Aug de consensu evang. 206

206

CAP 6. De ordine praedicationis Ioannis Baptistae inter omnes quattuor.

18. Iam hinc de praedicatione Ioannis narrari incipit, quam omnes quattuor commemorant. Nam et Matthaeus post illa verba, quae ultima eius posui, ubi commemoravit ex propheta testimonium: Quoniam Nazaraeus vocabitur 101, sequitur et adiungit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 102, et cetera. Et Marcus, qui nihil de nativitate vel infantia vel pueritia Domini narravit, hinc Evangelii sumpsit initium, id est a Ioannis praedicatione.Sic enim exorsus est: Initium Evangelii IesuChristi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam 103. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius 104. Fuit Ioannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 105, et cetera. Et Lucas post verba, ubi ait: Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate et gratia apud Deum et homines 106, de Ioannis praedicatione iam sequitur dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Ioannem filium Zachariae in deserto 107, et cetera. Ioannes quoque apostolus in evangelistisquattuor eminentissimus, posteaquam dixit de Verbo Dei, qui est ipse Filius ante omnia saecula creaturae, quia omnia per ipsum facta sunt 108, intulit continuo de Ioannis praedicatione ac testimonio dicens: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes 109. Unde iam videndum est de ipso Ioanne quattuor evangelistarum narrationes quemadmodum non inter se discordent, non ut hoc a nobis per omnia requiratur aut exigatur, quod modo fecimus de primordiis nati ex Maria Christi, quemadmodum inter se Matthaeus Lucasque consentiant, ut ex utriusque narratione unam faceremus, demonstrantes tardioribus quemlibet eorum commemorando quod alter tacet vel tacendo quod alter commemorat non impedire intellectum veracis narrationis alterius, ut hoc exemplo, sive ut a me factum est sive alio modo commodius fieri possit, videat unusquisque et in ceteris talibus locis fieri posse quod hic factum esse perspexerit.
19. Iam ergo, ut dixi, videamus quattuor evangelistarum de Baptista Ioanne consensum. Matthaeus ita sequitur: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 110. Marcus non dixit: " In diebus illis ", quia nullam seriem rerum ante praemiserat, in quarum rerum diebus intellegeretur dicere, si diceret: " In illis diebus ". Lucas autem per potestates terrenas signantius ipsa tempora expressit praedicationis vel baptismi Ioannis dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis et Lysania Lysania Abilianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caifa, factum est verbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto 111. Nec tamen intellegere debemus hos dies, id est hoc tempus harum potestatum, significasse Matthaeum, cum diceret in illis diebus, sed in multo longioris temporis spatio voluisse accipi quod ait in illis diebus. Mox enim ut narravit regressum de Aegypto Christum mortuo Herode 112, quod utique tempore infantiae vel pueritiae eius factum est, ut possit constare quod Lucas de illo, cum duodecim annorum esset, gestum narravit in templo Ierusalem 113, cum ergo infantem vel puerum ex Aegypto revocatum commemorasset,Matthaeus continuo intulit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista 114, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius nativitate usque adtempus, quo praedicare et baptizare coepit Ioannes, quo iam tempore Christi aetas iuvenilis invenitur, quia coaevi erant ipse et Ioannes et triginta ferme annorum narratur fuisse, cum ab illo baptizatus esset.


207

CAP 7. De duobus Herodibus.

20. Sed plane de Herode solet movere nonnullos, quod Lucas narravit in diebus baptismi Ioannis Herodem fuisse tetrarcham Galilaeae, quando etiam Dominus iuvenis baptizatus est 115, Matthaeus autem, mortuo Herode, dicit puerum Iesum ab Aegypto remeasse 116; quod utrumque verum esse non potest, nisi duo fuisse intellegantur Herodes. Quod cum fieri potuisse nemo nesciat, qua caecitate insaniant, qui procliviores sunt ad calumniandum evangelicae veritati quam paululum consideratiores, ut duos homines eodem vocabulo appellatos intellegant?, cuius rei exemplis plena sunt omnia. Nam iste posterior Herodes prioris Herodis filius fuisse perhibetur. Sicut Archelaus, quem Matthaeus in Iudaeae regnum patri mortuo successisse commemorat, sicut Philippus, quem fratrem tetrarchae Herodis et ipsum Itureae tetrarcham Lucas insinuat. Rex enim fuit Herodes ille, qui quaerebat animam pueri Christi, Herodes autem aliusfilius eius non rex, sed tetrarcha dictus est, quod nomen praecum a parte regni quarta inditum resonat.


