Missale Romanum 2002 continu 81


Caput VIII

DE MISSIS ET ORATIONIBUS AD DIVERSA

ET DE MISSIS DEFUNCTORUM


I. DE MISSIS ET ORATIONIBUS AD DIVERSA

9368 & 4 X

368. Quoniam liturgia Sacramentorum et Sacramentalium id efficit ut fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae sanctificetur gratia divina manante ex mysterio paschali,(144) et quoniam Eucharistia est sacramentum sacramentorum, Missale suppeditat exempla Missarum et orationum, quae in diversis occasionibus vitae christianae adhiberi possunt pro necessitatibus totius mundi aut Ecclesiae universae vel localis.

9369 & 4 X

369. Perspecta ampliore facultate eligendi lectiones et orationes, expedit ut Missae ad diversa moderate, idest quando opportunitas id exigit, adhibeantur.

9370 & 4 X

370. In omnibus Missis ad diversa, nisi aliter expresse caveatur, licet adhibere lectiones feriales, necnon cantus inter ipsas occurrentes, si cum celebratione conveniant.

9371 & 4 X

371. In huiusmodi Missis adnumerantur Missae rituales, pro variis necessitatibus, ad diversa et votivae.

9372 & 4 X

372. Missae rituales cum celebratione quorundam Sacramentorum vel Sacramentalium conectuntur. Prohibentur in dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, in sollemnitatibus, in diebus infra octavam Paschae, in Commemoratione omnium fidelium defunctorum et in feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae, servatis insuper normis quae in libris ritualibus vel in ipsis Missis exponuntur.

9373 & 4 X

373. Missae pro variis necessitatibus vel ad diversa assumuntur quibusdam in rerum adiunctis, sive interdum sive statis temporibus occurrentibus. Ex his ab auctoritate competenti seligi possunt Missae pro supplicationibus, quae decursu anni a Conferentia Episcoporum statuentur.

9374 & 4 X

374. Occurrente aliqua graviore necessitate vel utilitate pastorali, Missa ipsi conveniens celebrari potest, de mandato vel licentia Episcopi diocesani, omnibus diebus, exceptis sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, diebus infra octavam Paschae, Commemoratione omnium fidelium defunctorum et feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae.

9375 & 4 X

375. Missae votivae de mysteriis Domini aut in honorem beatae Mariae Virginis vel Angelorum vel cuiusdam Sancti vel omnium Sanctorum, pro fidelium pietate dici possunt in feriis per annum, etiamsi occurrit memoria ad libitum. Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivae, Missae quae referuntur ad mysteria vitae Domini vel beatae Mariae Virginis, excepta Missa eiusdem Immaculatae Conceptionis, quia eorum celebratio cohaeret cum anni liturgici cursu.

9376 & 4 X

376b In diebus quibus occurrit memoria obligatoria aut feria Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, temporis Nativitatis a die 2 ianuarii, et temporis paschalis post octavam Paschatis, Missae pro variis necessitatibus, ad diversa

82 & 4 X

Pagina 82.

et votivae per se prohibentur. Si autem aliqua vera necessitas vel utilitas pastoralis id postulet, in celebratione cum populo adhiberi potest Missa huic necessitati vel utilitati respondens, de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius sacerdotis celebrantis.

9377 & 4 X

377. In feriis per annum in quibus occurrunt memoriae ad libitum vel fit Officium de feria, licet celebrare quamlibet Missam vel adhibere quamlibet orationem ad diversa, exceptis tamen Missis ritualibus.

9378 & 4 X

378. Peculiari modo, memoria sanctae Mariae in sabbato commendatur, quia Redemptoris Matri in Liturgia Ecclesiae imprimis et prae omnibus Sanctis veneratio tribuitur.(145)


II. DE MISSIS DEFUNCTORUM

9379 & 4 X

379. Sacrificium eucharisticum Paschatis Christi pro defunctis offert Ecclesia ut, inter se communicantibus omnibus Christi membris, quae aliis impetrent spiritualem opem, aliis afferant spei solacium.

9380 & 4 X

380. Inter Missas defunctorum primum locum tenet Missa exsequialis, quae celebrari potest omnibus diebus, exceptis sollemnitatibus de praecepto, feria V Hebdomadae sanctae, Triduo paschali et dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, servatis insuper omnibus servandis ad normam iuris.(146)

9381 & 4 X

381. Missa defunctorum post acceptum mortis nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die, celebrari potest etiam diebus infra octavam Nativitatis, diebus quibus occurrit memoria obligatoria aut feria quae non sit IV Cinerum aut Hebdomadae sanctae. Aliae Missae defunctorum, seu Missae " cotidianae " celebrari possunt in feriis per annum, in quibus occurrunt memoriae ad libitum vel fit Officium de feria, dummodo pro defunctis revera applicentur.

