
Job (VUL) 17
17 1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
18 1 respondens autem Baldad Suites dixit
2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur
3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius
6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur
7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum
8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis
10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors
14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus
15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius
17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis
18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius
20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum
19 1 respondens autem Iob dixit
2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
20 1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
21 1 respondens autem Iob dixit
2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
22 1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
23 1 respondens autem Iob dixit
2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
24 1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
25 1 respondens autem Baldad Suites dixit
2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
26 1 respondens autem Iob dixit
2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
27 1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
28 1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
29 1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
15 oculus fui caeco et pes claudo
16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
30 1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
29 frater fui draconum et socius strutionum
30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
31 1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam
4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum
10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii
11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima
12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina
13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus
16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem
20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est
21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem
22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur
23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui
24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea
26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo
28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum
30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius
31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi
37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum
38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi
40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
32 1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur 2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo 3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob 4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur 5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
33 1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
Job (VUL) 17