1Maccabei (NV) 11
11 1 Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo. 2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. 3 Cum autem introiret civitatem, Ptolemaeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus. 4 Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius. 5 Et narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarent eum; et tacuit rex. 6 Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se salutaverunt et dormierunt illic. 7 Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem. 8 Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala. 9 Et misit legatos ad Demetrium dicens: " Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; 10 paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere ". 11 Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret regnum eius. 12 Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum. 13 Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae. 14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus, quia rebellabant, qui erant de locis illis; 15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum. 16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autem Ptolemaeus exaltatus est. 17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri et misit Ptolemaeo. 18 Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia; et qui erant in munitionibus, perierunt ab his, qui erant in munitionibus. 19 Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
20 In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas. 21 Et abierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem. 22 Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato.
23 Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo 24 et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius. 25 Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua. 26 Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum 27 et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum. 28 Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta. 29 Et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes:
30 " Rex Demetrius fratri Ionathae salutem et genti Iudaeorum. 31 Exemplum epistulae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, scripsimus et ad vos, ut sciretis: 32 "Rex Demetrius Lastheni patri salutem. 33 Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. 34 Statuimus ergo illis fines Iudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et pomorum; 35 et alia, quae ad nos pertinent ex hoc tempore decimarum et tributorum pertinentium ad nos, et salis stagna et pertinentes ad nos coronas, omnia ipsis concedimus. 36 Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus. 37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri" ".
38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. 39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri; 40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis. 41 Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem et qui in praesidiis erant, quia impugnabant Israel. 42 Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: " Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum; 43 nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis exercitus meus ". 44 Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. 45 Et convenerunt, qui erant de civitate, centum viginti milia virorum, et volebant interficere regem; 46 et fugit rex in aulam, et occupaverunt, qui erant de civitate, itinera civitatis et coeperunt pugnare. 47 Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centum milia hominum. 48 Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in die illa et liberaverunt regem. 49 Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes: 50 " Da nobis dextras, et cessent Iudaei oppugnare nos et civitatem ". 51 Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa. 52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra in conspectu eius. 53 Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
54 Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema. 55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit. 56 Et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam. 57 Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: " Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis ". 58 Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream. 59 Et Simonem fratrem eius constituit ducem a descensu Tyri usque ad fines Aegypti.
60 Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. 61 Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; et obsedit eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea. 62 Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum. 63 Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio; 64 et occurrit illis, fratrem autem suum Simonem reliquit in regione.
65 Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos. 66 Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis; et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium. 67 Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor. 68 Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso. 69 Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium. 70 Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus. 71 Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit. 72 Et reversus est ad eos in proelium et convertit eos in fugam; et fugerunt. 73 Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic. 74 Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem.
12 1 Et vidit Ionathas quia tempus eum adiuvat; et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam; 2 et ad Spartiatas et ad alia loca misit epistulas secundum eadem. 3 Et abierunt Romam et intraverunt curiam et dixerunt: "Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovare amicitiam et societatem secundum pristinum".
4 Et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iudae cum pace.
5 Et hoc est exemplum epistularum, quas scripsit Ionathas Spartiatis:
6 " Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem. 7 Iampridem missae erant epistulae ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est. 8 Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore; et accepit epistulas, in quibus significabatur de societate et amicitia. 9 Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem habentes sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10 tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 11 Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum. 12 Laetamur itaque de gloria vestra. 13 Nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia; et impugnaverunt nos reges, qui sunt in circuitu nostro. 14 Noluimus ergo vobis molesti esse et ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis; 15 habemus enim de caelo auxilium, quod nos adiuvat, et liberati sumus nos ab inimicis nostris, et humiliati sunt inimici nostri. 16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium et Antipatrem Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam; 17 mandavimus itaque eis, ut veniant etiam ad vos et salutent vos et reddant vobis epistulas nostras de innovatione et fraternitate nostra. 18 Et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec ".
19 Et hoc est rescriptum epistularum, quas miserunt Oniae:
20 " Arius rex Spartiatarum Oniae sacerdoti magno salutem. 21 Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quod sunt de genere Abraham. 22 Et nunc, ex quo haec cognovimus, bene facietis scribentes nobis de pace vestra. 23 Sed et nos rescribimus vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostrae sunt; et, quae nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobis secundum haec ".
24 Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum. 25 Et exiit ab Ierusalem et occurrit eis in Amathitem regionem; non enim dedit eis spatium, ut ingrederentur regionem eius. 26 Et misit speculatores in castra eorum, et reversi renuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte. 27 Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum. 28 Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timuerunt et formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis. 29 Ionathas autem et, qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane; videbant enim luminaria ardentia. 30 Et insecutus est eos Ionathas et non comprehendit eos; transierant enim flumen Eleutherum. 31 Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos et accepit spolia eorum. 32 Et iunxit et venit Damascum et perambulabat omnem regionem illam.
33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalonem et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam; 34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii, et posuit ibi custodes, ut custodirent eam.
35 Et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea 36 et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant. 37 Et convenerunt, ut aedificarent civitatem; et cecidit de muro, qui erat super torrentem a subsolano, et reparavit eum, qui vocatur Chaphenatha. 38 Et Simon aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras.