9382 & 4 X

382. In Missis exsequialibus habeatur de more brevis homilia, secluso tamen quovis genere laudationis funebris.

9383 & 4 X

383. Incitentur fideles, praesertim e familia defuncti, ut etiam per sacram Communionem sacrificium eucharisticum pro defuncto oblatum participent.

9384 & 4 X

384. Si Missa exsequialis directo conectitur cum ritu exsequiarum, dicta oratione post Communionem, et omisso ritu conclusionis, fit ritus ultimae commendationis seu valedictionis; qui ritus nonnisi praesente cadavere celebratur.

9385 & 4 X

385. In ordinandis ac seligendis iis partibus Missae pro defunctis, praesertim Missae exsequialis, quae variari possunt (ex. gr. orationibus, lectionibus, oratione universali), prae oculis habeantur, ut par est, rationes pastorales, quoad defunctum, eius familiam, et astantes. Specialem insuper rationem habeant pastores de iis qui, per occasionem exsequiarum, liturgicis celebrationibus adsunt vel Evangelium audiunt, sive sunt acatholici sive catholici qui Eucharistiam numquam vel vix umquam participant, vel fidem etiam amisisse videntur: sunt enim sacerdotes ministri Evangelii Christi pro omnibus.

83 & 4 X

Pagina 83.


Caput IX

DE APTATIONIBUS QUAE EPISCOPIS

EORUMQUE CONFERENTIIS COMPETUNT

9386 & 4 X

386. Missalis Romani instauratio, ad normam decretorum Concilii Ocumenici Vaticani II aetate nostra effecta, assidue curavit ut fideles universi, in celebratione eucharistica, plenam illam, consciam atque actuosam participationem praestare possint, quae ab ipsius Liturgiae natura postulatur, et ad quam ipsi fideles, vi suae condicionis, ius habent et officium.(147) Quo autem celebratio normis et spiritui sacrae Liturgiae plenius respondeat, in hac Institutione et in Ordine Missae ulteriores aliquae aptationes proponuntur, quae iudicio vel Episcopi diocesani vel Conferentiarum Episcoporum committuntur.

9387 & 4 X

387. Episcopus diocesanus, qui ut sacerdos magnus sui gregis habendus est, a quo vita suorum fidelium in Christo quodammodo derivatur et pendet,(148) vitam liturgicam fovere, moderari eique invigilare debet in sua diocesi. Ipsi, in hac Institutione, committitur concelebrationis disciplinam moderari (cf. nn. 202 , 374 ), normas statuere circa munus inserviendi sacerdoti ad altare (cf. n. 107 ), circa sacram Communionem sub utraque specie distribuendam (cf. n. 283 ), circa domos ecclesiae exstruendas et ordinandas (cf. n. 291 ). Sed ad ipsum primarie spectat spiritum sacrae Liturgiae in presbyteris, diaconis et fidelibus alere.

9388 & 4 X

388. Aptationes, de quibus infra, quae ampliorem coordinationem expetunt, in Conferentia Episcoporum, ad normam iuris, sunt determinandae.

9389 & 4 X

389. Ad Conferentias Episcoporum competit imprimis huius Missalis Romani editionem in probatis linguis vernaculis apparare atque approbare, ut, actis ab Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeatur.(149) Missale Romanum sive in textu latino sive in versionibus vernaculis legitime approbatis integre edendum est.

9390 & 4 X

390. Conferentiarum Episcoporum est aptationes definire et, actis a Sede Apostolica recognitis, in ipsum Missale introducere, quae in hac Institutione generali et in Ordine Missae indicantur, uti sunt:
- fidelium gestus et corporis habitus (cf. supra, n. 43 );
- gestus venerationis erga altare et Evangeliarium (cf. supra, n. 273 );
- textus cantuum ad introitum, ad praesentationem donorum et ad Communionem (cf. supra, nn. 48 , 74 , 87 );
- lectiones e Sacra Scriptura peculiaribus in adiunctis desumendae (cf. supra, n. 362 );
- forma pro pace tradenda (cf. supra, n. 82 );
- modus sacrae Communionis recipiendae (cf. supra, nn. 160 , 283 );
- materia altaris et sacrae supellectilis, praesertim sacrorum vasorum, necnon materia, forma et color vestium liturgicarum (cf. supra, nn. 301 , 326 , 329 , 339 , 342 -346 ).

