Denzinger 2694
2694 1594 Mandamus igitur omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, ne de dictis propositionibus et doctrinis sentire, docere, praedicare praesumant, contra quam in hac Nostra Constitutione declaratur: ita ut, quicumque illas vel earum aliquam coniunctim vel divisim docuerit, defenderit, ediderit aut de eis, etiam disputando, publice vel privatim tractaverit, nisi forsitan impugnando, ecclesiasticis censuris aliisque contra similia perpetrantes a iure statutis poenis ipso facto absque alia declaratione subiaceat.
2695 1595 Ceterum, per hanc expressam praefatarum propositionum et doctrinarum reprobationem alia in eodem libro contenta nullatenus approbare intendimus: cum praesertim in eo complures deprehensae fuerint propositiones et doctrinae, sive illis, quae supra damnatae sunt, affines, sive quae communis ac probatae cum doctrinae et disciplinae temerarium contemptum tum maxime infensum in Romanos Pontifices et Apostolicam Sedem animum prae se ferunt.
2696 1595 Duo vero speciatim notanda censemus, quae de augustissimo sanctissime Trinitatis mysterio, 2 Decreti de fide, si non pravo animo, imprudentius certe Synodo exciderunt, quae facile rudes praesertim et incautos in fraudem impellere valeant:
2697 1596 Primum, dum posteaquam rite praemisit, Deum in suo Esse unum et simplicissimum permanere, continuo subiungens, ipsum Deum in tribus personis distingui, perperam discedit a communi et probata in christianae doctrinae institutionibus formula, qua Deus unus quidem " in tribus personis distinctis " dicitur, non " in tribus personis distinctus ": cuius formulae commutatione hoc vi verborum subrepit erroris periculum, ut essentia divina distincta in personis putetur, quam fides catholica sic unam in personis distinctis confitetur, ut eam simul profiteatur in se prorsus indistinctam.
2698 1597 Alterum quod de ipsismet tribus divinis personis tradit, eas secundum earum proprietates personales et incommunicabiles exactius loquendo exprimi seu appellari Patrem, " Verbum " et Spiritum Sanctum: quasi minus propria et exacta foret appellatio " Filii ", tot Scripturae locis consecrata, voce ipsa Patris e caelis et e nube delapsa, tum formula baptismi a Christo praescripta, tum et praeclara illa confessione, qua " beatus " ab ipsomet Christo Petrus est pronuntiatus; ac non potius retinendum esset, quod, edoctus ab Augustino, angelicus praeceptor vicissim ipse docuit, in nomine Verbi eandem proprietatem importari, quae in nomine Filii, dicente nimirum Augustino: Eo dicitur Verbum, quo Filius.
2699 1598 Neque silentio praetereunda insignis et fraudis plena Synodi temeritas, quae pridem improbatam ab Apostolica Sede Conventus Gallicani declarationem (DS 2281ss) anni 1682 ausa sit non amplissimis modo laudibus exornare, sed, quo maiorem illi auctoritatem conciliaret, eam in decretum 'de fide' inscriptum insidiose includere, articulos in illa contentos palam adoptare, et quae sparsim per hoc ipsum decretum tradita sunt, horum articulorum publica et solemni professione obsignare. Quo sane non solum gravior longe se Nobis offert de Synodo, quam praedecessoribus Nostris fuerit de comitiis illis expostulandi ratio, sed et ipsimet Gallicanae ecclesiae non levis iniuria irrogatur, quam dignam Synodus existimaverit, cuius auctoritas in patrocinium vocaretur errorum, quibus illud est contaminatum decretum.
2700 1599 Quamobrem, quae acta Conventus Gallicani, mox ut prodierunt praedecessor Noster venerabilis Innocentius XI per Litteras in forma Brevis ('Paternae caritati' ) die 11. Aprilis anni 1682, post autem expressius Alexander VIII Constitutione 'Inter multiplices' die 4. Aug. 1690 (DS 2281ss) pro apostolici sui muneris ratione improbarunt, resciderunt, nulla et irrita declararunt; multo fortius exigit a Nobis pastoralis sollicitudo, recentem horum factam in Synodo tot vitiis affectam adoptionem velut temerariam, scandalosam ac praesertim post edita praedecessorum Nostrorum decreta huic Apostolicae Sedi summopere iniuriosam reprobare ac damnare, prout eam praesenti hac Nostra Constitutione reprobamus et damnamus ac pro reprobata et damnata haberi volumus.
