Augustini Soliloquiorum 2000


:LIBER SECUNDUS: AN VIS RATIONIS ANIMAM VERE ESSE NEC INTERIRE DEMONSTRET

Primo quaeritur an anima vere sit quod semper sit falsum (1, 1- 5.8)

An homo sciat primo se esse vivere et intellegere.

2001
1. 1. A. - Satis intermissum est opus nostrum, et impatiens est amor, nec lacrymis modus fit, nisi amori detur quod amatur: quare, aggrediamur librum secundum.

R. - Aggrediamur.

A. - Credamus Deum adfuturum.

R. - Credamus sane, si vel hoc in potestate nostra est.

A. - Potestas nostra ipse est.

R. - Itaque ora brevissime ac perfectissime, quantum potes.

A. - Deus semper idem, noverim me, noverim te. Oratum est.

R. - Tu qui vis te nosse, scis esse te?

A. - Scio.

R. - Unde scis?

A. - Nescio.

R. - Simplicem te sentis, anne multiplicem?

A. - Nescio.

R. - Moveri te scis?

A. - Nescio.

R. - Cogitare te scis?

A. - Scio.

R. - Ergo verum est cogitare te.

A. - Verum.

R. - Immortalem te esse scis?

A. - Nescio.

R. - Horum omnium quae te nescire dixisti, quid scire prius mavis?

A. - Utrum immortalis sim.

R. - Vivere igitur amas?

A. - Fateor.

R. - Quid, cum te immortalem esse didiceris? satisne erit?

A. - Erit id quidem magnum, sed id mihi parum.

R. - Hoc tamen quod parum est quantum gaudebis?

A. - Plurimum.

R.- Nihil iam flebis?

A. - Nihil omnino.

R. - Quid, si ipsa vita talis esse inveniatur, ut in ea tibi nihil amplius quam nosti, nosse liceat? temperabis a lacrymis?

A. - Imo tantum flebo ut vita nulla sit.

R. - Non igitur vivere propter ipsum vivere amas, sed propter scire.

A. - Cedo conclusioni.

R. - Quid, si eadem ipsa rerum scientia miserum faciat?

A. - Nullo id quidem pacto fieri posse credo. Sed si ita est, nemo esse beatus potest; non enim nunc aliunde sum miser, nisi rerum ignorantia. Quod si et rerum scientia miserum facit, sempiterna miseria est.

R. - Iam video totum quod cupis. Nam, quoniam neminem scientia miserum esse credis, ex quo probabile est ut intellegentia efficiat beatum; beatus autem nemo nisi vivens, et nemo vivit qui non est: esse vis, vivere et intellegere; sed esse ut vivas, vivere ut intellegas. Ergo esse te scis, vivere te scis, intellegere te scis. Sed utrum ista semper futura sint, an nihil horum futurum sit, an maneat aliquid semper, et aliquid intercidat, an minui et augeri haec possint, cum omnia mansura sint, nosse vis.

A. - Ita est.

R. - Si igitur probaverimus semper nos esse victuros, sequetur etiam semper futuros.

A. - Sequetur.

R. - Restabit quaerere de intellegendo.

Sola veritas primo approbanda.

2002
2. 2. A. - Manifestissimum ordinem video atque brevissimum.

R.- Hic ergo esto nunc, ut interroganti caute firmeque respondeas.

A. - Istic sum.

R. - Si manebit semper mundus iste, verum est mundum semper mansurum esse?

A. - Quis hoc dubitet?

R. - Quid, si non manebit? nonne ita verum est mundum non esse mansurum.

A. - Nihil resisto.

R. - Quid, cum interierit, si interiturus est? nonne tunc id erit verum, mundum interisse? Nam quamdiu verum non est mundum occidisse, non occidit: repugnat igitur ut mundus occiderit, et verum non sit mundum occidisse.

A. - Et hoc concedo.

R. - Quid illud? Videturne tibi verum aliquid esse posse, ut veritas non sit?

A. - Nullo modo.

R. - Erit igitur veritas, etiamsi mundus intereat.

A. - Negare non possum.

R. - Quid, si ipsa veritas occidat? nonne verum erit veritatem occidisse?

A. - Et istud quis negat?

R. - Verum autem non potest esse, si veritas non sit.

A. - Iam hoc paulo ante concessi.

R. - Nullo modo igitur occidet veritas.

A. - Perge ut coepisti, nam ista collectione nihil est verius.

Quid sit verum et falsum qua videantur.

2003
3. 3. R. - Nunc respondeas mihi velim, utrum tibi sentire anima videatur, an corpus?