84 & 4 X

Pagina 84.

Directoria vero aut Instructiones pastorales, quas Conferentiae Episcoporum utiles iudicaverint, praevia Apostolicae Sedis recognitione, in Missale Romanum, loco opportuno, induci poterunt.

9391 & 4 X

391. Iisdem Conferentiis spectat versionibus textuum biblicorum qui in Missae celebratione adhibentur, peculiari cura attendere. Ex Sacra Scriptura enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt, ut ex ea significationem suam actiones et signa accipiunt.(150) Sermo adhibeatur qui captui fidelium respondeat et publicae proclamationi aptus sit, notis tamen servatis quae propriae sunt diversis modis loquendi in libris biblicis adhibitis.

9392 & 4 X

392. Item Conferentiarum Episcoporum erit versionem aliorum textuum assiduo studio apparare, ut, etiam servata indole cuiusque linguae, sensus textus primigenii latini plene et fideliter reddatur. In hoc opere efficiendo, spectare expedit diversa litterarum genera quae in Missa adhibentur, uti sunt orationes praesidentiales, antiphonae, acclamationes, responsa, supplicationes litanicae, etc. Prae oculis habeatur quod textuum versio non spectat imprimis ad meditationem, sed potius ad proclamationem vel cantum in actu celebrationis. Sermo adhibeatur fidelibus regionis accommodatus, attamen nobilis ac litteraria qualitate praeditus, firma semper manente necessitate alicuius catechesis de sensu biblico et christiano nonnullorum verborum et sententiarum. Praestat vero, in regionibus eandem linguam habentibus, pro textibus liturgicis, praesertim vero pro textibus biblicis et pro Ordine Missae eandem versionem, quantum fieri potest, haberi.(151)

9393 & 4 X

393. Attento loco eminenti, quem in celebratione cantus obtinet, utpote liturgiae pars necessaria vel integralis,(152) Conferentiarum Episcoporum est melodias aptas approbare, praesertim pro textibus Ordinarii Missae, pro populi responsionibus et acclamationibus, et pro peculiaribus ritibus per annum liturgicum occurrentibus. Item iudicare quasnam formas musicales, melodias, instrumenta musica in cultum divinum admittere liceat, quatenus usui sacro vere apta sint vel aptari possint.

9394 & 4 X

394. Oportet ut quaevis diocesis suum Calendarium et Proprium Missarum habeat. Conferentia vero Episcoporum, pro sua parte, conficiat calendarium proprium nationis, vel, una cum aliis Conferentiis, calendarium amplioris dicionis, ab Apostolica Sede approbandum.(153) In hoc opere perficiendo, maxime servanda et tuenda est dies dominica, ut primordialis dies festus, exinde aliae celebrationes, nisi revera sint maximi momenti, ipsi ne praeponantur.(154) Item curetur ne annus liturgicus ex decreto Concilii Vaticani II recognitus elementis secundariis obscuretur.

85 & 4 X

Pagina 85.

In calendario nationis conficiendo, dies indicentur (cf. n. 373 ) Rogationum et Quattuor anni Temporum, et formae et textus ad illas celebrandas,(155) aliaeque peculiares determinationes prae oculis habeantur. Convenit ut, in edendo Missali, celebrationes quae toti nationi vel dicioni sunt propriae suo loco inter celebrationes calendarii generalis inserantur, quae vero regioni vel diocesi in Appendice particulari locum habeant.

9395 & 4 X

395. Demum, si fidelium participatio et eorum spirituale bonum varietates et profundiores aptationes requirant, ut sacra celebratio ingenio et traditionibus diversarum gentium respondeat, Conferentiae Episcoporum illas Sedi Apostolicae, ad normam art. 40 Constitutionis de sacra Liturgia proponere poterunt, de ipsius consensu introducendas, praesertim pro gentibus quibus Evangelium recentius nuntiatum est.(156) Attente serventur peculiares normae quae per Instructionem " De Liturgia romana et inculturatione " traditae sunt.(157) Ad modum autem in hac re procedendi, haec serventur: Imprimis praevia propositio Sedi Apostolicae particulatim exponatur, ut, debita facultate concessa, ad singulas aptationes elaborandas procedatur. His propositis ab Apostolica Sede rite approbatis, experimenta pro temporibus et locis statutis peragentur. Si casus fert, experimenti tempore expleto, Conferentia Episcoporum aptationum prosecutionem determinabit et rei maturam formulationem Apostolicae Sedis iudicio proponet.(158)

9396 & 4 X

396. Antequam tamen ad novas aptationes, profundiores praesertim, deveniatur, sedulo curandum erit ut cleri et fidelium debita institutio sapienter ordinateque promoveatur, facultates iam praevisae ad effectum ducantur et normae pastorales, spiritui celebrationis respondentes, plene applicentur.

