Sirac (NV) 36

Cognoscant gentes quia non est Deus nisi tu

36 1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum;
2
et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.


3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
4
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,


5 ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine.
6
Innova signa et itera mirabilia,


7 glorifica manum et firma brachium dextrum,
8
excita furorem et effunde iram,
9
tolle adversarium et afflige inimicum.
10
Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua.
11
In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
12
Contere caput principum inimicorum dicentium: " Non est alius praeter nos!".


13 Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio.
14
Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo.
15
Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco requiei tuae.
16
Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum.
17
Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
18
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum,
19
secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum.


20 Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior;
21
fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia.
22
Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi.
23
Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia.
24
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
25
Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum.
26
Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei.
27
Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans. 28 Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?

Capitulum 37

37 1 Omnis amicus dicet: " Et ego amicitiam copulavi! "; sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia appropinquans usque ad mortem:
2
sodalis et amicus ad inimicitiam conversus?
3
O praesumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius?
4
Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus et in tempore tribulationis adversarius erit;
5
sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum.
6
Non obliviscaris amici tui in animo tuo et non immemor sis illius in opibus tuis.
7
Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium.
8
Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius pro semetipso.
9
A consiliario serva animam tuam et prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
10
ne forte mittat super te sortem et dicat tibi:
11
" Bona est via tua " et stet e contrario videre quid tibi eveniat.
12
Noli consiliari cum invido et a zelante te consilium absconde; nec cum muliere de ea, quae ei aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de traiecticio, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,
13
cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario otioso de omni opere,
14
cum mercennario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione: non attendas his in omni consilio.
15
Sed cum viro timorato assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem mandata,
16
cuius anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi.
17
Et consilium cordis statue tecum; non est enim tibi aliud fidelius illo.
18
Anima viri enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum.
19
Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.
20
Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile.
21
Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua.
22
Est vir peritus multorum eruditor et animae suae inutilis est.
23
Est qui sophistice loquitur et odibilis est; in omni cibo voluptatis defraudabitur.
24
Non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est.
25
Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius super corpus suum.
26
Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.
27
Vir sapiens implebitur benedictionibus, et omnes videntes illum beatum dicent.
28
Vita viri in numero dierum; dies autem Israel innumerabiles sunt.
29
Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum.
30
Fili, in vita tua tenta animam tuam et vide si quid obnoxium ei est: non des illi.
31
Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. 32 Noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam. 33 In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. 34 Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adiciet vitam.

Capitulum 38

38 1 Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus.
2
A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem.
3
Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
4
Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
5
Nonne a ligno indulcata est aqua amara,
6
ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis.
7
In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius:
8
et salus super faciem terrae.
9
Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te.
10
Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum;
11
da suavitatem et memoriam similaginis et impingua oblationem pro opibus tuis. Et da locum medico,
12
etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.
13
Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium.
14
Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem.
15
Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici.
16
Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius.
17
Amare fer fletum et perfice lamentum
18
et fac luctum secundum meritum eius, uno die vel duobus propter detractionem, et consolare propter tristitiam.
19
A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem.
20
In abductione permanet tristitia, et vita inopis maledictio cordis.
21
Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te et memento novissimorum.
22
Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis.
23
Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
24
In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare in illo in exitu spiritus sui.
25
Sapientia scribae in opportunitate vacationis; et, qui minoratur operatione, ipse sapientia replebitur. Qua sapientia replebitur,
26
qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
27
Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.
28
Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus.
29
Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur.
30
Vox mallei exsurdat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius.
31
Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in perfectionem.
32
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius;
33
in brachio suo formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam:
34
cor suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia sua mundare fornacem. 35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. 36 Sine his omnibus non aedificabitur civitas, 37 et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient; 38 super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur; 39 sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.


39 1 Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit.


2 Narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit.
3
Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur.
4
In medio magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit.


5 In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit.
6
Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
7
Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur.


8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur.


9 Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino.
10
Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit.
11
Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur.
12
Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur.
13
Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem;
14
sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.


15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi.
16
Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum.
17
Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra;
18
quasi libanus odorem suavitatis habete,
19
florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis.
20
Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione:
21
" Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit! ". Non est dicere: " Quid est hoc? " aut " Ad quid istud? "; omnia enim in tempore suo conquirentur.
22
In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum;
23
quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius.
24
Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius.
25
A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius.
26
Non est dicere: " Quid est hoc! " aut " Ad quid istud? "; omnia enim in usum suum creata sunt.
27
Benedictio illius quasi fluvius inundavit
28
et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,
29
quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius.
30
Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala.
31
Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum:
32
haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
33
Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua;
34
in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt:
35
ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; 36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios: 37 in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum. 38 Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi: 39 " Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit ". 40 Non est dicere: " Hoc illo nequius est ": omnia enim in tempore suo comprobabuntur. 41 Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.