208

CAP 8. Quomodo Matthaeus dicat timuisse Ioseph ire cum infante Christo in Ierusalem, propter Archelaum; et non timuisse ire in Galileam.

21. Nisi forte hinc rursus quispiam moveatur: cum Matthaeus dixerit ideo timuisse Ioseph cum puero redeunte ire in Iudaeam, quia pro patre suo Herode Archelaus filius eius ibi regnabat; quomodo potuit ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarches erat, sicut Lucas testatur 117? Quasi vero ipsa sint tempora, quibus tunc puero timebatur, quae nunc Lucas commemoravit, quae usque adeo mutata erant, ut in ipsa Iudaea non iam rex esset Archelaus, sed Pontius Pilatus qui non rex Iudaeorum, sed praeses erat, cuius temporibus agentes sub Tiberio Caesare filii maioris Herodis non regnum habebant, sed tetrarchiam. Quod utique nondum factum erat, quando Ioseph timens Archelaum in Iudaea regnantem se in Galilaeam cum puero contulit, ubi et civitas eius erat Nazareth.


209

CAP 9. Quomodo ideo isse in Galilaeam Ioseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Ierusalem.

22. An forte et hoc movet, quomodo dicat Matthaeus propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu Archelai ire in Iudaeam noluerunt 118, cum propterea magisisse in Galilaeam videantur,quia civitas eorum erat Nazareth Galilaea, sicut Lucas non tacuit 119? Sed intellegendum est, ubi angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel 120, sic intellectum esse primo a Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam; ipsa enim primitus intellegi potuit terra Israel, porro autem posteaquam comperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se illi periculo, cum posset terra Israel etiam sic intellegi, ut et Galilaea illic deputaretur, quia et ipsam populus Israel incolebat. Quamquam et alio modo solvi possit haec quaestio. Quia potuit videri parentibus Christi cum puero, de quo talia per angelica responsa cognoverant, non esse habitandum nisi in Ierusalem, ubi erat templum Domini, et propterea redeuntes ex Aegypto illuc eos ituros fuisse et illic habitaturos, nisi Archelai praesentia terrerentur, neque enim divinitus iubebantur ibi habitare, ut de Archelao quod timebat deberent contemnere.


210

CAP 10. Quomodo Lucas dicit: Ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni Paschae cum illo puero; cum dicat Matthaeus quod metu Archelai timuerint illuc ire ab Aegypto redeuntes.

23. An et hoc aliquis dicit: Quomodo ergo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Ierusalem 121, si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? Hoc mihi dissolvere non esset difficile, nec si aliquis evangelistarum expressisset, quamdiu ibi regnaret Archelaus. Fieri enim poterat, ut per diem festum inter tam ingentem turbamlatenter ascenderent, mox reversuri, ubi tamen aliis diebus habitare metuerent, ut nec sollemnitate praetermissa essent irreligiosi nec continua mansione conspicui. Cum vero etiam de regno Archelai, quam fuerit diuturnum, omnes tacuerint, iste quoque intellectus patet, ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Ierusalem tunc accipiamus factitatum cum iam non timeretur Archelaus. Quod si Archelai regnum aliquanto diuturnius ulla praeter Evangelium prodit historia, cui fides habenda videatur, illud quod superius dixi suffecerit, quod ita timebant parentes pueri habitationem in Ierusalem, ut tamen propter Dei timorem festivitatem solemnem non praetermitterent, in qua latere facillime possent. Neque enim incredibile est captatis temporibus opportunis vel dierum vel horarum, accedere homines ad ea loca, in quibus esse formidant.


211

CAP 11. Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda sollemnia.

