Aug - in Ioannis 20
20
(Jn 5,19)
Intellegite, fratres carissimi, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum inseparabiliter sibi cohaerere, Trinitatem hanc unum Deum: et omnia opera unius Dei, haec esse Patris, haec esse Filii, haec esse Spiritus Sancti.
1. Verba Domini nostri Iesu Christi, maxime quae Ioannes commemorat evangelista, qui non sine causa super pectus Domini discumbebat 1, nisi ut secreta altioris sapientiae eius ebiberet, et quod amando biberat, evangelizando ructaret, ita secreta sunt et profunda intellegentiae, ut omnes turbent qui perverso sunt corde, et omnes exerceant qui recto sunt corde. Proinde animadvertat Caritas vestra ad haec pauca quae lecta sunt. Videamus si quo modo possumus donante et adiuvante ipso qui verba sua nobis voluit recitari, quae tunc audita atque conscripta sunt, ut modo legerentur, quid sibi velit quod eum audistis modo dicere: Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter 2.
2. Unde autem natus sit sermo iste, commemorandi estis propter superiora lectionis, ubi curaverat Dominus quemdam inter illos qui in quinque porticibus piscinae illius Salomonis iacebant, cui dixerat: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Hoc autem fecerat sabbatis: unde perturbati Iudaei calumniabantur, quasi eversorem et praevaricatorem Legis. Tunc eis dixerat: Pater meus usque modo operatur, et ego operor 3. Illi enim carnaliter accipientes sabbati observationem, putabant Deum post laborem fabricati mundi usque ad hunc diem quasi dormire; et propterea sanctificasse illum diem, ex quo coepit velut a laboribus requiescere. Est autem sacramentum sabbati antiquis patribus nostris praeceptum 4, quod nos Christiani spiritaliter observamus, ut ab omni servili opere, id est ab omni peccato (quia Dominus dicit: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 5
), abstineamus nos, et habeamus quietem in corde nostro, id est tranquillitatem spiritalem. Et quamvis in hoc saeculo id conemur, ad eam tamen requiem perfectam non perveniemus, nisi cum de hac vita exierimus. Sed ideo dictum est Deum requievisse, quia iam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret post bona opera requieturos. Sic enim scriptum habemus in Genesi: Et fecit Deus omnia bona valde, et requievit Deus die septimo 6: ut tu homo cum attendis ipsum Deum post bona opera requievisse, non tibi speres requiem, nisi cum bona fueris operatus: et quemadmodum Deus posteaquam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam sexto die, et in illo perfecit omnia opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccando perdidisti.
Non enim Deus laborasse dicendus est, qui dixit et facta sunt. Quis est qui post tantam operis facilitatem quasi post laborem velit requiescere? Si iussit et aliquis ei restitit, si iussit et non est factum, et ut fieret laboravit; merito dicatur post laborem requievisse: cum vero et in ipso libro Geneseos legamus: Dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux: dixit Deus: Fiat firmamentum; et factum est firmamentum 7; et caetera in verbo eius continuo facta: cui attestatur et Psalmus dicens: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt 8: quomodo post mundum factum requiem quasi ut cessaret requirebat, qui in iubendo nunquam laboraverat? Ergo illa mystica sunt, et propterea ita posita, ut nobis requiem speremus post hanc vitam, sed si bona opera fecerimus. Ideo Dominus retundens impudentiam et errorem Iudaeorum, et ostendens eos non recte sapere de Deo, ait illis scandalizatis quod sabbato operabatur hominum sanitatem: Pater meus usque modo operatur, et ego operor 9: nolite ergo hoc putare quia sabbato ita requievit Pater meus, ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur, operor et ego. Sed sicut Pater sine labore, sic et Filius sine labore. Dixit Deus, et facta sunt: dixit Christus languenti: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, et factum est.
Opera Patris et Filii inseparabilia sunt.
3. Catholica autem fides habet, quod Patris et Filii opera non sunt separabilia. Hoc est quod volo, si possum, loqui Caritati vestrae: sed secundum illa verba Domini: Qui potest capere capiat 10. Qui autem capere non potest, non mihi adscribat, sed tarditati suae; et convertat se ad illum qui cor aperit, ut infundat quod donat. Postremo et si quisquam propterea non intellexerit, quia non a me sic dictum est ut dici debuit, ignoscat humanae fragilitati, et supplicet divinae bonitati. Habemus enim intus magistrum Christum. Quidquid per aurem vestram, et os meum capere non potueritis, in corde vestro ad cum convertimini, qui et me docet quod loquor, et vobis quemadmodum dignatur distribuit. Qui novit quid det, et cui det, aderit petenti, et aperiet pulsanti. Et si forte non dederit, nemo se dicat desertum. Forte enim aliquid dare differt, sed neminem esurientem relinquit. Si enim non dat ad horam, exercet quaerentem, non contemnit petentem. Videte ergo et attendite quid velim dicere, etsi forte non possim. Catholica fides hoc habet, firmata Spiritu Dei in sanctis eius, contra omnem haereticam pravitatem, quia Patris et Filii opera inseparabilia sunt. Quid est quod dixi? Quomodo ipse Pater et Filius inseparabiles sunt, sic et opera Patris et Filii inseparabilia sunt. Quomodo Pater et Filius inseparabiles sunt? Quia ipse dixit: Ego et Pater unum sumus 11. Quia Pater et Filius non sunt duo dii, sed unus Deus, Verbum et cuius est Verbum, unus et Unicus, Deus unus Pater et Filius caritate complexi, unusque caritatis Spiritus eorum est, ut fiat Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus. Non ergo tantum Patris et Filii, sed et Spiritus sancti, sicut aequalitas et inseparabilitas personarum, ita etiam opera inseparabilia sunt. Adhuc planius dicam quid sit, opera inseparabilia sunt. Non dicit catholica fides quia fecit Deus Pater aliquid, et fecit Filius aliquid aliud: sed quod fecit Pater, hoc et Filius fecit, hoc et Spiritus sanctus fecit. Per Verbum enim facta sunt omnia: quando dixit et facta sunt, per Verbum facta sunt, per Christum facta sunt. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt 12. Si omnia per ipsum facta sunt; dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 13: in Verbo fecit, per Verbum fecit.