9397 & 4 X

397. Principium quoque servetur, iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum universali Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione, qui servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius legi credendi respondet.(159) Ritus romanus partem notabilem et pretiosam liturgici thesauri et patrimonii Ecclesiae catholicae constituit, cuius divitiae ad bonum universae Ecclesiae iuvant, ita ut earum amissio ei graviter noceret. Ritus ille saeculorum decursu non solum usus liturgicos ex urbe Roma ortos servavit sed etiam profundo, organico et harmonico modo alios quosdam in se integravit, qui e consuetudinibus et ingenio diversorum populorum variarumque Ecclesiarum particularium sive Occidentis sive Orientis derivabantur, indolem quandam supraregionalem sic acquirens. Nostris vero temporibus identitas et expressio unitaria huius Ritus invenitur in editionibus typicis librorum liturgicorum ex auctoritate Summi Pontificis promulgatis et in libris liturgicis illis respondentibus,

86 & 4 X

Pagina 86.

a Conferentiis Episcoporum pro suis dicionibus probatis atque a Sede Apostolica recognitis.(160)

9398 & 4 X

398. Norma a Concilio Vaticano II statuta, ut innovationes in instauratione liturgica ne fiant nisi vera et certa utilitas Ecclesiae id exigat, et adhibita cautela ut novae formae ex formis iam exstantibus organice quodammodo crescant,(161) ad ipsius quoque Ritus romani inculturationem operandam applicari debet.(162) Inculturatio insuper necessariam temporis copiam requirit ne festinatim et incaute authentica traditio liturgica contaminetur. Inculturationis denique inquisitio minime contendit ad novas familias rituales creandas, sed culturae datae exigentiis consulere eo tamen modo, ut aptationes inductae sive in Missali sive in aliis libris liturgicis compositae indoli propriae Ritus romani non sint noxiae.(163)

9399 & 4 X

399. Itaque Missale Romanum, quamvis in linguarum diversitate atque in quadam consuetudinum varietate,(164) in posterum servari debet veluti instrumentum et praeclarum signum integritatis et unitatis Ritus romani.(165)

87 & 4 X

Pagina 87.


NORMAE UNIVERSALES


DE ANNO LITURGICO

CALENDARIUM ROMANUM GENERALE


88 & 4 X

Pagina 88.

89 & 4 X

Pagina 89.

LITTERAE APOSTOLICAE

MOTU PROPRIO DATAE


NORMAE UNIVERSALES DE ANNO LITURGICO


ET NOVUM CALENDARIUM ROMANUM GENERALE APPROBANTUR


PAULUS PP. VI


Mysterii Paschalis celebrationem potissimum habere in religioso christianorum cultu momentum, eandemque per dierum, hebdomadarum totiusque anni explicari cursum, dilucide sacrosancto Concilio Vaticano II docemur. Ex quo sequitur, opus esse, ut idem paschale Christi mysterium in instauratione anni liturgici, cuius normae ab ipsa Sancta Synodo traditae sunt,(1) in clariore luce ponatur, sive ad ordinationem Proprii, quod vocant, de Tempore ac de Sanctis, sive ad Calendarii Romani recognitionem quod attinet.

I

Re enim vera, progredientibus saeculis, factum est, ut tum ex auctis pervigiliis, religiosis festis, eorumque per octo dies celebrationibus, tum ex variis anni liturgici sensim intersertis partibus, ita non numquam peculiaribus pietatis exercitationibus christifideles uterentur, ut eorum mentes a praecipuis divinae redemptionis mysteriis quadamtenus sevocari viderentur. Sed neminem latet, a Decessoribus Nostris S. Pio X et ven. rec. Ioanne XXIII nonnulla data esse praecepta eo spectantia, ut pariter dies dominica, in suam pristinam dignitatem restituta, vere proprieque primordialis dies festus (2) ab omnibus haberetur, pariter liturgica sacrae Quadragesimae celebratio instauraretur. Neque minus tenetur, Decessorem Nostrum ven. rec. Pium XII decreto

90 & 4 X

Pagina 90.