2705 1600 Resp. S. P'cis ad quaedam dubia: Sententiam laicorum tribunalium et catholicorum conventuum, a quibus praesertim matrimoniorum nullitas declaratur eorumque vinculi attentatur dissolutio, nullum robur vimque prorsus nullam penes Ecclesiam consequi posse. ...
2706 1601 Gravissimum commissuros scelus suumque sacrum ministerium prodituros esse eos parochos, qui has nuptias sua praesentia probarent suaque benedictione firmarent. Neque enim illae nuptiae dicendae sunt, sed potius adulterina conubia. ...
1602 Magno et acerbo dolore confecti sumus, ubi accepimus exitiosum consilium haud ita primum susceptum, quo sacratissimi Bibliorum libri novis ac praeter saluberrimas Ecclesiae regulas editis interpretationibus iisque callide in pravos sensus contortis vernacula qualibet lingua passim pervulgantur. Namque ab aliqua iam ex perlatis ad Nos huiusmodi versionibus animadvertimus eam in purioris doctrinae sanctitatem parari perniciem, ut facile fideles ex iis fontibus letale ebibant venenum, ex quibus haurire debuissent aquas sapientiae salutaris (Eccli 15, 3). ...
2710 1603 Obversari ... tibi debuisset ante oculos,... 'si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde detrimenti quam utilitatis oriri (DS 1853). Porro Romana Ecclesia solam Vulgatam editionem ex notissimo Tridentini Concilii praescripto (DS 1506) suscipiens, aliarum linguarum versiones respuit, easque tantum permittit, quae cum adnotationibus ex Patrum et catholicorum doctorum scriptis opportune depromptis eduntur, ne tantus thesaurus pateat novitatum corruptelis, atque ut Ecclesia toto orbe diffusa sit labii unius et sermonum eorundem (Gn 11, 1).
2711 1604 Sane cum in vernaculo sermone creberrimas animadvertamus vicissitudines, varietates, commutationesque, profecto ex immoderata biblicarum versionum licentia immutabilitas illa convelleretur, quae divina decet testimonia, et fides ipsa nutaret, cum praesertim ex unius syllabae ratione quandoque de dogmatis veritate dignoscatur. In id proinde pravas teterrimasque machinationes suas conferre in more habuerunt haeretici, ut editis vernaculis Bibliis (de quorum tamen mira varietate ac discrepantia ipsi se invicem accusant et carpunt) suos quisque errores sanctiore divini eloquii apparatu obvolutos per insidias obtruderent. 'Non (T. orig.: neque) enim natae sunt haereses, inquiebat S. Augustinus, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene intelligitur etiam temere et audacter asseritur.' Quod si viros pietate et sapientia spectatissimos in Scripturarum interpretatione haud raro defecisse dolemus, quid non timendum, si imperito vulgo, qui ut plurimum non delectu aliquo, sed temeritate quadam iudicat, translatae in vulgarem quamcumque linguam Scripturae libere pervolvendae traderentur?...
2712 (Provocatur dein ad celebrem Innocentii III epistolam ad fideles Ecclesiae Metensis: 'Arcana vero fidei sacramenta . .. sapere ad sobrietatem': DS 771).
1605-1606 At notissimae sunt non mox laudati Innocentii III solum, sed et Pii IV, Clementis VIII et Benedicti XIV Constitutiones. ... Sed quae sit Ecclesiae mens de Scripturae lectione atque interpretatione noscat luculentissime fraternitas tua ex praeclara alterius praedecessoris Nostri Clementis XI Constitutione 'Unigenitus', qua illae doctrinae diserte improbantur, quibus utile ac necessarium asserebatur omni tempori, omni loco et omni personarum generi cognoscere mysteria sacrae Scripturae, cuius lectio esse pro omnibus adstruebatur, damnosumque esse christianum populum ab eadem retrahere, immo Christi os fidelibus obturari, cum ex ipsorum manibus Novum Testamentum abripiatur (cf. DS 2479-2485).