A. - Anima videtur.

R. - Quid? intellectus videtur tibi ad animam pertinere?

A. - Prorsus videtur.

R. - Ad solam animam, an ad aliquid aliud?

A. - Nihil aliud video praeter animam, nisi Deum, ubi intellectum esse credam.

R.- Iam illud videamus. Si tibi quispiam istum parietem non esse parietem, sed arborem diceret, quid putares?

A. - Aut eius sensum, aut meum falli, aut hoc nomine ab eo parietem vocari.

R. - Quid, si et illi species arboris in eo appareat, et tibi parietis? nonne poterit utrumque verum esse?

A. - Nullo modo; quia una eademque res, et arbor et paries esse non potest. Quamvis enim singulis nobis singula esse videantur, necesse est unum nostrum imaginationem falsam pati.

R. - Quid, si nec paries nec arbor est, et ambo fallimini?

A. - Potest id quidem

R. - Hoc ergo unum superius praetermiseras.

A. - Fateor

R. - Quid, si agnoscatis aliud vobis videri quam est? numquidnam fallimini?

A. - Non

R. - Potest igitur et falsum esse quod videtur, et non falli cui videtur.

A. - Potest.

R. - Confitendum est igitur non eum falli qui falsa videt, sed eum qui assentitur falsis.

A. - Plane confitendum.

R. - Quid ipsum falsum? quare falsum est?

A. - Quod aliter sese habet quam videtur.

R. - Si ergo non sint quibus videatur, nihil est falsum.

A. - Sequitur.

R. - Non igitur est in rebus falsitas, sed in sensu: non autem fallitur qui falsis non assentitur. Conficitur ut aliud simus nos, aliud sensus; siquidem, cum ipse fallitur, possumus nos non falli.

A. - Nihil habeo quod contradicam.

R. - Sed numquid, cum anima fallitur, audes te dicere non esse falsum?

A. - Quo pacto istud audeam?

R. - At nullus sensus sine anima, nulla falsitas sine sensu. Aut operatur igitur anima, aut cooperatur falsitati.

A. - Trahunt praecedentia consensionem.

An falsitas non intereat oporteat.

2004
3. 4. R. - Illud nunc responde, utrum videatur posse fieri ut aliquando falsitas non sit.

A. - Quomodo mihi hoc videri potest, cum tanta sit difficultas inveniendae veritatis, ut absurdius dicatur falsitatem quam veritatem esse non posse?

R. - Numquidnam arbitraris eum qui non vivit, posse sentire?

A. - Non potest fieri.

R. - Confectum est animam semper vivere.

A. - Nimis cito urges me in gaudia: pedetentim, quaeso.

R. - Atqui, si recte illa concessa sunt, nihil de hac re dubitandum video.

A. - Nimis cito est, inquam. Itaque facilius adducor ut me temere aliquid concessisse arbitrer, quam ut iam securus de immortalitate animae fiam. Tamen evolve istam conclusionem, et quomodo id effectum sit ostende.

R. - Falsitatem dixisti sine sensu esse non posse, et eam non esse non posse: semper igitur est sensus. At nullus sensus sine anima: anima igitur sempiterna est. Nec valet sentire, nisi vivat. Semper igitur anima vivit.

Fluctuat ratio colligens ex placitis Platonis et Plotini de anima mundi...

2005
4. 5. A. - O plumbeum pugionem! (Cicerone, De fin. 4, 18, 48) Posses enim concludere hominem esse immortalem, si tibi concessissem nunquam istum mundum esse posse sine homine, eumque mundum esse sempiternum.

R. - Bene quidem vigilas. Sed tamen non parum est quod confecimus, rerum naturam sine anima esse non posse, nisi forte in rerum natura falsitas aliquando non erit.

A. - Istud quidem consequens esse confiteor. Sed iam amplius deliberandum censeo, utrum superius concessa non nutent. Non enim parvum gradum ad animae immortalitatem factum esse video.

R. - Satisne considerasti, ne quid temere dederis?

A. - Satis quidem, sed nihil video quo me arguam temeritatis.

R. - Ergo confectum est rerum naturam sine anima viva esse non posse.

A. - Confectum hactenus, ut possint vicissim aliae nasci, aliae mori.

R. - Quid, si de natura rerum falsitas auferatur? nonne fiet ut vera sint omnia?

A. - Consequi video.

R. - Responde unde tibi videatur paries iste verus esse.

A. - Quia eius non fallor aspectu.

R. - Ergo quia ita est ut videtur.

A. - Etiam.

R. - Si igitur aliquid inde falsum est quod aliter videtur atque est, inde verum quod ita ut est videtur; ablato eo cui videtur, nec falsum quidquam, nec verum est. At si falsitas in rerum natura non sit, vera sunt omnia. Nec videri quidquam nisi viventi animae potest. Manet igitur anima in rerum natura, si auferri falsitas non potest; manet, si potest.