24. Hinc etiam illa solvitur quaestio, si aliquem movet, cum iam sollicitus esset ille maior Herodes perculsus Magorum nuntio, quod rex Iudaeorum natus fuisset 122, quomodo potuerint completis diebus purgationis matris eius tuto cum illo ascendere in templum, ut fierent circa eum secundum legem Domini 123quae Lucas commemorat. Quis enim non videat etiam illum unum diem regem multis occupatum latere potuisse? Si autem illud verisimile non videtur, quod Herodes, qui valde sollicitus exspectabat, quid sibi Magi de puero renuntiarent 124, posttam multos dies se sensit illusum, ut transacto tempore purgationis matris eius et peracta circa infantem sollemnitate primogenitorum in templo Ierusalem, post etiam profectionem eorum in Aegyptum, in mentem illi venerit quaerere animam pueri et necare tot parvulos, si hoc ergo movet, omitto dicere, quot et quantis occupationibus regia cura distendi potuerit et per plurimos dies ab illa intentione vel averti omnino vel impediri. Neque enim enumerari possunt causae, quibus hoc potuerit accidere, quas tamen multas et magnas esse potuisse nemo ita rerum humanarum inexpertus est, ut aut neget aut dubitet. Cuius enim cogitationi non occurrat, quam multa alia terribiliora regi nuntiari potuerint seu vera seu falsa, ut qui regem infantem post aliquot annos sibi vel filiis suis adversaturum timuerat aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus ab illa cura mentem abreptam in aliis proxime cavendis potius occuparet? Ut ergo haec omittam, illud dico, posteaquam nihil Herodi Magi renuntiaverunt, eum credere potuisse illos fallacis stellae visione deceptos, posteaquam non invenerunt quem natum putaverant, erubuisse ad se redire atque ita eum timore depulso ab inquirendo ac persequendo puero quievisse. Cum ergo post purgationem matris eius in Ierusalem cum illo venissent et ea gesta essent intemplo quae a Luca narrantur 125, quia verba Simeonis et Annae de illo prophetantium, cum coepissent ab eis qui audierant praedicari, ad pristinam intentionem revocatura erant animum regis, admonitus per somnium Ioseph cum infante et matre eius fugit in Aegyptum 126. Deinde divulgatis rebus, quae in templo factae dictaeque fuerant, Herodes se a Magis sensit illusum; ac deinde ad Christi mortem cupiens pervenire, multos infantes, sicut Matthaeus narrat, occidit.


212

CAP 12. De verbis Ioannis inter omnes quattuor.

