Aug - in Ioannis 26

26

TRACTATUS 26: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Io 6,41-51).

(Jn 6,41-51)

O sacramentum pietatis! o signum unitatis! o vinculum caritatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat, incorporetur, ut vivificetur.

1. Cum Dominus noster Iesus Christus, sicut in Evangelio cum legeretur, audivimus, panem se esse dixisset, qui de coelo descendit, murmuraverunt Iudaei, et dixerunt: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo hic dicit: Quia descendi de coelo? 1

Isti a pane de coelo longe erant, nec eum esurire noverant. Fauces cordis languidas habebant, auribus apertis surdi erant, videbant et caeci stabant. Panis

quippe iste interioris hominis quaerit esuriem: unde alio loco dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 2. Iustitiam vero nobis esse Christum Paulus apostolus dicit 3. Ac per hoc qui esurit hunc panem, esuriat iustitiam; sed iustitiam quae de coelo descendit, iustitiam quam dat Deus, non quam sibi facit homo. Si enim nullam sibi homo faceret iustitiam, non diceret idem apostolus de Iudaeis: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 4. Inde erant isti qui panem de coelo descendentem non intellegebant, quia sua iustitia saturati, iustitiam Dei non esuriebant. Quid est hoc, iustitia Dei et iustitia hominis? Iustitia Dei hic dicitur, non qua iustus est Deus, sed quam dat homini Deus, ut iustus sit homo per Deum. Quae autem erat illorum iustitia? Qua de suis viribus praesumebant, et quasi impletores Legis seipsos ex sua virtute dicebant. Nemo autem implet Legem, nisi quem adiuverit gratia, id est panis qui de coelo descendit. Legis enim plenitudo, compendio ut ait Apostolus, caritas est 5: caritas non nummi, sed Dei; caritas non terrae, non coeli, sed eius qui fecit coelum et terram. Unde ista caritas homini? Ipsum audiamus: Caritas, inquit: Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 6. Daturus ergo Dominus Spiritum sanctum, dixit se panem qui de coelo descendit, hortans ut credamus in eum. Credere enim in eum, hoc est manducare panem vivum. Qui credit, manducat; invisibiliter saginatur, quia invisibiliter renascitur. Infans intus est, novus intus est: ubi novellatur, ibi satiatur.

De radice cordis surgit confessio ad salutem.

2. Quid ergo talibus murmurantibus respondit Iesus? Nolite murmurare ad invicem. Tamquam dicens: Scio quare non esuriatis, et istum panem non intellegatis neque quaeratis. Nolite murmurare ad invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum 7. Magna gratiae commendatio! Nemo venit nisi tractus. Quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. Semel accipe, et intellege: nondum traheris? Ora ut traharis. Quid hic dicimus, fratres? Si trahimur ad Christum, ergo inviti credimus; ergo violentia adhibetur, non voluntas excitatur. Intrare quisquam ecclesiam potest nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere Sacramentum potest nolens: credere non potest nisi volens. Si corpore crederetur, fieret in nolentibus: sed non corpore creditur. Apostolum audi: Corde creditur ad iustitiam. Et quid sequitur? Ore autem confessio fit ad salutem 8. De radice cordis surgit ista confessio. Aliquando audis confitentem, et nescis credentem. Sed nec debes vocare confitentem, quem iudicas non credentem. Hoc est enim confiteri, dicere quod habes in corde: si autem aliud in corde habes, aliud dicis; loqueris, non confiteris. Cum ergo in Christum corde credatur, quod nemo utique facit invitus, qui autem trahitur, tamquam invitus cogi videtur; quomodo istam solvimus quaestionem: Nemo venit ad me nisi Pater qui misit me, traxerit eum?

3. Si trahitur, ait aliquis, invitus venit. Si invitus venit, nec credit; si non credit, nec venit. Non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo: nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus. Ideo illa mulier quae fimbriam tetigit, magis tetigit quam turba quae pressit. Ideo Dominus dixit: Quis me tetigit? Et mirantes discipuli, dixerunt: Turbae te comprimunt, et dicis: Quis me tetigit? Et ille repetivit: Tetigit me aliquis 9. Illa tangit, turba premit. Quid est tetigit, nisi credidit? Unde et mulieri illi post resurrectionem dixit volenti se mittere ad pedes eius: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem 10. Quod vides, hoc solum me esse putas; noli me tangere. Quid est? Hoc solum me esse putas quod tibi appareo, noli sic credere: hoc est: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem; tibi non ascendi, nam inde nunquam recessi. In terra non tangebat stantem, quomodo tangeret ad Patrem ascendentem? Sic tamen, sic se tangi voluit: sic tangitur ab eis a quibus bene tangitur, ascendens ad Patrem, manens cum Patre, aequalis Patri.