A. - Video robustius quidem esse factum quod iam conclusum erat; sed nihil hac adiectione promovimus. Nihilominus enim manet illud quod plurimum me movet, nasci animas et interire, atque ut non desint mundo, non earum immortalitate, sed successione provenire.

... et Zenonis de vero et falso.

2006
4. 6. R. - Videnturne tibi quaeque corporea, id est sensibilia, intellectu posse comprehendi?

A. - Non videntur.

R. - Quid illud? videtur tibi sensibus uti Deus ad res cognoscendas?

A. - Nihil audeo de hac re temere affirmare; sed quantum conicere datur, nullo modo Deus utitur sensibus.

R.- Ergo concludimus non sentire posse nisi animam.

A. - Conclude interim quantum probabiliter licet.

R. - Quid illud? dasne istum parietem, si verus paries non sit, non esse parietem?

A. - Nihil hoc facilius dederim.

R. - Neque quidquam, si verum corpus non sit, corpus esse?

A. - Tale etiam hoc est.

R. - Ergo si nihil verum est, nisi ita sit ut videtur; nec quidquam corporeum videri nisi sensibus potest; nec sentire, nisi anima; nec, si verum corpus non sit, corpus esse: restat ut corpus esse non possit, nisi anima fuerit.

A. - Nimis urges, et quid resistam non habeo.

Ex his colligitur non esse quod non appareat...

2007
5. 7. R. - Attende in ista diligentius.

A. - En adsum.

R. - Certe hic lapis est, et ita verus est, si non se habet aliter ac videtur; et lapis non est, si verus non est; et non nisi sensibus videri potest.

A. - Etiam.

R. - Non sunt igitur lapides in abditissimo terrae gremio, nec omnino ubi non sunt qui sentiant: nec iste lapis esset, nisi eum videremus; nec lapis erit cum discesserimus, nemoque alius eum praesens videbit. Nec, si loculos bene claudas, quamvis multa in eis incluseris, aliquid habebunt. Nec prorsus ipsum lignum intrinsecus lignum est. Fugit enim omnes sensus quidquid in altitudine est corporis minime perlucentis, quod non esse omnino cogitur. Etenim si esset, verum esset; nec verum quidquam est, nisi quod ita est ut videtur: illud autem non videtur; non est igitur verum nisi quid habes ad haec quod respondeas.

A. - De iis quidem quae concessi, hoc natum esse video; sed absurdum ita est, ut quidquid vis illorum facilius negem, quam hoc verum esse concedam.

R. - Nihil repugno. Vide ergo quid dicere velis: corporea nisi sensibus videri posse, an sentire nisi animam, an esse lapidem vel quid aliud, sed verum non esse, an ipsum verum aliter esse definiendum .

A. - Istuc ipsum, oro te, ultimum videamus.

... aut omnino non esse falsum.

2008
5. 8. R. - Defini ergo verum.

A. - Verum est quod ita se habet ut cognitori videtur, si velit possitque cognoscere.

R. - Non erit igitur verum quod nemo potest cognoscere? Deinde, si falsum est quod aliter quam est, videtur; quid, si alteri videatur hic lapis, lapis; alteri lignum? eadem res et falsa et vera erit?

A. - Illud me magis superius movet, quomodo si quid cognosci non potest, eo fiat ut verum non sit. Nam quod simul una res, et vera et falsa est, non nimis curo. Etenim video unam rem diversis comparatam, simul et maiorem et minorem esse. Sed ex eo istud contingit, quod nihil per se maius aut minus est. Comparationis enim sunt ista nomina.

R. - At si dicis nihil esse verum per se, non times ne sequatur ut nihil sit per se? Unde enim lignum est hoc, inde etiam verum lignum est. Nec fieri potest ut per seipsum, id est sine cognitore lignum sit, et verum lignum non sit.

A. - Ergo illud dico et sic definio, nec vereor ne definitio mea ob hoc improbetur, quod nimis brevis est: nam verum mihi videtur esse id quod est.

R. - Nihil ergo erit falsum, quia quidquid est, verum est.

A. - In magnas angustias me coniecisti, nec invenio prorsus quid respondeam. Ita fit ut cum aliter doceri nolim quam istis interrogationibus, verear iam tamen interrogari.

Secundo quaeritur an anima vere sit quod falsum verum imitetur (6, 9 - 14, 26)

a) Quae sit falsitas per similitudinem (6, 9 - 10, 18)

Iterum orat.