facto (3) mandavisse, ut apud Ecclesiam Occidentalem, inter Noctem paschalem, sollemnis pervigilia redintegraretur; in qua, dum Sacramenta christianae initiationis celebrarentur, populus Dei cum Christo Domino resurgente suum renovaret spirituale fodus. Hi videlicet Summi Pontifices, sanctorum Patrum institutionem firmiterque catholicae Ecclesiae traditam doctrinam secuti rectissime sentiebant, annali Liturgiae cursu non modo facta commemorari, quibus Christus Iesus salutem nobis moriendo attulit, aut praeteritarum rerum gestarum memoriam repeti, quam meditantes christifidelium animi, vel simpliciores, erudirentur et nutrirentur, verum etiam iidem edocebant anni liturgici celebrationem peculiari sacramentali vi et efficacia pollere ad christianam vitam alendam. (4) Quod quidem Nosmetipsi et sentimus et profitemur. Recte igitur ac merito cum sacramentum Nativitatis Christi (5) eiusque in mundo agimus manifestationem, illud deprecamur, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur; (6) et cum eiusdem Christi Pascha renovamus, a summo Deo poscimus, ut, qui cum Christo sint renati, sacramentum vivendo teneant, quod fide perceperunt.(7) Nam, ut Concilii Ocumenici Vaticani II verbis utamur, Ecclesia mysteria redemptionis ita recolens, divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant et gratia salutis repleantur.(8) Quam ob rem anni liturgici recognitio, normaeque eius instaurationem consequentes, ad nihil aliud pertinent, nisi ut fideles per fidem, spem, caritatem ardentius cum toto ... Christi mysterio per anni circulum explicato (9) communicent.

II

A quo argumento illud haudquaquam dissidere existimamus, etiam festa beatae Mariae Virginis, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur,(10) et memorias Sanctorum, quibus iure merito dominorum nostrorum Martyrum et Victorum (11) natalicia accensentur, nitida luminis claritate fulgere; cum festa Sanctorum mirabilia ... Christi in servis eius praedicent, et fidelibus opportuna praebeant exempla imitanda.(12) Etenim hoc firmum certumque

91 & 4 X

Pagina 91.

semper Ecclesiae catholicae fuit, Sanctorum festis paschale Christi mysterium nuntiari ac renovari.(13) Quapropter, cum infitias ire non liceat, labentibus saeculis, plura quam par esset Sanctorum festa inducta esse, convenienter Sancta Synodus monuit: Ne festa Sanctorum festis ipsa mysteria salutis recolentibus praevaleant, plura ex his particulari cuique Ecclesiae vel Nationi vel Religiosae Familiae relinquantur celebranda, iis tantum ad Ecclesiam universam extensis, quae Sanctos memorant, momentum universale prae se ferentes.(14) Iamvero haec Concilii Ocumenici decreta ad effectum adducendi causa, hinc nonnullorum Sanctorum nomina a Calendario generali sublata sunt, hinc facultas est concessa, ut aliorum Sanctorum memoriae, cum libet, agantur, eorumque cultus, in suis cuiusque regionibus tributus, congruenter restituatur. Ex quo natum est, ut quorundam Sanctorum non ubicumque terrarum notorum, a Calendario Romano expunctis nominibus, ibidem nomina recepta sint quorundam Martyrum, in iis ortorum regionibus, ad quas Evangelii nuntium serius manavit; ita ut in eodem indice omnium gentium quidam quasi vicarii, vel profuso pro Christo sanguine, vel praestantissimis adhibitis virtutibus insignes, pari dignitate conspiciantur. Has ob causas putamus, novum generale Calendarium, ad usum latini ritus digestum, sive magis cum huius temporis pietatis rationibus et sensibus congruere, sive aptius eam Ecclesiae proprietatem, qua est universalis, referre; utpote quod praeclarissimorum virorum nomina deinceps proponat, qui perspicua sanctitatis specimina, multiplicibus excultae modis, cuncto populo Dei apponant. Quod quantum ad spiritualem totius christianae multitudinis utilitatem conducat supervacaneum est dicere. Huiusmodi ergo causis diligentissime coram Domino perpensis, novum Calendarium Romanum generale a Consilio ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia compositum, itemque normas universales ad ordinationem anni liturgici spectantes, Apostolica Nostra auctoritate approbamus, ut a die I mensis Ianuarii proximi anni mcmlxx vigere incipiant, iuxta decreta, quae Sacra Rituum Congregatio coniuncte cum Consilio, de quo mox diximus, fecerit, usque ad illud tempus valitura, quo Missale et Breviarium rite instaurata edita erunt. Quaecumque vero Nostris hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris latis, ceterisque praescriptionibus mentione et derogatione dignis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xiv mensis Februarii anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI

92 & 4 X

Pagina 92.