4. Ecce ergo nunc audivimus Evangelium, cum responderet stomachantibus Iudaeis, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo: sic enim scriptum est in superiori capitulo. Cum ergo tali eorum erranti indignationi Dei Filius et Veritas responderet, ait: Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 14. Tamquam diceret: Quid scandalizati estis, quia Patrem meum dixi Deum, et quia aequalem me facio Deo? Ita sum aequalis, ut ille me genuerit: ita sum aequalis, ut non ille a me, sed ego ab illo sim. Hoc enim intellegitur in his verbis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hoc est, quidquid Filius habet ut faciat, a Patre habet ut faciat. Quare habet a Patre ut faciat? Quia a Patre habet ut Filius sit. Quare a Patre habet ut Filius sit? Quia a Patre habet ut possit, quia a Patre habet ut sit. Filio enim hoc est esse quod posse. Homini non ita est. Ex comparatione humanae infirmitatis, longe infra iacentis, utcumque corda sustollite; et ne forte aliquis nostrum attingat secretum, et quasi coruscatione magnae lucis horrescens, sapiat aliquid, ne
insipiens remaneat: non tamen se totum sapere putet, ne superbiat, et quod sapuit amittat. Homo aliud est quod est, aliud quod potest. Aliquando enim et est homo, et non potest quod vult; aliquando autem sic est homo, ut possit quod vult: itaque aliud est esse ipsius, aliud posse ipsius. Si enim hoc esset esse ipsius, quod est posse ipsius; cum vellet posset. Deus autem cui non est alia substantia ut sit, et alia potestas ut possit, sed consubstantiale illi est quidquid eius est, et quidquid est, quia Deus est, non alio modo est, et alio modo potest; sed esse et posse simul habet, quia velle et facere simul habet. Quia ergo potentia Filii de Patre est, ideo et substantia Filii de Patre est; et quia substantia Filii de Patre, ideo potentia Filii de Patre est. Non alia potentia est in Filio, et alia substantia: sed ipsa est potentia quae et substantia; substantia ut sit, potentia ut possit. Ergo quia Filius de Patre est, ideo dixit: Filius non potest a se facere quidquam. Quia non est Filius a se, ideo non potest a se.
Verbum Dei pia corda exercet.
5. Videtur enim quasi minorem se fecisse, cum dixit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hic erigit cervicem haeretica vanitas, eorum scilicet qui dicunt Filium minorem esse quam Patrem, minoris potestatis, maiestatis, possibilitatis, non intellegentes mysterium verborum Christi. Attendat autem Caritas vestra, et videte quemadmodum in carnali suo intellectu modo turbentur in ipsis verbis Christi. Hoc autem paulo ante praelocutus sum, quia omnia perversa corda perturbat, sicut pia corda exercet Verbum Dei, maxime quod per Ioannem evangelistam dicitur. Alta enim per illum dicuntur, non qualiacumque, non quae facile intellegantur. Ecce iam haereticus si forte audit verba ista, erigit se, et dicit nobis: Ecce minor est Filius quam Pater, ecce audi verba Filii, qui dicit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Exspecta, quemadmodum scriptum est: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intellegas 15. Puta enim me conturbatum esse his verbis, quoniam dico aequalem potestatem maiestatemque esse Patris et Filii, cum audivi: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Turbatus his verbis quaero abs te, qui iam tibi videris intellexisse:
Novimus in Evangelio Filium ambulasse super mare 16; ubi Patrem vidit ambulasse super mare? Hic iam ille turbatur. Pone ergo quod intellexeras, et simul quaeramus. Quid ergo facimus? Verba Domini audivimus: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ambulavit ipse super mare, Pater nunquam ambulavit super mare. Certe non facit Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
6. Redi ergo mecum ad id quod dicebam, ne forte sic intellegendum sit, ut de quaestione ambo exeamus. Nam ego secundum fidem catholicam video quomodo exeam sine offensione, sine scandalo: tu autem circumclusus, quaeris qua exeas. Qua intraveras vide. Forte non intellexisti et hoc quod dixi: Qua intraveras vide: ipsum audi dicentem: Ego sum ianua 17. Non sine causa ergo quaeris qua exeas, et non invenis, nisi quia non per ianuam intrasti, sed per maceriam cecidisti. Ergo quemadmodum potes, a ruina tua collige te, et intra per ianuam, ut sine offensione intres, et sine errore exeas. Per Christum veni, nec ex corde tuo afferas quod dicas; sed quod ille ostendit, hoc loquere. Ecce fides catholica quemadmodum exit de ista propositione. Ambulavit Filius super mare, pedes carnis fluctibus imposuit; caro ambulabat, et divinitas gubernabat: quando ergo caro ambulabat et divinitas gubernabat, Pater absens erat? Si absens erat, quomodo ipse Filius dicit: Pater autem in me manens, ipse facit opera sua 18
? Si ergo Pater in Filio manens, ipse facit opera sua; ambulatio illa carnis supra mare, a Patre fiebat, per Filium fiebat. Ergo illa ambulatio opus est Patris et Filii inseparabile. Utrumque ibi operantem video: nec Pater Filium deseruit, nec Filius a Patre discessit. Ita quidquid facit Filius, non facit sine Patre; quia quidquid facit Pater, non facit sine Filio.
7. Exitum est hinc. Videte quia recte nos dicimus inseparabilia esse opera Patris et Filii et Spiritus sancti. Nam quomodo tu intellegis, ecce fecit Deus lucem 19, et vidit Filius Patrem facientem lucem, secundum carnalem intellectum tuum, qui ideo vis minorem intellegere, quia dixit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Fecit Deus Pater lucem; quam lucem aliam fecit Filius? Fecit Deus Pater firmamentum, coelum inter aquas et aquas 20, vidit eum Filius secundum intellegentiam tuam tardam et grossam: quia vidit Filius Patrem facientem firmamentum, et dixit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, da mihi alterum firmamentum. An tu amisisti fundamentum? Superaedificati autem supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo lapide angulari existente Christo Iesu, pacantur in Christo; nec contendunt et errant in haeresi 21. Intellegimus ergo lucem factam a Deo Patre, sed per Filium; firmamentum factum a Deo Patre, sed per Filium. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Excute intellegentiam tuam; nec intellegentiam vocandam, sed plane stultitiam. Deus Pater fecit mundum: quem fecit Filius alterum mundum? da mihi mundum Filii. Iste in quo sumus, cuius est? dic nobis, a quo factus est? Si dixeris: "A Filio; non a Patre"; errasti a Patre: si dixeris: "A Patre, non a Filio"; respondet tibi Evangelium: Et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 22. Agnosce ergo eum per quem factus est mundus, et noli esse inter illos qui eum qui fecit mundum non cognoverunt.
Quod potest et est, Verbum de Patre est.