2009
6. 9. R. - Deus cui nos commisimus, sine dubitatione fert opem, et de his angustiis liberat nos, modo credamus, et eum rogemus devotissime.

A. - Nihil plane libentius hoc loco fecerim; nam nusquam tantam caliginem pertuli. Deus, Pater noster, qui ut oremus hortaris, qui et hoc quod rogaris praestas; siquidem cum te rogamus, melius vivimus, melioresque sumus: exaudi me palpitantem in his tenebris, et mihi dexteram porrige. Praetende mihi lumen tuum, revoca me ab erroribus; te duce in me redeam et in te. Amen.

R. - Hic esto quantum potes, et vigilantissime attende.

A. - Dic, quaeso, si quid tibi suggestum est. ne pereamus.

R. - Hic esto.

A. - Ecce habes me nihil aliud agentem.

An per visum aliud aliud imitetur.

2010
6. 10. R. - Prius quid sit falsum, etiam atque etiam ventilemus.

A. - Miror si quidquam aliud erit, quam quod non ita est ut videtur.

R. - Attende potius, et ipsos sensus prius interrogemus. Nam certe quod oculi vident, non dicitur falsum, nisi habeat aliquam similitudinem veri. Ut verbi causa, homo quem videmus in somnis, non est utique verus homo, sed falsus, eo ipso quod habet veri similitudinem. Quis enim canem videat, et recte se dicat hominem somniasse? Ergo et ille falsus canis est, ex eo quod similis vero est.

A. - Ita est ut dicis.

R. - Quid, vigilans quisque si viso equo putet se hominem videre? nonne eo fallitur quod ei appareat aliqua hominis similitudo? Nam si nihil ei appareat, nisi equi species, non potest arbitrari sese hominem videre.

A. - Prorsus cedo

R. - Dicimus item falsam arborem quam pictam videmus, et falsam faciem quae de speculo redditur, et falsum turrium motum navigantibus, falsamque infractionem remi, ob aliud nihil nisi quod verisimilia sunt.

A. - Fateor.

R. - Ita et in geminis fallimur, ita in ovis, ita in singulis sigillis uno annulo impressis, et in caeteris talibus.

A. - Sequor omnino atque concedo.

R. - Similitudo igitur rerum quae ad oculos pertinet, mater est falsitatis.

A. - Negare non possum.

Quae per visum similitudinem efficiant.

2011
6. 11. R.- Sed haec omnis silva, nisi me fallit, in duo genera dividi potest. Nam partim aequalibus in rebus, partim vero in deterioribus est. Aequalia sunt, quando tam hoc illi quam illud huic simile esse dicimus, ut de geminis dictum est, vel de impressionibus annuli. In deterioribus autem, quando illud quod deterius est, simile esse dicimus meliori. Quis enim in speculum attendat, et recte dicat se esse illi imagini similem, ac non potius illam sibi? Hoc autem genus partim est in eo quod anima patitur, partim vero in iis rebus quae videntur. Sed ipsum quod anima patitur, aut in sensu patitur, ut turris motum qui nullus est; aut apud seipsam ex eo quod accepit a sensibus, qualia sunt visa somniantium, et fortassis etiam furentium. Porro illa quae in ipsis rebus quas videmus apparent, alia a natura, caetera ab animantibus exprimuntur atque finguntur. Natura gignendo vel resultando similitudines deteriores facit. Gignendo, cum parentibus similes nascuntur; resultando, ut de speculis cuiuscemodi. Quamvis enim pleraque specula homines faciant, non tamen ipsi effingunt eas quae redduntur imagines. Iam vero animantium opera sunt in picturis, et huiuscemodi quibusque figmentis: in quo genere includi etiam illa possunt, si tamen fiunt, quae daemones faciunt. Umbrae autem corporum, quia non nimis ab re abest ut corporibus similes et quasi falsa corpora dicantur, nec ad oculorum iudicium pertinere negandae sunt; in illo eas genere poni placet, quod resultando a natura fit. Resultat enim omne corpus lumini obiectum, et in contrariam partem umbram reddit. An tibi aliquid contradicendum videtur?

A. - Mihi vero nihil. Sed quonam ista tendant, vehementer exspecto.

An per ceteros sensus aliud aliud imitetur.