Trahit sua quamque voluptas.

4. Inde et hic si advertis: Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit. Noli te cogitare invitum trahi : trahitur animus et amore. Nec timere debemus ne ab hominibus qui verba perpendunt, et a rebus maxime divinis intellegendis longe remoti sunt, in hoc Scripturarum sanctarum evangelico verbo forsitan reprehendamur, et dicatur nobis: Quomodo voluntate credo, si trahor? Ego dico: parum est voluntate, etiam voluptate traheris. Quid est trahi voluptate? Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui 11. Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est ille coelestis. Porro si poetae dicere licuit: Trahit sua quemque voluptas 12; non necessitas, sed voluptas; non obligatio, sed delectatio: quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur iustitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? Si animus non habet voluptates suas, unde dicitur: Filii autem hominum, sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos;

quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 13? Da amantem, et sentit quod dico. Da desiderantem, da esurientem, da in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem aeternae patriae suspirantem: da talem, et scit quid dicam. Si autem frigido loquor, nescit quid loquor. Tales erant isti qui invicem murmurabant. Pater, inquit, quem traxerit, venit ad me.

Ista revelatio, ipsa est adtractio.

5. Quid est autem: Pater quem traxerit; cum ipse Christus trahat? Quare voluit dicere: Pater quem traxerit? Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit: Post odorem unguentorum tuorum curremus 14. Sed quid intellegi voluit, advertamus, fratres, et quantum possumus capiamus. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum: Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium: ut qui cogitat, atque in fide sua sentit et ruminat aequalem esse Patri eum in quem credidit, ipsum trahit Pater ad Filium. Arius credidit creaturam, non eum traxit Pater; quia non considerat Patrem, qui Filium non credit aequalem. Quid dicis, o Ari? quid, haeretice, loqueris? quid est Christus? Non, inquit, Deus verus; sed quem fecit Deus verus. Non te traxit Pater: non enim

intellexisti Patrem, cuius Filium negas: aliud cogitas, non est ipse Filius; nec a Patre traheris, nec ad Filium traheris: aliud est enim Filius, aliud quod tu dicis. Photinus dixit: Homo solum est Christus, non est et Deus. Qui sic credit, non Pater eum traxit. Quem Pater traxit: Tu es, inquit: Christus Filius Dei vivi. Non sicut propheta, non sicut Ioannes, non sicut aliquis magnus iustus; sed sicut unicus, sicut aequalis, tu es Christus Filius Dei vivi. Vide quia tractus est, et a Patre tractus est. Beatus es Simon Bar-Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est 15. Ista revelatio, ipsa est attractio. Ramum viridem ostendis ovi, et trahis illam. Nuces puero demonstrantur, et trahitur: et quo currit trahitur, amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis vinculo trahitur. Si ergo ista quae inter delicias et voluptates terrenas revelantur amantibus, trahunt; quoniam verum est, "Trahit sua quemque voluptas;" non trahit revelatus Christus a Patre? Quid enim fortius desiderat anima quam veritatem? Quo avidas fauces habere debet, unde optare ut sanum sit intus palatum vera iudicandi, nisi ut manducet et bibat sapientiam, iustitiam, veritatem, aeternitatem?

6. Ubi autem hoc? Ibi melius, verius ibi, plenius ibi. Nam hic facilius possumus esurire, et hoc si bonam spem habemus, quam satiari: Beati enim, inquit, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, sed hic; quoniam saturabuntur 16, sed ibi. Ideo cum dixisset: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, quid subiecit? Et ego resuscitabo eum in novissimo die 17. Reddo illi quod amat, reddo quod sperat: videbit quod adhuc non videndo credidit; manducabit quod esurit, saturabitur eo quod sitit. Ubi? In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in novissimo die.

Trahere Dei est.

7. Scriptum est enim in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei 18. Quare hoc dixi, o Iudaei? Pater vos non docuit; quomodo potestis me agnoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audient. Et si ab hominibus audiunt, tamen quod intellegunt, intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Quid faciunt homines forinsecus annuntiantes? quid facio ego modo cum loquor? Strepitum verborum ingero auribus vestris. Nisi ergo revelet ille qui intus est, quid dico, aut quid loquor? Exterior cultor arboris, interior est Creator. Qui plantat et qui rigat, extrinsecus operatur: hoc facimus nos. Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 19: hoc est: Erunt omnes docibiles Dei. Qui, omnes? Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me 20. Videte quomodo trahit Pater: docendo delectat, non necessitatem imponendo. Ecce quomodo trahit. Erunt omnes docibiles Dei: trahere Dei est. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me: trahere Dei est.