Capitulum 40

40 1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium:
2
cogitationes eorum et timores cordis, adinventio exspectationis, dies finitionis.
3
A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere;
4
ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio.
5
Et in tempore requiei in cubili somnus noctis immutat scientiam eius.
6
Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat
7
conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem.
8
Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius:
9
ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella.
10
Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus.
11
Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur.
12
Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit.
13
Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent.
14
In aperiendo manus suas laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient.
15
Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae.
16
Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omne fenum evelletur.
17
Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet.
18
Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum.
19
Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen, et super haec mulier immaculata computabitur.
20
Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae.
21
Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
22
Gratiam et speciem desiderabit oculus, et super haec virides sationes.
23
Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
24
Fratres et adiutorium in tempore tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit.
25
Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur.
26
Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini.
27
Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium.
28
Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius.
29
Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere.
30
Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis; 31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. 32 In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit.

Capitulum 41

41 1 O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis,
2
viro quieto et, cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere voluptatem!
3
O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti et, qui minoratur viribus,
4
defecto aetate et, cui de omnibus cura est, qui fiduciam amisit et perdidit patientiam!
5
Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni;
6
et quid resistis beneplacito Altissimi? Sive decem sive centum sive mille anni,
7
non est enim in inferno accusatio vitae.
8
Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur in sedibus impiorum;
9
filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
10
De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
11
Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
12
Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
13
Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, sic impii a maledicto in perditionem.
14
Luctus hominum in corpore ipsorum; nomen autem impiorum non bonum delebitur.
15
Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni:
16
bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aevum.
17
Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis, quae utilitas in utrisque?
18
Disciplinam in pace conservate, filii;
19
verumtamen reveremini iudicium meum:
20
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnis pudor probatus.
21
Erubescite a patre et a matre de fornicatione et a praesidente et a potente de mendacio,
22
a principe et a iudice de delicto, a synagoga et plebe de iniquitate,
23
a socio et amico de iniustitia et de loco, in quo habitas,
24
de furto, de veritate Dei et testamento, de impositione cubiti super mensam et a despectione dati et accepti,
25
a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
26
et ab auferendo partem et non restituendo
27
et a respiciendo mulierem alieni viri et a curiositate in ancillam eius, neque steteris ad lectum eius; 28 ab amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne improperes;


42 1 et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas:
2
de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium,
3
de ratione sociorum et viatorum et de datione hereditatis alienorum,
4
de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,
5
de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina filiorum et servo pessimo latus sanguinare.
6
Super mulierem nequam bonum est signum;
7
ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe.
8
De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu omnium vivorum.
9
Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat;
10
ne quando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur.
11
Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi.
12
Omni homini ne det speciem et in medio mulierum non commoretur;
13
de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris.
14
Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.

Gloria Domini plenum est opus eius

15 Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium.
16
Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius.
17
Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua.
18
Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit.
19
Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum.
20
Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
21
Magnalia sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in saeculum; neque augetur
22
neque minuitur et non eget alicuius consilio.
23
Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla spectatu!
24
Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei;
25
omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. 26 Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?


43 1 Gloria altitudinis firmamentum puritatis, species caeli in visione gloriae.
2
Sol in apparitione annuntians in processu: vas admirabile, opus Excelsi.
3
In meridiano suo exurit terram; et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem ventilans in operibus ardoris tripliciter,
4
sol exurens montes, vapores igneos exsufflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos.
5
Magnus Dominus, qui fecit illum et sermonibus eius festinavit iter.
6
Et luna stat in tempus suum, in ostensionem temporis et signum aevi.
7
A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione.
8
Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione.
9
Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose.
10
Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Domini.
11
In verbis Sancti stabunt iuxta praeceptum et non deficient in vigiliis suis.
12
Vide arcum et benedic eum, qui fecit illum; valde speciosus est in splendore suo.
13
Gyravit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi tetenderunt illum.
14
Imperio suo acceleravit nivem et properat coruscationes iudicii sui.
15
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves.
16
In magnitudine sua firmavit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. Vox tonitrui eius tremefacit terram,
17
in conspectu eius commovebuntur montes. In voluntate eius aspirabit notus,
18
tempestas aquilonis et congregatio spiritus.
19
Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit nivem, et, sicut locusta demergens, descensus eius:
20
pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor.
21
Gelu sicut salem effundet super terram, et, dum gelaverit, fit tamquam cacumina tribuli.
22
Frigidus ventus aquilo flabit, et gelabit crystallus super aquam; super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aqua.
23
Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem sicut ignis.
24
Medicina omnium in festinatione nebulae, et ros obvians ab ardore hilarescet.
25
Cogitatione sua placavit abyssum et plantavit in illa insulas.
26
Qui navigant mare, enarrant pericula eius, et audientes auribus nostris admiramur.
27
Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum.
28
Propter ipsum iter prosperat angelus eius, et in sermone eius composita sunt omnia.
29
Multa dicemus et deficiemus verbis; consummatio autem sermonum: " Ipse est omnia!".
30
Glorificantes ad quid valebimus? Ipse enim Magnus super omnia opera sua.
31
Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
32
Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis: supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius.(33) 34 Exaltantes eum replemini virtute; ne laboretis, non enim pervenietis usquam. 35 Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est? 36 Multa abscondita sunt maiora his; pauca enim vidimus operum eius. 37 Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam.