2012
6. 12. R. - Atqui oportet patienter feramus, donec nobis caeteri sensus renuntient in veri similitudine habitare falsitatem. Nam et in ipso auditu totidem fere genera veniunt similitudinum: veluti cum loquentis vocem, quem non videmus, audientes, putamus alium quempiam, cui voce similis est; atque in deterioribus vel echo testis est, vel tinnitus ille ipsarum aurium, vel in horologiis merulae aut corvi quaedam imitatio, vel quae sibi somniantes aut furentes videntur audire. Falsae autem voculae quae dicuntur a musicis, incredibile est quantum attestantur veritati, quod post apparebit: tamen etiam ipsae, quod sat est nunc, non absunt ab earum similitudine quas veras vocant. Sequeris haec?

A. - Et libentissime. Nam nihil laboro ut intellegam.

R. - Ergo, ne moremur, videturne tibi aut lilium a lilio posse odore, aut mel thyminum a melle thymino de diversis alveariis sapore, aut mollitudo plumarum cycni ab anseris tactu facile diiudicari?

A. - Non videtur.

R. - Quid, cum talia nos vel olfacere, vel gustare, vel tangere somniamus? nonne similitudine imaginum eo deteriore quo inaniore decipimur?

A. - Verum dicis.

R. - Ergo apparet nos in omnibus sensibus sive aequalibus, sive in deterioribus rebus, aut similitudine lenocinante falli; aut etiamsi non fallimur suspendentes consensionem, seu differentiam dignoscentes, tamen eas res falsas nominare quas verisimiles deprehendimus .

A. - Dubitare non possum.

Similium an dissimilium sit imitatio.

2013
7. 13. R. - Nunc attende, dum eadem rursum recurrimus, quo fiat apertius quod conamur ostendere.

A. - Eccum, loquere quod vis. Nam ego circumitum istum semel statui tolerare, neque in eo defatiscar spe tanta perveniendi quo nos tendere sentio.

R. - Bene facis. Sed attende utrum tibi videatur, cum ova similia videmus, aliquod eorum falsum esse recte nos posse dicere.

A. - Nullo modo videtur. Omnia enim si ova sunt, vera ova sunt.

R. - Quid, cum de speculo resultare imaginem videmus? quibus signis falsam esse comprehendimus?

A. - Scilicet quod non tenetur, non sonat, non per se movetur, non vivit, et caeteris innumerabilibus, quae prosequi longum est.

R. - Video te nolle immorari, et properationi tuae mos gerendus est. Itaque, ne singula repetam, si et illi homines quos videmus in somnis, vivere, loqui, teneri a vigilantibus possent, nihilque inter ipsos differret, et eos quos expergefacti ac sani alloquimur et videmus, numquidnam eos falsos diceremus?

A. - Quo pacto istud recte diceretur?

R. - Ergo si eo veri essent, quo veri simillimi apparerent, nihilque inter eos et veros omnino distaret, eoque falsi quo per illas vel alias differentias dissimiles convincerentur; nonne similitudinem veritatis matrem, et dissimilitudinem falsitatis esse fatendum est?

A. - Non habeo quid dicam, et pudet me tam temerariae consensionis meae superioris.

Paululum sistit ut secum loquatur.

2014
7. 14. R. - Ridiculum est si te pudet, quasi non ob idipsum elegerimus huiusmodi sermocinationes: quae quoniam cum solis nobis loquimur, Soliloquia vocari et inscribi volo; novo quidem et fortasse duro nomine, sed ad rem demonstrandam satis idoneo. Cum enim neque melius quaeri veritas possit, quam interrogando et respondendo, et vix quisquam inveniatur quem non pudeat convinci disputantem, eoque paene semper eveniat ut rem bene inductam ad discutiendum inconditus pervicaciae clamor explodat, etiam cum laceratione animorum, plerumque dissimulata, interdum et aperta; pacatissime, ut opinor, et commodissime placuit, a meipso interrogatum mihique respondentem, Deo adiuvante, verum quaerere: quare nihil est quod vereare, sicubi te temere illigasti, redire atque resolvere; aliter hinc enim evadi non potest.

Fluctuat Augustini ratio.

2015
8. 15. A. - Recte dicis; sed quid male concesserim non plane video: nisi forte id recte dici falsum quod habeat aliquam veri similitudinem, cum prorsus mihi nihil aliud dignum falsi nomine occurrat; et rursus tamen cogor fateri eo falsa vocari quae vocantur, quo a veris differunt. Ex quo conficitur eam ipsam dissimilitudinem causam esse falsitatis. Itaque conturbor, non enim mihi facile quidquam venit in mentem, quod contrariis causis gignatur.

R. - Quid, si hoc unum est in rerum natura genus, et solum quod ita sit? An ignoras, cum per animalium innumerabilia genera cucurreris, solum crocodilum inveniri qui superiorem in mandendo partem moveat; praesertim cum paene reperiri nihil queat ita cuique rei simile, ut non in aliquo etiam dissimile sit?