8. Inseparabilia sunt ergo opera Patris et Filii. Sed hoc est: Non potest Filius a se quidquam facere, quod esset si diceret: Non est Filius a se. Etenim si Filius est, natus est: si natus est, ab illo est de quo natus est. Sed tamen aequalem sibi genuit. Non enim defuit aliquid generanti, aut tempus quaesivit ut generaret, qui genuit coaeternum; aut matrem quaesivit ut generaret, qui de se protulit Verbum; aut Pater generans aetate praecesserat Filium, ut minorem Filium generaret. Et forte dicit aliquis quia post multa saecula in senecta sua Deus suscepit Filium. Sicut Pater sine senectute, sic et Filius sine incremento: nec ille senuit nec ille crevit; sed aequalis aequalem genuit, aeternus aeternum. Quomodo, inquit aliquis, aeternus aeternum? Quomodo flamma temporalis generat lucem temporalem. Coaeva est autem flamma generans luci quam generat, nec praecedit tempore flamma generans lucem generatam; sed ex quo incipit flamma, ex illo incipit lux. Da mihi flammam sine luce, et do tibi Deum Patrem sine Filio: Hoc est ergo: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quia videre Filii, hoc est natum esse de Patre. Non alia visio eius et alia substantia eius: nec alia potentia eius, alia substantia eius. Totum quod est, de Patre est; totum quod potest, de Patre est: quoniam quod potest et est, hoc unum est; et de Patre totum est.
9. Sequitur et ipse in verbis suis, et male intellegentes conturbat, ut ad rectum intellectum revocet errantes. Cum dixisset: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: ne forte carnalis subreperet intellectus, et averteret mentem, et faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum quasi attendentem ad magistrum, verbi gratia, facientem arcam; ut quomodo ille fecit arcam, faciat et iste alteram arcam secundum visionem quam inspexit in magistro operante: sed ne tale aliquid sibi duplicaret in illa simplici divinitate intellectus carnalis, secutus ait: Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Non facit Pater alia, et alia Filius similia, sed eadem similiter. Non enim ait: Quaecumque facit Pater, facit et Filius alia similia: sed: Quaecumque, inquit: Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Quae ille, haec et ipse: mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus sanctus. Si tres dii, tres mundi: si unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus mundus factus est a Patre per Filium in Spiritu sancto. Haec ergo
facit Filius, quae facit et Pater, et non dissimiliter facit: et haec facit, et similiter facit.
10. Iam dixerat, haec facit; quare addidit, similiter facit? Ne alius pravus intellectus vel error in animo nasceretur. Vides enim hominis opus; animus est in homine et corpus: animus imperat corpori, sed multum interest inter corpus et animum: corpus visibile est, animus invisibilis; inter potentiam virtutemque animi, et cuiusvis licet coelestis corporis multum interest. Imperat tamen animus corpori suo, et facit corpus: et quod videtur animus facere, hoc facit et corpus. Videtur ergo corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter. Quomodo hoc idem facit, sed non similiter? Facit animus verbum apud se, iubet linguae, et profert verbum quod fecit animus: fecit animus, fecit et lingua; fecit dominus corporis, fecit et servus: sed ut faceret servus, a domino accepit quod faceret, et iubente domino fecit. Hoc idem ab utroque factum est: sed numquid similiter? Quomodo non similiter, ait aliquis? Ecce verbum quod fecit animus meus, manet in me: quod fecit lingua mea, percusso aere transiit, et non est. Cum dixeris verbum in animo tuo, et sonuerit per linguam tuam, redi ad animum tuum, et vide quia ibi est verbum quod fecisti. Numquid sicut mansit in animo tuo, mansit in lingua tua? Quod sonuit per linguam tuam, fecit lingua sonans, fecit animus cogitans: sed quod sonuit lingua, transiit; quod cogitavit animus, permanet. Hoc ergo fecit corpus, quod fecit animus; sed non similiter. Fecit enim animus quod teneat animus; fecit autem lingua quod sonat, et per aerem aurem verberat. Numquid sequeris syllabas, et facis ut maneant? Non ergo sic Pater et Filius; sed haec eadem facit, et similiter facit. Si fecit Deus coelum quod manet, hoc fecit Filius coelum quod manet. Si fecit Deus Pater hominem qui moritur, eumdem Filius hominem fecit qui moritur. Quaecumque fecit Pater stantia, haec fecit et Filius stantia; quia similiter fecit: et quaecumque fecit Pater temporalia, haec eadem fecit Filius temporalia; quia non solum ipsa fecit, sed et similiter fecit. Pater enim fecit per Filium, quia per Verbum fecit Pater omnia.
Non tangis Deum, nisi et animum transieris.
11. Quaere in Patre et Filio separationem, non invenis: sed si assurrexisti, tunc non invenis; si aliquid supra mentem tuam tetigisti, tunc non invenis. Nam si in his versaris, quae sibi errans animus facit; cum imaginibus tuis loqueris, non cum Verbo Dei: fallunt te imagines tuae. Transcende et corpus, et sape animum: transcende et animum, et sape Deum. Non tangis Deum, nisi et animum transieris: quanto minus tangis, si in carne manseris? Illi ergo qui sapiunt carnem, quam longe sunt a sapiendo quod Deus est? quia non ibi essent, etiam si animum saperent. Recedit homo multum a Deo quando sapit carnaliter, et multum interest inter carnem et animum: plus tamen interest inter animum et Deum. Tu si in animo es, in medio es: si infra attendis, corpus est: si supra attendis, Deus est. Attolle te a corpore, transi etiam te. Vide enim quid dixit Psalmus, et admoneris quemadmodum sapiendus sit Deus:
Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte, cum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? 23
Tamquam Pagani dicant: Ecce dii nostri; Deus vester ubi est? Ostendunt enim illi quod videtur; nos colimus quod non videtur. Et cui ostendamus? homini qui non habet unde videat? Nam utique si ipsi deos suos vident oculis; habemus et nos alios oculos, unde videamus Deum nostrum. Ipsi oculi mundandi sunt a Deo nostro, ut videamus Deum nostrum: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 24. Ergo cum se conturbatum dixisset, cum dicitur illi quotidie: Ubi est Deus tuus? Haec memoratus sum, inquit, quia dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? et quasi volens apprehendere Deum suum: Haec memoratus sum, inquit, et effudi super me animam meam 25. Ut ergo attingerem Deum meum, de quo mihi dicebatur: Ubi est Deus tuus? non effudi animam meam super carnem meam, sed super me: transcendi me, ut illum tangerem. Ille enim est super me, qui fecit me: nemo eum attingit, nisi qui transierit se.