Parentes nostri viri misericordiae sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem

44 1 Laus patrum. Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua.


2 Multam gloriam fecit Dominus, magnificentiam suam a saeculo.
3
Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetiis,
4
regentes populum in consiliis et peritia scripturae populos; verba sapientiae in disciplina eorum,
5
requirentes modos musicos et narrantes carmina scripturarum;
6
homines divites innixi virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis.
7
Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et a diebus suis habentur in laudibus.
8
De illis nati sunt, qui reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.


9 Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint; et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum post ipsos.


10 Sed hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non fuerunt in oblivione.
11
Cum semine eorum permanent, bona hereditas, nepotes eorum,
12
et in testamentis stetit semen eorum;


13 et filii eorum propter illos. Usque in aeternum manet semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur.
14
Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem;
15
sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.


16 Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus paenitentiam.
17
Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio;
18
propter eum dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium:
19
testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri posset diluvio omnis caro.
20
Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventa macula in gloria eius; qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo.
21
In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.
22
Ideo iure iurando statuit illi benedici gentes in semine eius, crescere illum quasi terrae cumulum
23
et ut stellas exaltare semen eius et hereditare illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae. 24 Et in Isaac eodem modo statuit propter Abraham patrem eius. 25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob. 26 Agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit illi partem in tribubus duodecim. 27 Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis,

Capitulum 45

45 1 dilectum a Deo et hominibus Moysen, cuius memoria in benedictione est.
2
Similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis signa acceleravit.
3
Glorificavit illum in conspectu regum et ius dedit illi ad populum suum et ostendit illi gloriam suam.
4
In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne.
5
Auditam fecit illi vocem suam et induxit illum in nubem;
6
et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel.
7
Excelsum fecit Aaron sanctum similem ei, fratrem eius de tribu Levi.
8
Statuit illum in testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria
9
et circumcinxit eum zona gloriae. Et induit eum perfecto decore et coronavit eum in vasis virtutis:
10
femoralia et tunicam et umerale posuit ei et cinxit illum tintinnabulis aureis, malis granatis plurimis in gyro,
11
ut daret sonitum in incessu suo, auditum faceret sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae.
12
Stola sancta auro et hyacintho et purpura, opus textile rationale iudicii et cingulum,
13
tortum coccum opere artificis, gemmae pretiosae super rationale in ligatura auri, opere lapidarii sculptis, in memoriam cum scriptura sculpta secundum numerum tribuum Israel.
14
Corona aurea super mitram eius, lamina cum signo sanctitatis, gloria honoris, opus virtutis et desideria oculorum, perfecta pulchritudo.
15
Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia in sempiternum;
16
non induet illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus.
17
Sacrificium ipsius consumitur igne cotidie iuge bis.
18
Complevit Moyses manus eius et unxit illum oleo sancto.
19
Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius.
20
Ipsum elegit ab omni vivente offerre sacrificium Deo, incensum et adipes et incendere bonum odorem et memoriale et placare pro populo suo.
21
Et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis iudiciorum: docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel.
22
Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiram, et congregatio Core in iracundia furoris sui.
23
Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae eius.
24
Fecit illis monstra et consumpsit illos in flamma ignis.
25
Et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias frugum terrae divisit illi.
26
Panem ipsis in primis paravit in satietatem, nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini eius. 27 Ceterum in terra gentis non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius et hereditas. 28 Et Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, zelando timorem Domini; 29 et stetit in ruptura pro gente, in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro lsrael. 30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in aeternum. 31 Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas.

Capitulum 46

46 1 Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum
2
maximus in salutem electorum Dei, qui vindicet in insurgentes hostes, ut heredem faciat Israel.
3
Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem acinacem!
4
Quis ante illum restitit? Nam bella Domini ipse perduxit.
5
An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
6
Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis.
7
Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios,
8
ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis.
9
Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae.
10
Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel.
11
Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem,
12
ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi Domino.
13
Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino:
14
sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,
15
et nomen eorum renovet filiis illorum sanctorum virorum.
16
Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua.
17
In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta;
18
et cognitus est in verbis suis fidelis in visione.
19
Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni lactentis.
20
Et intonuit de caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam 21 et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim. 22 Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: " Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi "; et non accusavit illum homo. 23 Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis.


Sirac (NV) 36