Sagesse (VUL) 14
14 1 iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat
2 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua
3 tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam
4 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat
5 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
6 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata
7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est
13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
20 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
21 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant
23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
25 et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
26 Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia
27 infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis
28 aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito
29 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant
30 utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam
31 non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem
15 1 tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia
2 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati
3 nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis
4 non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
5 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima
6 malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
7 sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
8 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat
9 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit
10 cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
11 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem
12 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
13 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit
14 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi
15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
16 homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
17 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
18 sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora
19 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius
16 1 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt
2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
3 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam
4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur
5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur
6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae
7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem
8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo
9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos
11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio
12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia
13 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis
14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est
15 sed tuam manum effugere inpossibile est
16 negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati
17 quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum
18 quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
19 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret
20 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem
21 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur
22 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans
23 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est
24 creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt
25 propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
26 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat
27 quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
28 ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
29 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua
17 1 magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
2 dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
3 et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
4 neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant
5 et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam
6 apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur
7 et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia
8 illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
9 nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
10 cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia
11 nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum
12 et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat
13 illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
14 aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
15 deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus
16 si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
17 una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium
18 aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore
19 omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur
20 solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris
18 1 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant
2 et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant
3 propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti
4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari
5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio
8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti
9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium
11 simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus
12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet
15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit
16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra
17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati
18 et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat
19 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent
20 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
21 properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus
22 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans
23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam
24 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta
25 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens
19 1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum
2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti
3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur
4 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant
5 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent
6 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio
8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra
9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos
10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
11 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis
12 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias
13 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant
14 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos
15 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
16 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat
17 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu
18 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant
19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur
20 flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis
Sagesse (VUL) 14