12. Cogita corpus; mortale est, terrenum est, fragile est, corruptibile est: abice. Sed forte caro temporalis est. Alia corpora cogita, coelestia corpora cogita; maiora, meliora, splendida sunt: attende et ipsa, volvuntur ab oriente ad occidentem, non stant; videntur oculis, non solum ab homine, sed etiam a pecore: transi et ipsa. Et quomodo, inquies, transeo coelestia corpora, cum ambulo in terra? Non carne transis, sed mente. Abice et ipsa: quamvis luceant, corpora sunt; quamvis de coelo fulgeant, corpora sunt. Veni, quoniam forte non te putas habere quo eas, cum consideras ista omnia. Et ultra coelestia corpora quo iturus sum, inquis, et quid mente transiturus sum? Considerasti ista omnia? Consideravi, inquis. Unde considerasti? Ipse considerator appareat. Ipse enim considerator istorum omnium, discriminator, distinctor et quodammodo appensor in libra sapientiae, animus est. Sine dubio melior est animus quo ista omnia cogitasti, quam ista omnia quae cogitasti. Animus ergo iste spiritus est, non corpus: transi et ipsum. Compara ipsum animum primo, ut videas quo transeas; compara illum carni. Absit, ne digneris comparare. Compara illum fulgori solis, lunae, stellarum: maior fulgor est animi. Primo celeritatem animi ipsius vide. Vide si non vehementior scintilla est animi cogitantis, quam splendor solis lucentis. Solem orientem tu vides animo: motus ipsius quam tardus est ad animum tuum? Cito tu potuisti cogitare quod facturus est sol. Ab oriente ad occidentem venturus est, iam ex alia parte cras oritur. Ubi hoc fecit cogitatio tua, adhuc ille tardus est, et tu omnia peragrasti. Magna ergo res est animus. Sed quomodo dico, est? Transi et ipsum; quia et ipse animus mutabilis est, quamvis melior sit omni corpore. Modo novit, modo non novit; modo obliviscitur, modo recordatur; modo vult, modo non vult; modo peccat, modo iustus est. Transi ergo omnem mutabilitatem; non solum omne quod videtur, sed et omne quod mutatur. Transisti enim carnem quae videtur, transisti coelum, solem, lunam, et stellas quae videntur; transi et omne quod mutatur. Iam enim istis transactis veneras ad animum tuum, sed et ibi invenisti mutabilitatem animi tui. Numquid mutabilis est Deus? Transi ergo et animum tuum. Effunde super te animam tuam, ut contingas Deum, de quo tibi dicitur: Ubi est Deus tuus?
13. Ne putes te aliquid facturum quod homo non possit. Hoc fecit ipse Ioannes evangelista. Transcendit carnem, transcendit terram quam calcabat, transcendit maria quae videbat, transcendit aerem ubi alites volitant, transcendit solem, transcendit lunam, transcendit stellas, transcendit omnes spiritus qui non videntur, transcendit mentem suam ipsa ratione animi sui. Transcendens ista omnia, super se effundens animam suam, quo pervenit? Quid vidit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum 26. Si ergo separationem non vides in luce, quid separationem quaeris in opere? Vide Deum, vide Verbum eius inhaerere Verbo dicenti: quia ipse dicens non syllabis dicit; sed splendore sapientiae fulgere, hoc est dicere. Quid dictum est de Sapientia ipsius? Candor est lucis aeternae 27. Attende candorem solis. In coelo est, et expandit candorem per terras omnes, per maria omnia: et utique corporalis lux est. Si separas candorem solis a sole, separa Verbum a Patre. De sole loquor. Lucernae una flammula tenuis, quae uno flatu possit exstingui, spargit lucem suam super cuncta quae subiacent. Vides lucem sparsam a flammula generatam, emissionem vides, separationem non vides. Intellegite ergo, fratres carissimi, Patrem et Filium et Spiritum sanctum inseparabiliter sibi cohaerere, Trinitatem hanc unum Deum; et omnia opera unius Dei, haec esse Patris, haec esse Filii, haec esse Spiritus sancti. Caetera quae consequuntur, quae pertinent ad sermonem ipsius Domini nostri Iesu Christi in Evangelio, quoniam et crastino die sermo debetur vobis, adestote ut audiatis.
21
(Jn 5,20-23)
Gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intellegitis, fratres, gratiam Dei super nos capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim caput ille, nos membra; totus homo, ille et nos. Plenitudo Christi, caput et membra. Quid est caput et membra? Christus et Ecclesia.
Amando crescentes.
1. Hesterno die quantum Dominus donare dignatus est, qua potuimus facultate tractavimus, et qua potuimus capacitate intelleximus, quomodo inseparabilia sunt opera Patris et Filii; nec alia facit Pater, alia Filius, sed omnia Pater facit per Filium, tamquam per Verbum suum, de quo scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 1. Sequentia verba hodie videamus, et ab eodem Domino eius misericordiam et deprecemur, et speremus, ut primum si dignum ipse iudicat, intellegamus quod verum est: si autem hoc non potuerimus, non eamus in illud quod falsum est. Melius est enim nescire, quam errare: sed scire est melius quam nescire. Itaque ante omnia conari debemus ut sciamus: si potuerimus, Deo gratias; si autem non potuerimus interim pervenire ad veritatem, non eamus ad falsitatem. Quid enim simus, et quid tractemus, considerare debemus. Homines sumus carnem portantes, in hac vita ambulantes: et si iam de semine verbi Dei renati, tamen ita in Christo innovati, ut nondum penitus ab Adam exspoliati. Quod enim nostrum mortale et corruptibile aggravat animam 2, ex Adam esse apparet, et manifestum est: quod autem nostrum spiritale sublevat animam, de Dei dono et de misericordia eius, qui Unicum suum misit communicare nobiscum mortem nostram, et ducere nos ad immortalitatem suam. Hunc habemus magistrum, ut non peccemus; et defensorem, si peccaverimus et confessi atque conversi fuerimus; et interpellatorem pro nobis, si quid boni a Domino desideraverimus; et datorem cum Patre, quia Deus unus est Pater et Filius. Sed loquebatur ista homo hominibus; Deus occultus, homo manifestus, ut manifestos homines faceret deos; et Filius Dei, factus hominis filius, ut hominum filios faceret filios Dei. Qua hoc arte sapientiae suae faciat, in eius verbis agnoscimus. Loquitur enim parvulis parvus: sed ipse ita parvus ut et magnus; nos autem parvi, sed in illo magni: loquitur ergo tamquam fovens et nutriens lactentes, et amando crescentes.
