Sirac (VUL) 26

Capitulum 26

26 1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex
2
mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit
3
pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
4
divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
5
a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
6
delatura civitatis et collectio populi
7
et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
8
dolor cordis et luctus mulier zelotypa
9
in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
10
sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
11
mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur
12
fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
13
in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se
14
ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
15
sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
16
gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit
17
disciplina illius datus Dei
18
mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae 19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata 20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae 21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius 22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem 23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris 24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae 25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit 26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus 27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam
28
duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae


Capitulum 27

27 1 propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
2
si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
3
conteretur delictum
4
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua
5
si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius
6
vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
7
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
8
ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
9
si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
10
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
11
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates
12
homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur
13
in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto
14
narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
15
loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium
16
effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis
17
qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
18
dilige proximum et coniungere fide cum illo
19
quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
20
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui
21
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
22
non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
23
conligare et maledicti est concordatio
24
denudare autem amici mysteria desperatio est
25
annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
26
in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum
27
multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
28
qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
29
et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
30
facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi 31 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi 32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur 33 ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum


Capitulum 28

28 1 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit
2
relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur
3
homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam
4
et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur
5
ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius
6
memento novissimorum et desine inimicari
7
tabitudo enim et mors inminet in mandatis
8
memorare timorem Dei et non irascaris proximo
9
memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi
10
abstine te a lite et minues peccata
11
homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam
12
secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam
13
certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem
14
si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
15
susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes
16
lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem
17
civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit
18
virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit
19
lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis
20
qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie
21
flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa
22
multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam
23
beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus
24
iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est
25
mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa
26
perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos 27 qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos 28 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras 29 aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos 30 et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem


Capitulum 29

29 1 de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat
2
fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
3
confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
4
multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
5
donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
6
et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
7
si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem
8
sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
9
et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
10
multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
11
verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum
12
propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
13
perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem
14
pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum
15
conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo
16

17

18
super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
19
vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
20
gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
21
repromissorem fugit peccator et inmundus
22
bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
23
vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
24
repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris
25
viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis
26
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
27
recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas
28
initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem 29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio 30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies 31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os 32 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet 33 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros 34 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater 35 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris


Capitulum 30

30 1 de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo
2
qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur
3
qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo
4
mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se
5
in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis
6
reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam
7
pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius
8
equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps
9
lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te
10
non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui
11
non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius
12
curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae
13
doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas
14
melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia
15
salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus
16
non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium
17
melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans
18
bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro
19
quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur
20
sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
21
videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans
22
tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo
23
iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
24
miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
25
multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa 26 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus 27 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt


Capitulum 31

31 1 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum
2
cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam
3
laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum
4
laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
5
qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea
6
multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum
7
lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
8
beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
9
quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
10
quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit
11
ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum
12
de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior
13
non dicas simulata sunt quae super illa sunt
14
memento quoniam malum oculus nequa
15
nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit
16
ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas
17
nec conprimaris in convivio
18
intellege proximi tui ex te ipso
19
utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis
20
cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas
21
et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere
22
quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
23
vigilia et cholera et tortura viro infrunito
24
somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur
25
et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
26
audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba
27
in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi
28
splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele
29
in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est
30
diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum
31
ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum 32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius 33 quae est vita quae minuitur vino 34 quid defraudat vitam mors 35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio 36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum 37 sanitas est et corpori et animae 38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit 39 amaritudo animae vinum multum potatum 40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera 41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius 42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo


Capitulum 32

32 1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis
2
curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe
3
ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis
4
loquere maior natu decet enim te
5
primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
6
ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua
7
gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini
8
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino
9
audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
10
adulescens loquere in tua causa vix
11
si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
12
in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens
13
in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris
14
ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia
15
et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
16
et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
17
et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis
18
qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem
19
qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea
20
qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent
21
peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem
22
vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem
23
etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur
24
fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis 25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum 26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende 27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum 28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur


Capitulum 33

33 1 timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis
2
sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis
3
homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
4
qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit
5
praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius
6
equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit
7
quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole
8
a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente
9
et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam
10
ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
11
in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum
12
et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
13
quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere
14
omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
15
contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum
16
et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores
17
in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular
18
respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam
19
audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite
20
filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis
21
dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro
22
melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum
23
in omnibus operibus tuis praecellens esto
24
ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
25
cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo
26
operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem
27
iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae
28
servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet
29
multam enim malitiam docuit otiositas
30
in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave
31
si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
32
si laeseris illum iniuste
33
et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis


Capitulum 34

34 1 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
2
quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
3
hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
4
ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
5
divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
6
et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
7
multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
8
sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
9
qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
10
qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
11

12
multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
13
aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
14
spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
15
spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
16
qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
17
timentis Dominum beata est anima eius
18
ad quem respicit et quis est fortitudo eius
19
oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
20
et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
21
immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
22
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
23
dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
24
qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
25
panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
26
qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum 27 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario 28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor 29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus 30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius 31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet


Capitulum 35

35 1 qui conservat legem multiplicat orationem
2
sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate
3
et deprecatio recedere ab iniustitia
4

5

6
non apparebis ante conspectum Dei vacuus
7
haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
8
oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
9
sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus
10
bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
11
in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas
12
da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
13
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
14
noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
15
et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae
16
non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet
17
non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus
18
nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
19
a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
20
qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit
21
oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
22
et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
23
et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet
24
donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius 25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua 26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis


Capitulum 36

36 1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
2
et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
3
adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
4
sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
5
ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
6
innova signa et inmuta mirabilia
7
glorifica manum et brachium dextrum
8
excita furorem et effunde iram
9
extolle adversarium et adflige inimicum
10
festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
11
in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
12
contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos
13
congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
14
miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
15
miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae
16
reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
17
da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
18
da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
19
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
20
omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
21
fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
22
cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
23
omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
24
species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
25
si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
26
qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
27
ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens 28 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem


Capitulum 37

37 1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
2
sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
3
o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius
4
sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit
5
sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum
6
non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis
7
noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium
8
omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso
9
a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
10
ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
11
bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat
12
cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis
13
cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere
14
cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio
15
cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei
16
cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi
17
et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo
18
anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum
19
et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam
20
ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile
21
verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
22
vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
23
qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
24
non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est
25
est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis
26
vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt
27
vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt
28
vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt
29
sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum
30
fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem
31
non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet 32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam 33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera 34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam


Capitulum 38

38 1 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus
2
a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
3
disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur
4
Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi
5
nonne a ligno indulcata est amara aqua
6
ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
7
in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius
8
pax enim Dei super faciem terrae
9
fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te
10
averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum
11
da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico
12
etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria
13
est enim tempus quando in manus eorum incurras
14
ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum
15
qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici
16
fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius
17
propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam
18

19
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem
20
in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius
21
non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum
22
noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis
23
memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie
24
in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui
25
sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
26
qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum
27
cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum
28
sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus
29
sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
30
vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius
31
cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione
32
sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius
33
in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam
34
cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem 35 omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est 36 sine his omnibus non aedificatur civitas 37 et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient 38 super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur 39 sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi



Sirac (VUL) 26