25. Matthaeus ergo de Ioanne ita contexit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens: "Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum ". Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius " 127. Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Isaiae testimonium esse de Ioanne 128. Nam plura verba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas commemoravit, cum de Baptista Ioanne narraret. Ioannes autem evangelista ipsum Ioannem Baptistam de se ipso idem testimonium Isaiae protulisse commemorat 129, sicut nunc Matthaeus dixit quaedam Ioannis verba, quae alii non dixerunt. Praedicans, inquit, in desertoIudaeae et dicens: " Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum ". Haec verba Ioannis alii praetermiserunt. Iam vero quod sequitur Matthaeus et adiungit:Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius ", ambigue positum est, nec elucet, utrum ex persona sua idem Matthaeus hoc commemoraverit, an adhuc verba eiusdem Ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Ioannes dixisse intellegatur: Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera. Neque enim hoc movere debet, quia non ait: "Ego sum enim, qui dictus sum per Isaiam prophetam ", sed ait: Hic est enim qui dictus est. Solet quippe esse talis locutio et ipsorum evangelistarum Matthaei et Ioannis. Nam et Matthaeus dixit: Invenit hominem sedentem in telonio 130, nec dixit: " Invenit me ", et Ioannes: Hic est, inquit, discipulus, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium testimonium eius 131, non dixit: " Ego sum ", aut: " Verum est testimonium meum ". Dominus autem ipse saepissime dicit: Filius hominis aut Filius Dei 132, et non dicit: "Ego ", et: Oportebat, inquit, Christum pati et resurgeretertio die 133, non ait: " Oportebat me pati ". Potuit ergo et Ioannes Baptista, cum dixisset: Agite paenitentia, appropinquavit enim regnum caelorum, de se ipso adiungere quae sequuntur: Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera, ut post verba eius Matthaeus ita narrationem contexat: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et cetera. Quod si ita est, non mirum si et interrogatus quid diceret de se ipso, sicut narrat Ioannes evangelista: Ego, ait, vox clamantis in deserto 134, sicut iam dixerat praecipiens, ut agerent paenitentiam. De vestitu ergo eius et victu ita Matthaeus sequitur dicens:
Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliceam circa lumbos suos. Esca autem eius erat locustae et mel silvestre 135. Hoc et Marcus dicit pene totidem verbis 136, ceteri autem duo tacent.
26. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. Videns autem multos pharisaeorum etsadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis: " Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab ira futura? Facite ergo fructum dignum paenitentiae et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham; dico enim vobis, quia potest potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili " 137. Haec omnia dicit et Lucas eadem pene verba Ioannis exprimens 138. Et ubi aliquid varium est in verbis, ab eadem tamensententia non receditur, velut cum dicit Matthaeus Ioannem dixisse: Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham 139, ille autem:Et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham 140; iste: Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam 141, ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Ioannes de bonis operibus tamquam de fructibus paenitentiae 142, quod
Matthaeus omisit; deinde in cordibus suis cogitantibus de illo, utrum ipse esset Christus, eum dicit respondisse: Ego quidem aqua baptizo vos 143, non dixit: " In paenitentiam ". Deinde Matthaeus: Qui autem, inquit, post me venturus est fortior me est. Ille vero: Venit autem, inquit, fortior me 144. Item Matthaeus: Cuius non sum, inquit, dignus calceamenta portare 145, ille autem: Cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius 146. Quod et Marcus dicit, cum cetera taceat. Nam post commemoratum habitum et victum eius secutus ait: Et praedicabat dicens: " Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto " 147. De calceamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit procumbens; de baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit: Et igni, sed tantum: Spiritu Sancto. Sicut enim Matthaeus, ita et Lucas dixit et eodem ordine: Ipse vos baptizabit in Spiritu et igni, nisi quod Lucas non addidit Sancto, sicut Matthaeus dixit: In Spiritu Sancto et igni. His tribus attestatur Ioannes evangelista, cum dicit: Ioannes testimonium perbibet de ipso et clamat dicens: " Hic erat quem dixi: Qui post me venit ante me factus est, quia prior me erat " 148. Sic enim ostendit tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant; repetisse autem et commemorasse quod iam dixisset, cum ait: Hic erat quem dixi: Qui post me venit.
27. Si ergo quaeritur, quae verba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus an quae Lucas eum dixisse commemorat, an quae Marcus in ipsis paucis quae illum dixisse posuit tacens cetera, nullo modo hinc laborandum esse iudicat qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Quod enim alius alium verborum ordinem tenet, non est utique contrarium. Neque illud contrarium est, si alius dicit quod alius praetermittit. Ut enim quisque meminerat et ut cuique cordi erat vel brevius vel prolixius, eamdem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est.
28. Et in hoc satis apparet, quod ad rem maxime pertinet, quoniam veritas Evangelii verbo Dei, quod supra omnem creaturam aeternum atque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato summum culmen auctoritatis obtinuit, non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si pluribus rem, quam audierunt vel viderunt, reminiscentibus non eodem modo atque eisdem verbis eadem tamen res fuerit indicata, aut sive mutetur ordo verborum, sive alia pro aliis quae tamen idem valeant verba proferantur, sive aliquid vel quod recordanti non occurrerit vel quod ex aliis quae dicuntur possit intellegi, minus dicatur; sive aliorum quae magis dicere statuit narrandorum gratia, ut congruus temporis modus sufficiat, aliquid sibi non totum explicandum, sed ex parte tangendum quisque suscipiat; sive ad illuminandam declarandamque sententiam, nihil quidem rerum, verborum tamen aliquid addat, cui auctoritas narrandi concessa est; sive rem bene tenens non assequatur, quamvis id conetur, memoriter etiam verba, quae audivit, ad integrum enuntiare. Quisquis autem dicit evangelistis certe per Spiritus Sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intellegit, quanto amplius evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera loquentium securitatem, ut pluribus eamdem rem forte narrantibus nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepaverit, ut possit etiam evangelistarum exemplo praecedente defendi. Cum enim fas non sit, evangelistarum aliquem mentitum fuisse, vel existimare vel dicere, sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale aliquid acciderit, quale illis accidisse monstratur. Et quanto magis ad mores optimos pertinet cavere mendacium, tanto magis tam eminenteauctoritate regi debebamus, ne putaremus esse mendacia, cum sic inter se variari aliquorum narrationes inveniremus, ut inter evangelistas variatae sunt. Simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam verborum quam rerum quaerendam vel amplectendam esse veritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem veritate constitisse approbamus.
29. Quid ergo in his quae de narrationibus evangelistarum collata proposui putandum est esse contrarium? An quod alius dixit: Cuius non sum dignus calceamenta portare 149, alii vero: Corrigiam calceamenti solvere 150? Non enim verbis aut verborum ordine aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa videtur aliud esse calceamenta portare, aliud corrigiam calceamenti solvere. Merito ergo quaeri potest, quid Ioannes dixerit non se dignum esse, utrum calceamenta portare an corrigiam calceamenti solvere. Si enim alterum horum dixit, ille verum videtur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit, qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe vel oblitus aliud pro alio dixisse putabitur. Omnem autem falsitatem abesse ab evangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliviscendo. Itaque si ad rem pertinet aliquid aliud intellegere ex eo quod dictum est calceamenta portare et aliquid aliud ex eo quod dictum est corrigiamcalceamenti solvere, quid aliud accipiendum recte existimaveris nisi Ioannem utrumque dixisse, sive aliud alio tempore sive contextim? Potuit enim sic dicere: "Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, nec calceamenta portare ", ut unus evangelistarum hinc aliud, alii vero aliud, omnes tamen verum narraverint. Si autem nihil intendit Ioannes, cum de calceamentis Domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam, quodlibet horum dixerit, sive de solvenda corrigia calceamentorum sive de portandis calceamentis, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam verbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem voluntate non aberravit. Utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de convenientia dicimus evangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit, de quo aliquid narrat, voluntatem tamen eius hanc explicat, quam etiam ille qui eius verba commemorat. Ita enim salubriter discimus nihil aliud esse quaerendum quam quid velit qui loquitur.