8. Quid igitur, fratres? Si omnis qui audivit a Patre et didicit, ipse venit ad Christum, Christus nihil hic docuit? Quid quod Patrem magistrum homines non viderunt, Filium viderunt? Filius dicebat, sed Pater docebat. Ego cum homo sim, quem doceo? quem, fratres, nisi eum, qui audivit verbum meum? Si ego cum homo sim, illum doceo qui audit verbum meum; illum docet et Pater, qui audit Verbum eius: si illum docet Pater qui audit Verbum eius; quaere quid sit Christus, et invenies Verbum eius: In principio erat Verbum. Non: In principio fecit Deus Verbum; quomodo: In principio fecit Deus coelum et terram 21: ecce quia non est creatura. Disce trahi ad Filium a Patre; doceat te Pater, audi Verbum eius. Quod Verbum eius, inquis, audio? In principio erat Verbum; non factum est, sed erat: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo homines in carne constituti audiant tale Verbum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 22.

9. Exponit hoc et ipse, et ostendit nobis quid dixerit: Qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Continuo subiecit quod cogitare possemus: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem 23. Quid est quod ait? Ego vidi Patrem, vos non vidistis Patrem; et tamen non venitis ad me, nisi trahamini a Patre. Quid est autem vos trahi a Patre, nisi discere a Patre? quid est discere a Patre, nisi audire a Patre? quid est audire a Patre, nisi audire Verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum dico vobis: Omnis qui audivit a Patre et didicit, dicatis apud vos: Sed nunquam vidimus Patrem; quomodo discere potuimus a Patre? a meipso audite: Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego novi Patrem, ab illo sum: sed quomodo verbum ab illo cuius est verbum; non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem.

10. Admoneat quod sequitur: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam 24. Revelare se voluit quid esset: nam compendio dicere potuit: Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus verus Deus est et vita aeterna. Qui ergo credit in me, inquit, it g in me; et qui it in me, habet me h. Quid est autem habere me? Habere vitam aeternam. Vita aeterna mortem assumpsit, vita aeterna mori voluit; sed de tuo, non de suo: accepit a te, ubi moreretur pro te. Ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more hominum. Nam Patrem habens in coelo, matrem elegit in terra: et illic natus sine matre, et hic sine Patre. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui in me credit, inquit, habet vitam aeternam: non quod patet, sed quod latet. Vita enim aeterna Verbum: in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum et vita erat lux hominum 25. Ipse vita aeterna, dedit et carni susceptae vitam aeternam. Mori venit, sed die tertio resurrexit. Inter Verbum suscipiens, et carnem resurgentem, mors media consumpta est.

11. Ego sum, inquit, panis vitae. Et unde illi superbiebant? Patres vestri, inquit,

manducaverunt in deserto manna, et mortui sunt 26. Quid est unde superbitis? Manducaverunt manna, et mortui sunt. Quare manducaverunt, et mortui sunt? Quia quod videbant, credebant: quod non videbant, non intellegebant. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum. Nam quantum pertinet, fratres mei, ad mortem istam visibilem et corporalem, numquid nos non morimur qui manducamus panem de coelo descendentem? Sic sunt mortui et illi, quemadmodum nos sumus morituri; quantum attinet, ut dixi, ad mortem huius corporis visibilem atque carnalem. Quantum autem pertinet ad illam mortem, de qua terret Dominus, qua mortui sunt patres istorum; manducavit manna et Moyses, manducavit manna et Aaron, manducavit manna et Phinees, manducaverunt ibi multi qui Domino placuerunt, et mortui non sunt. Quare? Quia visibilem cibum spiritaliter intellexerunt, spiritaliter esurierunt, spiritaliter gustaverunt, ut spiritaliter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum: sed aliud est Sacramentum, aliud virtus Sacramenti. Quam multi de altari accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur? Unde dicit Apostolus: Iudicium sibi manducat et bibit 27.