2. Dixerat: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intelleximus autem quia non seorsum aliquid Pater facit, quod cum viderit Filius, faciat et ipse aliquid tale inspecto opere Patris sui; sed quod dixit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quia de Patre est totus Filius, et tota substantia et potentia eius ex illo est qui genuit eum. Modo autem cum dixisset se haec facere similiter quae facit Pater, ut non intellegamus alia facere Patrem, alia Filium, sed simili potentia facere Filium eadem ipsa quae Pater facit, cum Pater facit per Filium; secutus ait quod hodie lectum audivimus: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit 3. Rursus mortalis cogitatio perturbatur. Demonstrat Pater Filio quae ipse facit: ergo, ait aliquis, seorsum Pater facit, ut possit Filius videre quod facit. Rursus occurrunt humanae cogitationi tamquam artifices duo, velut si faber doceat filium suum artem suam, et demonstret ei quidquid facit, ut possit etiam ipse facere: Omnia, inquit, demonstrat ei quae ipse facit. Cum ergo Pater facit, Filius non facit, ut possit videre Filius quod Pater facit? Certe omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hunc videmus quemadmodum Pater
demonstrat Filio quod facit; cum Pater nihil faciat, nisi quod per Filium facit. Quid fecit Pater? Mundum. Itane factum mundum demonstravit Filio, ut et ipse tale aliquid faceret? Detur ergo mundus nobis quem fecit et Filius: Sed, et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et mundus per eum factus est 4. Si factus per eum est mundus, et omnia per ipsum facta sunt, et nihil facit Pater quod non per Filium faciat; ubi demonstrat Filio Pater quod facit, nisi in ipso Filio per quem facit? Quis enim locus ubi demonstretur opus Patris Filio, quasi extra faciat et extra sedeat, et Filius attendat manum Patris quemadmodum faciat? Ubi est illa inseparabilis Trinitas? ubi est Verbum de quo dictum est quod ipse est Virtus et Sapientia Dei 5
? ubi quod de ipsa Sapientia Scriptura dicit: Candor est enim lucis aeternae 6? ubi quod de illa iterum dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 7
? Si quid facit Pater, per Filium facit; si per Sapientiam suam, et Virtutem suam facit: non extra illi ostendit quod videat, sed in ipso illi ostendit quod facit.
3. Quid videt Pater, vel potius quid videt Filius in Patre ut faciat et ipse? Possim forte dicere; sed da qui possit capere: aut forte possim cogitare, nec dicere; aut forte nec cogitare. Excedit enim nos illa divinitas tamquam Deus homines, tamquam immortalis mortales, tamquam aeternus temporales. Inspiret et donet, de fonte illo vitae nunc aliquid irrorare dignetur et distillare in sitim nostram, ne in hac eremo arescamus. Dicamus ei, Domine, cui didicimus dicere, Pater. Audemus enim hoc, quia ipse voluit ut auderemus: si tamen sic vivamus, ut non nobis dicat: Si Pater sum, ubi est honor meus? si Dominus sum, ubi est timor meus? 8
Dicamus ergo illi, Pater noster. Cui dicimus, Pater noster? Patri Christi. Qui ergo Patri Christi dicit: Pater noster, quid dicit Christo, nisi: Frater noster? Non tamen sicut Christi Pater, ita et noster Pater: nunquam enim Christus ita nos coniunxit, ut nullam distinctionem faceret inter nos et se. Ille enim Filius aequalis Patri, ille aeternus cum Patre, Patrique coaeternus: nos autem facti per Filium, adoptati per Unicum. Proinde nunquam auditum est de ore Domini nostri Iesu Christi, cum ad discipulos loqueretur, dixisse illum de Deo summo Patre suo, Pater noster: sed aut, Pater meus, dixit; aut, Pater vester. Pater noster non dixit, usque adeo ut quodam loco poneret haec duo: Vado ad Deum meum, inquit, et Deum vestrum. Quare non dixit: Deum nostrum? Et Patrem meum dixit, et Patrem vestrum 9; non dixit: Patrem nostrum. Sic iungit ut distinguat, sic distinguit ut non seiungat. Unum nos vult esse in se, unum autem Patrem et se.
4. Quantumcumque ergo intellegamus et quantumcumque videamus, etiam cum Angelis aequati fuerimus, non videbimus sicut videt Filius. Nos enim et quando non videmus, sumus aliquid. Et quid aliud sumus quando non videmus, nisi non videntes? Sumus tamen vel non videntes; et ut videamus, convertimus nos ad eum quem videamus; et fit in nobis visio quae non erat, quando nos tamen eramus. Est enim homo non videns, et idem ipse cum viderit, dicitur homo videns. Non ergo hoc est illi videre, quod esse hominem: nam si hoc illi esset videre quod esse hominem, nunquam esset homo nisi videns. Cum vero est homo non videns, et quaerit videre quod non videt; est qui quaerat, et est qui se convertat ut videat: et cum se bene converterit et viderit, fit homo videns, qui prius erat homo non videns. Videre ergo accedit illi, et recedit ab illo: accedit illi cum se converterit, recedit ab illo cum se averterit. Numquid ita Filius? Absit. Nunquam fuit Filius non videns, et postea factus est videns: sed videre Patrem, hoc illi est esse Filium. Nos enim avertendo ad peccatum, amittimus illuminationem; et convertendo nos ad Deum, percipimus illuminationem. Aliud est enim lumen quo illuminamur, aliud nos qui illuminamur. Lumen autem ipsum quo illuminamur, nec avertitur a se, nec perdit lucem, quia lux est. Sic ergo demonstrat Pater rem quam facit Filio, ut in Patre videat omnia Filius, et in Patre sit omnia Filius. Videndo enim natus est, et nascendo videt. Sed non aliquando non erat natus, et postea natus est; sicut non aliquando non vidit, et postea vidit: sed in eo quod est illi videre, in eo est illi esse, in eo
est illi non mutari, in eo est illi sine initio et sine fine persistere. Non ergo carnaliter accipiamus quia sedet Pater, et facit opus, et demonstrat Filio; et videt Filius opus quod Pater facit, et facit illud in alio loco, aut ex alia materia. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Verbum Patris est Filius, nihil dixit Deus quod non dixit in Filio. Dicendo enim in Filio quod facturus erat per Filium, ipsum Filium genuit per quem faceret omnia.
5. Et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini 10. Rursus hic turbat. Et quis est qui digne perscrutetur hoc tantum secretum? Sed iam quoniam nobis loqui dignatus est, ipse aperit. Neque enim vellet dicere quod nollet intellegi: quia dicere dignatus est, sine dubio excitavit audientiam; numquid quem excitavit ut audiret, excitatum deserit? Diximus, ut potuimus, non temporaliter scire Filium, nec aliud esse Filii scientiam, aliud ipsum Filium; et aliud esse Filii visionem, et aliud ipsum Filium: sed ipsam visionem esse Filium, et ipsam scientiam vel sapientiam Patris esse Filium, eamque sapientiam et eam visionem aeternam esse ab aeterno, et ei a quo est coaeternam; nec ibi per tempus aliquid variari; nec aliquid nasci quod non erat; nec aliquid perire quod erat. Diximus, ut potuimus. Quid ergo hic modo facit tempus, ut diceret, maiora his demonstrabit ei opera? id est demonstraturus est, hoc est demonstrabit. Aliud est demonstravit, aliud est demonstrabit: demonstravit, de praeterito dicimus; demonstrabit, de futuro dicimus. Quid ergo hic agimus, fratres? Ecce quem dixeramus Patri coaeternum, nihil in illo variari per tempus, nihil moveri per spatia vel momentorum vel locorum, manere semper cum Patre videntem, videntem Patrem et videndo existentem, rursus nobis tempora nominans, demonstrabit ei, inquit, his maiora. Ergo demonstraturus est adhuc aliquid Filio, quod non novit Filius? Quid ergo facimus? quomodo hoc intellegimus? Ecce Dominus noster Iesus Christus sursum erat, deorsum est. Quando sursum erat? Quando dixit: Quaecumque facit Pater, haec eadem et Filius facit similiter. Unde modo deorsum? Maiora his demonstrabit ei opera. O Domine Iesu Christe, salvator noster, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, quid tibi Pater demonstraturus est quod adhuc nescis? quid te latet Patris? quid te latet in Patre, quem non latet Pater? quae opera tibi maiora demonstraturus est? aut quibus operibus maiora sunt quae demonstraturus est? Cum enim dixit, maiora his, debemus prius intellegere quibus maiora.
