Isaïe (VUL) 29

Capitulum 29

29 1 vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt 2 et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel 3 et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam 4 humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit 5 et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt 6 eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis 7 et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam 8 et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion
9
obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate 10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet 11 et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim 12 et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras
13
et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis 14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur
15
vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos 16 perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis
17
nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur 18 et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt 19 et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt 20 quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem 21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto 22 propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet 23 sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt 24 et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem


Capitulum 30

30 1 vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum 2 qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Aegypti 3 et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam 4 erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt 5 omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium 6 onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit 7 Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce
8
nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad aeternum 9 populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini 10 qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores 11 auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israhel 12 propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo 13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius 14 et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea 15 quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis 16 et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos 17 mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem
18
propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum 19 populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi 20 et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum 21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram 22 et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei 23 et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose 24 et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est 25 et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres 26 et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit
27
ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans 28 spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum 29 canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel 30 et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis 31 a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus 32 et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos 33 praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam


Capitulum 31

31 1 vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt 2 ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem 3 Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur
4
quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius 5 sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans 6 convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel 7 in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum 8 et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt 9 et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem


Capitulum 32

32 1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt 2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta 3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt 4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane 5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
6
stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat 7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium 8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
9
mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum 10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet 11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros 12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili 13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis 14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
15
donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur 16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit 17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum 18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta 19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas 20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini


Capitulum 33

33 1 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris 2 Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis 3 a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes 4 et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo 5 magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia 6 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius
7
ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt 8 dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines 9 luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus 10 nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor 11 concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos 12 et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur 13 audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam 14 conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis 15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum 16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt
17
regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe 18 cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum 19 populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia 20 respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur 21 quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum 22 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos 23 laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam 24 nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas


Capitulum 34

34 1 accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius 2 quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem 3 interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum 4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu 5 quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium 6 gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom 7 et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium 8 quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion 9 et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem 10 nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam 11 et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem 12 nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum 13 et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum 14 et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem 15 ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum 16 requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea 17 et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea


Capitulum 35

35 1 laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium 2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri 3 confortate manus dissolutas et genua debilia roborate 4 dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos 5 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt 6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine 7 et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci 8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam 9 non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint 10 et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus


Capitulum 36

36 1 et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas
2
et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis 3 et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis 4 et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis 5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me 6 ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo 7 quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis 8 et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum 9 et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus 10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam 11 et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum 12 et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum 13 et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum 14 haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos 15 et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum 16 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae 17 donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum 18 ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum 19 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea 20 quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea 21 et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei 22 et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis


Capitulum 37

37 1 et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini 2 et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam 3 et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti 4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt 5 et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam 6 et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me 7 ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua 8 reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis 9 et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens 10 haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum 11 ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari 12 numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar 13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava 14 et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino 15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens 16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram 17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem 18 vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum 19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos 20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus
21
et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum 22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem 23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel 24 in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius 25 ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum 26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum 27 habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret 28 habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me 29 cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti 30 tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum 31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum 32 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud 33 propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem 34 in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus 35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum
36
egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum 37 et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve 38 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo


Capitulum 38

38 1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives 2 et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum 3 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno 4 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens 5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos 6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam 7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est 8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
9
scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua 10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum 11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit 12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me 13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me 14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me 15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae 16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me 17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea 18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam 19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam 20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini 21 et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur 22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini


Capitulum 39

39 1 in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset 2 laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua 3 introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone 4 et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis 5 et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum 6 ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus 7 et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis 8 et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis


Capitulum 40

40 1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester 2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
3
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri 4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 5 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est
6
vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri 7 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus 8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum
9
super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester 10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo 11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit
12
quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera 13 quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi 14 cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi 15 ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus 16 et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum 17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei
18
cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei 19 numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius 20 forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
21
numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae 22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum 23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit 24 et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos 25 et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus 26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit
27
quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit 28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius 29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat 30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient



Isaïe (VUL) 29