A. - Video quidem ista; sed cum considero illud quod falsum vocamus, et simile aliquid habere veri et dissimile, ex qua potius parte meruerit falsi nomen, non valeo discernere. Si enim ex eo quod dissimile est, dixero; nihil erit quod non falsum dici possit: nihil enim est quod non alicui rei dissimile sit, quam veram esse concedimus. Item, si dixero eo quod simile est, falsum appellandum; non solum ova illa reclamabunt quae vera eo ipso sunt quo simillima, sed etiam sic non effugiam eum qui me coegerit falsa esse omnia confiteri, quod omnia sibi ex aliqua parte similia esse negare non possum. Sed fac me non metuere illud respondere, similitudinem ac dissimilitudinem simul efficere ut aliquid falsum recte nominetur; quam mihi evadendi viam dabis? Instabitur enim nihilominus ut omnia falsa esse renuntiem; quippe omnia sibimet, ut supra dictum est, et similia quadam ex parte, et dissimilia reperiuntur. Restaret ut nihil aliud falsum esse dicerem nisi quod aliter se haberet atque videretur, ni vererer illa tot monstra quae me dudum enavigasse arbitrabar. Nam eo rursum repellor vertigine inopinata, ut verum id esse dicam quod ita se habet ut videtur. Ex quo confit sine cognitore nihil verum esse posse: ubi mihi naufragium in scopulis occultissimis formidandum est, qui veri sunt, etiamsi nesciantur. Aut, si verum esse id quod est dixero, falsum non esse uspiam concludetur, quovis repugnante. Itaque redeunt illi aestus, nec quidquam tanta patientia morarum tuarum processisse me video.

Falsum qua fallax et mendax...

2016
9. 16. R. - Attende potius; nam nullo modo in animum inducam, frustra nos auxilium divinum implorasse. Video enim, tentatis quantum potuimus omnibus rebus, non remansisse quod falsum iure dicatur, nisi quod aut se fingit esse quod non est, aut omnino esse tendit et non est. Sed illud superius falsi genus, vel fallax etiam, vel mendax est. Nam fallax id recte dicitur quod habet quemdam fallendi appetitum; qui sine anima intellegi non potest: sed partim ratione fit, partim natura; ratione, in animalibus rationalibus, ut in homine; natura, in bestiis, tamquam in vulpecula. Illud autem quod mendax voco, a mentientibus fit. Qui hoc differunt a fallacibus, quod omnis fallax appetit fallere; non autem omnis vult fallere qui mentitur: nam et mimi et comoediae et multa poemata mendaciorum plena sunt, delectandi potius quam fallendi voluntate, et omnes fere qui iocantur, mentiuntur. Sed fallax vel fallens is recte dicitur, cuius negotium est ut quisque fallatur. Illi autem qui non id agunt ut decipiant, sed tamen aliquid fingunt, vel mendaces tantum, vel si ne hoc quidem, mentientes tamen vocari nemo ambigit. Nisi quid habes adversus ista quod dicas.

... tendit esse et non est.

2017
9. 17. A. - Perge, quaeso; nunc enim fortasse de falsis non- falsa docere coepisti: sed iam illud genus exspecto quale sit quod dixisti, esse tendit et non est.

R. - Quidni exspectes? Eadem illa sunt, quorum multa supra memoravimus. Annon tibi videtur imago tua de speculo quasi tu ipse velle esse, sed ideo esse falsa, quod non est?

A. - Valde hoc videtur.

R. - Quid omnis pictura vel cuiuscemodi simulacrum, et id genus omnia opificum? nonne illud esse contendunt, ad cuius quidque similitudinem factum est?

A. - Prorsus adducor.

R. - Iam ea quibus vel dormientes vel furentes falluntur, concedis, ut opinor, in eo esse genere.

A. - Et nulla magis: nam nulla magis tendunt talia esse, qualia vel vigilantes vel sani cernunt; et eo tamen falsa sunt, quo id quod tendunt esse non possunt.

R. - Quid iam de turrium motu, vel de merso remo, vel de umbris corporum plura dicam? Planum est, ut arbitror, ex hac regula esse metienda.

A. - Planissimum.

R. - Taceo de ceteris sensibus; nam nemo considerans non hoc inveniet, falsum appellari in rebus ipsis quas sentimus, quod esse aliquid tendit et non est.

Quaedam vera qua falsa sunt.

2018
10. 18. A. - Recte dicis: sed miror cur ab hoc genere tibi secernenda illa poemata et ioca visa sunt, caeteraeque fallaciae.