6. Recordemur unde sermo iste processit. Quando curatus est ille qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et iussit eum salvum tollere grabatum suum, et ire in domum suam. Hinc enim Iudaei commoti, cum quibus loquebatur: loquebatur verbis, et tacebat intellectu; quodammodo innuebat intellegentibus, celabat irascentibus: hinc ergo cum essent commoti Iudaei, quia hoc sabbato Dominus faceret, dederunt occasionem sermoni huic 11. Non ergo sic audiamus haec tamquam obliti quae supra dicta sunt, sed respiciamus illum languidum triginta et octo annorum subito factum sanum, admirantibus Iudaeis et irascentibus. Quaerebant tenebras magis de sabbato, quam lumen de miraculo. His ergo indignantibus loquens, ait hoc: Maiora his demonstrabit ei opera. His maiora 12: quibus? Quod vidistis hominem factum sanum, cuius languor duraverat usque ad triginta et octo annos, his maiora Pater demonstraturus est Filio. Quae sunt maiora? Sequitur, et dicit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 13. Plane maiora sunt ista. Valde enim plus est ut resurgat mortuus, quam ut convalescat aegrotus: maiora sunt ista. Sed quando ea Pater demonstraturus est Filio? Nescit enim ea Filius? et ille qui loquebatur, non noverat mortuos suscitare? adhuc habebat discere resuscitare mortuos, per quem facta sunt omnia 14
? qui fecit ut viveremus, qui non eramus, adhuc habebat discere ut resuscitaremur? Quid est ergo quod vult dicere?
Cum unus ex minimis meis discit, ego disco.
7. Descendit enim ad nos, et qui paulo ante loquebatur ut Deus, coepit loqui ut homo. Ipse est tamen homo qui Deus, quia Deus factus est homo: sed factus quod non erat, non amittens quod erat. Ergo accessit homo Deo, ut esset homo qui erat Deus; non ut iam homo esset, et non esset Deus. Audiamus ergo eum et fratrem, qui audiebamus conditorem: conditorem, quia Verbum in principio; fratrem, quia natum ex virgine Maria: conditorem ante Abraham, ante Adam, ante terram, ante coelum, ante omnia corporalia et spiritalia; fratrem autem ex semine Abrahae, ex tribu Iuda, ex Virgine Israelitica. Si ergo novimus hunc, qui nobis loquitur, et Deum et hominem, intellegamus verba Dei et hominis: aliquando enim talia nobis dicit quae pertineant ad maiestatem, aliquando quae pertineant ad humilitatem. Ipse enim excelsus, qui humilis ut nos humiles faciat excelsos. Quid ergo ait? Demonstrabit mihi Pater his maiora, ut vos miremini 15. Ergo nobis est demonstraturus, non illi. Cum ergo nobis sit demonstraturus Pater; propterea dixit, ut vos miremini. Exposuit enim quod voluit dicere: Demonstrabit mihi Pater. Quare non dixit: Demonstrabit vobis Pater; sed, demonstrabit Filio? Quia et nos membra sumus Filii; et nos membra tamquam quod discimus, ipse discit quodammodo in membris suis. Quomodo discit in nobis? Quomodo patitur in nobis. Unde probamus quia patitur in nobis? Ex illa voce de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? 16
Nonne ipse est qui iudex in fine saeculi residebit, et iustos ad dexteram ponens, iniquos autem ad sinistram, dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare? cumque illi responderint: Domine, quando te vidimus
esurientem? dicturus est eis: Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis 17. Qui ergo dixit: Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis; et nunc interrogetur a nobis, et dicamus illi: Domine, quando eris discens, cum tu doceas omnia? Statim enim nobis in fide nostra respondet: Cum unus ex minimis meis discit, ego disco.
8. Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intellegitis, fratres, gratiam Dei super nos capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim caput ille, nos membra; totus homo, ille et nos. Hoc est quod apostolus dicit Paulus: Ut ultra iam non simus parvuli, iactati et circumdati omni vento doctrinae. Superius autem dixerat: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi 18. Plenitudo ergo Christi, caput et membra. Quid est, caput et membra? Christus et Ecclesia. Arrogaremus enim nobis hoc superbe, nisi ipse dignaretur hoc promittere, qui per apostolum eumdem dicit: Vos autem estis corpus Christi et membra 19.
9. Cum ergo ostendit Pater membris Christi, Christo ostendit. Fit quoddam miraculum magnum, sed tamen verum: ostenditur Christo quod noverat Christus, et ostenditur Christo per Christum. Res mira est et magna, sed Scriptura sic loquitur. Contradicturi sumus divinis eloquiis, et non potius intellecturi, et ex ipsius dono ei qui donavit gratias acturi? Quid est quod dixi, demonstratur Christo per Christum? Demonstratur membris per caput. Ecce vide illud in te: pone te clausis oculis velle aliquid tollere; nescit manus quo eat, et utique manus tua membrum tuum est, non enim a corpore tuo separata est; aperi oculos, videt iam manus quo eat, demonstrante capite membrum secutum est. Si ergo in te potuit inveniri tale aliquid, ut corpus tuum ostenderet corpori tuo, et per corpus tuum demonstraretur aliquid corpori tuo; noli mirari quia dictum est, demonstratur Christo per Christum. Demonstrat enim caput ut membra videant, et docet caput ut membra discant: unus tamen homo caput et membra. Noluit se separare, sed dignatus est agglutinari. Longe a nobis erat, et multum longe: quid tam longe, quam conditum et conditor? quid tam longe, quam Deus et homo? quid tam longe, quam iustitia et iniquitas? quid tam longe, quam aeternitas et mortalitas? Ecce quam longe erat Verbum in principio Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia. Quomodo ergo factus est prope, ut esset quod nos, et nos in illo? Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis 20.