Non enim buccella Dominica venenum fuit Iudae. Et tamen accepit, et cum accepit, in eum inimicus intravit: non quia malum accepit, sed quia bonum male malus accepit. Videte ergo, fratres, panem coelestem spiritaliter manducate, innocentiam ad altare apportate. Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera. Antequam ad altare accedatis, attendite quid dicatis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 28. Dimittis, dimittetur tibi: securus accede, panis est, non venenum. Sed vide si dimittis: nam si non dimittis, mentiris, et ei mentiris, quem non fallis. Mentiri Deo potes, Deum fallere non potes. Novit ille quid agat. Intus te videt, intus te examinat, intus inspicit, intus iudicat, intus aut damnat, aut coronat. Patres autem istorum, id est, mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum. Nam de nulla re magis Dominum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando. Ideo et Dominus eos volens

ostendere talium filios, hinc ad eos coepit: Quid murmuratis in invicem 29, murmuratores, filii murmuratorum? Patres vestri manna manducaverunt, et mortui sunt: non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt.

12. Hic est panis qui de coelo descendit 30. Hunc panem significavit manna, hunc panem significavit o altare Dei. Sacramenta illa fuerunt: in signis diversa sunt; in re quae significatur paria sunt. Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen p baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt 31. Spiritalem utique eamdem; nam corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud: spiritalem vero, quam nos. Sed patres nostri, non patres illorum: quibus nos similes sumus, non quibus illi similes fuerunt. Et adiungit: Et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie visibili, quod q tamen hoc idem significare r virtute spiritali. Quomodo enim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spiritali sequente petra: petra autem erat Christus 32. Inde panis, inde potus. Petra Christus in signo, verus Christus in Verbo et in carne. Et quomodo biberunt? Percussa est petra de virga bis 33: gemina percussio, duo ligna crucis significat. Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso, non moriatur 34. Sed quod pertinet ad virtutem Sacramenti, non quod pertinet ad visibile Sacramentum: qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente.

De Spiritu Christi non vivit nisi corpus Christi.

13. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ideo vivus, quia de coelo descendi. De coelo descendit et manna: sed manna umbra erat, iste veritas est. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita 35. Hoc quando caperet caro, quod dixit panem, carnem? Vocatur caro, quod non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro. Hoc enim exhorruerunt, hoc ad se multum esse dixerunt, hoc non posse fieri putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi vita. Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non neglegant. Fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. De spiritu Christi non vivit s, nisi t corpus Christi. Intellegite, fratres mei, quid dixerim. Homo es, et spiritum habes, et corpus habes. Spiritum dico quae anima vocatur, qua constat quod homo es: constas enim ex anima et corpore. Habes itaque spiritum invisibilem, corpus visibile. Dic mihi quid ex quo vivat: spiritus tuus vivit ex corpore tuo, an corpus tuum ex spiritu tuo? Respondet omnis qui vivit: qui autem hoc non potest respondere, nescio si vivit: quid respondet omnis qui vivit? Corpus utique meum vivit de spiritu meo. Vis ergo et tu vivere de Spiritu Christi? In corpore esto Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? Meum vivit de spiritu meo, et tuum de tuo. Non potest vivere corpus Christi, nisi de Spiritu Christi. Inde est quod exponens nobis apostolus Paulus hunc panem: Unus panis, inquit, unum corpus multi sumus 36. O Sacramentum pietatis! o signum unitatis! o vinculum caritatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat u,; incorporetur, ut vivificetur. Non abhoreat a compage membrorum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sanum; haereat corpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea regnet in coelo.

14. Litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad manducandum? 37

Litigabant utique ad invicem, quoniam panem concordiae non intellegebant, nec sumere volebant: nam qui manducant talem panem, non litigant ad

invicem; quoniam unus panis, unum corpus multi sumus 38. Et per hunc facit Deus unius

modi habitare in domo 39.

15. Quod autem ad invicem litigantes quaerunt, quomodo possit Dominus carnem suam dare ad manducandum, non statim audiunt: sed adhuc eis dicitur: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quomodo quidem edatur, et quisnam modus sit manducandi istum panem, ignoratis; verumtamen nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Haec non utique cadaveribus, sed viventibus loquebatur. Unde, ne istam vitam intellegentes et de hac re litigarent, secutus adiunxit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam 40. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit: nam temporalem vitam sine illo habere homines possunt, aeternam vero omnino non possunt. Qui ergo non manducat eius carnem, nec bibit eius sanguinem, non habet in se vitam: et qui manducat eius carnem, et bibit eius sanguinem, habet vitam. Ad utrumque autem respondet quod dixit, aeternam. Non ita est in hac esca, quam sustentandae huius temporalis vitae causa sumimus. Nam qui eam non sumpserit, non vivet: nec tamen qui eam sumpserit, vivet. Fieri enim potest ut senio, vel morbo, vel aliquo casu, plurimi et qui eam sumpserint moriantur. In hoc vero cibo et potu, id est corpore et sanguine Domini, non ita est. Nam et qui eam non sumit, non habet vitam: et qui eam sumit, habet vitam, et hanc utique aeternam. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intellegi corporis et membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia in praedestinatis et vocatis, et iustificatis, et glorificatis sanctis, et fidelibus eius. Quorum primum iam factum est, id est, praedestinatio: secundum et tertium factum est, et fit, et fiet, id est, vocatio et iustificatio: quartum vero nunc in spe est, in re autem futurum est, id est, glorificatio. Huius rei Sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de mensa dominica sumitur: quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium: res vero ipsa cuius sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicumque eius particeps fuerit.

16. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam aeternam, ut qui eam sumerent, iam nec corpore morerentur; huic cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; continuo subiecit: Et ego resuscitabo eum in novissimo die 41. Ut habeat interim secundum spiritum vitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec eius vita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum novissimo die.

Societas sanctorum.

17. Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus 42. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit v, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt homines Dei, Dominus noster Iesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis confit: aliud in unum ex multis acinis confluit.

18. Denique iam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus eius, et sanguinem bibere. Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo 43. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat z carnem eius, nec bibit eius sanguinem, sed magis tantae rei Sacramentum ad iudicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumpsit ad Christi accedere Sacramenta, quae aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt 44.

19. Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me 45. Non ait: Sicut manduco Patrem, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus aequalis; sicut participatione Filii per unitatem corporis eius et sanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, nos efficimur meliores. Vivimus ergo nos propter ipsum, manducantes eum; id est, ipsum accipientes aeternam vitam, quam non habebamus ex nobis: vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo; quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad mortem crucis 46. Si enim secundum id accipimus: Vivo propter Patrem, quod alibi ait: Pater maior me est 47; sicut et nos vivimus propter ipsum, qui maior est nobis: hoc ex eo quod missus est, factum est. Missio quippe eius exinanitio suimetipsius est, et formae servilis acceptio: quod recte intellegitur, servata etiam Filii cum Patre aequalitate naturae. Maior enim est Pater homine filio, sed aequalem habet Deum Filium: cum idem ipse sit et Deus et homo, Dei Filius et hominis filius, unus Christus Iesus. In quam sententiam si recte accipiuntur haec verba, ita dixit: Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me: ac si diceret: Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tamquam maiorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille erectus vivit propter me. Si autem ita dictum est: Vivo propter Patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est; sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen dicendo, et qui manducat me, et ipse vivet propter me, eamdem suam et nostram aequalitatem significavit; sed gratiam mediatoris ostendit.

20. Hic est panis qui de coelo descendit: ut illum manducando vivamus, quia aeternam vitam ex nobis habere non possumus. Non sicut, inquit, manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum 48. Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intellegi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur, qui Christum manducant: sed vivunt in aeternum, quia Christus est vita aeterna.

27

TRACTATUS 27: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Io 6,60-71).

(Jn 6,60-71)

Hoc Dominus commendavit in manducatione carnis suae et potatione sanguinis eius, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra eius; manet autem ipse in nobis, cum sumus templum eius. Ut autem simus membra eius, unitas nos compaginat. Ut compaginet unitas, quae facit nisi caritas?

1. Verba Domini ex Evangelio, quae sermonem pristinum consequuntur, audivimus. Hinc sermo debetur auribus et mentibus vestris, et hodierno diei non importunus est: est enim de corpore Domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter aeternam vitam. Exposuit autem modum attributionis huius et doni sui, quomodo daret carnem suam manducare, dicens: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo 1. Signum quia manducavit et bibit hoc est, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si haeret ut non deseratur. Hoc ergo nos docuit et admonuit mysticis verbis, ut simus in eius corpore sub ipso capite in membris eius, edentes carnem eius, non relinquentes unitatem eius. Sed qui aderant plures non intellegendo scandalizati sunt: non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et verum dicit: Sapere secundum carnem, mors est 2. Carnem suam dat nobis Dominus manducare, et sapere secundum carnem mors est; cum de carne sua dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis.

Secretum Dei intentos debet facere.

2. Multi itaque audientes; non ex inimicis, sed ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? 3

Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur, quod non ab omnibus intellegeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non adversos. Isti autem cito defecerunt, talia loquente Domino Iesu: non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt ita intellexerunt, et more hominum, quia poterat Iesus, aut hoc disponebat Iesus, carnem quia indutum erat Verbum, veluti concisam distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo; quis potest eum audire?

3. Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de eo discipuli eius. Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur; sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit, et ait: Hoc vos scandalizat: quia dixi: Carnem meam do vobis manducare, et sanguinem meum bibere, hoc vos nempe scandalizat. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? 4

Quid est hoc? Hinc solvit quod illos moverat? hinc aperuit unde fuerant scandalizati? Hinc plane, si intellegerent. Illi enim putabant eum erogaturum corpus suum; ille autem dixit se ascensurum in coelum, utique integrum. Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius; certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum; certe vel tunc intellegetis quia gratia eius non consumitur morsibus.

4. Et ait: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam 5. Hoc antequam exponamus, ut Dominus donat, illud non neglegenter praetereundum est, quod ait: Si ergo videritis Filium

hominis ascendentem ubi erat prius? Filius enim hominis Christus, ex virgine Maria. Ergo filius hominis hic coepit esse in terra, ubi carnem assumpsit ex terra. Unde prophetice dictum erat: Veritas de terra orta est 6. Quid sibi ergo vult quod ait: Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Nulla enim esset quaestio si ita dixisset: Si videritis Filium Dei ascendentem ubi erat prius? cum vero Filium hominis dixit ascendentem ubi erat prius, numquid Filius hominis in coelo erat prius, quando in terra esse coepit? Hic quidem dixit, ubi erat prius, quasi tunc non ibi esset quando haec loquebatur. Alio autem loco ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo 7; non dixit, erat, sed: Filius, inquit, hominis qui est in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius Dei, qui est in coelo. Quo pertinet, nisi ut intellegamus, quod etiam pristino sermone commendavi Caritati vestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas; ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus ergo unus est: Verbum, anima et caro unus Christus: Filius Dei et filius hominis unus Christus. Filius Dei semper, filius hominis ex tempore; tamen unus Christus secundum unitatem personae. In coelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra; Filius Dei in terra in suscepta carne, filius hominis in coelo in unitate personae.

5. Quid est ergo quod adiungit: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam? Dicamus ei (patitur enim nos non contradicentes, sed nosse cupientes): O Domine, magister bone, quomodo caro non prodest quidquam, cum tu dixeris: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam 8

? An vita non prodest quidquam? et propter quid sumus quod sumus, nisi ut habeamus vitam aeternam, quam tua carne promittis? quid est ergo, non prodest quidquam caro? Non prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerunt: carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Proinde sic dictum est: Caro non prodest quidquam; quomodo dictum est: Scientia inflat. Iam ergo debemus odisse scientiam? Absit. Et quid est: Scientia inflat? Sola, sine caritate: ideo adiunxit: Caritas vero aedificat 9. Adde ergo scientiae caritatem, et utilis erit scientia; non per se, sed per caritatem. Sic etiam nunc, caro non prodest quidquam, sed sola caro: accedat spiritus ad carnem, quomodo accedit caritas ad scientiam, et prodest plurimum. Nam si caro nihil prodesset, Verbum caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. Si per carnem nobis multum profuit Christus, quomodo caro nihil prodest? Sed per carnem Spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas fuit; quod habebat attende, non quod erat. Apostoli missi sunt; numquid caro ipsorum nihil nobis profuit? Si caro Apostolorum nobis profuit, caro Domini potuit nihil prodesse? Unde enim ad nos sonus verbi, nisi per vocem carnis? unde stilus, unde conscriptio? Ista omnia opera carnis sunt, sed agitante spiritu tamquam organum suum. Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam: sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam.

Haec dicuntur ut amemus unitatem.

6. Proinde: Verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita est 10. Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra eius: manet autem ipse in nobis, cum sumus templum eius. Ut autem simus membra eius, unitas nos compaginat. Ut compaginet unitas, quae facit nisi caritas? Et caritas Dei unde? Apostolum interroga: Caritas, inquit: Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 11. Ergo Spiritus est qui vivificat: spiritus enim facit viva membra. Nec viva

membra spiritus facit, nisi quae in corpore quod vegetat ipse spiritus, invenerit. Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, numquid vivificat membrum quod separatum invenerit a carne tua? Spiritum tuum dico animam tuam: anima tua non vivificat nisi membra quae sunt in carne tua; unum si tollas, iam non vivificatur ex anima tua, quia unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur ut amemus unitatem, et timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare christianus, quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum eius; si non est membrum eius, non vegetatur Spiritu eius: Quisquis autem, inquit Apostolus: Spiritum Christi non habet, hic non est eius 12. Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Quid est, spiritus et vita sunt? Spiritaliter intellegenda sunt. Intellexisti spiritaliter? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt.

Per fidem compulamur, per intellectum vivificamur.