93 & 4 X

Pagina 93.


NORMAE UNIVERSALES DE ANNO LITURGICO ET DE CALENDARIO



Caput I

DE ANNO LITURGICO

1. Christi opus salutiferum sancta Ecclesia, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrat. In unaquaque hebdomada, die quae dominica appellatur, memoriam agit Resurrectionis Domini, quam semel etiam in anno, maxima Paschae sollemnitate, una cum beata eius Passione frequentat. Per anni vero circulum Christi totum mysterium explicat nataliciaque Sanctorum commemorat. Variis autem anni liturgici temporibus, iuxta traditas disciplinas, Ecclesia fidelium eruditionem perficit, per pias animi et corporis exercitationes, instructionem, precationem, paenitentiae et misericordiae opera.(1)

2. Principia quae sequuntur tum ad Ritum romanum tum ad omnes alios Ritus applicari possunt ac debent, normae tamen practicae solum ritum romanum spectare intellegendae sunt, nisi agatur de iis quae ex ipsa rei natura alios quoque ritus afficiant.(2)

Titulus I - De diebus liturgicis

I. De die liturgico in genere

3. Unusquisque dies sanctificatur liturgicis populi Dei celebrationibus, praesertim vero sacrificio eucharistico et Officio divino. Dies liturgicus decurrit a media nocte ad mediam noctem. Celebratio vero dominicae et sollemnitatum incipit iam vespere diei praecedentis.

II. De dominica

4. Primo uniuscuiusque hebdomadae die, quae dies Domini seu dies dominica nuncupatur, Ecclesia, ex traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die Resurrectionis Christi, mysterium paschale celebrat. Itaque dominica uti primordialis dies festus haberi debet.(3)

8005 & 4 X

5. Propter suum peculiare momentum, dominica suam cedit celebrationem solummodo sollemnitatibus necnon festis Domini; dominicae vero Adventus, Quadragesimae et Paschae super omnia festa Domini et super omnes sollemnitates

94 & 4 X

Pagina 94.

praecedentiam habent. Sollemnitates autem in his dominicis occurrentes ad feriam secundam sequentem transferuntur, nisi agatur de occurrentia in Dominica in Palmis aut in Dominica Resurrectionis Domini.

6. Dominica excludit per se assignationem perpetuam alius celebrationis. Attamen:
a) dominica infra octavam Nativitatis Domini, fit festum S. Familiae;
b) dominica post diem 6 ianuarii, fit festum Baptismatis Domini;
c) dominica post Pentecosten, fit sollemnitas Ss.mae Trinitatis;
d) dominica ultima " per annum ", fit sollemnitas Domini nostri Iesu Christi universorum Regis.

8007 & 4 X

7. Ubi autem sollemnitates Epiphaniae, Ascensionis et Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi non sunt de praecepto servandae, assignentur dominicae tamquam diei proprio, hac ratione:
a) Epiphania, dominicae a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti;
b) Ascensio, dominicae VII Paschae;
c) sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, dominicae post Ss.mam Trinitatem.

III. De sollemnitatibus, festis et memoriis

8. Anni circulo, Ecclesia, mysterium Christi celebrando, etiam beatam Dei Genetricem Mariam cum peculiari amore veneratur, memoriasque Martyrum aliorumque Sanctorum pietati fidelium proponit.(4)

9. Sancti qui momentum universale prae se ferunt in Ecclesia universa obligatorie celebrantur; ceteri, aut in calendario inscribuntur ad libitum tamen celebrandi, aut particulari cuique Ecclesiae, vel nationi, vel religiosae familiae, relinquuntur colendi.(5)

10. Celebrationes, iuxta momentum quod ipsis tribuitur, ita inter se distinguuntur et nominantur: sollemnitas, festum, memoria.

11. Sollemnitates inter dies praecipuos adnumerantur, quorum celebratio incipit a I Vesperis, die praecedenti. Nonnullae sollemnitates etiam Missa propria vigiliae ditantur, vespere diei praecedentis adhibenda, si Missa horis vespertinis celebratur.

12. Summarum sollemnitatum Paschae et Nativitatis celebratio per octo dies continuos protrahitur. Utraque octava legibus propriis ordinatur.

13. Festa intra fines diei naturalis celebrantur; proinde non habent I Vesperas, nisi de festis Domini agatur quae in dominicis " per annum " et temporis Nativitatis occurrunt et pro earum Officio substituuntur.

14. Memoriae sunt obligatoriae vel ad libitum; earum autem celebratio cum celebratione feriae occurrentis componitur secundum normas, quae in Institutionibus generalibus Missalis Romani et de Liturgia Horarum exponuntur.