R. - Quia scilicet aliud est falsum esse velle, aliud verum esse non posse. Itaque ipsa opera hominum velut comoedias aut tragoedias, aut mimos, et id genus alia possumus operibus pictorum fictorumque coniungere. Tam enim verus esse pictus homo non potest, quamvis in speciem hominis tendat, quam illa quae scripta sunt in libris comicorum. Neque enim falsa esse volunt, aut ullo appetitu sua farsa sunt; sed quadam necessitate, quantum fingentis arbitrium sequi potuerunt. At vero in scena Roscius voluntate falsa Hecuba erat, natura verus homo; sed illa voluntate etiam verus tragoedus, eo videlicet quo implebat, institutum: falsus autem Priamus, eo quod Priamum assimilabat, sed ipse non erat. Ex quo iam nascitur quiddam mirabile, quod tamen ita se habere nemo ambigit.

A.- Quidnam id est?

R. - Quid putas, nisi haec omnia inde esse in quibusdam vera, unde in quibusdam falsa sunt, et ad suum verum hoc solum eis prodesse, quod ad aliud falsa sunt? Unde ad id quod esse aut volunt aut debent, nullo modo perveniunt, si falsa esse fugiunt. Quo pacto enim iste quem commemoravi, verus tragoedus esset, si nollet esse falsus Hector, falsa Andromache, falsus Hercules, et alia innumera? aut unde vera pictura esset, si falsus equus non esset? unde in speculo vera hominis imago, si non falsus homo? Quare, si quibusdam, ut verum aliquid sint, prodest ut sint aliquid falsum; cur tantopere falsitates formidamus, et pro magno bono appetimus veritatem?

A. - Nescio, et multum miror, nisi quia in exemplis istis nihil imitatione dignum video. Non enim tamquam histriones, aut de speculis quaeque relucentia, aut tamquam Myronis buculae ex aere, ita etiam nos ut in nostro quodam habitu veri simus, ad alienum habitum adumbrati atque assimilati, et ob hoc falsi esse debemus; sed illud verum quaerere, quod non quasi bifronte ratione sibique adversanti, ut ex aliqua parte verum sit, ex aliqua falsum sit.

R. - Magna et divina quaedam requiris. Quae tamen si invenerimus, nonne fatebimur his ipsam confici, et quasi conflari veritatem, a qua denominatur omne quod verum quoquo modo nominatur?

A. - Non invitus assentior.

b) An disputandi disciplina ipsa ratio et veritas sit (11, 19-21)

Quae sint ars disputandi et grammatica.

2019
11. 19. R. - Quid tibi ergo videtur? disciplina disputandi verane, an falsa est?

A. - Quis dubitet veram? Sed vera est etiam grammatica.

R. - Itane ut illa?

A. - Non video quid sit vero verius.

R. - Illud profecto quod nihil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex iis rebus quae nescio quomodo nisi falsae essent, verae esse non possent. An ignoras omnia illa fabulosa et aperte falsa ad grammaticam pertinere?

A. - Non ignoro istud quidem; sed, ut opinor, non per grammaticam falsa sunt, sed per eam qualiacumque sunt, demonstrantur. Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemve mendacium. Est autem grammatica vocis articulatae custos et moderatrix disciplina: cuius professionis necessitate cogitur humanae linguae omnia etiam figmenta colligere, quae memoriae litterisque mandata sunt, non ea falsa faciens, sed de his veram quamdam docens asserensque rationem.

R. - Recte sane: nihil nunc curo, utrum abs te ista bene definita atque distincta sint; sed illud quaero utrum hoc ita esse ipsa grammatica, an vero illa disciplina disputationis ostendat.

A. - Non nego vim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista separare conatus sum, disputatoriae arti tribui.

Grammatica disciplina an vera sit.

2020
11. 20. R. - Quid ipsa grammatica? nonne si vera est, eo vera est quo disciplina est? Disciplina enim a discendo dicta est: nemo autem quae didicit ac tenet, nescire dici potest; et nemo scit falsa. Omnis ergo vera est disciplina.

A. - Non video quidem quid in ista ratiuncula temere concedatur. Movet me tamen ne per istam cuipiam videatur etiam illas fabulas veras esse; nam et has discimus et tenemus.