7. Sed sunt quidam, inquit, in vobis qui non credunt 13. Non dixit: Sunt quidam in vobis qui non intellegunt; sed causam dixit, quare non intellegant. Sunt enim quidam in vobis qui non credunt; et ideo non intellegunt, quia non credunt. Propheta enim dixit: Nisi credideritis, non intellegetis 14. Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haereamus per fidem, ut sit quod vivificetur per intellectum. Nam qui non haeret, resistit; qui resistit, non credit. Nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius est radio lucis, quo penetrandus est: non avertit aciem, sed claudit mentem. Sunt ergo quidam qui non credunt. Credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum 15. Ibi enim erat et Iudas. Nam quidam scandalizati sunt: ille autem mansit ad insidiandum, non ad intellegendum. Et quia ideo manserat, non de illo tacuit Dominus. Non illum expressit, sed nec siluit; ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credant: Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 16. Ergo et credere datur nobis: non enim nihil est credere. Si autem magnum aliquid est, gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes quod non accepisti? 17

8. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulaverunt 18. Abierunt retro, sed post satanam, non post Christum. Nam aliquando Dominus Christus Petrum appellavit satanam, magis quia volebat praecedere Dominum suum, et consilium dare ne moreretur ille, qui venerat ut moreretur, ne nos in aeternum moreremur; et ait illi: Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt 19. Non illum repulit retro ire post satanam, et appellavit satanam; sed fecit post se ire, ut non esset satanas ambulando post Dominum. Isti autem sic redierunt retro, quomodo de quibusdam feminis dicit Apostolus: Quaedam enim conversae sunt retro post satanam 20. Ulterius cum illo non ambulaverunt. Ecce praecisi a corpore vitam perdiderunt, quia forte in corpore nec fuerunt. Inter non credentes et ipsi deputandi sunt, quamvis discipuli dicerentur. Abierunt retro, non pauci, sed multi. Hoc forte factum est ad consolationem, quoniam aliquando contingit ut dicat homo verum, et quod dicit, non capiatur, atque illi qui audiunt, scandalizentur et discedant. Poenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit enim apud se homo: Non debui sic dicere, non hoc dicere debui. Ecce Domino contigit; dixit, et perdidit multos, remansit ad paucos. Sed non turbabatur ipse, quia ab initio noverat et qui credentes essent, et qui non credentes: nos si nobis contingat, perturbamur. Solatium in Domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus.

Respondit Petrus, unus pro multis, unitas pro universis.

9. Atque ille ad paucos qui remanserant: Dixit ergo Iesus duodecim; id est illis duodecim qui remanserunt: Numquid et vos, inquit, vultis ire? Non discessit nec Iudas. Sed quare manebat, Domino iam apparebat; nobis postea manifestatus est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis: Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te, da nobis alterum te. Ad quem ibimus? Si a te recedimus, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Videte quemadmodum Petrus, dante Deo, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde, nisi quia credidit? Verba vitae aeternae habes. Vitam enim aeternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui. Et nos credidimus, et cognovimus. Non cognovimus, et credidimus, sed credidimus, et cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus: nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere nec credere valeremus. Quid credidimus, et quid cognovimus? Quia tu es Christus Filius Dei 21; id est, quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es.

10. Ait ergo Dominus Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? 22

Ergo: Undecim elegi diceret: an eligitur et diabolus, et in electis est diabolus? Electi in laude solent dici: an electus est et iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret? Hoc est proprium Dei; contrarium iniquis. Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei; sic contra Deus bene utitur malis operibus hominum iniquorum. Quam bonum est membra corporis ita esse, quemadmodum disponi non possunt nisi ab artifice Deo! Petulantia tamen quam male utitur oculis? Fallacia quam male utitur lingua? Falsus testis nonne lingua sua et animam suam prius trucidat, et alterum laedere se perempto conatur? Male utitur lingua, nec ideo malum est lingua: opus Dei est lingua, sed bono opere Dei male utitur illa nequitia. Quomodo utuntur pedibus qui currunt ad scelera? quomodo utuntur manibus homicidae? et illis adiacentibus forinsecus bonis creaturis Dei quam male utuntur mali? Auro iudicia corrumpunt, innocentes opprimunt. Luce ista mali male utuntur: male vivendo enim etiam ipsam lucem qua vident, ad ministerium scelerum suorum usurpant. lens enim ut faciat aliquid mali malus, lucere sibi vult ne offendat, qui iam intus offendit et cecidit: quod timet in corpore, iam incurrit in corde. Omnibus ergo bonis Dei, ne per singula currere longum sit, male utitur malus: contra, malis hominum malorum bene utitur bonus. Et quid tam bonum quam unus Deus? Quandoquidem ipse Dominus dixit: Nemo bonus nisi unus