95 & 4 X

Pagina 95.

Memoriae vero obligatoriae, quae occurrunt in feriis Quadragesimae, solummodo tamquam memoriae ad libitum celebrari possunt. Si eodem die plures inscribuntur in calendario memoriae ad libitum, una tantum celebrari potest, omissis ceteris.

15. In sabbatis " per annum ", in quibus non occurrat memoria obligatoria, fieri potest memoria ad libitum de beata Maria Virgine.

IV. De feriis

16. Hebdomadae dies, qui post dominicam decurrunt, feriae nuncupantur; diversa tamen ratione celebrantur, iuxta momentum ipsis proprium:
a) feria IV Cinerum et feriae Hebdomadae sanctae, a feria II ad feriam V inclusive, omnibus aliis celebrationibus praeferuntur;
b) feriae Adventus, a die 17 ad diem 24 decembris inclusive, et omnes feriae Quadragesimae memoriis obligatoriis praeferuntur;
c) ceterae feriae omnibus sollemnitatibus et festis cedunt et cum memoriis componuntur.


Titulus II - De anni circulo

17. Totum Christi mysterium per anni circulum ab Ecclesia recolitur, ab incarnatione usque ad diem Pentecostes et ad exspectationem adventus Domini.(6)

I. De Triduo paschali

18. Cum vero humanae redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus adimpleverit Christus praecipue per suum paschale mysterium, quo mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit, sacrum paschale Triduum Passionis et Resurrectionis Domini uti totius anni liturgici culmen effulget.(7) Fastigium igitur, quod dies dominica habet in hebdomada, sollemnitas Paschae habet in anno liturgico.(8)

19. Triduum paschale Passionis et Resurrectionis Domini incipit a Missa vespertina in Cena Domini, habet suum centrum in Vigilia paschali, et clauditur Vesperis dominicae Resurrectionis.

20. Feria VI in Passione Domini,(9) et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto usque ad Vigiliam paschalem,(10) ubique celebratur sacrum ieiunium paschale.

21. Vigilia paschalis, nocte sancta qua Dominus resurrexit, habetur ut " mater omnium sanctarum Vigiliarum ",(11) in qua Ecclesia Christi resurrectionem vigilando exspectat, eamque in sacramentis celebrat. Ergo tota huius sacrae Vigiliae

96 & 4 X

Pagina 96.

celebratio nocte peragi debet, ita ut vel incipiatur post initium noctis vel finiatur ante diei dominicae diluculum.


II. De tempore paschali

22. Quinquaginta dies a dominica Resurrectionis ad dominicam Pentecostes in laetitia et exsultatione celebrantur sicut unus dies festus, immo " magna dominica ".(12) Hi sunt dies in quibus praecipue cantatur Allel˙ia.

23. Dominicae huius temporis veluti dominicae Paschae habentur et, post dominicam Resurrectionis, dominicae II, III, IV, V, VI, VII Paschae nuncupantur; concluditur autem hoc sacrum quinquaginta dierum tempus dominica Pentecostes.

24. Octo primi dies temporis paschalis constituunt octavam Paschae et uti sollemnitates Domini celebrantur.

25. Quadragesima die post Pascha celebratur Ascensio Domini, nisi, ubi non est de praecepto servanda, VII dominica Paschae fuerit assignata (cf. n. 7 ).

26. Feriae post Ascensionem usque ad sabbatum ante Pentecosten inclusive ad adventum praeparant Spiritus Sancti Paracliti.


III. De tempore Quadragesimae

27. Tempus Quadragesimae ordinatur ad praeparationem celebrationis Paschae: liturgia enim quadragesimalis tam catechumenos, per diversos initiationis christianae gradus, quam fideles, memoriam Baptismi recolentes et paenitentiam agentes, componit ad celebrandum paschale mysterium.(13)

28. Tempus Quadragesimae decurrit a feria IV Cinerum ad Missam in Cena Domini exclusive. Ab initio Quadragesimae usque ad Vigiliam paschalem non dicitur .

29. Feria IV in capite Quadragesimae, quae ubique habetur ut dies ieiunii,(14) imponuntur cineres.

30. Dominicae huius temporis appellantur dominicae I, II, III, IV, V in Quadragesima. Dominica sexta, in qua initium sumit Hebdomada sancta, dicitur Allel˙ia " Dominica in palmis de Passione Domini ".

