Nombres (VUL) 17
17 1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae 3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit 4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te 5 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
6 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron 7 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii 8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt 9 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas 10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur 11 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus 12 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus 13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus
18 1 dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri 2 sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii 3 excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul 4 sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis 5 excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel 6 ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius 7 tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur 8 locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna 9 haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum 10 in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi 11 primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis 12 omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi 13 universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis 14 omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum erit 15 quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias 16 cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet 17 primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino 18 carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt 19 omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis 20 dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel 21 filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis 22 ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum 23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt 24 decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi 25 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 26 praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae 27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus 28 et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti 29 omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt 30 dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii 32 et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini
19 1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum 3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium 4 et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi septem vicibus 5 conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis 6 lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat 7 et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam 8 sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et corpus et inmundus erit usque ad vesperam 9 colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est 10 cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israhel et advenae qui habitant inter eos sanctum iure perpetuo 11 qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus 12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari 13 omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum 14 ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus 15 vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit 16 si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus 17 tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas 18 in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos 19 atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperam 20 si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus 21 erit hoc praeceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam 22 quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quae horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum
20 1 veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco 2 cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et Aaron 3 et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino 4 cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur 5 quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum 6 ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos 7 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 8 tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius 9 tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei 10 congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere 11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta 12 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis 13 haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis
14 misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos 15 quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et patres nostros 16 et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi 17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos 18 cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi 19 dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus 20 at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti 21 nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel
22 cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom 23 ubi locutus est Dominus ad Mosen 24 pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis 25 tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or 26 cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi 27 fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine 28 cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius 29 illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro 30 omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas
21 1 quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam 2 at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius 3 exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
4 profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris 5 locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo 6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum 7 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo 8 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet 9 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
10 profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth 11 unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam 12 et inde moventes venerunt ad torrentem Zared 13 quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos 14 unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon 15 scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum 16 ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam 17 tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant 18 puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana 19 de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth 20 de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum
21 misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens 22 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos 23 qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum 24 a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum 25 tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius 26 urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon 27 idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon 28 ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon 29 vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon 30 iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba 31 habitavit itaque Israhel in terra Amorrei 32 misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores 33 verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai 34 dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon 35 percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius
22 1 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est
2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo 3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent 4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab 5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me 6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris 7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac 8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum 9 quid sibi volunt homines isti apud te 10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me 11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum 12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est 13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum 14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum 15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit 16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me 17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti 18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar 19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus 20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias 21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis 22 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum 23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere 24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur 25 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat 26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit 27 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera 28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio 29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem 30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam 31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram 32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria 33 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret 34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar 35 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus 36 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon 37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo 38 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo 39 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat 40 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera 41 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi
23 1 dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 2 cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram 3 dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi 4 cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper 5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris 6 reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum 7 adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel 8 quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur 9 de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur 10 quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia
11 dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis 12 cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus 13 dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei 14 cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete 15 dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius 16 cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei 17 reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus 18 at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor 19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit 20 ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo 21 non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo 22 Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis 23 non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus 24 ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat
25 dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas 26 et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem 27 et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis 28 cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem 29 dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 30 fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras
24 1 cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum 2 et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei 3 adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 4 dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius 5 quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel 6 ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas 7 fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius 8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis 9 accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur
10 iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti 11 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito 12 respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi 13 si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar 14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore 15 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos 17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth 18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget 19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis 20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur 21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum 22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te 23 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus 24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt 25 surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit
25 1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab 2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum 3 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus 4 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel 5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor 6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi 7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione 8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel 9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines 10 dixitque Dominus ad Mosen 11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo 12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei 13 et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel 14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis 15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum 16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos 18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor
26 1 postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem 2 numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere 3 locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant 4 a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus 5 Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum 6 et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum 7 hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta 8 filius Phallu Heliab 9 huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt 10 et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum 11 ut Core pereunte filii illius non perirent 12 filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum 13 Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum 14 hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum 15 filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum 16 Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum 17 Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum 18 istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum 19 filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan 20 fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum 21 porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum 22 istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum 23 filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum 24 Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum 25 hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum 26 filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum 27 hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum 28 filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim 29 de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum 30 Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum 31 et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum 32 et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum 33 fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa 34 hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum 35 filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum 36 porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum 37 hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum 38 isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum 39 Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum 40 filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum 41 hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum 42 filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas 43 omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum 44 filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum 45 filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum 46 nomen autem filiae Aser fuit Sara 47 hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum 48 filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum 49 Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum 50 hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum 51 ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta 52 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 53 istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas 54 pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio 55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis 56 quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores 57 hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum 58 hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram 59 qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum 60 de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino 62 fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio 63 hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho 64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai 65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun
Nombres (VUL) 17