Deus 23. Quanto ergo ille melior, tanto melius utitur et malis nostris. Quid Iuda peius? Inter omnes adhaerentes Magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et dispensatio pauperum distributa: ingratus tanto beneficio, honori tanto, accepit pecuniam, perdidit iustitiam: tradidit vitam mortuus; quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutus est. Totum hoc malum Iudae; sed malo eius bene usus est Dominus. Tradi se pertulit ut redimeret nos. Ecce malum Iudae in bonum conversum est. Satanas quantos martyres persecutus est? Si satanas persequendo cessaret, hodie tam gloriosam coronam sancti Laurentii non celebraremus. Si ergo ipsius diaboli malis operibus bene utitur Deus: quod facit malus, male utendo, sibi nocet; non bonitati Dei contradicit. Artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret. Ergo unus ex vobis diabolus est, ait, cum ego vos duodecim elegerim. Potest et sic intellegi quod ait, duodecim elegi, quia sacratus est

numerus. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor demptus est: nam in locum pereuntis, alius subrogatus est 24. Mansit numerus consecratus, numerus duodenarius; quia per universum mundum, hoc est per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo ter quaterni. Se ergo exterminavit Iudas, non duodenarium numerum violavit: ipse deseruit praeceptorem, nam Deus illi apposuit successorem.

Usque ad spiritus partecipationem manducemus et bibamus.

11. Hoc totum quod Dominus de carne et de sanguine suo locutus est, et quod in eius distributionis gratia vitam nobis promisit aeternam, et quod hinc voluit intellegi manducatores et potatores carnis et sanguinis sui, ut in illo maneant et ipse in illis, et quod non intellexerunt qui non crediderunt, et quod spiritalia carnaliter sapiendo scandalizati sunt, et quod eis scandalizatis et pereuntibus, consolationi Dominus adfuit discipulis qui remanserant, ad quos probandos interrogavit: Numquid et vos vultis ire? 25 ut responsio permansionis eorum innotesceret nobis; nam ille noverat quia manebant: hoc ergo totum ad hoc nobis valeat, dilectissimi, ut carnem Christi et sanguinem Christi non edamus tantum in Sacramento, quod et multi mali; sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tamquam membra maneamus, ut eius spiritu vegetemur, et non scandalizemur, etiam si multi modo nobiscum manducant et bibunt temporaliter Sacramenta, qui habebunt in fine aeterna tormenta. Modo enim corpus Christi mixtum est tamquam in area: sed novit Dominus qui sunt eius 26. Si tu nosti quid trituras, quia ibi est latens massa, nec consumit trituratio quod purgatura est ventilatio; certi sumus, fratres, quia omnes qui sumus in corpore Domini, et manemus in illo, ut et ipse maneat in nobis, in hoc saeculo necesse habemus usque in finem inter malos vivere. Non inter illos dico malos, qui blasphemant Christum: rari enim iam inveniuntur qui lingua blasphemant, sed multi qui vita. Necesse est ergo ut inter illos usque in finem vivamus.

12. Sed quid est quod ait: Qui manet in me, et ego in illo 27? Quid, nisi quod martyres audiebant: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 28? Quomodo mansit in illo sanctus Laurentius, cuius hodie festa celebramus? Mansit usque ad tentationem, mansit usque ad tyrannicam interrogationem, mansit usque ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremptionem: parum est, usque ad immanem excruciationem mansit. Non enim occisus est cito, sed cruciatus est in igne: diu vivere permissus est; imo non diu vivere permissus est, sed tarde mori compulsus est. In illa ergo longa morte, in illis tormentis, quia bene manducaverat et bene biberat, tamquam illa esca saginatus et illo calice ebrius, tormenta non sensit. Ibi enim erat qui dixit: Spiritus est qui vivificat 29. Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat. Non cessit, et in regnum successit. Dixerat autem illi Xystus martyr sanctus, cuius diem quinto ab hinc retro die celebravimus: "Noli moerere, fili". Episcopus enim erat ille, iste diaconus. "Noli moerere inquit; sequeris me post triduum". Triduum autem dixit medium inter diem passionis sancti Xysti, et diem hodiernae passionis sancti Laurentii. Triduum est medium. O consolatio! non ait: Noli moerere, fili; desinet persecutio, et securus eris: sed: Noli moerere; quo ego praecedo, tu sequeris; nec consecutio tua differtur: triduum medium erit, et mecum eris. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum.


Aug - in Ioannis 26