2715 Qu.: Potestne pia uxor permittere, ut maritus suus ad eam accedat postquam experientia ipsi constiterit eum more nefando Onan se gerere..., praesertim si uxor denegando se exponat periculo saevitiarum aut timeat, ne maritus ad meretrices accedat? Resp.: Cum in proposito casu mulier e sua quidem parte nihil contra naturam agat detque operam rei licitae, tota autem actus inordinatio ex viri malitia procedat, qui loco consummandi retrahit se et extra vas effundit, ideo si mulier post debitas admonitiones nihil proficiat, vir autem instet, minando verbera aut mortem aut alias graves saevitias, poterit ipsa (ut probati theologi docent) citra peccatum passive se praebere, cum in his rerum adiunctis ipsa viri sui peccatum simpliciter permittat idque ex gravi causa quae eam excuset; quoniam caritas qua illud impedire teneretur, cum tanto incommodo non obligat.
2718 (Non levis doloris et metus causa exstiterunt disseminantes) novam illam opinionem a schismaticis hominibus propugnatam qua docetur formam, qua vivificum hoc ... sacramentum perficitur, non in solis Jesu Christi verbis consistere, quibus sacerdotes tam Latini quam Graeci in consecratione utuntur, sed ad perfectam consummatamque consecrationem addi oportere eam precum formulam, quae memorata verba apud nos praecurrit, in vestra autem liturgia subsequitur.... In virtute sanctae oboedientiae ... praecipimus ... ut non audeant deinceps ... tueri eam opinionem, quae tradit ad admirabilem illa conversionem totius substantiae panis in substantiam Corporis Christi, et totius substantiae vini in substantiam Sanguinis eius necesse esse, praeter Christi verba, eam etiam ecclesiasticam precum formulam recitare, quam saepe iam memoravimus...
2720 (Secta quaedam) blandam pietatis et liberalitatis speciem prae se ferens tolerantismum (sic enim aiunt) seu indifferentismum profitetur atque extollit non modo in rebus civilibus, de quo non est Nobis sermo, verum etiam in religionis negotio, docens amplam unicuique libertatem a Deo factam esse, ut quae cuique secta iuxta suum privatum iudicium vel opinio arriserit, eam quisque sine salutis periculo amplecti vel adoptare valeat. (Contra hoc affertur Rom 16,17s.).
1607 ... Hostium nostrorum iniquitas eousque progreditur, ut praeter colluviem perniciosorum librorum religioni per se infestam, in religionis detrimentum vertere nitantur etiam sacras Litteras ad religionis ipsius aedificationem divinitus nobis datas. Non vos latet, Venerabiles Fratres Societatem quandam, dictam vulgo biblicam, per totum orbem audacter vagari, quae spretis sanctorum Patrum traditionibus, et contra notissimum TRIDENTINI Concilii decretum (cf. D 786), in id collatis viribus ac modis omnibus intendit, ut in vulgares linguas nationum omnium sacra vertantur vel potius pervertantur Biblia. ...
1608 Ad quam pestem avertendam praedecessores Nostri plures ediderunt Constitutiones ... (e.g. PIUS VII; cf. D 1602sqq). ... Nos quoque pro apostolico Nostro munere hortamur vos, Venerabiles Fratres, ut gregem vestrum a letiferis hisce pascuis amovere omnimode satagatis. Arguite, obsecrate, instate opportune, importune, in omni patientia et doctrina (2 Tim 4, 2), ut fideles vestri regulis nostrae Indicis Congregationis adamussim inhaerentes sibi persuadeant 'si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri'. Quam veritatem et experientia commonstrat, et praeter ceteros Patres declaravit S. Augustinus his verbis: 'Non enim ...' (cf. D 1604).
2722 1609 Expos.: (Dissentiunt confessarii de liceitate lucri percepti) ex pecunia negotiatoribus mutuo data, ut ea ditescant. De sensu Epistolae encyclicae 'Vix pervenit' acriter disputatur. Ex utraque parte momenta afferuntur ad tuendam eam, quam quisque amplexus est, sententiam, tali lucro faventem aut contrariam. Inde querelae, dissensiones, denegatio sacramentorum plerisque negotiatoribus isti ditescendi modo inhaerentibus, et innumera damna animarum.