Sicut homo invocat Patrem sicut Deus facit cum Patre.
10. Hoc ergo est nobis demonstraturus: hoc demonstravit discipulis suis, qui eum in carne viderunt. Quid est hoc? Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat 21. Aliosne Pater, aliosne Filius? Certe omnia per ipsum facta sunt. Quid dicimus, fratres mei? Lazarum suscitavit Christus: quem mortuum suscitavit Pater, ut videret Christus quemadmodum Lazarum suscitaret? An quando resuscitavit Lazarum Christus, non eum resuscitavit Pater, et sine Patre fecit Filius solus? Legite ipsam lectionem, et videte quia Patrem ibi invocat ut resurgat Lazarus 22. Sicut homo, invocat Patrem: sicut Deus, facit cum Patre. Ergo et Lazarus qui resurrexit, et a Patre et a Filio suscitatus est in dono et gratia Spiritus sancti; et illud mirabile opus Trinitas fecit. Non ergo sic intellegamus: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, ut alios a Patre resuscitari et vivificari, alios a Filio existimemus: sed eosdem quos Pater suscitat et vivificat, ipsos et Filius suscitat et vivificat; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 23. Et ut ostenderet habere se quamvis a Patre datam, tamen parem potestatem, ideo ait: Sic et Filius quos vult vivificat, ut ostenderet ibi voluntatem suam: et ne quis diceret: Suscitat Pater mortuos per Filium, sed ille tamquam potens, tamquam potestatem habens, iste tamquam ex aliena potestate, tamquam minister facit aliquid, sicut angelus; potestatem significavit ubi ait: Sic et Filius quos vult vivificat Non enim vult Pater aliud quam Filius; sed sicut illis una substantia, sic et una voluntas est.
11. Et qui sunt isti mortui quos vivificat Pater et Filius? An ipsi sunt de quibus diximus: Lazarus, vel filius illius viduae 24, vel filia archisynagogi 25
? novimus enim istos a Christo Domino suscitatos. Aliud aliquid nobis vult insinuare, resurrectionem scilicet mortuorum, quam omnes exspectamus; non illam quam quidam habuerunt, ut crederent caeteri. Resurrexit enim Lazarus moriturus, resurgemus nos semper victuri. Talem resurrectionem Pater facit, an Filius? Imo vero Pater in Filio. Ergo Filius, et Pater in Filio. Unde probamus quia de ista dicit resurrectione? Cum dixisset: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat; ne intellegeremus illam mortuorum resurrectionem quam facit ad miraculum, non ad vitam aeternam, secutus ait: Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 26. Quid hoc est? De mortuorum resurrectione dicebat, quia sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat: unde continuo tamquam rationem subiecit de iudicio, dicens: Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, nisi quia de illa resurrectione mortuorum dixerat, quae futura est in iudicio?
Et si nondum penetramus ad fontem, de rivulo bibamus.
12. Neque enim, ait: Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 27. Paulo ante putabamus aliquid facere Patrem, quod non facit Filius; quando dicebat: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: tamquam Pater faciebat, et Filius videbat. Sic erat subrepens menti nostrae intellectus carnalis, quasi Pater faceret quod Filius non faceret; Filius autem videret Patrem demonstrantem quod fieret a Patre. Ergo velut Pater faciebat quod Filius non faciebat; modo iam videmus aliquid facere Filium, quod non facit Pater. Quomodo nos versat, et mentem nostram pertractat; huc atque illuc ducit, uno carnis loco remanere non sinit, ut versando exerceat, exercendo mundet, mundando capaces reddat, capaces factos impleat! Quid de nobis faciunt verba haec? quid loquebatur? quid loquitur?
Paulo ante dicebat quia demonstrat Filio Pater quidquid facit; videbam quasi Patrem facientem, Filium exspectantem: modo rursus video Filium facientem, Patrem vacantem; Non enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Quando ergo Filius iudicaturus est, Pater vacabit et non iudicabit? Quid est hoc? quid intellegam? Domine, quid dicis? Verbum Deus es, homo sum. Dicis quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio? Lego alio loco te dicentem: Ego non iudico quemquam; est qui quaerat et iudicet 28: de quo dicis: Est qui quaerat et iudicet, nisi de Patre? Ille quaerit iniurias tuas, ille iudicat de iniuriis tuis. Quomodo hic Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio? Interrogemus et Petrum, audiamus eum loquentem in Epistola sua: Christus pro nobis passus est, inquit, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius; qui cum malediceretur, non remaledicebat, cum iniuriam acciperet, non minabatur, sed commendabat illi qui iuste iudicat 29. Quomodo verum est quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio? Turbamur hic, turbati desudemus, desudantes purgemur. Conemur utcumque, donante ipso, penetrare alta secreta verborum istorum. Temere fortasse facimus, quia discutere et scrutari volumus verba Dei. Et quare dicta sunt, nisi ut sciantur? quare sonuerunt, nisi ut audiantur? quare audita sunt, nisi ut intellegantur? Confortet ergo nos, et donet nobis aliquid quantum ipse dignatur; et si nondum penetramus ad fontem, de rivulo bibamus. Ecce ipse Ioannes nobis tamquam rivulus emanavit, perduxit ad nos de alto Verbum, humiliavit, et quodammodo stravit, ut non horreamus altum, sed accedamus ad humilem.
13. Omnino est quidam intellectus verus, fortis, si quo modo eum tenere possumus, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Hoc enim dictum est, quia hominibus in iudicio non apparebit nisi Filius. Pater occultus erit, Filius manifestus. In quo erit Filius manifestus? In forma qua ascendit. Nam in forma Dei cum Patre occultus est, in forma servi hominibus manifestus. Non ergo Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, sed manifestum: in quo manifesto iudicio Filius iudicabit, quia ipse iudicandis apparebit. Evidentius nobis ostendit Scriptura quia ipse apparebit. Quadragesimo die post resurrectionem suam ascendit in coelum, videntibus discipulis suis 30: et vox illis angelica: Viri, inquit: Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Iste qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 31. Quomodo eum videbant ire? In carne, quam tetigerunt, quam palpaverunt, cuius etiam cicatrices tangendo probaverunt, in illo corpore in quo cum eis intravit et exivit per quadraginta dies, manifestans se eis in veritate; non in aliqua falsitate: non phantasma, non umbra, non spiritus; sed quemadmodum ipse dixit non fallens: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 32. Est quidem illud iam corpus dignum coelesti habitatione, non subiacens morti, non mutabile per aetates. Non enim sicut ad illam aetatem ab infantia creverat, sic ab aetate quae iuventus erat, vergit in senectutem: manet sicut ascendit, venturus ad eos quibus antequam veniat, verbum suum voluit praedicari. Sic ergo veniet in forma humana: hanc videbunt et impii, videbunt et ad dexteram positi, videbunt et ad sinistram separati; sicut scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt 33. Si videbunt in quem pupugerunt, corpus ipsum videbunt, quod lancea percusserunt: lancea non percutitur Verbum: hoc ergo impii videre poterunt, quod et vulnerare potuerunt. Latentem Deum in corpore non videbunt: post iudicium videbitur ab his qui ad dexteram erunt. Hoc est ergo quod ait: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio: quia manifestus ad iudicium veniet Filius, in humano corpore apparens hominibus, dicens dextris: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; dicens sinistris: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 34.