213

CAP 13. De baptizatu Iesu.

30. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: " Ego a te debeo baptizari et tu venis ad me? ". Respondens autem Iesus dixit ei: " Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ". Tunc dimisit eum 151. Attestantur et ceteri venisse Iesum ad Ioannem. Baptizatum autem tres commemorant 152, sed tacent quod Matthaeus ait, dixisse Domino Ioannem vel Ioanni Dominum respondisse.


214

CAP 14. De verbis vocis factae de caelo super baptizatum.

31. Deinde sequitur Matthaeus: Baptizatus autem confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui " 153. Hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant sed de verbis vocis, quae de caelo facta est, variant locutionem salva tamen sententia 154. Quod enim Matthaeus ait dictum: Hic est Filius meus dilectus, et alii duo dicunt: Tu es Filius meus dilectus 155, ad eamdem sententiam explicandam valet, sicut superius tractatum est. Vox enim caelestis unum horum dixit, sed evangelista ostendere voluit ad id valere quod dictum est: Hic est Filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse esset Filius Dei, atque ita dictum referre voluit: Tu es Filius meus, ac si illis diceretur: Hic est Filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est. Iam vero quod alius dicit: In quo mihi complacui, alius: In te complacui, alius: In tecomplacuit mihi, si quaeris, quid horum in illa voce sonuerit, quod libet accipiendum, modo intellegas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam. Quae diversitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intellegatur et aliter, quam se res habet, interpretetur. Quod enim dictum est: In quo mihi complacui si velit quis ita intellegere, ut Deus in Filio sibi placuisse videatur, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacui. Si rursus ex hoc uno intellegat quisque in Filio Patrem placuisse hominibus, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacuit mihi. Ex quo satis apparet, quilibet evangelistarum caelestis vocis etiam verba tenuerit, alios ad eamdem sententiam familiarius explicandam verba variasse, ut intellegatur hoc dictum esse ab omnibus, tamquam diceretur: " In te placitum meum constitui ", hoc est: " Per te gerere quod mihi placuit ". Illud vero quod nonnulli codices habent secundum Lucam, hoc illa voce sonuisse quod in Psalmo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te 156, quamquam in antiquioribus codicibus graecis non inveniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari possit, quid aliud quam utrumque intellegendum est quolibet verborum ordine de caelo sonuisse?


215

CAP 15. Quomodo secundum Ioannem Evangelistam dicat Ioannes Baptista: Ego non noveram eum; cum secundum alios inveniatur quod iam noverat eum.