2723 1609 Ut animarum damnis occurrant, nonnulli confessarii mediam inter utramque sententiam viam se posse tenere arbitrantur. Si quis ipsos consulat de istiusmodi lucro, illum ab eo deterrere conantur. Si paenitens perseveret in consilio pecuniam mutuo dandi negotiatoribus, et obiciat, sententiam tali mutuo faventem multos habere patronos et insuper non fuisse damnatam a Sancta Sede non semel ea de re consulta: tunc isti confessarii exigunt, ut paenitens promittat se filiali oboedientia obtemperaturum iudicio Summi Pontificis, si intercedat qualecumque sit; nec, hac promissione obtenta, absolutionem denegant quamvis probabiliorem credant opinionem contrariam tali mutuo. Si paenitens non confiteatur de lucro ex pecunia sic mutuo data, et videatur in bona fide: isti confessarii, etiamsi aliunde noverint ab eo perceptum esse aut etiam nunc percipi istiusmodi lucrum, eum absolvunt, nulla ea de re interrogatione facta, quando timent, ne paenitens admonitus restituere aut a tali lucro abstinere recuset.
2724 1610 Qu.: 1. Utrum possit horum posteriorum confessariorum agendi rationem probare ? 2. Utrum alios confessarios rigidiores ipsum adeuntes consulendi causa possit hortari, ut istorum agendi rationem sequantur, donec S. Sedes expressum ea de quaestione iudicium ferat? Resp. S. Pontificis: Ad 1. Non esse inquietandos. - Ad 2. Provisum in primo.
2725 Qu.: Ludovicus Franc. Aug. card. de Rohan-Chabot, archiep. Vesuntionensis (BesanÁon), doctrinae Sapientiam et unitatem fovere nititur apud omnes dioecesis suae qui curam gerunt animarum; quorum nonnullis impugnantibus ac prohibentibus theologiam moralem B. Alphonsi M. a Ligorio tamquam laxam nimis, periculosam saluti et sanae morali contrariam, S. Paenitentiariae oraculum requirit suppliciter, ac ipsi unius theologiae professoris (scl. Th. Gousset) dubia proponit solvenda:
2726 1. Utrum sacrae theologiae professor opiniones, quas in sua theologia morali profitetur B. Alphonsus a Ligorio, tuto sequi ac profiteri possit ? Resp. (cfirm. a S. P'ce 22 juillet 1831): Ad 1. Affirmative, quin tamen ad inde reprehendendi censeantur, qui opiniones ab aliis probatis auctoribus traditas sequuntur.
2727 2. An sit inquietandus confessarius, qui omnes B. Alphonsi a Ligorio sequitur opiniones in praxi s. paenitentiae tribunalis, hac sola ratione quod a Sede Apostolica nihil in operibus illius censura dignum repertum fuerit ? - Confessarius, de quo in dubio, non legit opera B. Doctoris nisi ad cognoscendam accurate eius doctrinam, non perpendens momenta rationesve, quibus variae nituntur opiniones; sed existimat se tuto agere eo ipso quod doctrinam, quae nihil censura dignum continet, prudenter judicare queat sanam esse, tutam nec ullatenus sanctitati evangelicae contrariam. Resp. (cfirm. a S. P'ce 22 juillet 1831): Ad 2. Negative, habita ratione mentis S. Sedis circa approbationem scriptorum Servorum Dei ad effectum canonizationis.
1611 A. Ad dubia episcopi Vivariensis : 1. 'An praefatum iudicium Sanctissimi Pontificis intelligendum sit, ut verba ipsius sonant, et separatim a titulo legis principis, de quo Eminentissimi Cardinales loquuntur in his responsis, ita ut unice agatur de mutuo negotiatoribus facto. 2. 'An titulus ex lege principis, de quo Eminentissimi Cardinales, sic intelligendus sit, ut sufficiat legem principis declarare, licitum esse cuique convenire de lucro ex solo mutuo facto, sicut fit in codice civili Francorum, quin dicat se concedere ius tale lucrum percipiendi.' Congregatio S. Officii responadit 31. Aug. 1831 : Provisum in decretis feriae IV, d. 18. Aug. 1830, atque dentur decreta.
2730 1613 Alteram nunc persequimur causam malorum uberrimam, quibus afflictari in praesens comploramus Ecclesiam, indifferentismum scilicet, seu pravam illam opinionem, ... qualibet fidei professione aeternam posse animae salutem comparari, si mores ad recti honestique normam exigantur. ... Atque ex hoc putidissimo indifferentismi fonte absurda illa fluit ac erronea sententia seu potius deliramentum, asserendam esse ac vindicandam cuilibet libertatem conscientiae.
