pro anima tua. 5 Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te. 6 Dicam aquiloni: "Da" et austro: "Noli prohibere; affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae. 7 Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum". 8 Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdos, et aures eis sunt. 9 Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: "Vere". 10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit. 11 Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. 12 Ego, annuntiavi et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus; et vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus, 13 iam ab initio ego ipse. Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud? ".
14 Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: " Propter vos misi in Babylonem et detraxi fugitivos universos et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. 15 Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester ".
16 Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam; 17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul iacuerunt nec resurgent, contriti sunt quasi linum et exstincti sunt.
18 " Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini: 19 ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina.
20 Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
21 Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt.
22 Non me invocasti, Iacob; immo taedio mei affectus es, Israel.
23 Non obtulisti mihi agnos holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me; non te gravavi in oblatione nec laborem tibi praebui in ture.
24 Non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. 25 Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor.
26 Memorem me redde, iudicium agamus simul: narra, ut iustificeris. 27 Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me; 28 et contaminavi principes sanctuarii, dedi ad internecionem Iacob et Israel in opprobrium ".
44 1 Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi. 2 Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab utero, auxiliator tuus: " Noli timere, serve meus Iacob, et dilecte, quem elegi. 3 Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
4 et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas. 5 Iste dicet: "Domini ego sum", et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: "Domino", et inscribetur nomine Israel ".
6 Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: " Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. 7 Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis. 8 Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim? ".
9 Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur. 10 Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens? 11 Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul. 12 Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit. 13 Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. 14 Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit. 15 Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. 16 Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: " Vah, calefactus sum, vidi focum ". 17 Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: " Libera me, quia deus meus es tu ". 18 Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo. 19 Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: " Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam? ". 20 Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: " Nonne mendacium est in dextera mea? ".
21 Memento horum, Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu; formavi te, servus meus es tu, Israel, non decipies me. 22 Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te.
23 Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur.
24 Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: " Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? 25 Qui irrita facio signa divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum et scientiam eorum vanam facio; 26 qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: "Habitaberis" et civitatibus Iudae: "Aedificabimini" et deserta eius suscitabo; 27 qui dico profundo: "Desolare, et flumina tua arefaciam"; 28 qui dico de Cyro: "Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit"; qui dico Ierusalem: "Aedificaberis", et templo: "Fundaberis" ".
45 1 Haec dicit Dominus de uncto suo Cyro: " Apprehendi dexteram eius, ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas; et portae non claudentur.
2 Ego ante te ibo et montes humiliabo; portas aereas conteram et vectes ferreos confringam. 3 Et dabo tibi thesauros absconditos et divitias occultas, ut scias quia ego Dominus, qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel.
4 Propter servum meum Iacob et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo; designavi te, et non cognovisti me. 5 Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me,
6 ut sciant ab ortu solis et ab occidente quoniam absque me nullus est. Ego Dominus, et non est alter,
7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. 8 Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustitiam; aperiatur terra et germinet salvationem; et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eam ".
9 Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: " Quid facis? " et " Opus tuum absque manibus est "? 10 Vae, qui dicit patri: " Quid generas? " et mulieri: " Quid parturis? ". 11 Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: " Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? 12 Ego feci terram et hominem super eam creavi ego; manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi. 13 Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus ", dicit Dominus exercituum.
14 Haec dicit Dominus: " Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: "Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!". 15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator. 16 Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum. 17 Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
18 Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: " Ego Dominus, et non est alius.
19 Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: "Frustra quaerite me". Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta.
20 Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus. Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem.
21 Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. 22 Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. 23 In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua ". 24 " Tantum in Domino " dicent " sunt iustitiae et robur! ". Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei; 25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israel.
46 1 Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis. 2 Se incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et ipsi in captivitatem ibunt. 3 Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a vulva. 4 Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo; et ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo. 5 Cui assimilatis me et adaequatis et comparatis me, et erimus similes? 6 Qui effundunt aurum de sacculo et argentum statera ponderant, conducunt aurificem, ut faciat deum, et procidunt et adorant. 7 Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum. 8 Mementote istud et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor. 9 Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei. 10 Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: " Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ". 11 Vocans ab oriente avem rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et adducam illud, decrevi et faciam illud. 12 Audite me, duri corde, qui longe estis a iustitia. 13 Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam.