32. Quod autem secundum Ioannem de columba dicitur non quando factum est narratur, sed verba Ioannis Baptistae referuntur commemorantis, quid viderit. In quo quaeritur, quemadmodum dictum sit: Et ego non noveram eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto Sancto 157. Si enim tunc eum cognovit, cum columbam vidit descendentem super eum, quaerendum est, quomodo dixerit venienti, ut baptizaretur: Ego magis a te debeo baptizari 158; hoc enim ei dixit, antequam columba descenderet. Ex quo apparet, quamvis eum iam nosset (nam etiam in utero matris exsultavit, cum ad Elisabeth Maria venisset 159), aliquid tamen in eo, quod nondum noverat, columbae descensione didicisse, quod ipse scilicet baptizaret in Spiritu Sancto propria quadam et divina potestate, ut nullus homo, qui accepisset a Deo baptismum, etiamsi aliquem baptizaret, posset dicere suum esse quod traderet vel a se dari Spiritum Sanctum.


216

CAP 16. De tentato Iesu.

33. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei: " Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ". Qui respondens dixit: dixit: " Scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei " 160, et cetera usque ad id quod dictum est: Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei 161. Totum hoc similiter Lucas narrat, etsi non eodem ordine 162. Unde incertum est, quid prius factum sit, utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea inpinnam templi levatus sit, an hoc prius et illud postea. Nihil tamen ad rem, dum omnia facta fuisse manifestum sit et quod aliis verbis easdem sententias Lucas explicat, non semper commendandum est quam nihil depereat veritati? Marcus autem attestatur quidem eum in deserto a diabolo esse tentatum quadraginta diebus et noctibus 163; sed tacet, quid ei dictum sit quidve responderit. Item quod Lucas praetermisit, iste non tacuit, quod angeli ministrabant illi. Ioannes vero totum istum locum praetermisit.


217

CAP 17. De vocatione Apostolorum piscantium.