2731 1614 Cui quidem pestilentissimo errori viam sternit plena illa atque immoderata libertas opinionum, quae in sacrae et civilis rei labem late grassatur, dictitantibus per summam impudentiam nonnullis, aliquid ex ea commodi in religionem promanare. At 'quae peior mors animae quam libertas erroris?' inquiebat Augustinus. ...
1615 Neque laetiora et religioni et principatui ominari possemus ex eorum votis, qui Ecclesiam a regno separari mutuamque imperii cum sacerdotio concordiam abrumpi discupiunt. Constat quippe, pertimesci ab impudentissimae libertatis amatoribus concordiam illam, quae semper rei et sacrae et civili fausta exstitit ac salutaris...
2732 1616 Eos imprimis affectu paterno complexi, qui ad sacras praesertim disciplinas et ad philosophicas quaestiones animum appulere, hortatores auctoresque iisdem sitis, ne solius ingenii sui viribus freti imprudenter a veritatis semita in viam abeant impiorum, Meminerint Deum esse sapientiae ducem emendatoremque sapientium (cf. Sap 7, 15), ac fieri non posse, ut sine Deo Deum discamus, qui per Verbum docet homines scire Deum.
1617 Ceterum lugendum valde est, quonam prolabantur humanae rationis deliramenta, ubi quis novis rebus studeat atque contra Apostoli monitum nitatur plus sapere quam oporteat sapere (cf. Rom 12, 3), sibique nimium praefidens veritatem quaerendam autumet extra catholicam Ecclesiam, in qua absque vel levissimo erroris coeno ipsa invenitur, quaeque idcirco 'columna ac firmamentum veritatis (1 Tim 3, 15) appellatur et est. Probe autem intelligitis Venerabiles Fratres, Nos hic loqui etiam de fallaci illo haud ita pridem invecto philosophiae systemate plane improbando, quo ex proiecta et effrenata novitatum cupiditate veritas, ubi certo consistit, non quaeritur sanctisque et apostolicis traditionibus posthabitis doctrinae aliae inanes, futiles incertaeque, nec ab Ecclesia probatae adsciscuntur, quibus veritatem ipsam fulciri ac sustineri vanissimi homines perperam arbitrantur.
1618 Ad augendas, quibus diu noctuque ob id (scil. perrsecutiones Ecclesiae) premimur, angustias illud etiam calamitosissimum ac summopere deplorandum accedit, quod inter eos, qui pro religione editis operibus certant, nonnulli simulate se intrudere audeant, qui similiter pro eadem videri volunt et ostentant se dimicare, ut retenta religionis specie, veritate autem despecta, facilius possint 'per philosophiam' seu per vanas eorum philosophicas commentationes 'et inanem fallaciam' (Col 2, 8) incautos seducere atque pervertere, hinc et populos decipere fidentiusque inimicis palam saevientibus adiutrices porrigere manus. Quapropter, ut nobis impiae et insidiosae quorundam horum scriptorum molitiones innotuerunt, non distulimus per nostras Encyclicas aliasque Apostolicas Litteras callida eorum et prava denuntiare consilia erroresque damnare, simul et exitiales patefacere fraudes, quibus divinam Ecclesiae constitutionem et ecclesiasticam disciplinam, immo et totum ipsum publicum ordinem funditus evertere vaferrime contendunt. Et quidem tristissimo facto comprobatum est, eos deposito tandem simulationis velo perduellionis vexillum contra quamcumque a Deo constitutam potestatem alte iam extulisse.
2738 1619 Verum non haec sola subest gravissima lugendi causa. Praeter enim eos, qui omnium catholicorum scandalo se perduellibus devoverunt, ad amaritudinum nostrarum cumulum in theologicum etiam studium prodire videmus, qui novitatis cupidine et aestu " semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes "(2Ti 3,7) magistri exsistunt erroris, quia veritatis discipuli non fuerunt.(DS 2738) Peregrinis quippe improbandisque doctrinis sacra ipsi inficiunt studia et publicum etiam, si quod tenent in scholis et academiis, docendi magisterium profanare non dubitant, ipsumque, quod tueri se iactant, sacratissimum adulterare dignoscuntur fidei depositum. Atque inter huiusmodi erroris magistros ex constanti et fere communi per Germaniam fama adnumeratur Georgius Hermes, utpote qui audacter a regio, quenn universa traditio et SS. Patres in exponendis ac vindicandis fidei veritatibus tramitem stravere, deflectens, quin et superbe contemnens et damnans, tenebrosam ad errorem omnigenum viam moliatur in dubio positivo tanquam basi omnis theologicae inquisitionis et in principio, quod statuit, rationem principem normam ac unicum medium esse, quo horno assequi possit supernaturalium veritatum cognitionem....