39 Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem. 40 Et veritus est, ne forte non permitteret eum Ionathas et ne forte pugnaret adversus eum, et quaerebat comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethsan. 41 Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethsan. 42 Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit 43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi. 44 Et dixit Ionathae: " Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? 45 Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni ". 46 Et credidit ei et fecit, sicut dixit, et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iudae. 47 Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibus remisit in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo. 48 Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas Ptolemenses et comprehenderunt eum; et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
49 Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Ionathae. 50 At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati parati in proelium. 51 Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt; 52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno. 53 Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum, conterere eos; dixerunt enim: 54 "Non habent principem et adiuvantem; nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum ".
13 1 Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam. 2 Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum 3 et exhortatus est eos et dixit illis: " Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus. 4 Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. 5 Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis. 6 Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia ". 7 Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos, 8 et responderunt voce magna dicentes: " Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui; 9 pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus ". 10 Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro. 11 Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his, qui erant in ea, remansit illic in ea.
12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iudae, et Ionathas cum eo in custodia. 13 Simon autem applicuit in Adidis contra faciem campi. 14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos 15 dicens: " Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas fisco regis propter negotia, quae habuit, detinuimus eum; 16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ". 17 Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum, 18 qui dicerent: " Quia non misit ei argentum et pueros, periit ". 19 Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non dimisit Ionathan; 20 et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. 21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias. 22 Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim.
23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et sepultus est illic;
24 et convertit Tryphon et abiit in terram suam.
25 Et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit eum in Modin civitate patrum eius. 26 Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos. 27 Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante; 28 et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri et quattuor fratribus. 29 Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare. 30 Hoc est sepulcrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem.
31 Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege adulescentiore et occidit eum 32 et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra. 33 Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus. 34 Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae. 35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem:
36 " Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem. 37 Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus. 38 Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint. 39 Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. 40 Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax ". 41 Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel. 42 Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: " Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum ".
43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris et fecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam et comprehendit. 44 Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem; et factus est motus magnus in civitate. 45 Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 46 et dixerunt: " Non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordiam tuam ". 47 Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens. 48 Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem.
49 Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt. 50 Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus. 51 Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. 52 Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia. 53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant. 54 Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris.
14 1 Anno centesimo septuagesimo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. 2 Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis, ut comprehenderet eum vivum. 3 Et abiit et percussit castra Demetrii et comprehendit eum et duxit eum ad Arsacem et posuit eum in custodiam.
4 Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis; et quaesivit bona genti suae, et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus.
5 Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum insulis maris.
6 Et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem.
7 Et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci; et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei.
8 Et unusquisque colebat terram suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
9 Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli.
10 Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae.
11 Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna.
12 Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea sua, et non erat qui eos terreret.
13 Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in diebus illis.
14 Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum.
15 Sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum.
16 Et auditum est Romae quia defunctus esset Ionathas, et usque in Spartiatas, et contristati sunt valde. 17 Ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret regionem et civitates in ea, 18 scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent cum eo amicitias et societatem, quam fecerant cum Iuda et cum Ionatha fratribus eius; 19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Ierusalem. Et hoc exemplum epistularum, quas Spartiatae miserunt:
20 " Spartianorum principes et civitas Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem.
21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu eorum 22 et scripsimus, quae ab eis erant dicta in conciliis populi sic: "Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius, legati Iudaeorum, venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam". 23 Et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti ".
24 Post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clipeum aureum magnum pondo minarum mille ad statuendam cum eis societatem.
25 Cum autem audisset populus sermones istos, dixerunt: " Quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius? 26 Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem ". Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion.
27 Et hoc est exemplum scripturae: " Octava decima die Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno, in Asaramel, 28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regionis nota facta sunt nobis haec: 29 Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam. 30 Et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et appositus est ad populum suum. 31 Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum. 32 Tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit viros virtutis gentis suae et dedit illis stipendia. 33 Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos; 34 et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. 35 Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. 36 Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati; 37 et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam ad tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem. 38 Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium secundum haec 39 et fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna. 40 Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose; 41 et quia Iudaei et sacerdotes consenserunt eum esse ducem suum et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis, 42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia; 43 et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet; 44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea; 45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit. 46 Et complacuit omni populo statuere Simoni facere secundum verba ista. 47 Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus ".
48 Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri; 49 exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon et filii eius.
15 1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
2 et erant continentes hunc modum: " Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et gentis principi et genti Iudaeorum salutem. 3 Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas; 4 volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. 5 Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi. 6 Et permisi tibi facere monetam propriam numisma regioni tuae; 7 Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi; 8 et omne debitum regis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi. 9 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra ".
10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. 11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens, quae est ad mare; 12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus. 13 Et applicuit Antiochus ad Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum 14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
15 Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec:
16 "Lucius consul Romanorum Ptolemaeo regi salutem. 17 Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum. 18 Attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille. 19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. 20 Visum autem est nobis accipere ab eis clipeum. 21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam ".
22 Haec eadem scripsit Demetrio regi et Attalo et Ariarathae et Arsacae 23 et in omnes regiones et Sampsacae et Spartiatis et in Delum et in Myndum et in Sicyonem et in Carida et in Samum et in Pamphyliam et in Lyciam et in Alicarnassum et in Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Siden et in Aradon et in Gortynam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen. 24 Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum et populo Iudaeorum.
25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret. 26 Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa. 27 Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. 28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: " Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei; 29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo. 30 Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae; 31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos". 32 Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis. 33 Et respondit ei Simon et dixit ei: " Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. 34 Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum; 35 nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum ". Et non respondit ei verbum. 36 Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna.
37 Tryphon autem ascendit in navem et fugit in Orthosiam. 38 Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum peditum et equitum dedit illi; 39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem. 40 Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere. 41 Et aedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.
1Maccabei (NV) 11