R. - Numquidnam magister noster nolebat nos credere quae docebat, et nosse?

A. - Imo vehementer ut nossemus instabat.

R. - Numquid aliquando institit ut Daedalum volasse crederemus?

A. - Hoc quidem nunquam. Sed plane nisi teneremus fabulam, vix nos posse aliquid manibus tenere faciebat.

R. - Tu ergo negas verum esse quod ista fabula sit, et quod ita sit Daedalus diffamatus?

A. - Hoc non nego verum esse.

R. - Non negas ergo te didicisse verum, cum ista didiceris. Nam si volasse Daedalum verum est, et hoc pueri pro ficta fabula acciperent atque redderent, eo ipso falsa retinerent, quo vera essent illa quae redderent. Hinc enim exstitit illud quod superius mirabamur, de volatu Daedali veram fabulam esse non potuisse, nisi Daedalum volasse falsum esset

A. - Iam teneo istud; sed quid ex eo proficiamus exspecto.

R. - Quid, nisi non esse falsam illam rationem, qua collegimus disciplinam, nisi vera doceat, disciplinam esse non posse?

A. - Et hoc quid ad rem?

R. - Quia volo dicas mihi unde sit disciplina grammatica: inde enim vera est, unde disciplina est.

A. - Nescio quid tibi respondeam.

R. - Nonne tibi videtur, si nihil in ea definitum esset, et nihil in genera et partes distributum atque distinctum, eam nullo modo disciplinam esse potuisse?

A. - Iam intellego quid dicas; nec ulla mihi occurrit cuiusvis facies disciplinae, in qua non definitiones ac divisiones et ratiocinationes, dum quid quidque sit declaratur, dum sine confusione partium sua cuique redduntur, dum nihil praetermittitur proprium, nihil annumeratur alienum, totum hoc ipsum quo disciplina dicitur egerint.

R. - Ergo et totum ipsum quo vera dicitur.

A. - Video consequi.

Disputandi disciplina ipsa ratio et veritas est.

2021
11. 21. R. - Responde nunc quae disciplina contineat definitionum, divisionum, partitionumque rationes.

A. - Iam superius dictum est haec disputandi regulis contineri.

R. - Grammatica igitur eadem arte creata est, ut disciplina, et ut vera esset, quae est abs te superius a falsitate defensa. Quod non de una grammatica mihi licet concludere, sed prorsus de omnibus disciplinis. Nam dixisti, vereque dixisti, nullam disciplinam tibi occurrere, in qua non definiendi ius atque distribuendi idipsum, ut disciplina sit, fecerit. At, si eo verae sunt quo sunt disciplinae, negabitne quispiam, veritatem ipsam esse per quam omnes verae sunt disciplinae?

A. - Prope est omnino ut assentiar: sed illud me movet, quod etiam rationem disputandi inter easdem disciplinas numeramus. Quare illam potius existimo esse veritatem, qua et ista ipsa ratio vera est.

R. - Optime omnino ac vigilantissime: sed non negas, ut opinor, eo veram esse quo disciplina est

A. - Imo idipsum est quod me movet. Adverti enim etiam disciplinam esse, et ob hoc veram dici.

R. - Quid ergo? istam putas aliter disciplinam esse potuisse, nisi omnia in ea definita essent et distributa?

A. - Nihil aliud habeo quod dicam.

R. - At, si ad eam pertinet hoc officium, per seipsam disciplina vera est. Quisquamne igitur mirum putabit si ea qua vera sunt, omnia ab ipsa vera sunt, si et ipsa sit veritas.

A. - Nihil mihi obstat quominus recta pergam in istam sententiam.

c) Quae sunt quo modo in alio sit (12, 22)

Duplici modo aliquid est in subiecto.

2022
12. 22. R. - Ergo attende pauca quae restant.

A. - Profer si quid habes, modo tale sit quod intellegam, libenterque concedam.

R. - Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ita est, ut etiam seiungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in hoc loco, ut sol in oriente: altero autem quo ita est aliquid in subiecto, ut ab eo nequeat separari, ut in hoc ligno forma et species quam videmus, ut in sole lux, ut in igne calor, ut in animo disciplina, et si qua sunt alia similia. An tibi aliter videtur?

A. - Ista quidem vetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia studiosissime percepta et cognita: quare non possum de his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam.

R. - Quid illud? nonne concedis, quod in subiecto est inseparabiliter, si subiectum ipsum non maneat, manere non posse?

A. - Hoc quoque video necessarium; nam manente subiecto, posse id quod in subiecto est non manere, quisquis diligenter res advertit, intellegit. Siquidem huius corporis color potest vel valetudinis ratione vel aetate immutari, cum ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus valet, sed in his in quibus, non ut sint ipsa subiecta, ea quae in subiectis sunt coexistunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit, quem in eo videmus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, vel aliquem alium mutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At vero ignis si calore careat, ne ignis quidem erit; nec nivem vocare, nisi candidam, possumus.

d) Ex his animum immortalem esse nititur explicare (13, 23 - 14, 26)

Fluctuat ratio non tenens quemque animum non interire.


Augustini Soliloquiorum 2000