47 1 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. 2 Tolle molam et mole farinam; depone velum tuum, subleva stolam, revela crura, transi flumina. 3 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. " Ultionem capiam, nemini parcam ", 4 dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel. 5 Sede tacens et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum. 6 Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde 7 et dixisti: " In sempiternum ero domina ". Non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui. 8 Et nunc audi haec, delicata, quae habitas confidenter et dicis in corde tuo: " Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo ". 9 Venient tibi duo haec subito in die una, orbitas et viduitas; repente venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum, propter abundantiam incantationum tuarum. 10 Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: " Non est qui videat me ". Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: " Ego, et praeter me non est altera ". 11 Veniet super te malum, et nescies avertere; et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria, quam nescies. 12 Sta cum incantationibus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adulescentia tua: forte poteris iuvari, forte terrebis. 13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te, qui metiuntur caelum, qui contemplantur sidera et annuntiant singulis noviluniis ventura tibi. 14 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum. 15 Sic fiunt tibi incantatores tui, in quibuscumque laborasti ab adulescentia tua; unusquisque in via sua errat, non est qui salvet te.
48 1 Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. 2 De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. 3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. 4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. 5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: "Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ". 6 Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. 7 Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: "Ecce ego cognovi ea ". 8 Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. 9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te. 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis. 11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. 13 Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. 14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. 15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. 16 Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.
17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. 18 Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; 19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: " Redemit Dominus servum suum Iacob ". 21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. 22 Non est pax impiis, dicit Dominus.
49 1 Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; 2 et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me
3 et dixit mihi: " Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor ".
4 Et ego dixi: " In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo ".
5 Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. 6 Et dixit: " Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae ".
7 Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: " Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te ".
8 Haec dicit Dominus: " In tempore beneplaciti exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates dissipatas; 9 ut diceres his, qui vincti sunt: "Exite", et his, qui in tenebris: "Revelamini". Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum; 10 non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus vel sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum adducet eos. 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. 12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra Sinim ".
13 Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur.
14 Et dixit Sion: " Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei ". 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
16 Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper. 17 Festinant structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. 18 Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. " Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa ". 19 Quia ruinae tuae et solitudines tuae et terra eversa: nunc angusta eris prae habitatoribus; et longe erunt, qui devorabant te. 20 Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: " Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem ". 21 Et dices in corde tuo: " Quis genuit mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et isti ubi erant? ".
22 Haec dicit Dominus Deus: " Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur. 23 Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me ".
24 Numquid tolletur a forti praeda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit? 25 Quia haec dicit Dominus: " Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo. 26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob ".
50 1 Haec dicit Dominus: " Ubinam est liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimissa est mater vestra. 2 Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. 3 Induam caelos luctu et saccum ponam operimentum eorum ".
4 Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi discipulus.
5 Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non rebellavi, retrorsum non abii. 6 Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis. 7 Dominus Deus auxiliator meus; ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar.
8 Iuxta est qui iustificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad me. 9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos.
10 Quis ex vobis timet Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum. 11 Ecce vos omnes, qui accenditis ignem, accincti sagittis, ambulate in lumine ignis vestri et in sagittis, quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis; in doloribus recumbetis.
51 1 Audite me, qui sequimini iustitiam, qui quaeritis Dominum; attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis. 2 Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum. 3 Consolatur enim Dominus Sion, consolatur omnes ruinas eius; et ponit desertum eius quasi Eden et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. 4 Attendite ad me, popule meus; et nationes, me audite, quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum statuam. 5 Prope est iustitia mea, egressa est salus mea, et brachia mea populos iudicabunt; in me insulae sperabunt et ad brachium meum attendent. 6 Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. 7 Audite me, qui scitis iustitiam, popule, in cuius corde est lex mea: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. 8 Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in generationes generationum.
9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini; consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti Rahab, vulnerasti draconem? 10 Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? 11 Et redempti a Domino revertentur et venient in Sion laudantes; et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt; fugiet dolor et gemitus.
12 Ego, ego ipse consolator vester. Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? 13 Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, cum parabat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis? 14 Cito captivus liberabitur et non morietur in fovea, nec deficiet panis eius. 15 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius. 16 Posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te, cum extendebam caelos et fundabam terram et dicebam ad Sion: "Populus meus es tu ".
17 Elevare, elevare, consurge, Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae eius; poculum soporis bibisti, epotasti. 18 Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit; et non est qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis, quos enutrivit. 19 Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames et gladius; quis consolabitur te? 20 Filii tui defecerunt, iacent in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. 21 Idcirco audi hoc, paupercula et ebria, sed non a vino. 22 Haec dicit dominator tuus, Dominus et Deus tuus, qui contendit pro populo suo: " Ecce tuli de manu tua calicem soporis, poculum indignationis meae; non adicies, ut bibas illum ultra. 23 Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt et dixerunt tibi: "Incurvare, ut transeamus"; et ponebas ut terram dorsum tuum et quasi viam transeuntibus ".
Isaïe (NV) 41