2739 1620 (Judicatum est, auctorem in suis) operibus contexere absurda et a doctrina catholicae Ecclesiae aliena; praesertim vero circa naturam fidei et credendorum regulam, circa sacram Scripturam, traditionem revelationem et Ecclesiae magisterium, circa motiva credibilitatis circa argumenta, queis existentia Dei adstrui confirmarique consuevit, circa ipsius Dei essentiam, sanctitatem, iustitiam, libertatem, eiusdemque finem in operibus, quae a theologis vocantur ad extra, necnon circa gratiae necessitatem, eiusdemque ac donorum distributionem, retributionem praemiorum, et poenarum inflictionem, circa protoparentum statum, peccatum originale, ac hominis lapsi vires;
2740 1620 eosdemque libros tamquam continentes doctrinas et propositiones respective falsas, temerarias, captiosas, in scepticismum et indifferentismum inducentes, erroneas, scandalosas, in catholicas scholas iniuriosas, fidei divinae eversivas, haeresim sapientes ac alias ab Ecclesia damnatas, prohibendos et damnandos esse censuerunt.
2743 1612 Qu. (9 septembre 1837): An paenitentes, qui moderatum lucrum solo legis titulo ex mutuo dubia vel mala fide perceperunt, absolvi sacramentaliter possint, nullo imposito restitutionis onere, dummodo de patrato ob dubiam vel malam fidem peccato sincere doleant et filiali oboedientia parati sint stare mandatis S. Sedis? Resp.: Affirmative, dummodo parati sint stare mandatis S. Sedis.
2745 ... Ad Nostram pastoralem sollicitudinem pertinere animadvertimus, ut fideles ab inhumano Nigritarum seu aliorum quorumcumque hominum mercatu avertere penitus studeamus. ... Fuerunt subinde ex ipso fidelium numero, qui sordidioris lucri cupidine turpiter obcaecati in dissitis remotisque terris Indos, Nigritas miserosve alios in servitutem redigere seu instituto ampliatoque commercio eorum qui captivi facti ab aliis fuerant, indignum horum facinus iuvare non dubitarent. Haud sane praetermiserunt plures glor. mem. Romani Pontifices praecessores Nostri reprehendere graviter pro suo munere illorum rationem utpote spirituali ipsorum saluti noxiam et christiano nomini probrosam; ex qua etiam illud consequi pervidebant, ut infidelium gentes ad veram nostram religionem odio habendam magis magisque obfirmarentur. (Recoluntur documenta supra in nota indicata).
2746 Hae quidem praedecessorum Nostrorum sanctiones et curae profuerunt, Deo bene iuvante, non parum Indis aliisque praedictis a crudelitate invadentium seu mercatorum christianorum cupiditate tutandis, non ita tamen, ut Sancta haec Sedes de plene suorum in id studiorum exitu laetari posset, cum immo commercium Nigritarum, etsi nonnulla ex parte imminutum, adhuc tamen a christianis pluribus exerceatur. Quare Nos tantum huiusmodi probrum a cunctis christianorum finibus avertere cupientes... auctoritate Apostolica omnes cuiuscumque condicionis christifideles admonemus et obtestamur in Domino vehementer, ne quis audeat in posterum vexare aut spoliare suis bonis aut in servitutem redigere vel aliis talia in eos patrantibus auxilium aut favorem praestare seu exercere inhumanum illud commercium, quo Nigritae, tamquam si non homines sed pura putaque animantia forent in servitutem utcumque redacti, sine ullo discrimine contra iustitiae et humanitatis iura emuntur, venduntur ac durissimis interdum laboribus exantlandis devoventur...