Forma Dei filiis servabitur.
14. Ecce videbitur forma hominis a piis et impiis, a iustis et ab iniustis, a fidelibus et ab infidelibus, a gaudentibus et a plangentibus, a confisis et a confusis: ecce videbitur. Cum visa fuerit illa forma in iudicio, et fuerit peractum iudicium, ubi dictum est Patrem non iudicare quemquam, sed omne iudicium dedisse Filio, ob hoc, quia Filius apparebit in iudicio in forma quam ex nobis accepit, quid postea futurum est? Quando videbitur forma Dei, quam sitiunt omnes fideles? quando videbitur illud quod erat in principio Verbum, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia? quando videbitur illa forma Dei, de qua dicit Apostolus: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 35
? Magna enim illa forma ubi adhuc aequalitas Patris et Filii cognoscitur: ineffabilis, incomprehensibilis, maxime parvulis. Quando videbitur? Ecce ad dexteram sunt iusti, ad sinistram sunt iniusti; omnes pariter hominem vident, Filium hominis vident, qui punctus est vident, qui crucifixus est vident, humiliatum vident, natum ex Virgine vident, Agnum de tribu Iuda vident: Verbum Deum apud Deum quando videbunt? Ipse erit et tunc, sed forma servi apparebit. Forma servi servis demonstrabitur: forma Dei filiis servabitur. Fiant ergo servi filii; qui sunt ad dexteram, eant in aeternam haereditatem olim promissam, quam non videntes martyres crediderunt, pro cuius promissione sanguinem suum sine dubitatione fuderunt: eant illuc et videant ibi. Quando illuc ibunt? Dicat ipse Dominus: Sic ibunt illi in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 36.
Non fraudabo amorem tuum.
15. Ecce vitam aeternam nominavit. Numquid hoc nobis dixit, quia ibi videbimus et cognoscemus Patrem et Filium? Quid, si vivemus in aeternum, sed illum Patrem et Filium non videbimus? Audi alio loco ubi vitam aeternam nominavit, et expressit quid sit vita aeterna 37. Noli timere, non te fallo: non sine causa promisi dilectoribus meis dicens: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: et qui me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi 38. Respondeamus Domino, et dicamus: Quid, Domine Deus noster, magnum? quid magnum? Nobis demonstraturus es teipsum? Quid enim, et Iudaeis te non demonstrasti? non te viderunt et qui crucifixerunt? Sed demonstrabis te in iudicio, cum stabimus ad dexteram tuam: numquid et illi qui ad sinistram stabunt non te videbunt? Quid est quod demonstrabis nobis teipsum? Nunc enim non te videmus cum loqueris? Respondet: Demonstrabo meipsum in forma Dei, videtis modo formam servi. Non te fraudabo, o homo fidelis; crede quia videbis. Amas, et non vides: amor ipse non te perducet ut videas? Ama, persevera in amando: non fraudabo, inquit, amorem tuum, qui mundavi cor tuum. Utquid enim mundavi cor tuum, nisi ut Deus a te possit videri? Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 39. Sed hoc, inquit servus tamquam cum Domino disputans, non expressisti cum dixisti: Ibunt iusti in vitam aeternam: non dixisti: Ibunt ut videant me in forma Dei, videant Patrem cui aequalis sum. Alibi attende quid dixit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 40.
16. Et modo ergo post commemoratum iudicium, quod omne dedit Filio Pater non iudicans quemquam, quid futurum est? Quid sequitur? Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Iudaeis honorificatur Pater, contemnitur Filius. Filius enim videbatur ut servus, Pater honorificabatur ut Deus. Apparebit et Filius aequalis Patri, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Modo ergo hoc habemus in fide. Nec dicat Iudaeus: Patrem honorifico; quid mihi est cum Filio? Respondeat illi: Qui non honorificat Filium, non honorificat
Patrem 41. Mentiris omnino, Filium blasphemas, et Patri facis iniuriam. Pater enim Filium misit, tu contemnis quem misit: quomodo honorificas mittentem, qui blasphemas missum?
17. Ecce, inquit aliquis, missus est Filius; et maior est Pater, quia misit. Recede a carne. Vetus homo suggerit vetustatem, tu in novo agnosce novitatem. Novus tibi a saeculo antiquus, perpetuus, aeternus, revocet ad hoc intellectum. Minor est Filius, quia missus dictus est Filius? Missionem audio, non separationem. Sed hoc, inquit, videmus in rebus humanis, quia maior est qui mittit, quam ille qui mittitur. Sed res humanae fallunt hominem, res divinae purgant. Noli attendere ad res humanas, ubi maior videtur qui mittit, et minor qui mittitur: quamquam et ipsae res humanae dicunt contra te testimonium. Velut, verbi gratia, si quis uxorem velit petere, et per se non possit, amicum maiorem mittit qui ei petat. Et sunt multa in quibus ipse maior eligitur, qui mittatur a minore. Quid ergo iam calumniam vis facere, quia ille misit, ille missus est? Sol radium mittit, et non separat; luna splendorem mittit, et non separat; lucerna lumen fundit, et non separat: video ibi missionem, et nullam video separationem. Nam si de rebus humanis quaeris exempla, o haeretica vanitas, quamquam, sicut paulo ante dixi, et ipsae res humanae in quibusdam exemplis coarguunt et convincunt te; tamen attende quam sit aliud in rebus humanis, unde vis ducere exempla ad res divinas. Homo qui mittit, manet ipse, et pergit ille qui mittitur: numquid pergit homo cum eo quem mittit? Pater autem qui misit Filium, non recessit a Filio. Ipsum Dominum audi dicentem: Ecce veniet hora, ut unusquisque discedat ad sua, et me solum relinquatis: sed non solus sum, quia Pater mecum est 42. Quomodo eum misit cum quo venit? quomodo eum misit a quo non recessit? Alio loco dixit: Pater autem in me manens facit opera sua 43. Ecce in illo est, ecce operatur. Non recessit a misso mittens, quia missus et mittens unum sunt.
Aug - in Ioannis 20