34. Sequitur narrans Matthaeus: Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam 164. Hoc et Marcus dicit, hoc et Lucas 165; sed Lucas de Ioanne tradito nihil hoc loco dicit. Ioannes autem evangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit Petrum etAndream mansisse cum illo uno die et tunc Petro nomen impositum, cum antea Simon vocaretur. Sequenti item die iam volentem exire in Galilaeam invenisse Philippum et ei dixisse, ut sequeretur eum. Inde ventum est, ut etiam de Nathanaele narraret. Die autem tertio in Galilaea constitutum, fecisse illud in Cana de aquae in vinum conversione miraculum 166. Quae omnia ceteri evangelistae praetermiserunt id contexentes narrationibus suis, quod Iesus reversus sit in Galilaeam. Unde intellegitur fuisse interporsitos aliquot dies, quibus illa de discipulis gesta sunt, quae interponuntur a Ioanne. Non est autem contrarium ei loco, ubi Matthaeus narrat Dominum dixisse Petro: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 167. Neque enim hoc nomen tunc accepisse intellegendus est, sed tunc potius, quando ei Ioannes dictum esse commemorat: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus 168, ut eum hoc nomine appellaret postea Dominus dicens: Tu es Petrus. Non enim ait: " Tu vocaberis Petrus ", sed: Tu es Petrus, quod ei iam dictum erat antea: Tu vocaberis.
35. Deinde contexit narrationem Matthaeus et dicit: Et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephtalim 169, et cetera, quousque
sermo terminetur, quem habuit in monte 170. In quo contextu narrationis attestatur ei Marcus de discipulorum vocatione Petri et Andreae et paulo post Iacobi et Ioannis 171. Sed cum Matthaeus continuo coniungeret narrationem prolixi illius sermonis quem in monte habuit, posteaquam multos curavit et eum multae turbae secutae sunt 172, Marcus interposuit alia, quia docebat eos in synagoga et stupebant super doctrinam eius 173. Tunc ipse dixit quod et Matthaeus post illum prolixum sermonem, quia erat docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae 174. Narravit etiam de homine, a quo expulsus est spiritus immundus, deinde de socru Petri 175; in his autem Lucas ei consentit 176, Matthaeus vero de isto demonio nihil narravit; de socru autem Petri non tacuit, sed postea 177.
36. In hoc autem loco, quem nunc consideramus, idem Matthaeus post vocationem discipulorum, quibus piscantibus iussit, ut eum sequerentur, narrat eum circumisse Galilaeam docentemin synagogis et praedicantem Evangelium et sanantem omnem languorem et collectis ad illum turbis, ascendisse in montem et usum fuisse illo sermone prolixo 178. Dat ergo locum intellegendi tunc facta esse quae Marcus post electionem eorumdem discipulorum narrat, cum circumire Galilaeam et docere in synagogis eorum, tunc etiam de socru Petri 179, sed eum postea commemorasse quod praetermiserat, quamvis non omnia praetermissa in narrationem revocaverit.
37. Sane potest movere, quomodo Ioannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanem primo Andream secutum fuisse Dominum cum alio, cuius nomen tacetur, deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum vocatum, ut eum sequeretur 180. Ceteri autem tres evangelistae de piscatione vocatos eos dicunt satis inter se convenienter, maxime Matthaeus et Marcus 181. Nam Lucas Andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea navi fuisse secundum Matthaei et Marci narrationem, qui breviter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicavit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa navi Dominus prius fuerit locutus ad turbas 182. Hoc etiam videtur distare quod tantum Petro a Domino dictum commemorat: Ex hoc iam homines eris capiens 183, quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. Sed potuit utique prius hoc Petro dici, cumde capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuavit, et ambobus postea, quod illi duo commemoraverunt. Illud ergo quod de Ioanne diximus, diligenter considerandum est; non enim parva repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius vocationis. Nam si iuxta Iordanem, antequam Iesus isset in Galilaeam, ad testimonium Ioannis Baptistae secuti sunt eum duos, quorum erat unus Andreas, qui fratrem suum Simonem continuo adduxit ad Iesum, quando et nomen ut Petrus vocaretur accepit, quomodo ab aliis evangelistis dicitur, quod eos in Galilaea piscantes invenerit atque ad discipulatum vocaverit, nisi quia intellegendum est non sic eos vidisse tunc Dominum iuxta Iordanem, ut ei iam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognovisse quis esset eumque miratos ad propria remeasse?
38. Nam et in Cana Galilaeae cum fecisset de aqua vinum, dicit idem Ioannes, quod crediderint in eum discipuli eius. Quod ita narrat: Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias 184. Qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli, cum ad nuptias vocati sunt. Sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimusapostolumPaulum in Tarso Ciliciae natum 185, neque enim tunc iam erat Apostolus. Ita discipulos Christi invitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intellegere debemus. Iam enim utique discipuli Christi erant, quando ista narrata atque conscripta sunt, et ideo sic de illis locutus est temporum praeteritorum narrator.
39. Quod autem dicit idem Ioannes: Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus 186, incertum est utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Matthaeus enim primo narrat, quod venerit et habitaverit in Capharnaum, et postea, quod eos de navibus piscantes vocaverit 187, iste autem, quod cum illo Capharnaum venerint discipuli eius. An forte Matthaeus quod praetermiserat recapitulavit, quia non ait ipse: " Post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres ", sed sine ulla consequentis temporis differentia: Ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres 188, et cetera? Proinde fieri potest, ut postea narraverit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur venisse Capharnaum, quo Ioannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius venisse. An potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam Philippus sequebatur, quem sic vocaverat, ut diceret ei: Sequere me 189? Quo enim ordine vocati sint omnes duodecim Apostoli, in evangelistarum narrationibus non apparet, quando quidem non tantum ordo vocationis, sed nec ipsa vocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi et Petri et Andreae et filiorum Zebedaei et Matthaei publicani, qui etiam Levi vocabatur 190.
Singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit 191. Nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellavit filios tonitrui 192.
40. Sane animadvertendum est quod Scriptura evangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos eius, sed omnes qui in eum credentes, magisterio eius ad regnum caelorum erudiebantur. Ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit sicut Lucas commemorat 193. Ipse quippe paulo post ait: Et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis 194. Non utique diceret turbam discipulorum homines duodecim. Aliis quoque Scripturarum locis hoc evidenter apparet discipulos eius omnes appellatos qui ab eo discerent quod ad aeternam vitam pertineret.
41. Quaeri autem potest, quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream; deinde progressus paululum, alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus: cum Lucas dicat ambas eorum naviculas impletas magna illa captura piscium, sociosque Petri commemoret Iacobum et Ioannem filios Zebedaei vocatos ad adiuvandum,cum retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et cum Petro tantum dixisset: Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens 195, simul eum tamen subductis ad terram navibus secutos fuisse. Unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. Quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus; nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos 196. Dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines, non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. Unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit et ipse iussit, ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. Tunc enim non subductis ad terram navibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam vocantem ac iubentem, ut eum sequerentur.



Aug de consensu evang. 206