2750 Qu.: Utrum per indulgentiam altari privilegiato adnexam intelligenda sit indulgentia plenaria animam statim liberans ab omnibus purgatorii poenis, an vero tantum indulgentia quaedam secundum divinae misericordiae beneplacitum applicanda? Resp.: Per indulgentiam altari privilegiato adnexam, si spectetur mens concedentis et usus clavium potestatis, intelligendam esse indulgentiam plenariam, quae animam statim liberet ab omnibus purgatorii poenis; si vero spectetur applicationis effectus, intelligendam esse indulgentiam, cuius mensura divinae beneplacito et acceptioni respondet.
2751 1622 1. Le raisonnement peut prouver avec certitude l'existence de Dieu et l'infinité de ses perfections (-!). - La foi, don du ciel, suppose (est postérieure à) la revélation; elle ne peut donc pas convenablement (- !) être alléguée vis-a-vis d'un athée en preuve de l'existence de Dieu (cf. DS 2812).
2752 1623 2. La divinité de la (La) révélation mosaÔque se prouve avec certitude par la tradition orale et écrite de la synagogue et du christianisme.
2753 1624 3 . La preuve, (de la révélation chrétienne) tirée des miracles de Jésus-Christ, sensible et frappante pour les témoins oculaires, n'a point perdu sa force et son éclat vis-à-vis des générations subséquentes. Nous trouvons cette preuve en toute certitude dans l'authenticité du Nouveau Testament (-! ), dans la tradition orale et écrite de tous les chrétiens. C'est par cette double tradition que nous devons la démontrer à l'incrédule qui la rejette (° ceux qui la rejettent) ou a ceux (-!) qui sans l'admettre encore, la désirent.
2754 1625 4. On n'a pas (point) le droit d'attendre d'un incrédule qu'il admette la résurrection de notre divin Sauveur, avant de lui en avoir administré des preuves certaines; et ces preuves sont déduites (de la même tradition) par le raisonnement.
2756 1626 5. Sur ces questions diverses, la raison précede la foi et doit nous y conduire (L'usage de la raison précede la foi, et y conduit l'homme par la révélation et la grce) (cf. DS 2813).
2757 1627 6. Quelque faible et obscure que soit devenue la raison par le péché originel, il lui reste assez de clarté et de force pour nous guider avec certitude à l'existence de Dieu, à la révélation faite aux Juifs par MoÔse, et aux chrétiens par notre adorable Homme-Dieu (La raison peut prouver avec certitude l'authenticité de la révélation faite aux Juifs par MoÔse et aux chrétiens par Jésus-Christ).
2758 Qu.: 1) An coniuges, qui matrimonio eo utuntur modo, ut conceptionem praecaveant, actum per se moraliter malum exerceant ? Resp.: Ad l) Cum tota actus deordinatio ex viri malitia procedat, qui, loco consummandi, retrahit se et extra vas effundit: ideo si mulier post debitas admonitiones nihil proficiat, vir autem instet minando verbera aut mortem, poterit ipsa, ut probati theologi docent, citra peccatum simpliciter permittere, idque ex gravi causa, quae eam excusat; quoniam caritas, qua illud impedire tenetur, cum tanto incommodo non obligat.
2759 2) Si actus habendus sit ut moraliter malus, an coniuges de illo se non accusantes considerari possint tamquam in ea constituti bona fide quae eos a gravi culpa excuset ? Resp.: Ad 2 et 3) ... confessarius revocet in mentem adagium illud: sancta sancte esse tractanda; atque etiam verba perpendat S. Alphonsi de Ligorio, viri docti et harum rerum peritissimi, qui in Praxi confessariorum, (cap. I) IV n. 41, inquit: 'Circa autem peccata coniugum respectu ad debitum coniugale, ordinarie loquendo, confessarius non tenetur nec decet interrogare nisi uxores, an illud reddiderint, modestiori modo quo possit... De aliis taceat, nisi interrogatus fuerit'. Necnon alios probatos auctores consulere non omittat.
2760 3) An probanda sit agendi ratio confessariorum, qui, ne coniugatos offendant, illos circa modum, quo iuribus matrimonii utuntur, non interrogant ? Resp.: Ad 2 et 3) ... confessarius revocet in mentem adagium illud: sancta sancte esse tractanda; atque etiam verba perpendat S. Alphonsi de Ligorio, viri docti et harum rerum peritissimi, qui in Praxi confessariorum, (cap. I) IV n. 41, inquit: 'Circa autem peccata coniugum respectu ad debitum coniugale, ordinarie loquendo, confessarius non tenetur nec decet interrogare nisi uxores, an illud reddiderint, modestiori modo quo possit... De aliis taceat, nisi interrogatus fuerit'. Necnon alios probatos auctores consulere non omittat.