31. Hebdomada sancta ordinatur ad recolendam Passionem Christi ab eius ingressu messianico in Ierusalem. Feria V Hebdomadae sanctae, mane, Episcopus, Missam cum suo presbyterio concelebrans, olea sancta benedicit et chrisma conficit.

IV. De tempore Nativitatis

32. Post annuam mysterii paschalis celebrationem, nihil antiquius habet Ecclesia quam memoriam Nativitatis Domini et primarum eius manifestationum recolere: quod fit tempore Nativitatis.

97 & 4 X

Pagina 97.

33. Tempus Nativitatis decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad dominicam post Epiphaniam, seu post diem 6 ianuarii, inclusive.

34. Missa in Vigilia Nativitatis adhibetur vespere diei 24 decembris sive ante sive post I Vesperas. Die autem Nativitatis Domini, Missa ter celebrari potest, secundum antiquam traditionem romanam, scilicet in nocte, in aurora et in die.

35. Nativitas Domini suam habet octavam sic ordinatam:
a) dominica infra octavam, vel, ea deficiente, die 30 decembris, fit festum S. Familiae Iesu, Mariae et Ioseph;
b) die 26 decembris, fit festum S. Stephani, Protomartyris;
c) die 27 decembris, fit festum S. Ioannis, Apostoli et Evangelistae;
d) die 28 decembris, fit festum Ss. Innocentium;
e) dies 29, 30, 31 sunt dies infra octavam;
f) die 1 ianuarii, in octava Nativitatis, fit sollemnitas Sanctae Dei Genetricis Mariae, in qua commemoratur etiam impositio Ss.mi Nominis Iesu.

36. Dominica a die 2 ad diem 5 ianuarii occurrens est Dominica II post Nativitatem.

37. Epiphania Domini celebratur die 6 ianuarii, nisi, ubi non est de praecepto servanda, assignata sit dominicae a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti (cf. n. 7 ).

38. Dominica post diem 6 ianuarii occurrente, fit festum Baptismatis Domini.

V. De tempore Adventus

39. Tempus Adventus duplicem habet indolem: est enim tempus praeparationis ad sollemnia Nativitatis, in quibus primus Dei Filii adventus ad homines recolitur, ac simul tempus quo per hanc recordationem mentes diriguntur ad exspectationem secundi Christi adventus in fine temporum. His duabus rationibus, tempus Adventus se praebet ut tempus devotae ac iucundae exspectationis.

40. Tempus Adventus incipit a I Vesperis dominicae quae incidit in diem 30 novembris vel est huic vicinior, et explicit ante I Vesperas Nativitatis Domini.

41. Dominicae huius temporis nuncupantur dominicae I, II, III, IV Adventus.

42. Feriae a die 17 ad diem 24 decembris inclusive modo magis directo ad praeparationem Nativitatis Domini ordinantur.

VI. De tempore " per annum "

43. Praeter tempora propriam indolem habentia, triginta tres vel triginta quattuor supersunt hebdomadae per anni circulum, in quibus non celebratur peculiaris mysterii Christi aspectus; sed potius ipsum mysterium Christi in sua plenitudine recolitur, praesertim vero diebus dominicis. Huiusmodi periodus, tempus " per annum " nuncupatur.

44. Tempus " per annum " incipit feria II quae sequitur dominicam post diem 6 ianuarii occurrentem et protrahitur usque ad feriam III ante Quadragesimam inclusive;

98 & 4 X

Pagina 98.

iterum incipit feria II post dominicam Pentecostes et explicit ante I Vesperas dominicae I Adventus. Eadem ratione adhibetur series formulariorum, quae pro dominicis et feriis huius temporis invenitur tum in Missali tum in Liturgia Horarum (vol. III-IV).

VII. De Rogationibus et Quattuor anni Temporibus

45. In Rogationibus et Quattuor anni Temporibus, Ecclesia solet pro variis hominum necessitatibus, imprimis vero pro fructibus terrae et hominum laboribus, Dominum exorare, eique publice gratias referre.

46. Ut Rogationes et Quattuor anni Tempora diversis locorum et fidelium necessitatibus aptari possint, quoad tempus et rationem illa celebrandi a Conferentiis Episcoporum ordinentur oportet. De eorum proinde amplitudine celebrationis, per unum vel plures dies protrahendae, de eorum iteratione per anni decursum, normae statuantur a competenti auctoritate, attentis necessitatibus localibus.

47. Missa pro singulis diebus harum celebrationum, inter Missas pro variis necessitatibus eligatur, quae sit magis accommodata supplicationum proposito.

99 & 4 X

Pagina 99.


Missale Romanum 2002 continu 81