2762 1629 Qu.: An in casu necessitatis parochus ad validitatem sacramenti extremae unctionis uti possit oleo a se benedicto? Resp.: (cfirm. a S. Office): Negative, ad formam Decreti (S. Officii) 13 janvier 1611 (coram Paulo V)
2763 1628 Propositio: Quod nempe sacramentum extremae unctionis oleo episcopali benedictione non consecrato ministrari valide possit: Declar. S. Officii: propositionem esse temerariam et errori proximam.
2765 1622 ... Nous promettons pour aujourd'hui et pour l'avenir:
l. de ne jamais enseigner que, avec les seules lumieres de la droite raison, abstraction faite de la révélation divine, on ne puisse donner une véritable démonstration de l'existence de Dieu;
2766 1622 2. qu'avec la raison seule on ne puisse démontrer la spiritualité et l'immortalité de l'me, ou toute autre vérité purement naturelle rationnelle ou morale;
2767 1622 3. qu'avec la raison seule on ne puisse avoir la science des principes ou de la métaphysique, ainsi que des vérités qui en dépendent, comme science tout à fait distincte de la théologie surnaturelle qui se fonde sur la révélation divine;
2768 1622 4. que la raison ne puisse acquérir une vraie et pleine certitude des motifs de crédibilité, c'est-à-dire de ces motifs qui rendent la révélation divine évidemment croyable, tels que sont spécialement les miracles et les prophéties, et particulierement la résurrection de Jésus-Christ;
2769 1622 5. que la religion chrétienne ne puisse s'adapter a toute forme légitime de gouvernement politique, tout en restant la mÍme religion chrétienne et catholique, completement indifférente a toutes les formes du régime politique, ne favorisant pas l'une plus que l'autre, et n'en excluant aucune.
2771 1630 ... Neque denique ignoratis, quanta vel diligentia vel sapientia opus sit transferenda fideliter in aliam linguam eloquia Domini; ut nihil proinde facilius contingat, quam ut in eorundem versionibus per societates biblicas multiplicatis gravissimi ex tot interpretum vel imprudentia vel fraude inserantur errores; quos ipsa porro illarum multitudo et varietas diu occultat in perniciem multorum. Ipsarum tamen societatum parum aut nihil omnino interest, si homines Biblia illa vulgaribus sermonibus interpretata lecturi in alios potius quam alios errores dilabantur, dummodo assuescant paulatim ad liberum de Scripturarum sensu iudicium sibimet ipsis vindicandum, atque ad contemnendas traditiones divinas ex Patrum doctrina in Ecclesia catholica custoditas, ipsumque Ecclesiae magisterium repudiandum.
1631 Hunc in finem biblici iidem socii Ecclesiam sanctamque hanc PETRI Sedem calumniari non cessant, quasi a pluribus iam saeculis fidelem populum a sacrarum Scripturarum cognitione arcere conetur ; cum tamen plurima exstent eademque luculentissima documenta singularis studii, quo recentioribus ipsis temporibus Summi Pontifices, ceterique illorum ductu catholici antistites usi sunt, ut catholicorum gentes ad Dei eloquia scripta et tradita impensius erudirentur.
2772 1632 Iis in regulis, quae a Patribus a Tridentina Synodo delectis conscriptae et a Pio IV (DS 1854) ... approbatae Indicique librorum prohibitorum praemissae sunt, generali sanctione statutum legitur, ut Biblia vulgari sermone edita non aliis permitterentur, nisi quibus illorum lectio ad fidei atque pietatis augmentum profutura iudicaretur. Huic eidem regulae nova subinde propter perseverantes haereticorum fraudes cautione constrictae ea demum auctoritate Benedicti XIV adiecta declaratio est, ut permissa porro habeatur lectio vulgarium versionum, quae ab Apostolica Sede approbatae, aut cum annotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiae Patribus vel ex doctis catholicisque viris editae fuerint ...
Denzinger 2694